audio
audio
transcription
string
Nec siccī sint oculī āmissō amīcō nec fluant;
lacrimandum est, nōn plōrandum.
Dūram tibi lēgem videor pōnere, cum poētārum Graecōrum maximus iūs flendī dederit in ūnum dumtaxat diem, cum dīxerit etiam Niobam dē cibō cōgitāsse?
Quaeris unde sint lāmentātiōnēs, unde immodicī flētūs?
per lacrimās argūmenta dēsīderiī quaerimus et dolōrem nōn sequimur sed ostendimus;
nēmō trīstis sibi est.
Ō īnfēlīcem stultitiam!
est aliquā et dolōris ambitiō.
‘Quid ergō?
’ inquis, ‘oblīvīscar amīcī?
’ Brevem illī apud tē memoriam prōmittis, sī cum dolōre mānsūra est:
iam istam frontem ad rīsum quaelibet fortuita rēs trānsferet.
Nōn differō in longius tempus quō dēsīderium omne mulcētur, quō etiam ācerrimī lūctūs resīdunt:
cum prīmum tē observāre dēsierīs, imāgō ista trīstitiae discēdet.
Nunc ipse cūstōdīs dolōrem tuum;
sed cūstōdientī quoque ēlābitur, eōque citius quō est ācrior dēsinit.
Id agamus ut iūcunda nōbīs āmissōrum fīat recordātiō.
Nēmō libenter ad id redit quod nōn sine tormentō cōgitātūrus est, sīcut illud fierī necesse est, ut cum aliquō nōbīs morsū āmissōrum quōs amāvimus nōmen occurrat;
sed hic quoque morsus habet suam voluptātem.
Nam, ut dīcere solēbat Attalus noster, ‘sīc amīcōrum dēfūnctōrum memoriā iūcunda est quōmodo pōma quaedam sunt suāviter aspera, quōmodo in vīnō nimis veterī ipsa nōs amāritūdō dēlectat;
cum vērō intervēnit spatium, omne quod angēbat exstinguitur et pūrā ad nōs voluptās venit’.
Sī illī crēdimus, ‘amīcōs incolumēs cōgitāre melle ac placentā fruī est:
eōrum quī fuērunt retractātiō nōn sine acerbitāte quādam iuvat.
Quis autem negāverit haec ācria quoque et habentia austēritātis aliquid stomachum excitāre?
’ Ego nōn idem sentiō:
mihi amīcōrum dēfūnctōrum cōgitātiō dulcis ac blanda est;
habuī enim illōs tamquam āmissūrus, āmīsī tamquam habeam.
Fac ergō, mī Lūcīlī, quod aequitātem tuam decet, dēsine beneficium fortūnae male interpretārī:
abstulit, sed dedit.
Ideō amīcīs avidē fruāmur quia quamdiū contingere hoc possit incertum est.
Cōgitēmus quam saepe illōs relīquerīmus in aliquam peregrīnātiōnem longinquam exitūrī, quam saepe eōdem morantēs locō nōn vīderīmus:
intellegēmus plūs nōs temporis in vīvīs perdidisse.
Ferās autem hōs quī neglegentissimē amīcōs habent, miserrimē lūgent, nec amant quemquam nisi perdidērunt?
ideōque tunc effūsius maerent quia verentur nē dubium sit an amāverint;
sēra indicia affectūs suī quaerunt.
Sī habēmus aliōs amīcōs, male dē iīs et merēmur et exīstimāmus, quī parum valent in ūnīus ēlātī sōlācium;
sī nōn habēmus, maiōrem iniūriam ipsī nōbīs fēcimus quam ā fortūnā accēpimus:
illa ūnum abstulit, nōs quemcumque nōn fēcimus.
Deinde nē ūnum quidem nimis amāvit quī plūs quam ūnum amāre nōn potuit.
Sī quis dēspoliātus āmissā ūnica tunicā complōrāre sē mālit quam circumspicere quōmodo frīgus effugiat et aliquid inveniat quō tegat scapulās, nōnne tibi videātur stultissimus?
Quem amābās extulistī:
quaere quem ames.
Satius est amīcum reparāre quam flēre.
Sciō pertrītum iam hoc esse quod adiectūrus sum, nōn ideō tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est:
fīnem dolendī etiam quī cōnsiliō nōn fēcerat tempore invēnit.
Turpissimum autem est in homine prūdente remedium maerōris lassitūdō maerendī:
mālō relinquās dolōrem quam ab illō relinquāris;
et quam prīmum id facere dēsiste quod, etiam sī volēs, diū facere nōn poteris.
Annum feminis ad lūgendum cōnstituere maiōrēs, nōn ut tam diū lūgērent, sed nē diūtius:
vīrīs nūllum lēgitimum tempus est, quia nūllum honestum.
Quam tamen mihi ex illīs mulierculīs dabis vix retractīs ā rogō, vix ā cadāvere revulsīs, cui lacrimae in tōtum mēnsem dūrāverint?
Nūlla rēs citius in odium venit quam dolor, quī recēns cōnsōlātōrem invēnit et aliquōs ad sē addūcit, inveterātus vērō dērīdētur, nec immeritō;
aut enim simulātus aut stultus est.
Haec tibi scrībō, is quī Annaeum Serēnum cārissimum mihi tam immodicē flēvī ut, quod minimē velim, inter exempla sim eōrum quōs dolor vīcit.
Hodiē tamen factum meum damnō et intellegō maximam mihi causam sīc lūgendī fuisse quod numquam cōgitāveram morī eum ante mē posse.
Hoc ūnum mihi occurrēbat, minōrem esse et multō minōrem — tamquam ōrdinem fāta servārent!
Itaque assiduē cōgitēmus dē nostra quam omnium quōs dīligimus mortālitāte.
Tunc ego dēbuī dīcere, ‘minor est Serēnus meus:
quid ad rem pertinet?
post mē morī dēbet, sed ante mē potest’.
Quia nōn fēcī, imparātum subitō fortūna percussit.
Nunc cōgitō omnia et mortālia esse et incertā lēge mortālia;
hodiē fierī potest quidquid umquam potest.
Cōgitēmus ergō, Lūcīlī cārissime, cito nōs eō perventūrōs quō illum pervēnisse maerēmus;
et fortasse, sī modo vēra sapientium fāma est recipitque nōs locus aliquis, quem putāmus perisse praemissus est.
Valē.
Post longum intervāllum Pompēiōs tuōs vīdī.
In cōnspectum adulēscentiae meae reductus sum;
quidquid illīc iuvenis fēceram vidēbar mihi facere adhūc posse et paulō ante fēcisse.
Praenāvigāvimus, Lūcīlī, vītam et quemadmodum in marī, ut ait Vergilius noster, terraeque urbēsque recēdunt, sīc in hōc cursū rapidissimī temporis prīmum pueritiam abscondimus, deinde adulēscentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque cōnfīniō positum, deinde ipsīus senectūtis optimōs annōs;
novissimē incipit ostendī pūblicus fīnis generis hūmānī.
Scopulum esse illum putāmus dēmentissimī:
portus est, aliquandō petendus, numquam recūsandus, in quem sī quis intrā prīmōs annōs dēlātus est, nōn magis querī dēbet quam quī cito nāvigāvit.
Alium enim, ut scīs, ventī sēgnēs lūdunt ac dētinent et tranquillitātis lentissimae taediō lassant, alium pertināx flātus celerrimē perfert.
Idem ēvenīre nōbīs putā:
aliōs vīta vēlōcissimē addūxit quō veniendum erat etiam cūnctantibus, aliōs mācerāvit et coxit.
Quae, ut scīs, nōn semper retinenda est;
nōn enim vīvere bonum est, sed bene vīvere.
Itaque sapiēns vīvet quantum dēbet, nōn quantum potest.
Vidēbit ubi vīctūrus sit, cum quibus, quōmodo, quid āctūrus.
Cōgitat semper quālia vīta, nōn quanta sit.
[sit] Sī multa occurrunt molesta et tranquillitātem turbantia, ēmittit sē;
nec hoc tantum in necessitāte ultimā facit, sed cum prīmum illī coepit suspectā esse fortūnā, dīligenter circumspicit numquid illīc dēsinendum sit.
Nihil exīstimat sua referre, faciat fīnem an accipiat, tardius fīat an citius:
nōn tamquam dē magnō dētrīmentō timet;
nēmō multum ex stilicidiō potest perdere.
Citius morī aut tardius ad rem nōn pertinet, bene morī aut male ad rem pertinet;
bene autem morī est effugere male vīvendī perīculum.
Itaque effēminātissimam vōcem illīus Rhodiī exīstimō, quī cum in caveam coniectus esset ā tyrannō et tamquam ferum aliquod animal alerētur, suādentī cuidam ut abstinēret cibō, 'omnia' inquit 'hominī, dum vīvit, spēranda sunt'.
Ut sit hoc vērum, nōn omnī pretiō vīta emenda est.
Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illā turpī īnfirmitātis cōnfessiōne nōn veniam:
ego cōgitem in eō quī vīvit omnia posse fortūnam, potius quam cōgitem in eō quī scit morī nīl posse fortūnam?
Aliquandō tamen, etiam sī certa mors īnstābit et dēstinātum sibi supplicium sciet, nōn commodābit poenae suae manum:
Stultitia est timōre mortis morī:
venit quī occīdat, exspectā.
Quid occupās?
quārē suscipis aliēnae crūdēlitātis prōcūrātiōnem?
utrum invidēs carnificī tuō an parcis?
Sōcratēs potuit abstinentiā fīnīre vītam et inediā potius quam venēnō morī;
trīgintā tamen diēs in carcere et in exspectātiōne mortis exēgit, nōn hōc animō tamquam omnia fierī possent, tamquam multās spēs tam longum tempus reciperet, sed ut praebēret sē lēgibus, ut fruendum amīcīs extrēmum Sōcraten daret.