diff --git "a/metadata.csv" "b/metadata.csv" --- "a/metadata.csv" +++ "b/metadata.csv" @@ -3038,3 +3038,1201 @@ part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0053.wav,"equītum vērō operam nequ part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0054.wav,"summam imperī sē cōnsultō nūllī discēdentem trādidisse, nē is multitūdinis studiō ad dīmicandum impellerētur;" part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0001.wav,quae omnia ferē gallīs erant incognita. part_0/audio/066_NL-2021-11-05_0000.wav,dē haitiā. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0055.wav,"cui reī propter animī mollitiem studēre omnēs vidēret, quod diūtius labōrem ferre nōn possent." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0056.wav,"Rōmānī sī cāsū intervēnerint, fortūnae, sī alicuius indiciō vocātī, huic habendam grātiam, quod et paucitātem eōrum ex locō superiōre cognōscere et virtūtem dēspicere potuerint, quī dīmicāre nōn ausī turpiter sē in castra recēperint." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0057.wav,"Imperium sē ab Caesare per prōditiōnem nūllum dēsīderāre, quod habēre victōria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallīs explōrāta:" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0058.wav,"quīn etiam ipsīs remittere, sī sibi magis honōrem tribuere, quam ab sē salūtem accipere videantur." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0059.wav,"""Haec ut intellegātis,"" inquit, ""ā mē sincērē prōnūntiārī, audītē Rōmānōs mīlitēs." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0060.wav,""" Prōdūcit servōs, quōs in pābulātiōne paucīs ante diēbus excēperat et famē vinculīsque excruciāverat." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0061.wav,"Hī iam ante ēdoctī quae interrogātī prōnūntiārent, mīlitēs sē esse legiōnāriōs dīcunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0062.wav,"famē et inopiā adductōs clam ex castrīs exīsse, sī quid frūmentī aut pecoris in agrīs reperīre possent:" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0063.wav,"similī omnem exercitum inopiā premī, nec iam vīrēs sufficere cuiusquam nec ferre operis labōrem posse:" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0064.wav,"itaque statuisse imperātōrem, sī nihil in oppugnātiōne oppidī prōfēcissent, trīduō exercitum dēdūcere." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0065.wav,"""Haec,"" inquit, ""ā mē,"" Vercingetorix, ""beneficia habētis, quem prōditiōnis īnsimulātis;" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0066.wav,cuius opera sine vestrō sanguine tantum exercitum victōrem famē cōnsūmptum vidētis; +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0067.wav,quem turpiter sē ex fugā recipientem nē quā cīvitās suīs fīnibus recipiat ā mē prōvīsum est. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0068.wav,""" Conclāmat omnis multitūdō et suō mōre armīs concrepat, quod facere in eō cōnsuērunt cuius ōrātiōnem approbant:" +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0069.wav,"summum esse Vercingetorigem ducem, nec dē eius fide dubitandum, nec maiōre ratiōne bellum administrārī posse." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0070.wav,"Statuunt, ut decem mīlia hominum dēlectā ex omnibus cōpiīs in oppidum mittantur, nec sōlīs Biturigibus commūnem salūtem committendam cēnsent, quod paene in eō, sī id oppidum retinuissent, summam victōriae cōnstāre intellegēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0071.wav,"Singulārī mīlitum nostrōrum virtūtī cōnsilia cuiusque modī Gallōrum occurrēbant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque trāduntur, aptissimum." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0072.wav,"Nam et laqueīs falcēs āvertēbant, quās, cum dēstināverant, tormentīs intrōrsus redūcēbant, et aggerem cunīculīs subtrahēbant, eō scientius quod apud eōs magnae sunt ferrāriae atque omne genus cunīculōrum nōtum atque ūsitātum est." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0073.wav,Tōtum autem mūrum ex omnī parte turribus contabulāverant atque hās coriīs intēxerant. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0075.wav,Mūrī autem omnēs Gallicī hāc ferē fōrma sunt. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0076.wav,"Trabēs dērēctae perpetuae in longitūdinem paribus intervāllīs, distantēs inter sē bīnōs pedēs, in solō collocantur." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0077.wav,"Hae revinciuntur intrōrsus et multō aggere vestiuntur: ea autem, quae dīximus, intervālla grandibus in fronte saxīs effarciuntur." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0078.wav,"Hīs collocātis et coagmentātis alius īnsuper ōrdō additur, ut īdem illud intervāllum servētur neque inter sē contingant trabēs, sed paribus intermissae spatiīs singulae singulīs saxīs interiectīs arte contineantur." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0079.wav,"Sīc deinceps omne opus contexitur, dum iūsta mūrī altitūdō expleātur." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0081.wav,"Hīs tot rēbus impedītā oppugnātiōne mīlitēs, cum tōtō tempore frīgore et assiduīs imbribus tardārentur, tamen continentī labōre omnia haec superāvērunt et diēbus vīgintī quīnque aggerem lātum pedēs trecentōs trīgintā, altum pedēs octōgintā exstrūxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0083.wav,"Aliī facēs atque āridam māteriem dē mūrō in aggerem ēminus iaciēbant, picem reliquāsque rēs, quibus ignīs excitārī potest, fundēbant, ut quō prīmum currerētur aut cui reī ferrētur auxilium vix ratiō inīrī posset." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0084.wav,"Tamen, quod īnstitūtō Caesaris semper duae legiōnēs prō castrīs excubābant plūrēsque partītīs temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut aliī ēruptiōnibus resisterent, aliī turrēs redūcerent aggeremque interscinderent, omnīs vērō ex castrīs multitūdō ad restinguendum concurreret." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0086.wav,Quīdam ante portam oppidī Gallus per manūs sēbī ac pīcīs trāditās glēbās in ignem ē regiōne turris prōiciēbat: +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0087.wav,scorpiōne ab latere dextrō trāiectus exanimātusque concīdit. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0088.wav,Hunc ex proximīs ūnus iacentem trānsgressus eōdem illō mūnere fungēbātur; +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0089.wav,"eādem ratiōne ictū scorpiōnis exanimātō alterī successit tertius et tertiō quārtus, nec prius ille est ā prōpugnātōribus vacuus relictus locus quam restīnctō aggere atque omnī ex parte summōtīs hostibus fīnis est pugnandī factus." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0090.wav,"Omnia expertī Gallī, quod rēs nūlla successerat, posterō diē cōnsilium cēpērunt ex oppidō profugere hortante et iubente Vercingetorige." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0091.wav,"Id silentiō noctis cōnātī nōn magna iactūra suōrum sēsē effectūrōs spērābant, proptereā quod neque longē ab oppidō castra Vercingetorigis aberant, et palūs, quae perpetua intercēdēbat, Rōmānōs ad īnsequendum tardābat." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0092.wav,"Iamque hoc facere noctū apparābant, cum mātrēs familiae repente in pūblicum prōcurrērunt flentēsque prōiectae ad pedēs suōrum omnibus precibus petiērunt, nē sē et commūnēs līberōs hostibus ad supplicium dēderent, quōs ad capiendam fugam nātūrae et vīrium īnfirmitās impedīret." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0093.wav,"Ubi eōs in sententiā perstāre vīdērunt, quod plērumque in summō perīculō timor misericordiam nōn recipit, conclāmāre et significāre dē fugā Rōmānīs coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0094.wav,"Quō timōre perterritī Gallī, nē ab equitātū Rōmānōrum viae praeoccupārentur, cōnsiliō dēstitērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0095.wav,"Posterō diē Caesar prōmōta turrī perfectīsque operibus quae facere īnstituerat, magnō coortō imbre nōn inūtilem hanc ad capiendum cōnsilium tempestātem arbitrātus est, quod paulō incautius cūstōdiās in mūrō dispositās vidēbat, suōsque languidius in opere versārī iussit et quid fierī vellet ostendit." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0096.wav,"Legiōnibusque intrā vīneās in occultō expedītīs, cohortātus ut aliquandō prō tantīs labōribus frūctum victōriae perciperent, eīs quī prīmī mūrum ascendissent praemia prōposuit mīlitibusque signum dedit." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0097.wav,Illī subitō ex omnibus partibus ēvolāvērunt mūrumque celeriter complēvērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0098.wav,"Hostēs rē novā perterritī mūrō turribusque dēiectī in forō ac locīs patentiōribus cuneātim cōnstitērunt, hōc animō ut sī quā ex parte obviam contrā venīrētur aciē īnstrūcta dēpugnārent." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0100.wav,"nec fuit quisquam, quī praedae studēret." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0101.wav,"Sīc et Cenabī caede et labōre operis incitātī nōn aetāte cōnfectīs, nōn mulieribus, nōn īnfantibus pepercērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0102.wav,"Dēnique ex omnī numerō, quī fuit circiter mīlium quadrāgintā, vix octingentī, quī prīmō clāmōre audītō sē ex oppidō ēiēcērunt, incolumēs ad Vercingetorigem pervēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_21_caesar_64kb_0103.wav,"Quōs ille multa iam nocte silentiō ex fugā excēpit, veritus nē quā in castrīs ex eōrum concursū et misericordiā vulgī sēditiō orerētur, ut procul in viā dispositīs familiāribus suīs prīncipibusque cīvitātum disparandōs dēdūcendōsque ad suōs cūrāret, quae cuique cīvitātī pars castrōrum ab initiō obvēnerat." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0000.wav,"Galliā est omnīs dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostra Gallī appellantur." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0001.wav,"Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0002.wav,"Gallōs ab Aquītānīs Garumnā flūmen, ā Belgīs Matrona et Sēquana dīvidit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0004.wav,"Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0005.wav,"[Eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō, continētur Garumna flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum, attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum, vergit ad septentriōnēs." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0006.wav,"Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur, pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī, spectant in septentriōnem et orientem sōlem." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0007.wav,Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs montēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0008.wav,spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0009.wav,] Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorix. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0010.wav,"Is Mārcō Messāla, [et Pūbliō] Mārcō Pīsōne cōnsulibus rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0011.wav,"perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0012.wav,"Id hoc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūra Helvētiī continentur:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0013.wav,"ūna ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0014.wav,"altera ex parte monte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0015.wav,"tertia lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0016.wav,Hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent; +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0017.wav,quā ex parte hominēs bellandī cupidī magnō dolōre adficiēbantur. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0018.wav,"Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum ducenta quadrāgintā, in lātitūdinem centum octōgintā patēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0020.wav,Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt; +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0021.wav,in tertium annum profectiōnem lēge cōnfirmant. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0022.wav,Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorix dēligitur. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0023.wav,Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscipit. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0024.wav,"In eō itinere persuādet Castīcō, Catamantaloedis fīliō, Sēquanō, cuius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerit;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0025.wav,"itemque Dumnorigī Haeduō, frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat ac maximē plēbī acceptus erat, ut īdem cōnārētur persuādet eīque fīliam suam in mātrimōnium dat." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0026.wav,"Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0027.wav,nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0028.wav,sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfirmat. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0029.wav,Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs ac firmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0030.wav,Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0031.wav,Mōribus suīs Orgetoricem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt; +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0032.wav,"damnātum poenam sequī oportēbat, ut ignī cremārētur." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0033.wav,"Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorix ad iūdicium omnem suam familiam, ad hominum mīlia decem, undique coēgit, et omn��s clientēs obaerātōsque suōs, quōrum magnum numerum habēbat, eōdem condūxit;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0034.wav,per eōs nē causam dīceret sē ēripuit. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0035.wav,"Cum cīvitās ob eam rem incitātā armīs iūs suum exequī cōnārētur multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorix mortuus est;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0036.wav,"neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0037.wav,"Post eius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0038.wav,"Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0039.wav,"frūmentum omne, praeter quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublāta parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0040.wav,trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0042.wav,"Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0043.wav,"ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur, mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0044.wav,"alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0045.wav,Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0046.wav,Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0047.wav,"Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0048.wav,"Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0049.wav,"Is diēs erat ante diem quīntum Kalendās Aprīlēs Lūciō Pīsōne, Aulō Gabīniō cōnsulibus." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0050.wav,"Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0051.wav,"Prōvinciae tōtī quam maximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ulteriōre legiō ūna), pontem, quī erat ad Genāvam, iubet rescindī." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0053.wav,rogāre ut eius voluntāte id sibi facere liceat. +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0054.wav,"Caesar, quod memoriā tenēbat Lūcium Cassium cōnsulem occīsum exercitumque eius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum missum, concēdendum nōn putābat;" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0055.wav,"neque hominēs inimīcō animō, data facultāte per prōvinciam itineris faciundī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0056.wav,"Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0057.wav,"sī quid vellent, ad Īdūs Aprīlēs reverterentur." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0058.wav,"Intereā eā legiōne quam sēcum habēbat mīlitibusque, quī ex prōvinciā convēnerant, ā lacū Lemannō, quī in flūmen Rhodanum īnfluit, ad montem Iūram, quī fīnēs Sēquanōrum ab Helvētiīs dīvidit, mīlia passuum ūndēvīgintī mūrum in altitūdinem pedum sēdecim fossamque perdūcit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0059.wav,"Eō opere perfectō praesidia dispōnit, castella commūnit, quō facilius, sī sē invītō trānsīre cōnentur, prohibēre possit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0060.wav,"Ubi ea diēs quam cōnstituerat cum lēgātīs venit et lēgātī ad eum revertērunt, negat sē mōre et exemplō populī Rōmānī posse iter ūllī per prōvinciam dare et, sī vim facere cōnentur, prohibitūrum ostendit." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0062.wav,"Relinquēbātur ūnā per Sēquanōs viā, quā Sēquanīs invītīs propter angustiās īre nōn poterant." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0063.wav,"Hīs cum suā sponte persuādēre nōn possent, lēgātōs ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eō dēprecātōre ā Sēquanīs impetrārent." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0064.wav,"Dumnorix grātia et largītiōne apud Sēquanōs plūrimum poterat et Helvētiīs erat amīcus, quod ex eā cīvitāte Orgetorigis fīliam in mātrimōnium dūxerat, et cupiditāte rēgnī adductus novīs rēbus studēbat et quam plūrimās cīvitātēs suō beneficiō habēre obstrictās volēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0065.wav,"Itaque rem suscipit et ā Sēquanīs impetrat ut per fīnēs suōs Helvētiōs īre patiantur, obsidēsque utī inter sēsē dent perficit:" +part_0/audio/bellumgallicum_01_caesar_64kb_0066.wav,"Sēquanī, nē itinere Helvētiōs prohibeant, Helvētiī, ut sine maleficiō et iniūriā trānseant." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0000.wav,"Bellō Helvētiōrum cōnfectō tōtīus ferē Galliae lēgātī, prīncipēs cīvitātum, ad Caesarem grātulātum convēnērunt:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0002.wav,Petiērunt utī sibi concilium tōtīus Galliae in diem certam indīcere idque Caesaris facere voluntāte licēret: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0003.wav,sēsē habēre quāsdam rēs quās ex commūnī cōnsēnsū ab eō petere vellent. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0004.wav,"Eā rē permissa diem conciliō cōnstituērunt et iūre iūrandō nē quis ēnūntiāret, nisi quibus commūnī cōnsiliō mandātum esset, inter sē sānxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0005.wav,"Eō conciliō dīmissō, idem prīnceps cīvitātum quī ante fuerant ad Caesarem revertērunt petiēruntque utī sibi sēcrētō in occultō dē suā omniumque salūte cum eō agere licēret." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0006.wav,Eā rē impetrāta sēsē omnēs flentēs Caesarī ad pedēs prōiēcērunt: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0007.wav,"nōn minus sē id contendere et labōrāre nē ea quae dīxissent ēnūntiārentur quam utī ea quae vellent impetrārent, proptereā quod, sī ēnūntiātum esset, summum in cruciātum sē ventūrōs vidērent." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0008.wav,Locūtus est prō hīs Dīviciācus Haeduus: Galliae tōtīus factiōnēs esse duās; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0009.wav,"hārum alterīus prīncipātum tenēre Haeduōs, alterīus Arvernōs." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0010.wav,"Hī cum tantopere dē potentātū inter sē multōs annōs contenderent, factum esse utī ab Arvernīs Sēquanīsque Germānī mercēde arcesserentur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0011.wav,Hōrum prīmō circiter mīlia quīndecim Rhēnum trānsīsse; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0012.wav,"posteā quam agrōs et cultum et cōpiās Gallōrum hominēs ferī ac barbarī adamāssent, trāductōs plūrēs;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0013.wav,nunc esse in Galliā ad centum et vīgintī milium numerum. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0014.wav,Cum hīs Haeduōs eōrumque clientēs semel atque iterum armīs contendisse; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0015.wav,"magnam calamitātem pulsōs accēpisse, omnem nōbilitātem, omnem senātum, omnem equitātum āmīsisse." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0017.wav,Ūnum sē esse ex omnī cīvitāte Haeduōrum quī addūcī nōn potuerit ut iūrāret aut līberōs suōs obsidēs daret. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0018.wav,"Ob eam rem sē ex cīvitāte profūgisse et Rōmam ad senātum vēnisse auxilium postulātum, quod sōlus neque iūre iūrandō neque obsidibus tenērētur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0020.wav,Futūrum esse paucīs annīs utī omnēs ex Galliae fīnibus pellerentur atque omnēs Germānī Rhēnum trānsīrent; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0021.wav,neque enim cōnferendum esse Gallicum cum Germānōrum agrō neque hanc cōnsuētūdinem victus cum illā comparandam. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0023.wav,"Hominem esse barbarum, īrācundum, temerārium:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0024.wav,"nōn posse eius imperia, diūtius sustinērī." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0025.wav,"Nisi quid in Caesare populōque Rōmānō sit auxiliī, omnibus Gallīs īdem esse faciendum quod Helvētiī fēcerint, ut domō ēmigrent, aliud domicilium, aliās sēdēs, remōtās ā Germānīs, petant fortūnamque, quaecumque accidat, experiantur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0026.wav,"Haec sī ēnūntiātā Ariovistō sint, nōn dubitāre quīn dē omnibus obsidibus quī apud eum sint gravissimum supplicium sūmat." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0027.wav,"Caesarem vel auctōritāte suā atque exercitus vel recentī victōriā vel nōmine populī Rōmānī dēterrēre posse nē maior multitūdō Germānōrum Rhēnum trādūcātur, Galliamque omnem ab Ariovistī iniūriā posse dēfendere." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0028.wav,Hāc ōrātiōne ab Dīviciācō habitā omnēs quī aderant magnō flētū auxilium ā Caesare petere coepērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0029.wav,Animadvertit Caesar ūnōs ex omnibus Sēquanōs nihil eārum rērum facere quās cēterī facerent sed trīstēs capite dēmissō terram intuērī. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0030.wav,Eius reī quae causā esset mīrātus ex ipsīs quaesiit. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0031.wav,"Nihil Sēquanī respondēre, sed in eādem trīstitia tacitī permanēre." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0032.wav,"Cum ab hīs saepius quaereret neque ūllam omnīnō vōcem exprimere posset, īdem Diviacus Haeduus respondit:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0034.wav,Hīs rēbus cognitīs Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfirmāvit pollicitusque est sibi eam rem cūrae futūram; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0035.wav,magnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0036.wav,"Hāc ōrātiōne habitā, concilium dīmīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0038.wav,quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0040.wav,quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0041.wav,"Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0042.wav,"Quam ob rem placuit eī ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō postulārent utī aliquem locum medium utrīsque conloquiō dēligeret:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0043.wav,velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utriusque rēbus cum eō agere. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0044.wav,Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0045.wav,"sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0046.wav,"sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0047.wav,"Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre audēre quās Caesar possidēret, neque exercitum sine magnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0048.wav,"Sibi autem mīrum vidērī quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtiī esset." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0049.wav,"Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0051.wav,prīmum nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0052.wav,deinde obsidēs quōs habēret ab Haeduīs redderet Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0053.wav,nēve Haeduōs iniūria lacesseret nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0054.wav,"Sī [id] ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0055.wav,"sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam Mārcō Messāla, Mārcō Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0056.wav,Ad haec Ariovistus respondit: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0057.wav,iūs esse bellī ut quī vīcissent iīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0058.wav,"Item populum Rōmānum victīs nōn ad alterīus praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0059.wav,"Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sē ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0060.wav,"Haeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī ac superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0061.wav,"Magnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0062.wav,"Haeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse neque hīs neque eōrum sociīs iniūria bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0063.wav,"sī id nōn fēcissent, longē iīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0064.wav,"Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0065.wav,"Cum vellet, congrederētur:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0066.wav,"intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitātissimī in armīs, quī inter annōs quattuordecim tēctum nōn subīssent, virtūte possent." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0067.wav,Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur et lēgātī ab Haeduīs et ā Trēverīs veniēbant: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0068.wav,"Haeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnēs eōrum populārentur:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0069.wav,sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0070.wav,"Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0071.wav,hīs praeesse Nasuam et Cimbērium frātrēs. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0072.wav,"Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0073.wav,Itaque rē frūmentāriā quam celerrimē potuit comparāta magnīs itineribus ad Ariovistum contendit. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0074.wav,"Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sēquanōrum, contendere [trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcessisse]." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0075.wav,"Id nē accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exīstimābat." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0077.wav,Hūc Caesar magnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit occupātōque oppidō ibi praesidium conlocat. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0079.wav,"Hic prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs, reliquīsque quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn magnum in rē mīlitārī ūsum habēbant:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0080.wav,"quōrum alius alia causa inlāta, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut eius voluntāte discēdere licēret;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0081.wav,"nōn nūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0082.wav,Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0083.wav,abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0084.wav,Vulgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0085.wav,"Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam iī quī magnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0086.wav,"Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et magnitūdinem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0087.wav,"Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī ac signa ferrī iussisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem signa lātūrōs." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0088.wav,"Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehementer eōs incūsāvit:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0089.wav,"prīmum, quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur sibi quaerendum aut cōgitandum putārent." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0090.wav,Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam adpetīsse; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0091.wav,cūr hunc tam temere quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret? +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0092.wav,Sibi quidem persuādērī cognitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0093.wav,"Quod sī furōre atque āmentiā impulsum bellum intulisset, quid tandem verērentur?" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0094.wav,Aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent? +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0095.wav,Factum eius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā Cimbrīs et Teutonīs ā Gāiō Mariō pulsīs [cum nōn minōrem laudem exercitūs quam ipse imperātor meritus vidēbātur]; +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0096.wav,"factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac disciplīna, quam ā nōbīs accēpissent, sublevārint." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0097.wav,"Ex quō iūdicārī posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod quōs aliquam diū inermēs sine causā timuissent hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0098.wav,"Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0100.wav,"Cui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0101.wav,"Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0102.wav,"Haec sibi esse cūrae; frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra;" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0103.wav,dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0104.wav,"Quod nōn fore dictō audientēs neque signa lātūrī dicantur, nihil sē eā rē commovērī:" +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0105.wav,"scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0106.wav,"Suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0107.wav,"Itaque sē quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā, vigilia castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0108.wav,"Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decima legiōne itūrum, dē quā nōn dubitet, sibique eam praetōriam cohortem futūram." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0109.wav,Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat maximē. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0110.wav,"Hāc ōrātiōne habitā mīrum in modum conversae sunt omnium mentēs summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī innāta est, prīncepsque decima legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfirmāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0111.wav,Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt utī Caesarī satis facerent: +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0112.wav,sē neque umquam dubitāsse neque timuisse neque dē summā bellī suum iūdicium sed imperātōris esse exīstimāvisse. +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0113.wav,"Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex Gallīs eī maximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quārtā vigiliā, ut dīxerat, profectus est." +part_0/audio/bellumgallicum_04_caesar_64kb_0114.wav,"Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlia passuum quattuor et vīgintī abesse." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0000.wav,"Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Haeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0001.wav,"Id sī fieret, intellegēbat magnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus maximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0002.wav,Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat Titum Labiēnum lēgātum praeficit; +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0003.wav,"ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit et trēs, quae circum Aquilēiam hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0004.wav,Ibi Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs locīs superiōribus occupātīs itinere exercitum prohibēre cōnantur. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0005.wav,"Complūribus hīs proeliīs pulsīs ab Ōcelō, quod est oppidum citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervēnit;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0006.wav,"inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0007.wav,Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0008.wav,Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant et in Haeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0009.wav,"Haeduī, cum sē suaque ab iīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium:" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0010.wav,"ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, libērī [eōrum] in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0011.wav,"Eōdem tempore quō Haeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Haeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē dēpopulātīs agrīs nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0012.wav,"Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī sōlum nihil esse reliquī." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0013.wav,"Quibus rēbus adductus Caesar nōn expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0014.wav,"Flūmen est Arar, quod per fīnēs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs in utram partem fluat iūdicārī nōn possit." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0015.wav,Id Helvētiī ratibus ac lintribus iūnctīs trānsībant. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0016.wav,"Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam vērō partem citrā flūmen Arārim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit quae nōndum flūmen trānsierat." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0017.wav,Eōs impedītōs et inopīnantēs adgressūs magnam partem eōrum concīdit; +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0018.wav,reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0019.wav,Is pāgus appellābātur Tigurīnus; +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0020.wav,nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0021.wav,"Hic pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā Lūcium Cassium cōnsulem interfēcerat et eius exercitum sub iugum mīserat." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0022.wav,"Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium quae pars cīvitātis Helvētiae īnsignem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenam persolvit." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0023.wav,"Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās, sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod eius socerī Lūciī Pīsōnis avum, Lūcium Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō quō Cassium interfēcerant." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0024.wav,"Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arārī faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0025.wav,"Helvētiī repentīnō eius adventū commōtī cum id quod ipsī diēbus vīgintī aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0026.wav,"cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0027.wav,Is ita cum Caesare ēgit: +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0028.wav,"sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0029.wav,"sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0030.wav,"Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum iī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0031.wav,"Sē ita ā patribus maiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0032.wav,Quārē nē committeret ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitus nōmen caperet aut memoriam prōderet. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0033.wav,Hīs Caesar ita respondit: +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0034.wav,"eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre quō minus meritō populī Rōmānī accidissent;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0035.wav,"quī sī alicuius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0036.wav,"sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quārē timēret neque sine causā timendum putāret." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0037.wav,"Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Haeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0038.wav,"Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur quodque tam diū sē impūne iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0039.wav,"Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diuturniōrem impūnitātem concēdere." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0040.wav,"Cum eā ita sint, tamen, sī obsidēs ab iīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Haeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satis faciunt, sēsē cum iīs pācem esse factūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0041.wav,"Divicō respondit: ita Helvētiōs ā maiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint;" +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0042.wav,eius reī populum Rōmānum esse testem. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0043.wav,Hōc respōnsō datō discessit. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0044.wav,Posterō diē castra ex eō locō movent. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0045.wav,"Īdem facit Caesar equitātumque omnem, ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Haeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant quās in partēs hostēs iter faciant." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0046.wav,Quī cupidius novissimum agmen īnsecūtī aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0047.wav,et paucī dē nostrīs cadunt. +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0048.wav,"Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō agmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0049.wav,"Caesar suōs ā proeliō continēbat, ac satis habēbat in praesentiā hostem rapīnīs, pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre." +part_0/audio/bellumgallicum_02_caesar_64kb_0050.wav,Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt utī inter novissimum hostium agmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0001.wav,"quod anteā dē conloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0002.wav,"Nōn respuit condiciōnem Caesar iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id quod anteā petentī dēnegāsset ultrō pollicērētur, magnamque in spem veniēbat prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs cognitīs suīs postulātīs fore utī pertinācia dēsisteret." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0003.wav,Diēs conloquiō dictus est ex eō diē quīntus. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0004.wav,"Interim saepe cum lēgātī ultrō citrōque inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit nē quem peditem ad conloquium Caesar addūceret:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0005.wav,verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0006.wav,uterque cum equitātū venīret: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0007.wav,aliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0009.wav,"Quod cum fieret, nōn inrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae legiōnis dīxit:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0010.wav,plūs quam pollicitus esset Caesarem facere; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0011.wav,pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimam legiōnem habitūrum ad equum rescrībere. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0012.wav,Plānitiēs erat magna et in ea tumulus terrēnus satis grandis. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0013.wav,Hic locus aequum ferē spatium ā castrīs Ariovistī et Caesaris aberat. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0014.wav,"Eō, ut erat dictum, ad conloquium vēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0015.wav,"Legiōnem Caesar, quam equīs dēvēxerat, passibus ducentīs ab eō tumulō cōnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0016.wav,Item equitēs Ariovistī pārī intervāllō cōnstitērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0017.wav,Ariovistus ex equīs ut conloquerentur et praeter sē dēnōs ad conloquium addūcerent postulāvit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0018.wav,"Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis suā senātusque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0019.wav,quam rem et paucīs contigisse et prō magnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0020.wav,"illum, cum neque aditum neque causam postulandī iūstam habēret, beneficiō ac līberālitāte suā ac senātus ea praemia cōnsecūtum." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0022.wav,"Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dignitāte, honōre auctiōrēs velit esse;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0023.wav,"quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id iīs ēripī quis patī posset?" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0024.wav,Postulāvit deinde eadem quae lēgātīs in mandātīs dederat: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0025.wav,"nē aut Haeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret, obsidēs redderet, sī nūllam partem Germānōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0026.wav,"Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0027.wav,"trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arcessītum ā Gallīs;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0028.wav,nōn sine magnā spē magnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0029.wav,"sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0030.wav,"stīpendium capere iūre bellī, quod victōrēs victīs impōnere cōnsuērint." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0031.wav,Nōn sēsē Gallīs sed Gallōs sibi bellum intulisse: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0032.wav,omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppugnandum vēnisse ac contrā sē castra habuisse; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0033.wav,eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās ac superātās esse. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0034.wav,"Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0035.wav,"sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0036.wav,"Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, atque sē hāc spē petīsse." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0037.wav,"Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dediticiī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam quam adpetierit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0038.wav,"Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae oppugnandae causā facere;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0039.wav,eius reī testimōnium esse quod nisi rogātus nōn vēnerit et quod bellum nōn intulerit sed dēfenderit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0040.wav,Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0041.wav,Numquam ante hōc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0042.wav,Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret? +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0043.wav,"Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0044.wav,"Ut ipsī concēdī nōn oportēret, sī in nostrōs fīnēs impetum faceret, sīc item nōs esse inīquōs, quod in suō iūre sē interpellārēmus." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0046.wav,"Dēbēre sē suspicārī simulāta Caesarem amīcitiā, quod exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0047.wav,"Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō sed prō hoste habitūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0048.wav,"Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum (id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre), quōrum omnium grātiam atque amīcitiam eius morte redimere posset." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0049.wav,"Quod sī dēcessisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, magnō sē illum praemiō remūnerātūrum et quaecumque bella gerī vellet sine ūllō eius labōre et perīculō cōnfectūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0050.wav,Multa ā Caesare in eam sententiam dicta sunt quārē negōtiō dēsistere nōn posset: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0051.wav,"neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī ut optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0052.wav,"Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ā Quīntō Fabiō Maximō, quibus populus Rōmānus ignōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium posuisset." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0053.wav,"Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0054.wav,"sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō vīctam suīs lēgibus ūtī voluisset." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0055.wav,"Dum haec in conloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs coicere." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0056.wav,Caesar loquendī fīnem fēcit sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs reicerent. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0057.wav,"Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut, pulsīs hostibus, dīcī posset eōs ab sē per fidem in conloquiō circumventōs." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0058.wav,"Posteā quam in vulgus mīlitum ēlātum est quā arrogantia in conloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs eius equitēs fēcissent, eaque rēs conloquium ut dirēmisset, multō maior alacritās studiumque pugnandī maius exercituī iniectum est." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0059.wav,Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mīsit: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0060.wav,velle sē dē iīs rēbus quae inter eōs ēgī coeptae neque perfectae essent agere cum eō: +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0061.wav,"utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ex suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0062.wav,"Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis quod prīdiē eius diēī Germānī retinērī nōn potuerant quīn tēla in nostrōs coicerent." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0063.wav,Lēgātum ex suīs sēsē magnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0065.wav,Hīs mandāvit quae dīceret Ariovistus cognōscerent et ad sē referrent. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0066.wav,"Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0067.wav,quid ad sē venīrent? +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0068.wav,an speculandī causā? +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0069.wav,Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0070.wav,Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0071.wav,Postrīdiē eius diēī praeter castrā Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit eō cōnsiliō utī frūmentō commeātūque quī ex Sēquanīs et Haeduīs supportārētur Caesarem interclūderet. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0072.wav,"Ex eō diē diēs continuōs quīnque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn dēesset." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0073.wav,"Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0074.wav,"Genus hoc erat pugnae, quō sē Germānī exercuerant:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0075.wav,"equitum mīlia erant sex, totidem numerō peditēs vēlōcissimī ac fortissimī, quōs ex omnī cōpiā singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0076.wav,"cum hīs in proeliīs versābantur, ad eōs sē equitēs recipiēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0077.wav,"hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant, sī quī graviōre vulnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0078.wav,"sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās ut iubīs sublevātī equōrum cursum adaequārent." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0079.wav,"Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, nē diūtius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quō in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sēscentōs ab hīs, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplicī īnstrūcta ad eum locum venit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0080.wav,"Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra mūnīre iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0081.wav,"[Hic locus ab hoste circiter passūs sēscentōs, utī dictum est, aberat." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0082.wav,"] Eō circiter hominum sēdecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0083.wav,"Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0084.wav,"Mūnītīs castrīs duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās legiōnēs in castra maiōra redūxit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0085.wav,Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ex castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā maiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit hostibusque pugnandī potestātem fēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0086.wav,"Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiem exercitum in castra redūxit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0087.wav,"Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum, quae castra minōra oppugnāret, mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0088.wav,Ācriter utrimque usque ad vesperum pugnātum est. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0089.wav,Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multīs et inlātīs et acceptīs vulneribus in castra redūxit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0090.wav,"Cum ex captīvīs quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent utrum proelium committī ex ūsū esset necne;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0091.wav,"eās ita dīcere: nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0092.wav,"Postrīdiē eius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit, ālāriōs omnēs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0093.wav,ipse triplicī īnstrūctā aciē usque ad castra hostium accessit. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0095.wav,"Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs mīlitēs passīs manibus flentēs implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0096.wav,"Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs testēs suae quisque virtūtis habēret;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0097.wav,"ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0098.wav,"Ita nostrī ācriter in hostēs signō datō impetum fēcērunt itaque hostēs repente celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs coiciendī nōn darētur." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0099.wav,Relictīs pilīs comminus gladiīs pugnātum est. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0100.wav,At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange facta impetus gladiōrum excēpērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0101.wav,Repertī sunt complūrēs nostrī quī in phalangā īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0102.wav,"Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsā atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0103.wav,"Id cum animadvertisset Pūblius Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedītior erat quam iī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0104.wav,"Ita proelium restitūtum est, atque omnēs hostēs terga vertērunt nec prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex eō locō circiter quīnquāgintā pervēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0105.wav,Ibi perpaucī aut vīribus cōnfīsī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0106.wav,"In hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus ea profūgit;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0107.wav,reliquōs omnēs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0108.wav,"Duae fuērunt Ariovistī uxōrēs, ūna Suēbā nātiōne, quam domō sēcum ēdūxerat, altera Nōrica, rēgis Voccīonis soror, quam in Galliā dūxerat ā frātre missam:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0109.wav,utrāque in eā fugā periit; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0110.wav,"duae fīliae: hārum altera occīsa, altera capta est." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0111.wav,"Gāius Valerius Procillus, cum ā cūstōdibus in fugā trīnīs catēnīs vīnctus traherētur, in ipsum Caesarem hostēs equitātū īnsequentem incīdit." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0112.wav,"Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōriā voluptātem attulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ex manibus hostium sibi restitūtum vidēbat neque eius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0113.wav,"Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat, utrum ignī statim necārētur an in aliud tempus reservārētur:" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0114.wav,sortium beneficiō sē esse incolumem. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0115.wav,Item Mārcus Metius repertus et ad eum reductus est. +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0116.wav,"Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō, Suēbī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0117.wav,"quōs ubi quī proximī Rhēnum incolunt perterritōs sēnsērunt, īnsecūtī magnum ex iīs numerum occīdērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0118.wav,Caesar ūnā aestāte duōbus maximīs bellīs cōnfectīs mātūrius paulō quam tempus annī postulābat in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0119.wav,hībernīs Labiēnum praeposuit; +part_0/audio/bellumgallicum_05_caesar_64kb_0120.wav,ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agendōs profectus est. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0000.wav,"Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0001.wav,"Nam propter frīgora [quod Galliā sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est,] nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0002.wav,"eō autem frūmentō quod flūmine Arārī nāvibus subvēxerat proptereā utī minus poterat quod iter ab Arārī Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0003.wav,Diem ex diē dūcere Haeduī: +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0004.wav,"cōnferrī, comportārī, adesse dīcere." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0006.wav,multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur]. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0007.wav,Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus quod anteā tacuerat prōpōnit: +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0008.wav,"esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātim plūs possint quam ipsī magistrātūs." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0009.wav,"Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre, nē frūmentum cōnferant quod dēbeant:" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0010.wav,"praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre, neque dubitāre [dēbeant] quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūna cum reliquā Galliā Haeduīs lībertātem sint ēreptūrī." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0011.wav,Ab īsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī; hōs ā sē coercērī nōn posse. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0012.wav,"Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0013.wav,"Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem, Dīviciācī frātrem, dēsignārī sentiēbat, sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0014.wav,Quaerit ex solō ea quae in conventū dīxerat. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0015.wav,Dīcit līberius atque audācius. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0016.wav,Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0017.wav,"reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summa audācia, magna apud plēbem propter līberālitātem grātia, cupidum rērum novārum." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0018.wav,"Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmptā habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0019.wav,Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0020.wav,"magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre, neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque huius potentiae causā mātrem in Biturigibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō conlocāsse;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0021.wav,"ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrum ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs conlocāsse." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0022.wav,"Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0023.wav,"Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0024.wav,"imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātia dēspērāre." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0025.wav,"Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī miserant, Dumnorix praeerat):" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0026.wav,eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0028.wav,"Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summum in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0029.wav,nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0030.wav,"Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et, cotīdiānīs interpretibus remōtīs, per Gāium Valerium Troucillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō conloquitur;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0031.wav,"simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō [Gallōrum] dē Dumnorige sint dicta, et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0032.wav,Petit atque hortātur ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cognitā statuat vel cīvitātem statuere iubeat. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0033.wav,Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexūs obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0034.wav,"scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātia plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0035.wav,"quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0036.wav,Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0037.wav,"Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0038.wav,quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0039.wav,"Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0040.wav,cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0041.wav,tantī eius apud sē grātiam esse ostendit ūtī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem eius voluntātī ac precibus condōnet. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0042.wav,"Dumnorigem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat ostendit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0043.wav,"quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur prōpōnit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0044.wav,monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0045.wav,praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0046.wav,"Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur scīre possit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0047.wav,"Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octo, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū ascēnsus quī cognōscerent mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0048.wav,Renūntiātum est facilem esse. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0049.wav,"Dē tertiā vigiliā Titum Labiēnum, lēgātum prō praetōre, cum duābus legiōnibus et iīs ducibus quī iter cognōverant summum iugum montis ascendere iubet;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0050.wav,quid suī cōnsiliī sit ostendit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0051.wav,Ipse dē quārtā vigiliā eōdem itinere quō hostēs ierant ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0052.wav,"Pūblius Considius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū Lūciī Sullae et posteā in Marcī Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0053.wav,"Prīmā lūce, cum summus mōns ā Lūciō Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventūs aut Labiēnī cognitus esset, Considius equō admissō ad eum accurrit, dīcit montem, quem ā Labiēnō occupārī voluerit, ab hostibus tenērī:" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0054.wav,id sē ā Gallicīs armīs atque īnsignibus cognōvisse. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0055.wav,"Caesar suās cōpiās in proximum collem subdūcit, aciem īnstruit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0056.wav,"Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare nē proelium committeret, nisi ipsīus cōpiae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō tempore in hostēs impetus fieret, monte occupātō nostrōs expectābat proeliōque abstinēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0057.wav,"Multō dēnique diē per explōrātōrēs Caesar cognōvit et montem ā suīs tenērī et Helvētiōs castra, mōvisse et Considium timōre perterritum quod nōn vīdisset prō vīsō sibi renūntiāvisse." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0058.wav,Eō diē quō cōnsuērat intervāllō hostēs sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0059.wav,"Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Haeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum duodēvīgintī aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0060.wav,itaque iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0061.wav,"Ea rēs per fugitīvōs Lūciī Aemiliī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0062.wav,"Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0063.wav,"Postquam id animum advertit, cōpiās suās Caesar in proximum collem subdūxit equitātumque, quī sustinēret hostium impetum, mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0064.wav,Ipse interim in colle mediō triplicem aciem īnstrūxit legiōnum quattuor veterānārum; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0065.wav,"in summō iugō duās legiōnēs quās in Galliā citeriōre proximē cōnscrīpserat et omnia auxilia conlocāvit, ita ut suprā sē tōtum montem hominibus complēret;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0066.wav,impedīmenta sarcināsque in ūnum locum cōnferrī et eum ab iīs quī in superiōre aciē cōnstiterant mūnīrī iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0067.wav,Helvētiī cum omnibus suīs carrīs secūtī impedīmenta in ūnum locum contulērunt; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0068.wav,"ipsī cōnfertissimā aciē, reiectō nostrō equitātū, phalange facta sub prīmam nostram aciem successērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0069.wav,"Caesar prīmum suō, deinde omnium ex cōnspectū remōtīs equīs, ut aequātō omnium perīculō spem fugae tolleret, cohortātus suōs proelium commīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0070.wav,Mīlitēs locō superiōre pilīs missīs facile hostium phalangem perfrēgērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0071.wav,Ea disiecta gladiīs dēstrictīs in eōs impetum fēcērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0072.wav,"Gallīs magnō ad pugnam erat impedīmentō quod plūribus eōrum scūtīs ūnō ictū pilōrum trānsfīxīs et conligātis, cum ferrum sē īnflexisset, neque ēvellere neque sinistrā impedīta satis commodē pugnāre poterant, multī ut diū iactātō bracchiō praeoptārent scūtum manū ēmittere et nūdō corpore pugnāre." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0073.wav,"Tandem vulneribus dēfessī et pedem referre et, quod mōns suberit circiter mīlle passuum spatiō , eō sē recipere coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0074.wav,"Captō monte et succēdentibus nostrīs, Boī et Tulingī, quī hominum mīlibus circiter quīndecim agmen hostium claudēbant et novissimīs praesidiō erant, ex itinere nostrōs ab latere apertō adgressī circumvenīre, et id cōnspicātī Helvētiī, quī in montem sēsē recēperant, rūrsus īnstāre et proelium redintegrāre coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0075.wav,Rōmānī [conversa] signa bipertītō intulērunt: +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0076.wav,"prīma et secunda aciēs, ut victīs ac submōtīs resisteret, tertia, ut venientēs sustinēret." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0077.wav,Ita ancipitī proeliō diū atque ācriter pugnātum est. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0078.wav,"Diūtius cum sustinēre nostrōrum impetūs nōn possent, alterī sē, ut coeperant, in montem recēpērunt, alterī ad impedīmenta et carrōs suōs sē contulērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0079.wav,"Nam hoc tōtō proeliō, cum ab hōrā septimā ad vesperum pugnātum sit, āversum hostem vidēre nēmō potuit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0080.wav,"Ad multam noctem etiam ad impedīmenta pugnātum est, proptereā quod prō vāllō carrōs obiēcērunt et ē locō superiōre in nostrōs venientēs tēla coiciēbant et nōn nūllī inter carrōs rotāsque matarās ac trāgulās subiciēbant nostrōsque vulnerābant." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0081.wav,"Diū cum esset pugnātum, impedīmentīs castrīsque nostrī potītī sunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0082.wav,Ibi Orgetorigis fīlia atque ūnus ē fīliīs captus est. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0083.wav,Ex eō proeliō circiter hominum mīlia centum trīgintā superfuērunt eaque tōtā nocte continenter iērunt [nūllam partem noctis itinere intermissō]; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0084.wav,"in fīnēs Lingonum diē quārtō pervēnērunt, cum et propter vulnera mīlitum et propter sepultūram occīsōrum nostrī [trīduum morātī] eōs sequī nōn potuissent." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0085.wav,"Caesar ad Lingonās litterās nūntiōsque mīsit, nē eōs frūmentō nēve aliā rē iuvārent:" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0086.wav,"quī sī iūvissent, sē eōdem locō quō Helvētiōs habitūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0087.wav,Ipse trīduō intermissō cum omnibus cōpiīs eōs sequī coepit. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0088.wav,Helvētiī omnium rērum inopiā adductī lēgātōs dē dēditiōne ad eum mīsērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0089.wav,"Quī cum eum in itinere convēnissent sēque ad pedēs prōiēcissent suppliciterque locūtī flentēs pācem petīssent, atque eōs in eō locō quō tum essent suum adventum expectāre iussisset, pāruērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0090.wav,"Eō postquam Caesar pervēnit, obsidēs, arma, servōs quī ad eōs perfūgissent, poposcit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0092.wav,"Quod ubi Caesar resciit, quōrum per fīnēs ierant hīs utī conquīrerent et redūcerent, sī sibi pūrgātī esse vellent, imperāvit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0093.wav,reductōs in hostium numerō habuit; +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0094.wav,"reliquōs omnēs obsidibus, armīs, perfugīs trāditīs in dēditiōnem accēpit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0095.wav,"Helvētiōs, Tulingōs, Latobrigōs in fīnēs suōs, unde erant profectī, revertī iussit, et, quod omnibus frūgibus āmissīs domī nihil erat quō famem tolerārent, Allobrogibus imperāvit ut iīs frūmentī cōpiam facerent;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0096.wav,"ipsōs oppida vīcōsque, quōs incenderant, restituere iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0097.wav,"Id ea maximē ratiōne fēcit, quod nōluit eum locum unde Helvētiī discesserant vacāre, nē propter bonitātem agrōrum Germānī, quī trāns Rhēnum incolunt, ex suīs fīnibus in Helvētiōrum fīnēs trānsīrent et fīnitimī Galliae prōvinciae Allobrogibusque essent." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0098.wav,"Boiōs petentibus Haeduīs, quod ēgregiā virtūte erant cognitī, ut in fīnibus suīs conlocārent, concessit;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0099.wav,quibus illī agrōs dedērunt quōsque posteā in parem iūris lībertātisque condiciōnem atque ipsī erant recēpērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0100.wav,"In castrīs Helvētiōrum tabulae repertae sunt litterīs Graecīs cōnfectae et ad Caesarem relātae, quibus in tabulīs nōminātim ratiō cōnfecta erat, quī numerus domō exīsset eōrum quī arma ferre possent, et item sēparātim, quot puerī, senēs mulierēsque." +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0101.wav,"[Quārum omnium rērum] summa erat capitum Helvētiōrum milium ducentōrum sexāgintā trium, Tulingōrum mīlium trīgintā sex, Latobrigōrum quattuordecim, Rauracōrum vīgintī trium, Boiōrum trīgintā duōrum;" +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0102.wav,ex hīs quī arma ferre possent ad mīlia nōnāgintā duo. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0103.wav,Summa omnium fuērunt ad mīlia trecenta sexāgintā octo. +part_0/audio/bellumgallicum_03_caesar_64kb_0104.wav,"Eōrum quī domum rediērunt cēnsū habitō, ut Caesar imperāverat, repertus est numerus milium centum et decem." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0000.wav,"Caesar, postquam ex Menapiīs in Trēverōs venit, duābus dē causīs Rhēnum trānsīre cōnstituit;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0001.wav,"quārum ūna erat, quod auxilia contrā sē Trēverīs miserant, altera, nē ad eōs Ambiorix receptum habēret." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0002.wav,Hīs cōnstitūtīs rēbus paulum suprā eum locum quō ante exercitum trādūxerat facere pontem īnstituit. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0003.wav,Nōta atque īnstitūta ratiōne magnō mīlitum studiō paucīs diēbus opus efficitur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0004.wav,"Firmō in Trēverīs ad pontem praesidiō relictō, nē quis ab hīs subitō mōtus orerētur, reliquās cōpiās equitātumque trādūcit." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0005.wav,"Vbīī, quī ante obsidēs dederant atque in dēditiōnem vēnerant, pūrgandī suī causā ad eum lēgātōs mittunt, quī doceant neque auxilia ex suā cīvitāte in Trēverōs missa neque ab sē fidem laesam:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0006.wav,"petunt atque ōrant ut sibi parcat, nē commūnī odiō Germānōrum innocentēs prō nocentibus poenās pendant;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0007.wav,"sī amplius obsidum vellet, dare pollicentur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0008.wav,Cognitā Caesar causā reperit ab Suēbīs auxilia missa esse; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0009.wav,"Vbiōrum satisfactiōnem accipit, aditūs viāsque in Suēbōs perquīrit." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0010.wav,"Interim paucīs post diēbus fit ab Vbiīs certior Suēbōs omnēs in ūnum locum cōpiās cōgere atque eīs nātiōnibus quae sub eōrum sint imperiō dēnūntiāre, ut auxilia peditātūs equitātūsque mittant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0011.wav,"Hīs cognitīs rēbus rem frūmentāriam prōvidet, castrīs idōneum locum dēligit;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0012.wav,"Vbīīs imperat ut pecora dēdūcant suaque omnia ex agrīs in oppida cōnferant, spērāns barbarōs atque imperītōs hominēs inopiā cibāriōrum adductōs ad inīquam pugnandī condiciōnem posse dēdūcī;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0013.wav,"mandat, ut crēbrōs explōrātōrēs in Suēbōs mittant quaeque apud eōs gerantur cognōscant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0014.wav,Illī imperāta faciunt et paucīs diēbus intermissīs referunt: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0015.wav,"Suēbōs omnēs, posteāquam certiōrēs nūntiī dē exercitū Rōmānōrum vēnerint, cum omnibus suīs sociōrumque cōpiīs, quās coēgissent, penitus ad extrēmōs fīnēs sē recēpisse:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0016.wav,"silvam esse ibi īnfīnītā magnitūdine, quae appellātur Bacenis;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0017.wav,hanc longē intrōrsus pertinēre et prō nātīvō mūrō obiectam Cheruscōs ab Suēbīs Suēbōsque ab Cheruscīs iniūriīs incursiōnibusque prohibēre: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0018.wav,ad eius initium silvae Suēbōs adventum Rōmānōrum exspectāre cōnstituisse. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0019.wav,"Quoniam ad hunc locum perventum est, nōn aliēnum esse vidētur dē Galliae Germāniaeque mōribus et quō differant hae nātiōnēs inter sēsē prōpōnere." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0020.wav,"In Galliā nōn sōlum in omnibus cīvitātibus atque in omnibus pāgīs partibusque, sed paene etiam in singulīs domibus factiōnēs sunt, eārumque factiōnum prīncipēs sunt quī summam auctōritātem eōrum iūdiciō habēre exīstimantur, quōrum ad arbitrium iūdiciumque summa omnium rērum cōnsiliōrumque redeat." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0021.wav,"Itaque eius reī causa antīquitus īnstitūtum vidētur, nē quis ex plēbe contrā potentiōrem auxilī egēret:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0022.wav,"suōs enim quisque opprimī et circumvenīrī nōn patitur, neque, aliter sī faciat, ūllam inter suōs habet auctōritātem." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0023.wav,Haec eadem ratiō est in summā tōtīus Galliae: namque omnēs cīvitātēs in partēs dīvīsae sunt duās. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0024.wav,"Cum Caesar in Galliam vēnit, alterīus factiōnis prīncipēs erant Aeduī, alterīus Sēquanī." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0025.wav,"Hī cum per sē minus valērent, quod summa auctōritās antīquitus erat in Aeduīs magnaeque eōrum erant clientēlae, Germānōs atque Ariovistum sibi adiūnxerant eōsque ad sē magnīs iactūrīs pollicitātiōnibusque perdūxerant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0027.wav,Quā necessitāte adductus Dīviciācus auxilī petendī causā Rōmam ad senātum profectus īnfectā rē redierat. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0029.wav,In eōrum locum Rēmī successerant: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0030.wav,"quōs quod adaequāre apud Caesarem grātia intellegēbātur, eī, quī propter veterēs inimīcitiās nūllō modō cum Aeduīs coniungī poterant, sē Rēmīs in clientēlam dicābant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0031.wav,Hōs illī dīligenter tuēbantur: ita et novam et repente collēctam auctōritātem tenēbant. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0032.wav,"Eō tum statū rēs erat, ut longē prīncipēs habērentur Aeduī, secundum locum dignitātis Rēmī obtinērent." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0033.wav,"In omnī Galliā eōrum hominum, quī aliquō sunt numerō atque honōre, genera sunt duo." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0034.wav,"Nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0035.wav,"Plērīque, cum aut aere aliēnō aut magnitūdine tribūtōrum aut iniūria potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dīcant nōbilibus:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0036.wav,"in hōs eadem omnia sunt iūra, quae dominīs in servōs." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0037.wav,"Sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0038.wav,"Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica ac prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0039.wav,"ad hōs magnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, magnōque hī sunt apud eōs honōre." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0040.wav,"Nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt, et, sī quod est admissum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, idem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0041.wav,"sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0042.wav,Haec poena apud eōs est gravissima. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0043.wav,"Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum ac scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur neque honōs ūllus commūnicātur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0044.wav,"Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0045.wav,"Hōc mortuō aut sī quī ex reliquīs excellit dignitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōnnumquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0046.wav,"hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae mediā habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0047.wav,"Hūc omnēs undique, quī contrōversiās habent, conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0048.wav,"Disciplīna in Britanniā repertā atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur, et nunc, quī dīligentius eam rem cognōscere volunt, plērumque illō discendī causā proficīscuntur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0049.wav,Druidēs ā bellō abesse cōnsuērunt neque tribūta ūna cum reliquīs pendunt; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0050.wav,mīlitiae vacātiōnem omniumque rērum habent immūnitātem. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0051.wav,Tantīs excitātī praemiīs et suā sponte multī in disciplīnam conveniunt et ā parentibus propinquīsque mittuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0052.wav,Magnum ibi numerum versuum ēdiscere dīcuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0053.wav,Itaque annōs nōnnūllī vīcēnōs in disciplīnā permanent. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0054.wav,"Neque fās esse exīstimant eā litterīs mandāre, cum in reliquīs ferē rēbus, pūblicīs prīvātīsque ratiōnibus Graecīs litterīs ūtantur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0055.wav,"Id mihi duābus dē causīs īnstituisse videntur, quod neque in vulgum disciplīnam efferrī velint neque eōs, quī discunt, litterīs cōnfīsōs minus memoriae studēre:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0056.wav,"quod ferē plērīsque accidit, ut praesidiō litterārum dīligentiam in perdiscendō ac memoriam remittant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0057.wav,"In prīmīs hoc volunt persuādēre, nōn interīre animās, sed ab aliīs post mortem trānsīre ad aliōs, atque hoc maximē ad virtūtem excitārī putant metū mortis neglēctō." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0058.wav,"Multa praetereā dē sīderibus atque eōrum mōtū, dē mundī ac terrārum magnitūdine, dē rērum nātūra, dē deōrum immortālium vī ac potestāte disputant et iuventūtī trādunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0059.wav,Alterum genus est equitum. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0060.wav,"Hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incīdit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere solēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur, atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0061.wav,Hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0063.wav,"Aliī immānī magnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0064.wav,quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0065.wav,Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0066.wav,"sed, cum eius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0067.wav,Deum maximē Mercurium colunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0068.wav,Huius sunt plūrima simulācra: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0069.wav,"hunc omnium inventōrem artium ferunt, hunc viārum atque itinerum ducem, hunc ad quaestūs pecūniae mercātūrāsque habēre vim maximam arbitrantur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0070.wav,Post hunc Apollinem et Mārtem et Iovem et Minervam. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0071.wav,"Dē hīs eandem ferē, quam reliquae gentēs, habent opīniōnem:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0072.wav,"Apollinem morbōs dēpellere, Minervam operum atque artificiōrum initia trādere, Iovem imperium caelestium tenēre, Mārtem bella regere." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0073.wav,"Huic, cum proeliō dīmicāre cōnstituērunt, ea quae bellō cēperint plērumque dēvovent:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0074.wav,"cum superāvērunt, animālia capta immolant reliquāsque rēs in ūnum locum cōnferunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0075.wav,Multīs in cīvitātibus hārum rērum exstrūctōs tumulōs locīs cōnsecrātīs cōnspicārī licet; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0076.wav,"neque saepe accidit, ut neglēctā quispiam religiōne aut captā apud sē occultāre aut posita tollere audēret, gravissimumque eī reī supplicium cum cruciātū cōnstitūtum est." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0077.wav,Gallī sē omnēs ab Dīte patre prōgnātōs praedicant idque ab druidibus prōditum dīcunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0078.wav,Ob eam causam spatiā omnis temporis nōn numerō diērum sed noctium fīniunt; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0079.wav,diēs nātālēs et mēnsum et annōrum initia sīc observant ut noctem diēs subsequātur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0080.wav,"In reliquīs vītae īnstitūtīs hoc ferē ab reliquīs differunt, quod suōs līberōs, nisi cum adolēvērunt, ut mūnus mīlitiae sustinēre possint, palam ad sē adīre nōn patiuntur fīliumque puerīlī aetāte in pūblicō in cōnspectū patris adsistere turpe dūcunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0081.wav,"Virī, quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt, tantās ex suīs bonīs aestimātiōne facta cum dōtibus commūnicant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0082.wav,Huius omnis pecūniae coniūnctim ratiō habētur frūctūsque servantur: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0083.wav,"uter eōrum vīta superārit, ad eum pars utriusque cum frūctibus superiōrum temporum pervēnit." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0084.wav,"Virī in uxōrēs, sīcuti in līberōs, vītae necisque habent potestātem;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0085.wav,"et cum pater familiae illūstriōre locō nātus dēcessit, eius propinquī conveniunt et, dē morte sī rēs in suspīciōnem venit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent et, sī compertum est, ignī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0086.wav,Fūnera sunt prō cultū Gallōrum magnifica et sūmptuōsa; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0087.wav,"omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in ignem īnferunt, etiam animālia, ac paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs, quōs ab eīs dīlēctōs esse cōnstābat, iūstīs fūneribus cōnfectīs ūnā cremābantur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0089.wav,Magistrātūs quae vīsa sunt occultant quaeque esse ex ūsū iūdicāvērunt multitūdinī prōdunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0090.wav,Dē rē pūblicā nisi per concilium loquī nōn concēditur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0091.wav,Germānī multum ab hāc cōnsuētūdine differunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0092.wav,"Nam neque druidēs habent, quī rēbus dīvīnīs praesint, neque sacrificiīs student." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0093.wav,"Deōrum numerō eōs sōlōs dūcunt, quōs cernunt et quōrum apertē opibus iuvantur, Sōlem et Vulcānum et Lūnam, reliquōs nē fāma quidem accēpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0094.wav,Vīta omnis in vēnātiōnibus atque in studiīs reī mīlitāris cōnsistit: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0095.wav,ab parvulīs labōrī ac dūritiae student. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0096.wav,"Quī diūtissimē impūberēs permānsērunt, maximam inter suōs ferunt laudem:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0097.wav,"hoc alī statūram, alī vīrēs nervōsque cōnfirmārī putant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0098.wav,Intrā annum vērō vīcēsimum fēminae nōtitiam habuisse in turpissimīs habent rēbus; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0099.wav,"cuius reī nūlla est occultātiō, quod et prōmiscuē in flūminibus perluuntur et pellibus aut parvīs rēnōnum tegimentīs ūtuntur magnā corporis parte nūdā." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0100.wav,"Agricultūrae nōn student, maiorque pars eōrum victus in lacte, cāseō, carne cōnsistit." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0101.wav,Neque quisquam agrī modum certum aut fīnēs habet propriōs; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0102.wav,"sed magistrātūs ac prīncipēs in annōs singulōs gentibus cognātiōnibusque hominum, quī ūna coiērunt, quantum et quō locō vīsum est agrī attribuunt atque annō post aliō trānsīre cōgunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0103.wav,Eius reī multās adferunt causās: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0104.wav,nē adsiduā cōnsuētūdine captī studium bellī gerendī agricultūrā commūtent; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0105.wav,"nē lātōs fīnēs parāre studeant, potentiōrēsque humiliōrēs possessiōnibus expellant;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0106.wav,nē accūrātius ad frīgora atque aestūs vītandōs aedificent; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0107.wav,"nē qua oriātur pecūniae cupiditās, quā ex rē factiōnēs dissēnsiōnēsque nāscuntur;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0108.wav,"ut animī aequitāte plēbem contineant, cum suās quisque opēs cum potentissimīs aequārī videat." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0109.wav,Cīvitātibus maxima laus est quam lātissimē circum sē vastātīs fīnibus sōlitūdinēs habēre. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0110.wav,"Hoc proprium virtūtis exīstimant, expulsōs agrīs fīnitimōs cēdere, neque quemquam prope audēre cōnsistere:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0111.wav,simul hoc sē fore tūtiōrēs arbitrantur repentīnae incursiōnis timōre sublātō. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0112.wav,"Cum bellum cīvitās aut inlātum dēfendit aut īnfert, magistrātūs, quī eī bellō praesint, ut vītae necisque habeant potestātem, dēliguntur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0113.wav,"In pāce nūllus est commūnīs magistrātūs, sed prīncipēs regiōnum atque pāgōrum inter suōs iūs dīcunt contrōversiāsque minuunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0114.wav,"Latrōcinia nūllam habent īnfāmiam, quae extrā fīnēs cuiusque cīvitātis fīunt, atque eā iuventūtis exercendae ac dēsidiae minuendae causā fierī praedicant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0115.wav,"Atque ubi quis ex prīncipibus in conciliō dīxit sē ducem fore, quī sequī velint, profiteantur, cōnsurgunt eī quī et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitūdine collaudantur:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0116.wav,"quī ex hīs secūtī nōn sunt, in dēsertōrum ac prōditōrum numerō dūcuntur, omniumque hīs rērum posteā fidēs dērogātur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0117.wav,Hospitem violāre fās nōn putant; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0118.wav,"quī quācumque dē causā ad eōs vēnērunt, ab iniūriā prohibent, sānctōs habent, hīsque omnium domūs patent vīctusque commūnicātur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0119.wav,"Ac fuit anteā tempus, cum Germānōs Gallī virtūte superārent, ultrō bella īnferrent, propter hominum multitūdinem agrīque inopiam trāns Rhēnum colōniās mitterent." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0120.wav,"Itaque ea quae fertilissima Germāniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratosthenī et quibusdam Graecīs fāmā notam esse videō, quam illī Orcȳniam appellant, Volcae Tectosagēs occupāvērunt atque ibi cōnsēdērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0121.wav,quae gēns ad hōc tempus hīs sēdibus sēsē continet summamque habet iūstitiae et bellicae laudis opīniōnem. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0122.wav,"Nunc quod in eādem inopiā, egestāte, patientiā quā Germānī permanent, eōdem vīctū et cultū corporis ūtuntur;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0123.wav,"Gallīs autem prōvinciārum propinquitās et trānsmarīnārum rērum nōtitiā multa ad cōpiam atque ūsus largītur, paulātim adsuēfactī superārī multīsque vīctī proeliīs nē sē quidem ipsī cum illīs virtūte comparant." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0124.wav,"Huius Hercyniae silvae, quae suprā dēmōnstrāta est, lātitūdō novem diērum iter expedītō patet:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0125.wav,"nōn enim aliter fīnīrī potest, neque mēnsūrās itinerum nōvērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0126.wav,Oritur ab Helvētiōrum et Nemetum et Rauracōrum fīnibus rēctaque flūminis Danubī regiōne pertinet ad fīnēs Dācōrum et Anartium; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0127.wav,hinc sē flectit sinistrōrsus dīversīs ab flūmine regiōnibus multārumque gentium fīnēs propter magnitūdinem adtingit; +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0128.wav,"neque quisquam est huius Germāniae, quī sē aut adīsse ad initium eius silvae dīcat, cum diērum iter sexāgintā prōcesserit, aut, quō ex locō oriātur, accēperit." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0129.wav,"Multaque in eā genera ferārum nāscī cōnstat, quae reliquīs in locīs vīsa nōn sint;" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0130.wav,ex quibus quae maximē differant ab cēterīs et memoriae prōdenda videantur haec sunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0131.wav,"Est bōs cervī figūra, cuius ā mediā fronte inter aurēs ūnum cornū exsistit excelsius magisque dīrēctum hīs, quae nōbīs nōta sunt, cornibus:" +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0132.wav,ab eius summō sīcut palmae rāmīque lātē diffunduntur. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0133.wav,"Eadem est fēminae marisque nātūrā, eadem fōrma magnitūdōque cornuum." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0134.wav,"Sunt item, quae appellantur alcēs." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0135.wav,"Hārum est cōnsimilīs caprīs figūra et varietās pellium, sed magnitūdine paulō antecēdunt mutilaeque sunt cornibus et crūra sine nōdīs articulīsque habent neque quiētis causā prōcumbunt neque, sī quō adflīctae cāsū concidērunt, ērigere sēsē aut sublevāre possunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0136.wav,Hīs sunt arborēs prō cubīlibus: +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0137.wav,ad eās sē applicant atque ita paulum modō reclīnātae quiētem capiunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0138.wav,"Quārum ex vestīgiīs cum est animadversum ā vēnātōribus, quō sē recipere cōnsuērint, omnēs eō locō aut ab rādīcibus subruunt aut accidunt arborēs, tantum ut summa speciēs eārum stantium relinquātur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0139.wav,"Hūc cum sē cōnsuētūdine reclīnāvērunt, īnfirmās arborēs pondere adflīgunt atque ūna ipsae concidunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0140.wav,"Tertium est genus eōrum, quī ūrī appellantur." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0141.wav,"Hī sunt magnitūdine paulō īnfrā elephantōs, speciē et colōre et figūrā taurī." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0142.wav,"Magna vīs eōrum est et magna vēlōcitās, neque hominī neque ferae quam cōnspexērunt parcunt." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0143.wav,Hōs studiōsē foveīs captōs interficiunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0144.wav,"Hoc sē labōre dūrant adulēscentēs atque hōc genere vēnātiōnis exercent, et quī plūrimōs ex hīs interfēcērunt, relātīs in pūblicum cornibus, quae sint testimōniō, magnam ferunt laudem." +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0145.wav,Sed adsuēscere ad hominēs et mansuefierī nē parvulī quidem exceptī possunt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0146.wav,Amplitūdō cornuum et figūra et speciēs multum ā nostrōrum boum cornibus differt. +part_0/audio/bellumgallicum_18_caesar_64kb_0147.wav,Haec studiōsē conquīsītā ab labrīs argentō circumclūdunt atque in amplissimīs epulīs prō pōculīs ūtuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0000.wav,"Multīs dē causīs Caesar maiōrem Galliae mōtum exspectāns per Mārcum Sīlānum, Gāium Antistium Rēgīnum, Titum Sextium lēgātōs dēlēctum habēre īnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0002.wav,"Quod cum Pompēius et reī pūblicae et amīcitiae tribuisset, celeriter cōnfectō per suōs dīlēctū tribus ante exāctam hiemem et cōnstitūtīs et adductīs legiōnibus duplicātōque eārum cohortium numerō, quās cum Quīntō Titūriō āmīserat, et celeritāte et cōpiīs docuit, quid populī Rōmānī disciplīna atque opēs possent." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0003.wav,"Interfectō Indutiomarō, ut docuimus, ad eius propinquōs ā Trēverīs imperium dēfertur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0004.wav,Illī fīnitimōs Germānōs sollicitāre et pecūniam pollicērī nōn dēsistunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0005.wav,"Cum ab proximīs impetrāre nōn possent, ulteriōrēs temptant." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0006.wav,Inventīs nōnnūllīs cīvitātibus iūreiūrandō inter sē cōnfirmant obsidibusque dē pecūniā cavent: +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0007.wav,Ambiorigem sibi societāte et foedere adiungunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0009.wav,"Itaque nōndum hieme cōnfecta proximīs quattuor coāctīs legiōnibus dē imprōvīsō in fīnēs Nerviōrum contendit et, priusquam illī aut convenīre aut profugere possent, magnō pecoris atque hominum numerō captō atque eā praeda mīlitibus concessa vastātīsque agrīs in dēditiōnem venīre atque obsidēs sibi dare coēgit." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0010.wav,Eō celeriter cōnfectō negōtiō rūrsus in hīberna legiōnēs redūxit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0011.wav,"Conciliō Galliae prīmō vērē, ut īnstituerat, indictō, cum reliquī praeter Sēnōnēs, Carnūtēs Trēverōsque vēnissent, initium bellī ac dēfectiōnis hoc esse arbitrātūs, ut omnia postpōnere vidērētur, concilium Lutetiam Parīsiōrum trānsfert." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0012.wav,"Cōnfīnēs erant hī Sēnōnibus cīvitātemque patrum memoriā coniūnxerant, sed ab hōc cōnsiliō āfuisse exīstimābantur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0013.wav,Hāc rē prō suggestū prōnūntiāta eōdem diē cum legiōnibus in Sēnōnēs proficīscitur magnīsque itineribus eō pervēnit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0014.wav,"Cognitō eius adventū Accō, quī prīnceps eius cōnsilī fuerat, iubet in oppida multitūdinem convenīre." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0015.wav,"Cōnantibus, priusquam id efficī posset, adesse Rōmānōs nūntiātur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0016.wav,Necessāriō sententia dēsistunt lēgātōsque dēprecandī causā ad Caesarem mittunt: +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0017.wav,"adeunt per Aeduōs, quōrum antīquitus erat in fide cīvitās." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0018.wav,"Libenter Caesar petentibus Aeduīs dat veniam excūsātiōnemque accipit, quod aestīvum tempus īnstantis bellī, nōn quaestiōnis esse arbitrābātur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0019.wav,Obsidibus imperātīs centum hōs Aeduīs cūstōdiendōs trādit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0020.wav,"Eōdem Carnūtēs lēgātōs obsidēsque mittunt ūsī dēprecātōribus Rēmīs, quōrum erant in clientēlā:" +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0021.wav,eadem ferunt respōnsa. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0022.wav,Peragit concilium Caesar equitēsque imperat cīvitātibus. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0023.wav,Hāc parte Galliae pācātā tōtus et mente et animō in bellum Trēverōrum et Ambiorigis īnsistit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0024.wav,"Cavarīnum cum equitātū Sēnōnum sēcum proficīscī iubet, nē quis aut ex huius īrācundia aut ex eō, quod meruerat, odiō cīvitātis mōtus exsistat." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0025.wav,"Hīs rēbus cōnstitūtīs, quod prō explōrātō habēbat Ambiorigem proeliō nōn esse concertātūrum, reliqua eius cōnsilia animō circumspiciēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0026.wav,"Erant Menapiī propinquī Eburōnum fīnibus, perpetuīs palūdibus silvīsque mūnītī, quī ūnī ex Galliā dē pāce ad Caesarem lēgātōs numquam miserant." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0027.wav,Cum hīs esse hospitium Ambiorigī sciēbat; +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0028.wav,item per Trēverōs vēnisse Germānīs in amīcitiam cognōverat. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0029.wav,"Haec prius illī dētrahenda auxilia exīstimābat quam ipsum bellō lacesseret, nē dēspērātā salūte aut sē in Menapiōs abderet aut cum Trānsrhēnānīs congredī cōgerētur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0030.wav,Hoc initō cōnsiliō tōtīus exercitūs impedīmenta ad Labiēnum in Trēverōs mittit duāsque legiōnēs ad eum proficīscī iubet; +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0031.wav,ipse cum legiōnibus expedītīs quīnque in Menapiōs proficīscitur. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0032.wav,Illī nūllā coācta manū locī praesidiō frētī in silvās palūdēsque cōnfugiunt suaque eōdem cōnferunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0033.wav,"Caesar partītīs cōpiīs cum Gāiō Fabiō lēgātō et Mārcō Crassō quaestōre celeriterque effectīs pontibus adit tripertītō, aedificia vīcōsque incendit, magnō pecoris atque hominum numerō potītur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0034.wav,Quibus rēbus coāctī Menapiī lēgātōs ad eum pācīs petendae causā mittunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0035.wav,"Ille obsidibus acceptīs hostium sē habitūrum numerō cōnfirmat, sī aut Ambiorigem aut eius lēgātōs fīnibus suīs recēpissent." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0036.wav,Hīs cōnfirmātīs rēbus Commium Atrebātem cum equitātū cūstōdis locō in Menapiīs relinquit; +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0037.wav,ipse in Trēverōs proficīscitur. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0038.wav,"Dum haec ā Caesare geruntur, Trēverī magnīs coāctīs peditātūs equitātūsque cōpiīs Labiēnum cum ūnā legiōne, quae in eōrum fīnibus hiemāverat, adorīrī parābant." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0039.wav,"Iamque ab eō nōn longius bīduī viā aberant, cum duās vēnisse legiōnēs missū Caesaris cognōscunt." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0040.wav,Positīs castrīs ā mīlibus passuum quīndecim auxilia Germānōrum exspectāre cōnstituunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0041.wav,Labiēnus hostium cognitō cōnsiliō spērāns temeritāte eōrum fore aliquam dīmicandī facultātem praesidiō quīnque cohortium impedīmentīs relictō cum vīgintī quīnque cohortibus magnōque equitātū contrā hostem proficīscitur et mīlle passuum intermissō spatiō castra commūnit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0042.wav,Erat inter Labiēnum atque hostem difficilī trānsitū flūmen rīpīsque praeruptīs. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0043.wav,Hoc neque ipse trānsīre habēbat in animō neque hostēs trānsitūrōs exīstimābat. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0044.wav,Augēbātur auxiliōrum cotīdiē spēs. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0045.wav,"Loquitur in conciliō palam, quoniam Germānī appropinquāre dicantur, sēsē suās exercitusque fortūnās in dubium nōn dēvocātūrum et posterō diē prīmā lūce castra mōtūrum." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0046.wav,"Celeriter haec ad hostēs dēferuntur, ut ex magnō Gallōrum equitum numerō nōnnūllōs Gallicīs rēbus favēre nātūra cōgēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0047.wav,"Labiēnus noctū tribūnīs mīlitum prīmīsque ōrdinibus convocātīs, quid suī sit cōnsilī prōpōnit et, quō facilius hostibus timōris det suspīciōnem, maiōre strepitū et tumultū, quam populī Rōmānī fert cōnsuētūdō castra movērī iubet." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0048.wav,Hīs rēbus fugae similem profectiōnem effēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0049.wav,Haec quoque per explōrātōrēs ante lūcem in tantā propinquitāte castrōrum ad hostēs dēferuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0051.wav,"Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnēs citrā flūmen ēliceret, eadem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0052.wav,"Tum praemissīs paulum impedīmentīs atque in tumulō quōdam collocātis ""Habētis,"" inquit, ""mīlitēs, quam petīstis facultātem:" +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0053.wav,hostem impeditō atque inīquō locō tenētis: +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0054.wav,"praestāte eandem nōbīs ducibus virtūtem, quam saepe numerō imperātōrī praestitistis, atque illum adesse et haec cōram cernere exīstimātē." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0055.wav,""" Simul signa ad hostem convertī aciemque dīrigī iubet, et paucīs turmīs praesidiō ad impedīmenta dīmissīs reliquōs equitēs ad latera dispōnit." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0056.wav,Celeriter nostrī clāmōre sublātō pilā in hostēs immittunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0057.wav,"Illī, ubi praeter spem quōs fugere crēdēbant īnfēstīs signīs ad sē īre vīdērunt, impetum modo ferre nōn potuērunt ac prīmō concursū in fugam coniectī proximās silvās petiērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0058.wav,"Quōs Labiēnus equitātū cōnsectātus, magnō numerō interfectō, complūribus captīs, paucīs post diēbus cīvitātem recēpit." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0059.wav,Nam Germānī quī auxiliō veniēbant percepta Trēverōrum fugā sēsē domum recēpērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0060.wav,"Cum hīs propinquī Indutiomarī, quī dēfectiōnis auctōrēs fuerant, comitātī eōs ex cīvitāte excessērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_17_caesar_64kb_0061.wav,"Cingetorīgī, quem ab initiō permānsisse in officiō dēmōnstrāvimus, prīncipātus atque imperium est trāditum." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0000.wav,"Caesar, postquam per Vbīōs explōrātōrēs comperit Suēbōs sēsē in silvās recēpisse, inopiam frūmentī veritus, quod, ut suprā dēmōnstrāvimus, minimē omnēs Germānī agricultūrae student, cōnstituit nōn prōgredī longius;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0002.wav,Eī locō praesidiōque Gāium Volcatium Tullum adulēscentem praefēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0004.wav,"monet, ut ignēs in castrīs fierī prohibeat, nē quā eius adventus procul significātiō fīat:" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0005.wav,sēsē cōnfestim subsequī dīcit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0006.wav,"Basilus, ut imperātum est, facit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0007.wav,Celeriter contrāque omnium opīniōnem cōnfectō itinere multōs in agrīs inopīnantēs dēprehendit: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0008.wav,"eōrum indiciō ad ipsum Ambiorigem contendit, quō in locō cum paucīs equitibus esse dīcēbātur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0009.wav,Multum cum in omnibus rēbus tum in rē mīlitārī potest fortūna. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0010.wav,"Nam sīcut magnō accidit cāsū ut in ipsum incautum etiam atque imparātum incīderet, priusque eius adventus ab omnibus vidērētur, quam fāma ac nūntius adferrētur:" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0011.wav,"sīc magnae fuit fortūnae omnī mīlitārī īnstrūmentō, quod circum sē habēbat, ēreptō, raedīs equīsque comprehēnsīs ipsum effugere mortem." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0012.wav,"Sed hoc quoque factum est, quod aedificiō circumdatō silva, ut sunt ferē domicilia Gallōrum, quī vītandī aestūs causā plērumque silvārum atque flūminum petunt propinquitātēs, comitēs familiārēsque eius angustō in locō paulisper equitum nostrōrum vim sustinuērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0013.wav,Hīs pugnantibus illum in equum quīdam ex suīs intulit: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0014.wav,fugientem silvae tēxērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0015.wav,Sīc et ad subeundum perīculum et ad vītandum multum fortūna valuit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0016.wav,"Ambiorix cōpiās suās iūdiciōne nōn condūxerit, quod proeliō dīmicandum nōn exīstimārit, an tempore exclūsus et repentīnō equitum adventū prohibitus, cum reliquum exercitum subsequī crēderet, dubium est." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0017.wav,Sed certē dīmissīs per agrōs nūntiīs sibi quemque cōnsulere iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0018.wav,"Quōrum pars in Arduennam silvam, pars in continentēs palūdēs profūgit;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0019.wav,"quī proximī Ōceanō fuērunt, hīs īnsulīs sēsē occultāvērunt, quās aestus efficere cōnsuērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0020.wav,multī ex suīs fīnibus ēgressī sē suaque omnia aliēnissimīs crēdidērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0021.wav,"Catuvolcus, rēx dīmidiae partīs Eburōnum, quī ūna cum Ambiorige cōnsilium inierat, aetāte iam cōnfectus, cum labōrem aut bellī aut fugae ferre nōn posset, omnibus precibus dētestātus Ambiorigem, quī eius cōnsiliī auctor fuisset, taxō, cuius magna in Galliā Germāniāque cōpia est, sē exanimāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0022.wav,"Segnī Condrūsīque, ex gente et numerō Germānōrum, quī sunt inter Eburōnēs Trēverōsque, lēgātōs ad Caesarem mīsērunt ōrātum, nē sē in hostium numerō dūceret nēve omnium Germānōrum, quī essent citrā Rhēnum, ūnam esse causam iūdicāret:" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0023.wav,"nihil sē dē bellō cōgitāvisse, nūlla Ambiorigī auxilia mīsisse." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0024.wav,"Caesar explōrātā rē quaestiōne captīvōrum, sī quī ad eōs Eburōnēs ex fugā convēnissent, ad sē ut redūcerentur, imperāvit;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0025.wav,"sī ita fēcissent, fīnēs eōrum sē violātūrum negāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0026.wav,Tum cōpiīs in trēs partēs distribūtīs impedīmenta omnium legiōnum Aduātucam contulit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0027.wav,Id castellī nōmen est. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0028.wav,"Hoc ferē est in mediīs Eburōnum fīnibus, ubi Titūrius atque Aurunculēius hiemandī causā cōnsēderant." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0029.wav,"Hunc cum reliquīs rēbus locum probābat, tum quod superiōris annī mūnītiōnēs integrae manēbant, ut mīlitum labōrem sublevāret." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0030.wav,"Praesidiō impedīmentīs legiōnem quartamdecimam relīquit, ūnam ex eīs tribūs, quās proximē cōnscrīptās ex Ītaliā trādūxerat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0031.wav,Eī legiōnī castrīsque Quīntum Tullium Cicerōnem praeficit ducentōsque equitēs attribuit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0032.wav,Partītō exercitū Titum Labiēnum cum legiōnibus tribus ad Ōceanum versūs in eās partēs quae Menapiōs attingunt proficīscī iubet; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0033.wav,Gāium Trebōnium cum parī legiōnum numerō ad eam regiōnem quae ad Aduātucōs adiacet dēpopulandam mittit; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0034.wav,"ipse cum reliquīs tribus ad flūmen Scaldem, quod īnfluit in Mosam, extrēmāsque Arduennae partīs īre cōnstituit, quō cum paucīs equitibus prōfectum Ambiorigem audiēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0035.wav,Discēdēns post diem septimum sēsē reversūrum cōnfirmat; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0036.wav,quam ad diem eī legiōnī quae in praesidiō relinquēbātur dēbērī frūmentum sciēbat. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0037.wav,"Labiēnum Trebōniumque hortātur, sī reī pūblicae commodō facere possint, ad eum diem revertantur, ut rūrsus commūnicātō cōnsiliō explōrātīsque hostium ratiōnibus aliud initium bellī capere possint." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0038.wav,"Erat, ut suprā dēmōnstrāvimus, manus certa nūlla, nōn oppidum, nōn praesidium, quod sē armīs dēfenderet, sed in omnēs partēs dispersa multitūdō." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0039.wav,"Vbī cuique aut vallēs abdita aut locus silvestris aut palūs impedīta spem praesidī aut salūtis aliquam offerēbat, cōnsēderat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0040.wav,"Haec loca vīcīnitātibus erant nōta, magnamque rēs dīligentiam requīrēbat nōn in summā exercitūs tuenda (nūllum enim poterat ūniversīs ā perterritīs ac dispersīs perīculum accidere), sed in singulīs mīlitibus cōnservandīs;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0041.wav,quae tamen ex parte rēs ad salūtem exercitūs pertinēbat. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0042.wav,"Nam et praedae cupiditās multōs longius ēvocābat, et silvae incertīs occultīsque itineribus cōnfertōs adīre prohibēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0043.wav,"Sī negōtium cōnficī stirpemque hominum scelerātōrum interficī vellet, dīmittendae plūrēs manūs dīdūcendīque erant mīlitēs;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0044.wav,"sī continēre ad signa manipulōs vellet, ut īnstitūta ratiō et cōnsuētūdō exercitūs Rōmānī postulābat, locus ipse erat praesidiō barbarīs, neque ex occultō īnsidiandī et dispersōs circumveniendī singulīs dēerat audācia." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0045.wav,"Vt in eiusmodī difficultātibus, quantum dīligentiā prōvidērī poterat prōvidēbātur, ut potius in nocendō aliquid praetermitterētur, etsī omnium animī ad ulcīscendum ārdēbant, quam cum aliquō mīlitum dētrīmentō nocērētur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0046.wav,Dīmittit ad fīnitimās cīvitātēs nūntiōs Caesar: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0047.wav,"omnēs ad sē vocat spē praedae ad dīripiendōs Eburōnēs, ut potius in silvīs Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles perīclitētur, simul ut magnā multitūdine circumfūsā prō tālī facinore stirps ac nōmen cīvitātis tollātur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0048.wav,Magnus undique numerus celeriter convenit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0049.wav,"Haec in omnibus Eburōnum partibus gerēbantur, diēsque appetēbat septimus, quem ad diem Caesar ad impedīmenta legiōnemque revertī cōnstituerat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0050.wav,Hic quantum in bellō fortūna possit et quantōs adferat cāsūs cognōscī potuit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0051.wav,"Dissipātis ac perterritīs hostibus, ut dēmōnstrāvimus, manus erat nūlla quae parvam modo causam timōris adferret." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0052.wav,"Trāns Rhēnum ad Germānōs pervēnit fāma, dīripī Eburōnēs atque ultrō omnēs ad praedam ēvocārī." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0053.wav,"Cōgunt equitum duo mīlia Sugambrī, quī sunt proximī Rhēnō, ā quibus receptōs ex fugā Tencteros atque Vsipētēs suprā docuimus." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0054.wav,"Trānseunt Rhēnum nāvibus ratibusque trīgintā mīlibus passuum īnfrā eum locum, ubi pōns erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum:" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0055.wav,prīmōs Eburōnum fīnēs adeunt; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0056.wav,"multōs ex fugā dispersōs excipiunt, magnō pecoris numerō, cuius sunt cupidissimī barbarī, potiuntur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0057.wav,Invītātī praeda longius prōcēdunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0058.wav,"Nōn hōs pālus in bellō latrōciniīsque nātōs, nōn silvae morantur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0059.wav,Quibus in locīs sit Caesar ex captīvīs quaerunt; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0060.wav,prōfectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognōscunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0061.wav,"Atque ūnus ex captīvīs ""Quid vōs,"" inquit, ""hanc miseram ac tenuem sectāminī praedam, quibus licet iam esse fortūnātissimōs?" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0062.wav,Tribus hōrīs Aduātucam venīre potestis: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0063.wav,hūc omnēs suās fortūnās exercitūs Rōmānōrum contulit: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0064.wav,"praesidī tantum est, ut nē mūrus quidem cingī possit, neque quisquam ēgredī extrā mūnītiōnēs audeat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0065.wav,""" Oblāta spē Germānī quam nactī erant praedam in occultō relinquunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0066.wav,"ipsī Aduātucam contendunt ūsī eōdem duce, cuius haec indiciō cognōverant." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0067.wav,"Cicerō, quī omnēs superiōrēs diēs praeceptīs Caesaris cum summā dīligentiā mīlitēs in castrīs continuisset ac nē cālōnem quidem quemquam extrā mūnītiōnem ēgredī passus esset," +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0068.wav,"septimō diē diffīdēns dē numerō diērum Caesarem fidem servātūrum, quod longius prōgressum audiēbat, neque ūlla dē reditū eius fāma adferēbātur, simul eōrum permōtus vōcibus, quī illīus patientiam paene obsessiōnem appellābant, siquidem ex castrīs ēgredī nōn licēret, nūllum eiusmodī cāsum exspectāns," +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0069.wav,"quō novem oppositīs legiōnibus maximōque equitātū dispersīs ac paene dēlētīs hostibus in mīlibus passuum tribus offendī posset, quīnque cohortēs frūmentātum in proximās segetēs mittit, quās inter et castra ūnus omnīnō collis intererat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0070.wav,Complūrēs erant ex legiōnibus aegrī relictī; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0071.wav,"ex quibus quī hōc spatiō diērum convaluerant, circiter trecentī, sub vēxillō ūnā mittuntur;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0072.wav,"magna praetereā multitūdō cālōnum, magna vīs iūmentōrum, quae in castrīs subsēderant, factā potestāte sequitur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0074.wav,"Inopīnantēs nostrī rē novā perturbantur, ac vix prīmum impetum cohors in statiōne sustinet." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0075.wav,"Circumfunduntur ex reliquīs hostēs partibus, sī quem aditum reperīre possent." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0076.wav,"Aegrē portās nostrī tuentur, reliquōs aditūs locus ipse per sē mūnītiōque dēfendit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0077.wav,"Tōtīs trepidātur castrīs, atque alius ex aliō causam tumultus quaerit;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0078.wav,neque quō signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat prōvident. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0079.wav,"Alius iam castra capta prōnūntiat, alius dēlētō exercitū atque imperātōre victōrēs barbarōs vēnisse contendit;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0080.wav,"plērīque novās sibi ex locō religiōnēs fingunt Cottaeque et Titūrī calamitātem, quī in eōdem occīderint castellō, ante oculōs pōnunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0081.wav,"Tālī timōre omnibus perterritīs cōnfirmātur opīniō barbarīs, ut ex captīvō audierant, nūllum esse intus praesidium." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0082.wav,"perrumpere nītuntur sēque ipsī adhortantur, nē tantam fortūnam ex manibus dīmittant." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0083.wav,"Erat aeger cum praesidiō relictus Pūblius Sextius Baculus, quī prīmum pīlum ad Caesarem dūxerat, cuius mentiōnem superiōribus proeliīs fēcimus, ac diem iam quīntum cibō caruerat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0084.wav,Hic diffīsus suae atque omnium salūtī inermis ex tabernāculō prōdit: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0085.wav,videt imminēre hostēs atque in summō esse rem discrīmine: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0086.wav,capit arma ā proximīs atque in portā cōnsistit: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0087.wav,cōnsequuntur hunc centuriōnēs eius cohort��s quae in statiōne erat: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0088.wav,paulisper ūna proelium sustinent. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0089.wav,Relinquit animus Sextium gravibus acceptīs vulneribus: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0090.wav,aegrē per manūs tractus servātur. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0091.wav,"Hōc spatiō interpositō reliquī sēsē cōnfirmant tantum, ut in mūnītiōnibus cōnsistere audeant speciemque dēfēnsōrum praebeant." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0092.wav,Interim cōnfectā frūmentātiōne mīlitēs nostrī clāmōrem exaudiunt: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0093.wav,praecurrunt equitēs; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0094.wav,quantō rēs sit in perīculō cognōscunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0095.wav,Hic vērō nūlla mūnītiō est quae perterritōs recipiat: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0096.wav,modo cōnscrīptī atque ūsus mīlitāris imperītī ad tribūnum mīlitum centuriōnēsque ōra convertunt; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0097.wav,quid ab hīs praecipiātur exspectant. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0098.wav,Nēmō est tam fortis quīn reī novitāte perturbētur. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0099.wav,Barbarī signa procul cōnspicātī oppugnātiōne dēsistunt: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0100.wav,"redīsse prīmō legiōnēs crēdunt, quās longius discessisse ex captīvīs cognōverant;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0101.wav,posteā dēspectā paucitāte ex omnibus partibus impetum faciunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0102.wav,Cālōnēs in proximum tumulum prōcurrunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0103.wav,Hinc celeriter dēiectī sē in signa manipulōsque coniciunt: +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0104.wav,eō magis timidōs perterrent mīlitēs. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0105.wav,"Aliī cuneō factō ut celeriter perrumpant cēnsent, quoniam tam propinqua sint castra, et sī pars aliquā circumventa cecīderit, at reliquōs servārī posse cōnfīdunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0106.wav,"aliī, ut in iugō cōnsistant atque eundem omnēs ferant cāsum." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0107.wav,"Hoc veterēs nōn probant mīlitēs, quōs sub vēxillō ūnā profectōs docuimus." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0108.wav,"Itaque inter sē cohortātī duce Gāiō Trebōniō, equītē Rōmānō, quī eīs erat praepositus, per mediōs hostēs perrumpunt incolumēsque ad ūnum omnēs in castra perveniunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0109.wav,Hōs subsecūtī cālōnēs equitēsque eōdem impetū mīlitum virtūte servantur. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0110.wav,"At eī quī in iugō cōnstiterant, nūllō etiam nunc ūsū reī mīlitāris perceptō neque in eō quod probāverant cōnsiliō permanēre, ut sē locō superiōre dēfenderent, neque eam quam prōdesse aliīs vim celeritātemque vīderant imitārī potuērunt, sed sē in castra recipere cōnātī inīquum in locum dēmīsērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0111.wav,"Centuriōnēs, quōrum nōnnūllī ex īnferiōribus ōrdinibus reliquārum legiōnum virtūtis causā in superiōrēs erant ōrdinēs huius legiōnis trāductī, nē ante partam reī mīlitāris laudem āmitterent, fortissimē pugnantēs concidērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0112.wav,"Mīlitum pars hōrum virtūte summōtīs hostibus praeter spem incolumīs in castra pervēnit, pars ā barbarīs circumventa periit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0113.wav,"Germānī dēspērātā expugnātiōne castrōrum, quod nostrōs iam cōnstitisse in mūnītiōnibus vidēbant, cum eā praeda quam in silvīs dēposuerant trāns Rhēnum sēsē recēpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0114.wav,"Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut eā nocte, cum Gāius Volusēnus missus cum equitātū ad castra vēnisset, fidem nōn faceret adesse cum incolumī Caesarem exercitū." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0115.wav,Sīc omnīnō animōs timor praeoccupāverat ut paene aliēnātā mente dēlētīs omnibus cōpiīs equitātum sē ex fugā recēpisse dīcerent neque incolumī exercitū Germānōs castra oppugnātūrōs fuisse contenderent. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0116.wav,Quem timōrem Caesaris adventus sustulit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0117.wav,"Reversus ille ēventūs bellī nōn ignōrāns ūnum, quod cohortēs ex statiōne et praesidiō essent ēmissae, questus nē minimō quidem cāsū locum relinquī dēbuisse, multum fortūnam in repentīnō hostium adventū potuisse iūdicāvit, multō etiam amplius, quod paene ab ipsō vāllō portīsque castrōrum barbarōs āvertisset." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0118.wav,"quārum omnium rērum maximē admīrandum vidēbātur, quod Germānī, quī eō cōnsiliō Rhēnum trānsierant, ut Ambiorigis fīnēs dēpopulārentur, ad castra Rōmānōrum dēlātī optātissimum Ambiorigī beneficium obtulērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0119.wav,Caesar rūrsus ad vexandōs hostēs profectus magnō coāctō numerō ex fīnitimīs cīvitātibus in omnēs partēs dīmittit. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0120.wav,Omnēs vīcī atque omnia aedificia quae quisque cōnspexerat incendēbantur; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0121.wav,praeda ex omnibus locīs agēbātur; +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0122.wav,"frūmenta nōn sōlum tantā multitūdine iūmentōrum atque hominum cōnsūmēbantur, sed etiam annī tempore atque imbribus prōcubuerant ut, sī quī etiam in praesentiā sē occultāssent, tamen hīs dēductō exercitū rērum omnium inopia pereundum vidērētur." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0123.wav,"Ac saepe in eum locum ventum est tantō in omnēs partēs dīvīsō equitātū, ut modo vīsum ab sē Ambiorigem in fugā circumspicerent captīvī nec plānē etiam abīsse ex cōnspectū contenderent," +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0124.wav,"ut spē cōnsequendī illāta atque īnfīnītō labōre susceptō, quī sē summam ab Caesare grātiam initūrōs putārent, paene nātūram studiō vincerent," +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0125.wav,"semperque paulum ad summam fēlīcitātem dēfuisse vidērētur, atque ille latebrīs aut saltibus sē ēriperet et noctū occultātus aliās regiōnēs partēsque peteret nōn maiōre equītum praesidiō quam quattuor, quibus sōlis vītam suam committere audēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0126.wav,"Tālī modo vastātīs regiōnibus exercitum Caesar duārum cohortium damnō Dūrocortorum Rēmōrum redūcit conciliōque in eum locum Galliae indictō dē coniūrātiōne Sēnōnum et Carnūtum quaestiōnem habēre īnstituit et dē Accōne, quī prīnceps eius cōnsilī fuerat, graviōre sententiā prōnūntiātā mōre maiōrum supplicium sūmpsit." +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0127.wav,Nōn nūllī iūdicium veritī profūgērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_19_caesar_64kb_0128.wav,"Quibus cum aquā atque ignī interdīxisset, duās legiōnēs ad fīnēs Trēverōrum, duās in Lingonibus, sex reliquās in Sēnōnum fīnibus Agedincī in hībernīs collocāvit frūmentōque exercituī prōvīsō, ut īnstituerat, in Ītaliam ad conventūs agendōs profectus est." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0000.wav,"Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Servium Galbam cum legiōne duodecimā et parte equitātus in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpēs pertinent." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0001.wav,"Causa mittendī fuit quod iter per Alpēs, quō magnō cum perīculō magnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0002.wav,"Huic permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā conlocāret." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0003.wav,"Galba secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque complūribus eōrum expugnātis, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce facta, cōnstituit cohortēs duās in Nantuātibus conlocāre et ipse cum reliquīs eius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octōdūrus hiemāre;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0004.wav,quī vīcus positus in valle nōn magnā adiectā plānitiē altissimīs montibus undique continētur. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0005.wav,"Cum hic in duās partēs flūmine dīviderētur, alteram partem eius vīcī Gallīs [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus attribuit." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0006.wav,Eum locum vāllō fossāque mūnīvit. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0007.wav,"Cum diēs hībernōrum complūrēs trānsīssent frūmentumque eō comportārī iussisset, subitō per explōrātōrēs certior factus est ex eā parte vīcī, quam Gallīs concesserat, omnēs noctū discessisse montēsque quī impendērent ā maximā multitūdine Sedūnōrum et Veragrōrum tenērī." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0008.wav,"Id aliquot dē causīs acciderat, ut subitō Gallī bellī renovandī legiōnisque opprimendae cōnsilium caperent:" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0009.wav,"prīmum, quod legiōnem neque eam plēnissimam dētractīs cohortibus duābus et complūribus singillātim, quī commeātūs petendī causā missī erant, absentibus propter paucitātem dēspiciēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0010.wav,"tum etiam, quod propter inīquitātem locī, cum ipsī ex montibus in vallem dēcurrerent et tēla coicerent, nē prīmum quidem impetum suum posse sustinērī exīstimābant." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0011.wav,"Accēdēbat quod suōs ab sē līberōs abstractōs obsidum nōmine dolēbant, et Rōmānōs nōn sōlum itinerum causā sed etiam perpetuae possessiōnis culmina Alpium occupāre cōnārī et ea loca fīnitimae prōvinciae adiungere sibi persuāsum habēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0012.wav,"Hīs nūntiīs acceptīs Galbā, cum neque opus hībernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnsiliō celeriter convocātō sententiās exquīrere coepit." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0014.wav,"Maiōrī tamen partī placuit, hoc reservātō ad extrēmum cāsum cōnsiliō interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0015.wav,"Brevī spatiō interiectō, vix ut iīs rēbus quās cōnstituissent conlocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus signō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vallum coicere." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0016.wav,"Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter prōpugnāre neque ūllum flustra tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre, sed hoc superārī quod diuturnitāte pugnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0017.wav,"quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, ac nōn modo dēfessō ex pugnā excēdendī, sed nē sauciō quidem eius locī ubi cōnstiterat relinquendī ac suī recipiendī facultās dabātur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0018.wav,"Cum iam amplius hōrīs sex continenter pugnārētur, ac nōn sōlum vīrēs sed etiam tēla nostrōs dēficerent, atque hostēs ācrius īnstārent languidiōribusque nostrīs vallum scindere et fossās complēre coepissent," +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0020.wav,"Itaque convocātīs centuriōnibus celeriter mīlitēs certiōrēs facit, paulisper intermitterent proelium ac tantum modo tēla missa exciperent sēque ex labōre reficerent, post datō signō ex castrīs ērumperent, atque omnem spem salūtis in virtūte pōnerent." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0021.wav,"Quod iussī sunt faciunt, ac subitō omnibus portīs ēruptiōne facta neque cognōscendī quid fieret neque suī colligendī hostibus facultātem relinquunt." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0022.wav,"Ita commūtāta fortūna eōs quī in spem potiundōrum castrōrum vēnerant undique circumventōs intercipiunt, et ex hominum mīlibus amplius trīgintā, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā reliquōs perterritōs in fugam coiciunt ac nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0023.wav,Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē intrā mūnītiōnēs suās recipiunt. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0025.wav,"Hīs rēbus gestīs cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret, [superātīs Belgīs, expulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs,] atque ita initā hieme in Illyricum profectus esset, quod eās quoque nātiōnēs adīre et regiōnēs cognōscere volēbat, subitum bellum in Galliā coortum est." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0026.wav,Eius bellī haec fuit causā. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0027.wav,Pūblius Crassus adulēscēns cum legiōne septimā proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0028.wav,"Is, quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūrēs in fīnitimās cīvitātēs frūmentī causa dīmīsit;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0029.wav,"quō in numerō est Titus Terrasidius missus in Esuvīōs, Mārcus Trebius Gallus in Coriosolītēs, Quīntus Velānius eum Titō Sīliō in Venetōs." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0031.wav,"Ab hīs fit initium retinendī Sīliī atque Velanīī, quod per eōs suōs sē obsidēs, quōs Crassō dedissent, recuperātūrōs exīstimābant." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0032.wav,"Hōrum auctōritāte fīnitimī adductī, ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia," +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0034.wav,"Omnī ōrā maritima celeriter ad suam sententiam perductā commūnem lēgātiōnem ad Pūblium Crassum mittunt, sī velit suōs recuperāre, obsidēs sibi remittat." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0035.wav,"Quibus dē rēbus Caesar ā Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvēs interim longās aedificārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0036.wav,"Hīs rēbus celeriter administrātis ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0038.wav,"Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propter inopiam frūmentī diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0039.wav,"ac iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimum nāvibus posse, [quam] Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium, neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent vada, portūs, īnsulās nōvisse;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0040.wav,ac longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vastissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0041.wav,"Hīs initīs cōnsiliīs oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvēs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0042.wav,"Sociōs sibi ad id bellum Osismōs, Lexovīōs, Namnētēs, Ambiliātōs, Morinōs, Diablintēs, Menapiōs adscīscunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0043.wav,"auxiliā ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0044.wav,"Erant hae difficultātēs bellī gerendī quās suprā ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitābant:" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0045.wav,"iniūria retentōrum equitum Rōmānōrum, rebelliō facta post dēditiōnem, dēfectiō datīs obsidibus, tot cīvitātum coniūrātiō, in prīmīs nē hāc parte neglēcta reliquae nātiōnēs sibi īdem licēre arbitrārentur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0046.wav,"Itaque cum intellegeret omnēs ferē Gallōs novīs rēbus studēre et ad bellum mōbiliter celeriterque excitārī, omnēs autem hominēs nātūrā lībertātī studēre et condiciōnem servitūtis ōdisse, prius quam plūrēs cīvitātēs cōnspīrārent, partiendum sibi ac lātius distribuendum exercitum putāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0047.wav,"Itaque Titum Labiēnum lēgātum in Trēverōs, quī proximī flūminī Rhēnō sunt, cum equitātū mittit." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0048.wav,"Huic mandat, Rēmōs reliquōsque Belgās adeat atque in officiō contineat Germānōsque, quī auxiliō ā Belgīs arcessītī dīcēbantur, sī per vim nāvibus flūmen trānsīre cōnentur, prohibeat." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0049.wav,"Pūblium Crassum cum cohortibus legiōnāriīs duodecim et magnō numerō equitātus in Aquītāniam proficīscī iubet, nē ex hīs nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nātiōnēs coniungantur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0050.wav,"Quīntum Titūrium Sabīnum lēgātum cum legiōnibus tribus in Venellōs, Coriosolītēs Lexovīōsque mittit, quī eam manum distinendam cūret." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0051.wav,"Decimum Brūtum adulēscentem classī Gallicīsque nāvibus, quās ex Pictonibus et Santonīs reliquīsque pācātīs regiōnibus convenīre iusserat, praeficit et, cum prīmum possit, in Venetōs proficīscī iubet." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0052.wav,Ipse eō pedestribus cōpiīs contendit. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0053.wav,"Erant eius modī ferē situs oppidōrum ut posita in extrēmīs lingulīs prōmunturiīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex altō sē aestus incitāvisset, quod [bis] accidit semper hōrārum duodecim spatiō, neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs adflīctārentur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0054.wav,Ita utrāque rē oppidōrum oppugnātiō impediēbātur. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0055.wav,"Ac sī quandō magnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere ac mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs, suīs fortūnīs dēspērāre coeperant, magnō numerō nāvium adpulsō, cuius reī summam facultātem habēbant, omnia sua dēportābant sēque in proxima oppida recipiēbant:" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0056.wav,ibi sē rūrsus īsdem oportunitatibus locī dēfendēbant. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0057.wav,"Haec eō facilius magnam partem aestātis faciēbant quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur summaque erat vastō atque apertō marī, magnīs aestibus, rārīs ac prope nūllīs portibus difficultās nāvigandī." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0058.wav,Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant: +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0059.wav,"carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quō facilius vada ac dēcessum aestūs excipere possent;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0060.wav,"prōrae admodum ērēctae atque item puppēs, ad magnitūdinem flūctuum tempestātumque accommodātae;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0061.wav,nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam; +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0062.wav,"trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus, cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0063.wav,ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revīnctae; +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0064.wav,"pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, [hae] sīve propter inopiam līnī atque eius ūsūs īnscientiam, sīve eō, quod est magis vērī simile, quod tantās tempestātēs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī ac tanta onera nāvium rēgī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0065.wav,"Cum hīs nāvibus nostrae classī eius modī congressus erat ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret, reliquā prō locī nātūrā, prō vī tempestātum illīs essent aptiōra et accommodātiōra." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0066.wav,"Neque enim iīs nostrae rōstrō nocēre poterant (tanta in iīs erat firmitūdō), neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur, et eadem dē causā minus commodē cōpulīs continēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0067.wav,"Accēdēbat ut, cum [saevīre ventus coepisset et] sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cōtēs timērent;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0068.wav,quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0069.wav,"Complūribus expugnātis oppidīs Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque iīs nocērī posse, statuit expectandam classem." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0070.wav,"Quae ubi convenit ac prīmum ab hostibus vīsa est, circiter ducentae vīgintī duae nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0071.wav,"neque satis Brūtō, quī classī praeerat, vel tribūnīs mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat quid agerent aut quam ratiōnem pugnae īnsisterent." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0072.wav,Rōstrō enim nocērī nōn posse cognōverant; +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0073.wav,"turribus autem excitātīs tamen hās altitūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat, ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ā Gallīs gravius acciderent." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0074.wav,"Ūna erat magnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, falcēs praeacūtae īnsertae adfīxaeque longuriīs, nōn absimilī fōrmā mūrālium falcium." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0075.wav,"Hīs cum fūnēs quī antemnās ad mālōs dēstinābant comprehēnsī adductīque erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0076.wav,"Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concidēbant, ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsisteret, hīs ēreptīs omnīs ūsūs nāvium ūnō tempore ēriperētur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0077.wav,"Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant, atque eō magis quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0078.wav,"omnēs enim collēs ac loca superiōra, unde erat propinquus dēspectus in mare, ab exercitū tenēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0079.wav,"Dēiectīs, ut dīximus, antemnīs, cum singulās bīnae ac ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendēre in hostium nāvēs contendēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0080.wav,"Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expugnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0081.wav,"Ac iam conversīs in eam partem nāvibus quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia ac tranquillitās extitit ut sē ex locō movēre nōn possent." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0082.wav,Quae quidem rēs ad negōtium cōnficiendum maximae fuit oportūnitātī: +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0083.wav,"nam singulās nostrī cōnsectātī expugnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram per venīrent, cum ab hōrā ferē quārta usque ad sōlis occāsum pugnārētur." +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0084.wav,Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0085.wav,"Nam cum omnis iuventūs, omn��s etiam graviōris aetātis in quibus aliquid cōnsiliī aut dignitātis fuit eō convēnerant, tum nāvium quod ubīque fuerat in ūnum locum coēgerant;" +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0086.wav,quibus āmissīs reliquī neque quō sē reciperent neque quem ad modum oppida dēfenderent habēbant. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0087.wav,Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0088.wav,In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur. +part_0/audio/bellumgallicum_08_caesar_64kb_0089.wav,Itaque omnī senātū necātō reliquōs sub corōnā vēndidit. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0000.wav,"Dum haec in Venetīs geruntur, Quīntus Titūrius Sabīnus cum iīs cōpiīs quās ā Caesare accēperat in fīnēs Venellōrum pervēnit." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0001.wav,"Hīs praeerat Viridovix ac summam imperiī tenēbat eārum omnium cīvitātum quae dēfēcerant, ex quibus exercitum [magnāsque cōpiās] coēgerat;" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0002.wav,"atque hīs paucīs diēbus Aulercī Eburovicēs Lexoviique, senātū suō interfectō quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovice coniūnxērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0003.wav,"magnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agrī cultūrā et cotīdiānō labōre revocābat." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0004.wav,"Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovix contrā eum duōrum milium spatiō cōnsēdisset cotīdiēque prōductīs cōpiīs pugnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem Sabīnus venīret, sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur;" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0005.wav,tantamque opīniōnem timōris praebuit ut iam ad vallum castrōrum hostēs accēdere audērent. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0006.wav,"Id ea dē causā faciēbat quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente quī summam imperiī tenēret, nisi aequō locō aut oportūnitāte aliquā data lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0007.wav,"Hāc cōnfirmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēligit, Gallum, ex iīs quōs auxiliī causa sēcum habēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0008.wav,"Huic magnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet utī ad hostēs trānseat, et quid fierī velit ēdocet." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0009.wav,"Quī ubi prō perfugā ad eōs venit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur docet, neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercitum ēducat et ad Caesarem auxiliī ferendī causā proficīscātur." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0010.wav,"Quod ubi audītum est, conclāmant omnēs occāsiōnem negōtiī bene gerendī āmittendam nōn esse:" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0011.wav,ad castra īrī oportēre. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0012.wav,Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābantur: +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0013.wav,"superiōrum diērum Sabīnī cūnctātiō, perfugae cōnfirmātiō, inopia cibāriōrum, cui reī parum dīligenter ab iīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0014.wav,Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovicem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt quam ab iīs sit concessum arma utī capiant et ad castra contendant. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0015.wav,"Quā rē concessa laetī, ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque collēctīs, quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0016.wav,Locus erat castrōrum ēditus et paulātim ab īmō acclīvīs circiter passūs mīlle. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0017.wav,"Hūc magnō cursū contendērunt, ut quam minimum spatiī ad sē colligendōs armandōsque Rōmānīs darētur, exanimātīque pervēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0018.wav,Sabīnus suōs hortātūs cupientibus signum dat. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0019.wav,Impedītīs hostibus propter ea quae ferēbant onera subitō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0020.wav,"Factum est oportūnitāte locī, hostium īnscientiā ac dēfatīgātiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pugnārum exercitātiōne, ut nē ūnum quidem nostrōrum impetum ferrent ac statim terga verterent." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0021.wav,Quōs impedītōs integrīs vīribus mīlitēs nostrī cōnsecūtī magnum numerum eōrum occīdērunt; +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0022.wav,"reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs, quī ex fugā ēvāserant, relīquērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0023.wav,"Sīc ūnō tempore et dē nāvālī pugnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar est certior factus, cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0024.wav,"Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer ac prōmptus est animus, sīc mollis ac minimē resistēns ad calamitātēs ferendās mēns eōrum est." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0026.wav,"Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Carcasōne et Narbōne, quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae, ex hīs regiōnibus nōminātim ēvocātīs, in Sotiatium fīnēs exercitum intrōdūxit." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0027.wav,"Cuius adventū cognitō Sotiatēs magnīs cōpiīs coāctīs, equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere agmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt, deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs subitō pedestrēs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs conlocāverant, ostendērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0028.wav,Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0029.wav,"Pugnātum est diū atque ācriter, cum Sotiatēs superiōribus victōriīs fretī in suā virtūte tōtīus Aquītāniae salūtem positam putārent, nostrī autem quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscentulō duce efficere possent perspicī cuperent;" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0030.wav,tandem cōnfectī vulneribus hostēs terga vertērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0031.wav,Quōrum magnō numerō interfectō Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnāre coepit. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0032.wav,Quibus fortiter resistentibus vīneās turrēsque ēgit. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0033.wav,"Illī aliās ēruptiōne temptāta, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque actīs (cuius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt sēque in dēditiōnem ut recipiat petunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0034.wav,Quā rē impetrātā arma trādere iussī faciunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0037.wav,"Armīs obsidibusque acceptīs, Crassus in fīnēs Vocātium et Tarusātium profectus est." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0038.wav,"Tum vērō barbarī commōtī, quod oppidum et nātūra locī et manū mūnītum paucīs diēbus quibus eō ventum erat expugnātum cognōverant, lēgātōs quoque versūs dīmittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0039.wav,Mittuntur etiam ad eās cīvitātēs lēgātī quae sunt citeriōris Hispāniae fīnitimae Aquītāniae: +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0040.wav,inde auxilia ducēsque arcessuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0041.wav,Quōrum adventū magnā cum auctōritāte et magnā [cum] hominum multitūdine bellum gerere cōnantur. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0042.wav,Ducēs vērō iī dēliguntur quī ūna cum Quīntō Sertōriō omnēs annōs fuerant summamque scientiam reī mīlitāris habēre exīstimābantur. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0043.wav,"Hī cōnsuētūdine populī Rōmānī loca capere, castra mūnīre, commeātibus nostrōs interclūdere īnstituunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0044.wav,"Quod ubi Crassus animadvertit, suās cōpiās propter exiguitātem nōn facile dīdūcī, hostem et vagārī et viās obsīdere et castrīs satis praesidiī relinquere, ob eam causam minus commodē frūmentum commeātumque sibi supportārī, in diēs hostium numerum augērī, nōn cūnctandum exīstimāvit quīn pugna dēcertāret." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0045.wav,"Hāc rē ad cōnsilium dēlāta, ubi omnēs īdem sentīre intellēxit, posterum diem pugnae cōnstituit. Prīmā lūce prōductīs omnibus cōpiīs duplicī aciē īnstitūta, auxiliīs in mediam aciem coniectīs, quid hostēs cōnsiliī caperent expectābat." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0047.wav,"Hōc cōnsiliō probātō ab ducibus, prōductīs Rōmānōrum cōpiīs, sēsē castrīs tenēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0048.wav,"Hāc rē perspectā Crassus, cum suā cūnctātiōne atque opīniōne timōris hostēs nostrōs mīlitēs alacriōrēs ad pugnandum effēcissent atque omnium vōcēs audīrentur expectārī diūtius nōn oportēre quīn ad castra īrētur, cohortātus suōs omnibus cupientibus ad hostium castra contendit." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0049.wav,"Ibi cum aliī fossās complērent, aliī multīs tēlīs coniectīs dēfēnsōrēs vāllō mūnītiōnibusque dēpellerent, auxiliārēsque, quibus ad pugnam nōn multum Crassus cōnfīdēbat, lapidibus tēlīsque subministrandīs et ad aggerem caespitibus comportandīs speciem atque opīniōnem pugnantium praebērent," +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0050.wav,"cum item ab hostibus cōnstanter ac nōn timidē pugnārētur tēlaque ex locō superiōre missa nōn frūstrā acciderent, equitēs circumitīs hostium castrīs Crassō renūntiāvērunt nōn eadem esse dīligentiā ab decumānā portā castra mūnīta facilemque aditum habēre." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0051.wav,"Crassus equitum praefectōs cohortātus, ut magnīs praemiīs pollicitātiōnibusque suōs excitārent, quid fierī vellet ostendit." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0053.wav,"Tum vērō clāmōre ab eā parte audītō nostrī redintegrātīs vīribus, quod plērumque in spē victōriae accidere cōnsuēvit, ācrius impugnāre coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0054.wav,Hostēs undique circumventī dēspērātis omnibus rēbus sē per mūnītiōnēs dēicere et fugā salūtem petere contendērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0055.wav,"Quōs equitātus apertissimīs campīs cōnsectātus ex quīnquāgintā mīlium numerō, quae ex Aquītāniā Cantabrīsque convēnisse cōnstābat, vix quārtā parte relicta, multā nocte sē in castra recēpit." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0056.wav,Hāc audīta pugna maxima pars Aquītāniae sēsē Crassō dēdidit obsidēsque ultrō mīsit; +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0057.wav,"quō in numerō fuērunt Tarbellī, Bigerriōnēs, Ptianīī, Vocātēs, Tarusātēs, Elusātēs, Gātēs, Auscī, Garumnī, Sibusātēs, Cocosātēs:" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0058.wav,"paucae ultimae nātiōnēs annī tempore cōnfīsae, quod hiems suberat, id facere neglēxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0059.wav,"Eōdem ferē tempore Caesar, etsī prope exācta iam aestās erat, tamen, quod omnī Galliā pācāta Morinī Menapiīque supererant, quī in armīs essent neque ad eum umquam lēgātōs dē pāce mīsissent, arbitrātus id bellum celeriter cōnficī posse eō exercitum dūxit;" +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0060.wav,quī longē aliā ratiōne ac reliquī Gallī bellum gerere coepērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0061.wav,"Nam quod intellegēbant maximās nātiōnēs, quae proeliō contendissent, pulsās superātāsque esse, continentēsque silvās ac palūdēs habēbant, eō sē suaque omnia contulērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0062.wav,"Ad quārum initium silvārum cum Caesar pervēnisset castraque mūnīre īnstituisset neque hostis interim vīsus esset, dispersis in opere nostrīs subitō ex omnibus partibus silvae ēvolāvērunt et in nostrōs impetum fēcērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0063.wav,Nostrī celeriter arma cēpērunt eōsque in silvās repulērunt et complūribus interfectīs longius impedītiōribus locīs secūtī paucōs ex suīs dēperdidērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0064.wav,"Reliquīs deinceps diēbus Caesar silvās caedere īnstituit, et nē quis inermibus imprūdentibusque mīlitibus ab latere impetus fierī posset, omnem eam māteriam quae erat caesā conversam ad hostem conlocābat et prō vāllō ad utrumque latus extruēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0065.wav,"Incrēdibilī celeritāte magnō spatiō paucīs diēbus cōnfectō, cum iam pecus atque extrēma impedīmenta ā nostrīs tenērentur, ipsī dēnsiōrēs silvās peterent, eius modī sunt tempestātēs cōnsecūtae utī opus necessāriō intermitterētur et continuātiōne imbrium diūtius sub pellibus mīlitēs continērī nōn possent." +part_0/audio/bellumgallicum_09_caesar_64kb_0066.wav,"Itaque vastātis omnibus eōrum agrīs, vīcīs aedificiīsque incēnsīs, Caesar exercitum redūxit et in Aulercīs Lexovīīsque, reliquīs item cīvitātibus quae proximē bellum fēcerant, in hībernīs conlocāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0000.wav,Germānicō bellō cōnfectō multīs dē causīs Caesar statuit sibi Rhēnum esse trānseundum; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0001.wav,"quārum illa fuit iūstissima quod, cum vidēret Germānōs tam facile impellī ut in Galliam venīrent, suīs quoque rēbus eōs timēre voluit, cum intellegerent et posse et audēre populī Rōmānī exercitum Rhēnum trānsīre." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0002.wav,"Accessit etiam quod illa pars equitātūs Usīpetum et Tencterōrum, quam suprā commemorāvī praedandī frūmentandīque causā Mosam trānsīsse neque proeliō interfuisse, post fugam suōrum sē trāns Rhēnum in fīnēs Sugambrōrum recēperat sēque cum hīs coniūnxerat." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0003.wav,"Ad quōs cum Caesar nūntiōs mīsisset, quī postulārent eōs quī sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dēderent, respondērunt:" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0004.wav,populī Rōmānī imperium Rhēnum fīnīre; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0005.wav,"sī sē invītō Germānōs in Galliam trānsīre nōn aequum exīstimāret, cūr suī quicquam esse imperiī aut potestātis trāns Rhēnum postulāret?" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0006.wav,"Ubiī autem, quī ūnī ex Trānsrhēnānīs ad Caesarem lēgātōs mīserant, amīcitiam fēcerant, obsidēs dederant, magnopere ōrābant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suēbīs premerentur;" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0007.wav,"vel, sī id facere occupātiōnibus reī pūblicae prohibērētur, exercitum modo Rhēnum trānsportāret:" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0008.wav,id sibi ad auxilium spemque reliquī temporis satis futūrum. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0009.wav,"Tantum esse nōmen atque opīniōnem eius exercitūs Ariovistō pulsō et hoc novissimō proeliō factō etiam ad ultimās Germānōrum nātiōnēs, utī opīniōne et amīcitiā populī Rōmānī tūtī esse possint." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0010.wav,Nāvium magnam cōpiam ad trānsportandum exercitum pollicēbantur. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0011.wav,Caesar hīs dē causīs quās commemorāvī Rhēnum trānsīre dēcrēverat; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0012.wav,sed nāvibus trānsīre neque satis tūtum esse arbitrābātur neque suae neque populī Rōmānī dignitātis esse statuēbat. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0013.wav,"Itaque, etsī summa difficultās faciendī pontis prōpōnēbātur propter lātitūdinem, rapiditātem altitūdinemque flūminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nōn trādūcendum exercitum exīstimābat." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0014.wav,Ratiōnem pontis hanc īnstituit. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0015.wav,Tigna bīna sēsquipedālia paulum ab īmō praeacūtā dīmēnsa ad altitūdinem flūminis intervāllō pedum duōrum inter sē iungēbat. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0017.wav,"Haec utrāque īnsuper bipedālibus trabibus immissīs, quantum eōrum tignōrum iūnctūra distābat, bīnīs utrimque fībulīs ab extrēmā parte distinēbantur;" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0018.wav,"quibus disclūsīs atque in contrāriam partem revīnctīs, tanta erat operis firmitūdō atque eā rērum nātūrā ut, quō maior vīs aquae sē incitāvisset, hoc artius inligāta tenērentur." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0019.wav,Haec dērēctā māteriā iniectā contexēbantur ac longuriīs crātibusque cōnsternēbantur; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0021.wav,"Diēbus decem, quibus māteria coepta erat comportārī, omnī opere effectō exercitus trādūcitur." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0022.wav,Caesar ad utramque partem pontis firmō praesidiō relictō in fīnēs Sugambrōrum contendit. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0023.wav,Interim ā complūribus cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0024.wav,quibus pācem atque amīcitiam petentibus līberāliter respondet obsidēsque ad sē addūcī iubet. +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0025.wav,"At Sugambrī, ex eō tempore quō pōns īnstituī coeptus est fugā comparātā, hortantibus iīs quōs ex Tencterīs atque Usīpetibus apud sē habēbant, fīnibus suīs excesserant suaque omnia exportāverant sēque in sōlitūdinem ac silvās abdiderant." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0026.wav,"Caesar paucōs diēs in eōrum fīnibus morātus, omnibus vīcīs aedificiīsque incēnsīs frūmentīsque succīsīs, sē in fīnēs Ubiōrum recēpit atque hīs auxilium suum pollicitus, sī ā Suēbīs premerentur, haec ab iīs cognōvit:" +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0027.wav,"Suēbōs, posteā quam per explōrātōrēs pontem fierī comperissent, mōre suō conciliō habitō nūntiōs in omnēs partēs dīmīsisse, utī dē oppidīs dēmigrārent, līberōs, uxōrēs suaque omnia in silvīs dēpōnerent atque omnēs quī arma ferre possent ūnum in locum convenīrent." +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0028.wav,Hunc esse dēlēctum medium ferē regiōnum eārum quās Suēbī obtinērent; +part_0/audio/bellumgallicum_11_caesar_64kb_0029.wav,hīc Rōmānōrum adventum expectāre atque ibi dēcertāre cōnstituisse. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0002.wav,"Neque enim temere praeter mercātōrēs illō adit quisquam, neque hīs ipsīs quicquam praeter ōram maritimam atque eās regiōnēs quae sunt contrā Galliam nōtum est." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0004.wav,"Ad haec cognōscenda, prius quam perīculum faceret, idōneum esse arbitrātūs Gāium Volusēnum cum nāvī longā praemittit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0005.wav,Huic mandat ut explōrātīs omnibus rēbus ad sē quam pr��mum revertātur. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0006.wav,"Ipse cum omnibus cōpiīs in Morinōs proficīscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam trāiectūs." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0007.wav,Hūc nāvēs undique ex fīnitimīs regiōnibus et quam superiōre aestāte ad Veneticum bellum fēcerat classem iubet convenīre. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0008.wav,"Interim, cōnsiliō eius cognitō et per mercātōrēs perlātō ad Britannōs, ā complūribus īnsulae cīvitātibus ad eum lēgātī veniunt, quī polliceantur obsidēs dare atque imperiō populī Rōmānī obtemperāre." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0010.wav,Huic imperat quās possit adeat cīvitātēs hortēturque ut populī Rōmānī fidem sequantur sēque celeriter eō ventūrum nūntiet. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0011.wav,"Volusēnus perspectīs regiōnibus omnibus quantum eī facultātis darī potuit, quī nāvī ēgredī ac sē barbarīs committere nōn audēret, quīntō diē ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renūntiat." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0014.wav,Quibus adductīs eōs in fidem recipit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0015.wav,"Nāvibus circiter octōgintā onerāriīs coāctīs contractīsque, quot satis esse ad duās trānsportandās legiōnēs exīstimābat, quod praetereā nāvium longārum habēbat quaestōrī, lēgātīs praefectīsque distribuit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0016.wav,"Hūc accēdēbant duodēvīgintī onerāriae nāvēs, quae ex eō locō ā mīlibus passuum octo ventō tenēbantur quō minus in eundem portum venīre possent:" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0017.wav,hās equitibus tribuit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0018.wav,Reliquum exercitum Quīntō Titūriō Sabīnō et Lūciō Aurunculēiō Cottae lēgātīs in Menapiōs atque in eōs pāgōs Morinōrum ā quibus ad eum lēgātī nōn vēnerant dūcendum dēdit; +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0019.wav,Sulpicium Rūfum lēgātum cum eō praesidiō quod satis esse arbitrābātur portum tenēre iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0020.wav,"Hīs cōnstitūtīs rēbus, nactus idōneam ad nāvigandum tempestātem tertiā ferē vigiliā solvit equitēsque in ulteriōrem portum prōgredī et nāvēs cōnscendere et sē sequī iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0021.wav,"Ā quibus cum paulō tardius esset administrātum, ipse hōra diēī circiter quārtā cum prīmīs nāvibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositās hostium cōpiās armātās cōnspexit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0022.wav,"Cuius locī haec erat nātūrā atque ita montibus angustīs mare continēbātur, utī ex locīs superiōribus in lītus tēlum adigī posset." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0023.wav,"Hunc ad ēgrediendum nēquāquam idōneum locum arbitrātūs, dum reliquae nāvēs eō convenīrent ad hōram nōnam in ancorīs expectāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0025.wav,"Hīs dīmissīs et ventum et aestum ūnō tempore nactus secundum, datō signō et sublātīs ancorīs, circiter mīlia passuum septem ab eō locō prōgressus apertō ac plānō lītore nāvēs cōnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0026.wav,"At barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cognitō praemissōque equitātū et essedariīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0028.wav,"Quibus rēbus nostrī perterritī atque huius omnīnō generis pugnae imperītī, nōn eādem alacritāte ac studiō quō in pedestribus utī proeliīs cōnsuērant ūtēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0030.wav,quae rēs magnō ūsuī nostrīs fuit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0031.wav,Nam et nāvium figūra et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt ac paulum modo pedem rettulērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0032.wav,"Atque nostrīs mīlitibus cūnctantibus, maximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam gerēbat, obtestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0033.wav,ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0034.wav,"' Hoc cum vōce magnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0035.wav,"Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0036.wav,"Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspexissent, subsecūtī hostibus adpropinquāvērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0037.wav,Pugnātum est ab utrīsque ācriter. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0038.wav,"Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque firmiter īnsistere neque signa subsequī poterant atque alius alia ex nāvī quibuscumque signīs occurrerat sē adgregābat, magnopere perturbābantur;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0039.wav,"hostēs vērō, notīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspexerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla coniciēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0040.wav,"Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit, et quōs labōrantēs cōnspexerat, hīs subsidia submittēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0041.wav,"Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0042.wav,"neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0043.wav,Hoc ūnum ad prīstinam fortūnam Caesarī dēfuit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0044.wav,"Hostēs proeliō superātī, simul atque sē ex fugā recēpērunt, statim ad Caesarem lēgātōs dē pāce mīsērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0045.wav,obsidēs sēsē datūrōs quaeque imperāsset factūrōs pollicitī sunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0046.wav,"Ūna cum hīs lēgātīs Commius Atrebās venit, quem suprā dēmōnstrāveram ā Caesare in Britanniam praemissum." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0047.wav,"Hunc illī ē nāvī ēgressum, cum ad eōs ōrātōris modō Caesaris mandāta dēferret, comprehenderant atque in vincula coniēcerant;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0048.wav,tum proeliō factō remīsērunt et in petendā pāce eius reī culpam in multitūdinem contulērunt et propter imprūdentiam ut ignōscerētur petīvērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0049.wav,"Caesar questus quod, cum ultrō in continentem lēgātīs missīs pācem ab sē petīssent, bellum sine causā intulissent, ignōscere sē imprūdentiae dīxit obsidēsque imperāvit;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0050.wav,"quōrum illī partem statim dedērunt, partem ex longinquiōribus locīs arcessītam paucīs diēbus sēsē datūrōs dīxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0051.wav,"Intereā suōs in agrōs remigrāre iussērunt, prīncipēsque undique convenīre et sē cīvitātēsque suās Caesarī commendāre coepērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0052.wav,"Hīs rēbus pāce cōnfirmātā, post diem quārtum quam est in Britanniam ventum nāvēs duodēvīgintī, dē quibus suprā dēmōnstrātum est, quae equitēs sustulerant, ex superiōre portū lēnī ventō." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0054.wav,"quae tamen ancorīs iactīs cum flūctibus complērentur, necessāriō adversā nocte in altum prōvectae continentem petiērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0055.wav,"Eādem nocte accidit ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere cōnsuēvit, nostrīsque id erat incognitum." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0057.wav,"Complūribus nāvibus frāctīs, reliquae cum essent fūnibus, ancorīs reliquīsque armāmentīs āmissīs ad nāvigandum inūtilēs, magna, id quod necesse erat accidere, tōtīus exercitūs perturbātiō facta est." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0058.wav,"Neque enim nāvēs erant aliae quibus reportārī possent, et omnia dēerant quae ad reficiendās nāvēs erant ūsuī, et, quod omnibus cōnstābat hiemārī in Galliā oportēre, frūmentum in hīs locīs in hiemem prōvīsum nōn erat." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0060.wav,Itaque rūrsus coniūrātiōne facta paulātim ex castrīs discēdere et suōs clam ex agrīs dēdūcere coepērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0061.wav,"At Caesar, etsī nōndum eōrum cōnsilia cognōverat, tamen et ex ēventū nāvium suārum et ex eō quod obsidēs dare intermīserant fore id quod accidit suspicābātur." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0062.wav,Itaque ad omnēs cāsūs subsidia comparābat. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0063.wav,"Nam et frūmentum ex agrīs cotīdiē in castra cōnferēbat et, quae gravissimē adflīctae erant nāvēs, eārum māteriā atque aere ad reliquās reficiendās ūtēbātur et quae ad eās rēs erant ūsuī ex continentī comportārī iubēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0064.wav,"Itaque, cum summō studiō ā mīlitibus administrārētur, duodecim nāvibus āmissīs, reliquīs ut nāvigārī satis commodē posset effēcit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0066.wav,"Caesar—id quod erat—suspicātus aliquid novī ā barbarīs initum cōnsiliī, cohortēs quae in statiōne erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0067.wav,"Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla coicī animadvertit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0068.wav,"Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0069.wav,"tum dispersōs dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0070.wav,Genus hoc est ex essedīs pugnae. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0071.wav,"Prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla coiciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant, et cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0072.wav,"Aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs conlocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0074.wav,Quibus rēbus perturbātīs nostrīs novitāte pugnae tempore oportunissīmō Caesar auxilium tulit: +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0075.wav,"namque eius adventū hostēs cōnstitērunt, nostrī sē ex timōre recēpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0076.wav,"Quō factō, ad lacessendum hostem et committendum proelium aliēnum esse tempus arbitrātūs suō sē locō continuit et brevī tempore intermissō in castra legiōnēs redūxit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0077.wav,"Dum haec geruntur, nostrīs omnibus occupātīs quī erant in agrīs reliquī discessērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0078.wav,"Secūtae sunt continuōs complūrēs diēs tempestātēs, quae et nostrōs in castrīs continērent et hostem ā pugnā prohibērent." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0079.wav,"Interim barbarī nūntiōs in omnēs partēs dīmīsērunt paucitātemque nostrōrum mīlitum suīs praedicāvērunt et quantā praedae faciendae atque in perpetuum suī līberandī facultās darētur, sī Rōmānōs castrīs expulissent, dēmōnstrāvērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0080.wav,Hīs rēbus celeriter magnā multitūdine peditātus equitātusque coācta ad castra vēnērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0082.wav,Commissō proeliō diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt ac terga vertērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0083.wav,"Quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex iīs occīdērunt, deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0084.wav,Eōdem diē lēgātī ab hostibus missī ad Caesarem dē pāce vēnērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0085.wav,"Hīs Caesar numerum obsidum quem ante imperāverat duplicāvit eōsque in continentem addūcī iussit, quod propinquā diē aequinoctiī īnfirmīs nāvibus hiemī nāvigātiōnem subiciendam nōn exīstimābat." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0086.wav,"Ipse idōneam tempestātem nactus paulō post mediam noctem nāvēs solvit, quae omnēs incolumēs ad continentem pervēnērunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0087.wav,sed ex iīs onerāriae duae eōsdem portūs quōs reliquae capere nōn potuērunt et paulō īnfrā dēlātae sunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0088.wav,Quibus ex nāvibus cum essent expositī mīlitēs circiter +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0089.wav,"trecente atque in castra contenderent, Morinī, quōs Caesar in Britanniam proficīscēns pācātōs relīquerat, spē praedae adductī prīmō nōn ita magnō suōrum numerō circumstetērunt ac, sī sēsē interficī nōllent, arma pōnere iussērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0090.wav,"Cum illī orbē factō sēsē dēfenderent, celeriter ad clāmōrem hominum circiter sex mīlia convēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0091.wav,"Quā rē nūntiāta, Caesar omnem ex castrīs equitātum suīs auxiliō mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0092.wav,Interim nostrī mīlitēs impetum hostium sustinuērunt atque amplius quattuor hōrīs fortissimē pugnāvērunt et paucīs vulneribus acceptīs complūrēs ex iīs occīdērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0093.wav,"Posteā vērō quam equitātus noster in cōnspectum vēnit, hostēs abiectīs armīs terga vertērunt magnusque eōrum numerus est occīsus." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0094.wav,Caesar posterō diē Titum Labiēnum lēgātum cum iīs legiōnibus quās ex Britanniā redūxerat in Morinōs quī rebelliōnem fēcerant mīsit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0095.wav,"Quī cum propter siccitātēs palūdum quō sē reciperent nōn habērent, quō perfugiō superiōre annō erant ūsī, omnēs ferē in potestātem Labiēnī vēnērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0097.wav,Caesar in Belgīs omnium legiōnum hīberna cōnstituit. +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0098.wav,"Eō duae omnīnō cīvitātēs ex Britanniā obsidēs mīsērunt, reliquae neglēxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_12_caesar_64kb_0099.wav,Hīs rēbus gestīs ex litterīs Caesaris vīgintī diērum supplicātiō ā senātū dēcrēta est. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0000.wav,"Ea quae secūta est hieme, quī fuit annus Gnaēō Pompēiō, Mārcō Crassō cōnsulibus, Usīpetēs Germānī et item Tencterī magna cum multitūdine hominum flūmen Rhēnum trānsiērunt, nōn longē ā marī, quō Rhēnus īnfluit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0001.wav,Causa trānseundī fuit quod ab Suēbīs complūrēs annōs exagitātī bellō premēbantur et agrī cultūrā prohibēbantur. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0002.wav,Suēbōrum gēns est longē maxima et bellicōsissima Germānōrum omnium. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0003.wav,"Hī centum pāgōs habēre dīcuntur, ex quibus quotannīs singula milia armātōrum bellandī causā ex fīnibus ēdūcunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0004.wav,"Reliquī, quī domī mānsērunt, sē atque illōs alunt;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0005.wav,"hī rūrsus in vicem annō post in armīs sunt, illī domī remanent." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0006.wav,Sīc neque agrī cultūra nec ratiō atque ūsus bellī intermittitur. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0007.wav,"Sed prīvātī ac sēparātī agrī apud eōs nihil est, neque longius annō remanēre ūnō in locō colendī causa licet." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0008.wav,"Neque multum frūmentō, sed maximam partem lacte atque pecore vīvunt multumque sunt in vēnātiōnibus;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0009.wav,"quae rēs et cibī genere et cotīdiānā exercitātiōne et lībertāte vītae, quod ā puerīs nūllō officiō aut disciplīnā adsuēfactī nihil omnīnō contrā voluntātem faciunt, et vīrēs alit et immānī corporum magnitūdine hominēs efficit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0010.wav,"Atque in eam sē cōnsuētūdinem addūxērunt ut locīs frīgidissimīs neque vestītus praeter pellēs habeant quicquam, quārum propter exiguitātem magna est corporis pars aperta, et laventur in flūminibus." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0011.wav,"Mercātōribus est aditus magis eō ut quae bellō cēperint quibus vēndant habeant, quam quō ūllam rem ad sē importārī dēsidērent." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0012.wav,"Quīn etiam iūmentīs, quibus maximē Gallī dēlectantur quaeque impēnsō parant pretiō, Germānī importātīs nōn ūtuntur, sed quae sunt apud eōs nāta, parva atque dēfōrmia, haec cotīdiānā exercitātiōne summī ut sint labōris efficiunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0013.wav,"Equestribus proeliīs saepe ex equīs dēsiliunt ac pedibus proeliantur, equōs eōdem remanēre vestīgiō adsuēfēcērunt, ad quōs sē celeriter, cum ūsus est, recipiunt:" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0014.wav,neque eōrum mōribus turpius quicquam aut inertius habētur quam ephippiīs ūtī. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0015.wav,Itaque ad quemvīs numerum ephippiātōrum equitum quamvīs paucī adīre audent. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0016.wav,"Vīnum omnīnō ad sē importārī nōn patiuntur, quod eā rē ad labōrem ferendum remollēscere hominēs atque effēminārī arbitrantur." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0017.wav,Pūblicē maximam putant esse laudem quam lātissimē ā suīs fīnibus vacāre agrōs: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0018.wav,hāc rē significārī magnum numerum cīvitātum suam vim sustinēre nōn posse. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0019.wav,Itaque ūna ex parte ā Suēbīs circiter mīlia passuum centum agrī vacāre dīcuntur. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0020.wav,"Ad alteram partem succēdunt Ubiī, quōrum fuit cīvitās ampla atque flōrēns, ut est captus Germānōrum;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0021.wav,"iī paulō, quamquam sunt eiusdem generis, sunt cēterīs hūmāniōrēs, proptereā quod Rhēnum attingunt multumque ad eōs mercātōrēs ventitant et ipsī propter propinquitātem quod Gallicīs sunt mōribus adsuēfactī." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0022.wav,"Hōs cum Suēbī multīs saepe bellīs expertī propter amplitūdinem gravitātemque cīvitātis fīnibus expellere nōn potuissent, tamen vectīgālēs sibi fēcērunt ac multō humiliōrēs īnfirmiōrēsque redēgērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0023.wav,"In eādem causā fuērunt Usīpetēs et Tencterī, quōs suprā dīximus;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0024.wav,"quī complūrēs annōs Suēbōrum vim sustinuērunt, ad extrēmum tamen agrīs expulsī et multīs locīs Germāniae triennium vagātī ad Rhēnum pervēnērunt, quās regiōnēs Menapiī incolēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0025.wav,"Hī ad utramque rīpam flūminis agrōs, aedificia vīcōsque habēbant;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0026.wav,"sed tantae multitūdinis adventū perterritī ex iīs aedificiīs quae trāns flūmen habuerant dēmigrāverant, et cis Rhēnum dispositīs praesidiīs Germānōs trānsīre prohibēbant." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0028.wav,"Hīs interfectīs nāvibusque eōrum occupātis, prius quam eā pars Menapiōrum quae citrā Rhēnum erat certior fieret, flūmen trānsiērunt atque omnibus eōrum aedificiīs occupātīs reliquam partem hiemis sē eōrum cōpiīs aluērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0029.wav,"Hīs dē rēbus Caesar certior factus et īnfirmitātem Gallōrum veritus, quod sunt in cōnsiliīs capiendīs mōbilēs et novīs plērumque rēbus student, nihil hīs committendum exīstimāvit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0030.wav,"Est enim hoc Gallicae cōnsuētūdinis, utī et viātōrēs etiam invītōs cōnsistere cōgant et quid quisque eōrum dē quāque rē audierit aut cognōverit quaerant et mercātōrēs in oppidīs vulgus circumsistat quibusque ex regiōnibus veniant quās ibi rēs cognōverint prōnūntiāre cōgat." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0031.wav,"Hīs rēbus atque audītiōnibus permōtī dē summīs saepe rēbus cōnsilia ineunt, quōrum eōs in vestīgiō paenitēre necesse est, cum incertīs rūmōribus serviant et plērīque ad voluntātem eōrum ficta respondeant." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0032.wav,"Quā cōnsuētūdine cognitā Caesar, nē graviōrī bellō occurreret, mātūrius quam cōnsuērat ad exercitum proficīscitur." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0033.wav,"Eō cum vēnisset, ea quae fore suspicātus erat facta cognōvit:" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0034.wav,missās lēgātiōnēs ab nōn nūllīs cīvitātibus ad Germānōs invītātōsque eōs ūtī ab Rhēnō discēderent: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0035.wav,omnia quaeque postulāssent ab sē fore parāta. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0036.wav,"Quā spē adductī Germānī lātius iam vagābantur et in fīnēs Eburōnum et Condrūsōrum, quī sunt Trēverōrum clientēs, pervēnerant." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0037.wav,"Prīncipibus Galliae ēvocātīs Caesar ea quae cognōverat dissimulanda sibi exīstimāvit, eōrumque animīs permulsīs et cōnfirmātīs equitātūque imperātō bellum cum Germānīs gerere cōnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0038.wav,"Rē frūmentāriā comparāta equitibusque dēlēctīs iter in eā loca facere coepit, quibus in locīs esse Germānōs audiēbat." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0039.wav,"Ā quibus cum paucōrum diērum iter abesset, lēgātī ab iīs vēnērunt, quōrum haec fuit ōrātiō:" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0040.wav,"Germānōs neque priōrēs populō Rōmānō bellum īnferre neque tamen recūsāre, sī lacessantur, quīn armīs contendant, quod Germānōrum cōnsuētūdō haec sit ā maiōribus trādita, Quīcumque bellum īnferant, resistere neque dēprecārī." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0041.wav,"Haec tamen dīcere vēnisse invītōs, ēiectōs domō;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0042.wav,"sī suam grātiam Rōmānī velint, posse iīs ūtilēs esse amīcōs;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0043.wav,vel sibi agrōs attribuant vel patiantur eōs tenēre quōs armīs possēderint: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0044.wav,"sēsē ūnīs Suēbīs concēdere, quibus nē dī quidem immortālēs parēs esse possint;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0045.wav,reliquum quidem in terrīs esse nēminem quem nōn superāre possint. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0046.wav,Ad haec Caesar quae vīsum est respondit; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0047.wav,sed exitus fuit ōrātiōnis: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0048.wav,"sibi nūllam cum iīs amīcitiam esse posse, sī in Galliā remanērent;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0049.wav,"neque vērum esse, quī suōs fīnēs tuērī nōn potuerint aliēnōs occupāre;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0050.wav,neque ūllōs in Galliā vacāre agrōs quī darī tantae praesertim multitūdinī sine iniūriā possint; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0051.wav,"sed licēre, sī velint, in Ubiōrum fīnibus cōnsīdere, quōrum sint lēgātī apud sē et dē Suēbōrum iniūriīs querantur et ā sē auxilium petant:" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0052.wav,hoc sē Ubiīs imperātūrus. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0053.wav,Lēgātī haec sē ad suōs relātūrōs dīxērunt et rē dēlīberātā post diem tertium ad Caesarem reversūrōs: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0054.wav,intereā nē propius sē castra movēret petiērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0055.wav,Nē id quidem Caesar ab sē impetrārī posse dīxit. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0056.wav,Cognōverat enim magnam partem equitātūs ab iīs aliquot diēbus ante praedandī frūmentandīque causā ad Ambivarītōs trāns Mosam missam: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0057.wav,hōs expectārī equitēs atque eius reī causa moram interpōnī arbitrābātur. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0058.wav,"Mosa prōfluit ex monte Vosegō, quī est in fīnibus Lingonum, et parte quādam ex Rhēnō receptā, quae appellātur Vacalus, īnsulam efficit Batāvōrum, in Ōceanum īnfluit neque longius ab Ōceanō octōgintā mīlibus passuum in Rhēnum īnfluit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0060.wav,"Caesar cum ab hoste nōn amplius duodecim mīlibus passuum abesset, ut erat cōnstitūtum, ad eum lēgātī revertuntur;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0061.wav,quī in itinere congressī magnopere nē longius prōgrederētur ōrābant. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0062.wav,"Cum id nōn impetrāssent, petēbant utī ad eōs equitēs quī agmen antecessissent praemitteret eōsque pugna prohibēret, sibique ut potestātem faceret in Ubiōs lēgātōs mittendī;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0063.wav,"quōrum sī prīncipēs ac senātus sibi iūre iūrandō fidem fēcisset, eā condiciōne quae ā Caesare ferrētur sē ūsūrōs ostendēbant:" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0064.wav,ad hās rēs cōnficiendās sibi trīduī spatium daret. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0065.wav,Haec omnia Caesar eōdem illō pertinēre arbitrābātur ut trīduī mora interposita equitēs eōrum quī abessent reverterentur; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0066.wav,tamen sēsē nōn longius quattuor mīlibus passuum aquātiōnis causā prōcessūrum eō diē dīxit: +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0067.wav,"hūc posterō diē quam frequentissimī convenīrent, ut dē eōrum postulātīs cognōsceret." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0068.wav,"Interim ad praefectōs, quī cum omnī equitātū antecesserant, mittit quī nūntiārent nē hostēs proeliō lacesserent, et sī ipsī lacesserentur, sustinērent quoad ipse cum exercitū propius accessisset." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0070.wav,rūrsus hīs resistentibus cōnsuētūdine suā ad pedēs dēsiluērunt subfossīsque equīs complūribus nostrīsque dēiectīs reliquōs in fugam coniēcērunt atque ita perterritōs ēgerunt ut nōn prius fugā dēsisterent quam in cōnspectum agminis nostrī vēnissent. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0071.wav,"In eō proeliō ex equitibus nostrīs interficiuntur quattuor septuāgintā, in hīs vir fortissimus Pīsō Aquītānus, amplissimō genere nātus, cuius avus in cīvitāte suā rēgnum obtinuerat amīcusque ā senātū nostrō appellātus." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0072.wav,"Hic cum frātrī interclūsō ab hostibus auxilium ferret, illum ex perīculō ēripuit, ipse equō vulnerātō dēiectus, quoad potuit, fortissimē restitit;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0073.wav,"cum circumventus multīs vulneribus acceptīs cecidisset atque id frāter, quī iam proeliō excesserat, procul animadvertisset, incitātō equō sē hostibus obtulit atque interfectus est." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0074.wav,Hoc factō proeliō Caesar neque iam sibi lēgātōs audiendōs neque condiciōnēs accipiendās arbitrābātur ab iīs quī per dolum atque īnsidiās petīta pāce ultrō bellum intulissent; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0075.wav,"expectāre vērō dum hostium cōpiae augērentur equitātusque reverterētur summae dēmentiae esse iūdicābat, et cognitā Gallōrum īnfirmitāte quantum iam apud eōs hostēs ūnō proeliō auctōritātis essent cōnsecūtī sentiēbat;" +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0076.wav,quibus ad cōnsilia capienda nihil spatiī dandum exīstimābat. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0078.wav,Quōs sibi Caesar oblātōs gāvīsus illōs retinērī iussit; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0079.wav,"ipse omnēs cōpiās castrīs ēdūxit equitātumque, quod recentī proeliō perterritum esse exīstimābat, agmen subsequī iussit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0080.wav,"Aciē triplicī īnstitūta et celeriter octo milium itinere cōnfectō, prius ad hostium castra pervēnit quam quid agerētur Germānī sentīre possent." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0081.wav,"Quī omnibus rēbus subitō perterritī et celeritāte adventūs nostrī et discessū suōrum, neque cōnsiliī habendī neque arma capiendī spatiō datō perturbantur, cōpiāsne adversus hostem dūcere an castra dēfendere an fugā salūtem petere praestāret." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0082.wav,"Quōrum timor cum fremitū et concursū significārētur, mīlitēs nostrī prīstinī diēī perfidiā incitātī in castra inrūpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0083.wav,Quō locō quī celeriter arma capere potuērunt paulisper nostrīs restitērunt atque inter carrōs et impedīmenta proelium commīsērunt; +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0084.wav,"at reliqua multitūdō puerōrum mulierumque (nam cum omnibus suīs domō excesserant Rhēnumque trānsierant) passim fugere coepit, ad quōs cōnsectandōs Caesar equitātum mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0086.wav,"Nostrī ad ūnum omnēs incolumēs, perpaucīs vulnerātis, ex tantī bellī timōre, cum hostium numerus capitum quadringentā trīgintā milium fuisset, sē in castra recēpērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0087.wav,Caesar iīs quōs in castrīs retinuerat discēdendī potestātem fēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0088.wav,"Illī supplicia cruciātūsque Gallōrum veritī, quōrum agrōs vexāverant, remanēre sē apud eum velle dīxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_10_caesar_64kb_0089.wav,Hīs Caesar lībertātem concessit. +"part_0/audio/Caesar BG 1.7 (Francese, Shoaf, Elias, Francese)_0000.wav","Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0000.wav,"Equitēs hostium essedariīque ācriter proeliō cum equitātū nostrō in itinere cōnflīxērunt, tamen ut nostrī omnibus partibus superiōrēs fuerint atque eōs in silvās collēsque compulerint." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0001.wav,Sed complūribus interfectīs cupidius īnsecūtī nōnnūllōs ex suīs āmīsērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0003.wav,"Eō diē Quīntus Laberius Dūrus, tribūnus mīlitum, interficitur." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0004.wav,Illī plūribus submissīs cohortibus repelluntur. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0006.wav,Equestris autem proelī ratiō et cēdentibus et īnsequentibus pār atque īdem perīculum īnferēbat. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0007.wav,"Accēdēbat hūc ut numquam cōnfertī sed rārī magnīsque intervāllīs proeliārentur statiōnēsque dispositās habērent, atque aliōs aliī deinceps exciperent, integrīque et recentēs dēfetīgātīs succēderent." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0008.wav,Posterō diē procul ā castrīs hostēs in collibus cōnstitērunt rārīque sē ostendere et lēnius quam prīdiē nostrōs equitēs proeliō lacessere coepērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0009.wav,"Sed merīdiē, cum Caesar pābulandī causā trēs legiōnēs atque omnem equitātum cum Gāiō Trebōniō lēgātō mīsisset, repente ex omnibus partibus ad pābulātōrēs advolāvērunt, sīc utī ab signīs legiōnibusque nōn absisterent." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0011.wav,"Ex hāc fugā prōtinus, quae undique convēnerant, auxilia discessērunt, neque post id tempus umquam summīs nōbīscum cōpiīs hostēs contendērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0012.wav,Caesar cognitō cōnsiliō eōrum ad flūmen Tamesim in fīnēs Cassivellaunī exercitum dūxit; +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0013.wav,"quod flūmen ūnō omnīnō locō pedibus, atque hoc aegrē, trānsīrī potest." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0014.wav,"Eō cum vēnisset, animum advertit ad alteram flūminis rīpam magnās esse cōpiās hostium īnstrūctās;" +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0015.wav,"rīpa autem erat acūtīs sudibus praefīxīs mūnīta, eiusdemque generis sub aquā dēfīxae sudēs flūmine tegēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0016.wav,Hīs rēbus cognitīs ā captīvīs perfugīsque Caesar praemissō equitātū cōnfestim legiōnēs subsequī iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0017.wav,"Sed eā celeritāte atque eō impetū mīlitēs iērunt, cum capite sōlō ex aquā exstārent, ut hostēs impetum legiōnum atque equitum sustinēre nōn possent rīpāsque dīmitterent ac sē fugae mandārent." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0019.wav,"Relinquēbātur ut neque longius ab agmine legiōnum discēdī Caesar paterētur, et tantum in agrīs vastandīs incendiīsque faciendīs hostibus nocērētur, quantum labōre atque itinere legiōnāriī mīlitēs efficere poterant." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0021.wav,"petunt ut Mandubracium ab iniūriā Cassivellaunī dēfendat atque in cīvitātem mittat, quī praesit imperiumque obtineat." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0022.wav,Hīs Caesar imperat obsidēs quadrāgintā frūmentumque exercituī Mandubraciumque ad eōs mittit. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0023.wav,"Illī imperāta celeriter fēcērunt, obsidēs ad numerum frūmentumque mīsērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0024.wav,"Trinobantibus dēfēnsīs atque ab omnī mīlitum iniūriā prohibitīs Cenīmagnī, Segontiacī, Ancalitēs, Bibrocī, Cassī lēgātiōnibus missīs sēsē Caesarī dēdunt." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0025.wav,"Ab hīs cognōscit nōn longē ex eō locō oppidum Cassivellaunī abesse silvīs palūdibusque mūnītum, quō satis magnus hominum pecorisque numerus convēnerit." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0026.wav,"Oppidum autem Britannī vocant, cum silvās impedītās vāllō atque fossā mūniērunt, quō incursiōnis hostium vītandae causā convenīre cōnsuērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0027.wav,Eō proficīscitur cum legiōnibus: +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0028.wav,locum reperit ēgregiē nātūrā atque opere mūnītum; +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0029.wav,tamen hunc duābus ex partibus oppugnāre contendit. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0030.wav,Hostēs paulisper mōrātī mīlitum nostrōrum impetum nōn tulērunt sēsēque alia ex parte oppidī ēiēcērunt. +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0031.wav,"Magnus ibi numerus pecoris repertus, multīque in fugā sunt comprehēnsī atque interfectī." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0033.wav,"Eī cum ad castra vēnissent, nostrī ēruptiōne facta multīs eōrum interfectīs, captō etiam nōbilī duce Lugotorigē suōs incolumēs redūxērunt." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0034.wav,"Cassivellaunus hoc proeliō nūntiātō tot dētrīmentīs acceptīs, vastātīs fīnibus, maximē etiam permōtus dēfectiōne cīvitātum lēgātōs per Atrebatem Commium dē dēditiōne ad Caesarem mittit." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0035.wav,"Caesar, cum cōnstituisset hiemāre in continentī propter repentīnōs Galliae mōtus, neque multum aestātis superesset, atque id facile extrahī posse intellegeret, obsidēs imperat et quid in annōs singulōs vectīgālis populō Rōmānō Britannia penderet cōnstituit;" +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0036.wav,"interdīcit atque imperat Cassivellaunō, nē Mandubracīō neu Trinobantibus noceat." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0037.wav,"Obsidibus acceptīs exercitum redūcit ad mare, nāvēs invēnit refectās." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0038.wav,"Hīs dēductīs, quod et captīvōrum magnum numerum habēbat, et nōnnūllae tempestāte dēperierant nāvēs, duōbus commeātibus exercitum reportāre īnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0039.wav,"Ac sīc accidit, utī ex tantō nāvium numerō tot nāvigātiōnibus neque hoc neque superiōre annō ūlla omnīnō nāvis, quae mīlitēs portāret, dēsīderārētur;" +part_0/audio/bellumgallicum_14_caesar_64kb_0040.wav,"at ex eīs, quae inānēs ex continentī ad eum remitterentur et priōris commeātūs expositīs mīlitibus et quās posteā Labiēnus faciendās cūrāverat numerō sexāgintā, perpaucae locum caperent, reliquae ferē omnēs reicerentur." +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0000.wav,"Subductīs nāvibus conciliōque Gallōrum Samarobrīvae perāctō, quod eō annō frūmentum in Galliā propter siccitātēs angustius prōvēnerat, coāctus est aliter ac superiōribus annīs exercitum in hībernīs collocāre legiōnēsque in plūrēs cīvitātēs distribuere;" +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0001.wav,"ex quibus ūnam in Morinōs dūcendam Gāiō Fabiō lēgātō dēdit, alteram in Nerviōs Quīntō Cicerōnī, tertiam in Esubiōs Lūciō Rōsciō;" +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0002.wav,quārtam in Rēmīs cum Titō Labiēnō in cōnfīniō Trēverōrum hiemāre iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0003.wav,Trēs in Belgīs collocāvit: +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0004.wav,eīs Mārcum Crassum quaestōrem et Lūcium Munātium Plancum et Gāium Trebōnium lēgātōs praefēcit. +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0005.wav,"Vnam legiōnem, quam proximē trāns Padum cōnscrīpserat, et cohortēs quīnque in Eburōnēs, quōrum pars maxima est inter Mosam ac Rhēnum, quī sub imperiō Ambiorigis et Catuvolcī erant, mīsit." +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0006.wav,Eīs mīlitibus Quīntum Titūrium Sabīnum et Lūcium Aurunculēium Cottam lēgātōs praeesse iussit. +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0007.wav,Ad hunc modum distribūtīs legiōnibus facillimē inopiae frūmentāriae sēsē medērī posse exīstimāvit. +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0008.wav,"Atque hārum tamen omnium legiōnum hīberna praeter eam, quam Lūciō Rōsciō in pācātissimam et quiētissimam partem dūcendam dederat, mīlibus passuum centum continēbantur." +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0009.wav,"Ipse intereā, quoad legiōnēs collocātās mūnītaque hīberna cognōvisset, in Galliā morārī cōnstituit." +part_0/audio/bellumgallicum_15_caesar_64kb_0010.wav,"Erat in Carnūtibus summō locō nātus Tasgetius, cuius maiōrēs in suā cīvitāte rēgnum obtinuerant." +"part_0/audio/Sallust, BC 41-50 (Musaeolum)_0000.wav","sed Allobrogēs diū in incertō habuēre, quidnam cōnsilī caperent."