fname
stringclasses
12 values
text
stringlengths
14
532
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit , ergastula recognouit , collegia praeter antiqua et legitima dissoluit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
tabulas ueterum aerari debitorum , uel praecipuam calumniandi materiam , excussit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus adiudicauit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita , ut si quem quis repetere uellet , par periculum poenae subiret . esset <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ne quod autem maleficium negotium -ue inpunitate uel mora elaberetur , triginta amplius dies , qui honoraris ludis occupabantur , actui rerum accommodauit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu , quae ducenariorum uocaretur iudicaret -que de leuioribus summis . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
iudices a tricensimo aetatis anno adlegit , id est quinquennio maturius quam solebant . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ac plerisque iudicandi munus detractantibus uix concessit , ut singulis decuriis per uices annua uacatio esset et ut solitae agi nouembri ac decembri mense res omitterentur . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam , si parum corpore ualeret , lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans . dixit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate , siquidem manifesti parricidii reum , ne culleo insueretur , quod non nisi confessi adficiuntur hac poena , ita fertur interrogasse : <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
' certe patrem tuum non occidisti ? ' <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
et cum de falso testamento ageretur omnes -que signatores lege cornelia tenerentur , non tantum duas tabellas , damnatoriam et absolutoriam , simul cognoscentibus dedit , sed tertiam quoque , qua ignosceretur iis , quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat urbano , at prouincialium consularibus uiris , quos singulos cuiusque prouinciae negotiis praeposuisset . delegabat appellationes <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
leges retractauit et quasdam ex integro sanxit , ut sumptuariam et de adulteriis et de pudicitia , de ambitu , de maritandis ordinibus . legem legem legem legem <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
hanc cum aliquanto seuerius quam ceteras emendasset , prae tumultu recusantium perferre non potuit nisi adempta demum lenita -ue parte poenarum et uacatione trienni data auctis -que praemiis . emendasset <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite , accitos germanici liberos receptos -que partim ad se partim in patris gremium ostentauit , manu uultu -que significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
cum -que etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret , tempus sponsas habendi coartauit , diuortiis modum imposuit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba — erant enim super mille , et quidam indignissimi et post necem caesaris per gratiam et praemium adlecti , quos orciuos uulgus uocabat — ad modum pristinum et splendorem redegit duabus lectionibus : erant <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
prima ipsorum arbitratu , quo uir uirum legit , secunda suo et agrippae ; arbitratu redegit redegit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferro -que cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
cordus cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum et praetemptato sinu . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauit -que etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandi -que publice ius . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quo autem lecti probati -que et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur , sanxit , ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei , in cuius templo coiretur , et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur , kalendis et idibus , ne -ue septembri octobri -ue men...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sibi -que instituit consilia sortiri semenstria , cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat , ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset . esset <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
auctor et aliarum rerum fuit , in quis : fuerunt <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ne acta senatus publicarentur , ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur , ut proconsulibus ad mulos et tabernacula , quae publice locari solebant , certa pecunia constitueretur , ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetores -ue transiret , ut centumuiralem hastam quam quaesturam...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quo -que plures partem administrandae rei p. caperent , noua officia excogitauit : <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
curam operum publicorum , uiarum , aquarum , aluei tiberis , frumenti populo diuidundi , praefecturam urbis , triumuiratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum , quotiensque opus esset . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
censores creari desitos longo interuallo creauit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
numerum praetorum auxit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
exegit etiam , ut quotiens consulatus sibi daretur , binos pro singulis collegas haberet , nec optinuit , reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui , quod honorem eum non solus sed cum altero gereret . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
nec parcior in bellica uirtute honoranda , super triginta ducibus iustos triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit . decernendos <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
liberis senatorum , quo celerius rei p. assuescerent , protinus uirili toga latum clauum induere et curiae interesse permisit militiam -que auspicantibus non tribunatum modo legionum , sed et praefecturas alarum dedit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ac ne qui expers castrorum esset , binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
equitum turmas frequenter recognouit , post longam intercapedinem reducto more trauectionis . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus est , quod fieri solebat , et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit , praemisso in ordine equo , ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
mox reddendi equi gratiam fecit eis , qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum nollent ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
impetratis -que a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae reddere coegit atque in exprobratis alios poena , alios ignominia notauit , plures admonitione , sed uaria . notavit notavit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
lenissimum genus admonitionis fuit traditio coram pugillarium , quos taciti et ibidem statim legerent ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
notauit -que aliquos , quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores , ex equitibus r. creauit , ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
cum autem plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e quattuordecim non auderent metu poenae theatralis , pronuntiauit non teneri ea , quibus ipsis parentibus -ue equester census umquam fuisset . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
populi recensum uicatim egit , ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab negotiis auocaretur , ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus , ut sui cuiusque mensis acciperet . frumentationem <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu , fabianis et scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum , ne quid a quoquam candidato desiderarent , singula milia nummum a se diuidebat . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum , et ciuitates romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
tiberio pro cliente graeco petenti rescripsit , non aliter se daturum , quam si praesens sibi persuasisset , quam iustas petendi causas haberet ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
et liuiae pro quodam tributario gallo roganti ciuitatem negauit , immunitatem obtulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid , quam ciuitatis romanae uulgari honorem . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a libertate iusta remouisse , cum et de numero et de condicione ac differentia eorum , qui manumitterentur , curiose cauisset , hoc quoque adiecit , ne uinctus umquam tortus -ue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur . removisse de <...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
nam et inuecta urbi alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit , ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit , et postea , quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret , usum eius gratuitum iis , qui cauere in duplum possent , ad certum tempus indulsit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
senatorum censum ampliauit ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuit -que non habentibus . summa <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
congiaria populo frequenter dedit , sed diuersae fere summae : dedit congiaria <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
modo quadringenos , modo trecenos , nonnumquam ducenos quinquagenos -que nummos ; dedit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ac ne minores quidem pueros praeteriit , quamuis non nisi ab undecimo aetatis anno accipere consuessent . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe leuissimo , interdum nullo pretio uiritim admensus est tesseras -que nummarias duplicauit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires , querentem de inopia et caritate uini populum seuerissima coercuit uoce : <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
satis prouisum a genero suo agrippa perductis pluribus aquis , ne homines sitirent . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse respondit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauit -que non daturum se quamuis dare destinaret . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
nec minore grauitate atque constantia , cum proposito congiario multos manumissos insertos -que ciuium numero comperisset , negauit accepturos quibus promissum non esset , ceteris -que minus quam promiserat dedit , ut destinata summa sufficeret . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinos -que omnes exceptis medicis et praeceptoribus partim -que seruitiorum urbe expulisset , ut tandem annona conualuit , impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi , quod earum fiducia cultura ...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
neque tamen perseuerasse , quia certum haberet posse per ambitionem quandoque restitui . scribit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
atque ita posthac rem temperauit , ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret . rationem deduceret <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
fecisse se ludos ait suo nomine quater , pro aliis magistratibus , qui aut abessent aut non sufficerent , ter et uicies . fecisse <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
fecit -que nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones non in foro modo , nec in amphitheatro , sed et in circo et in saeptis , et aliquando nihil praeter uenationem edidit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
athletas quoque extructis in campo martio sedilibus ligneis ; edidit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
item nauale proelium circa tiberim cauato solo , in quo nunc caesarum nemus est . edidit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quibus diebus custodes in urbe disposuit , ne raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
in circo aurigas cursores -que et confectores ferarum , et nonnumquam ex nobilissima iuuentute , produxit . produxit illos <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
sed et troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorum -que puerorum , prisci decori -que moris existimans clarae stirpis indolem sic notescere . esse <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
in hoc ludicro nonium asprenatem lapsu debilitatum aureo torque donauit passus -que est ipsum posteros -que torquati ferre cognomen . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
mox finem fecit talia edendi asinio pollione oratore grauiter inuidiose -que in curia questo aesernini nepotis sui casum , qui et ipse crus fregerat . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus romanis aliquando usus est , uerum prius quam senatus consulto interdiceretur . usus <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
postea nihil sane praeterquam adulescentulum lycium honeste natum exhibuit , tantum ut ostenderet , quod erat bipedali minor , librarum septemdecim ac uocis immensae . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
quodam autem muneris die parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit super -que se subsellio secundo collocauit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
solebat etiam citra spectaculorum dies , si quando quid inuisitatum dignum -que cognitu aduectum esset , id extra ordinem quolibet loco publicare , ut rhinocerotem apud saepta , tigrim in scaena , anguem quinquaginta cubitorum pro comitio . publicatum publicatum publicatum <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit ordinauit -que motus iniuria senatoris , quem puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti nemo receperat . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
facto igitur decreto patrum ut , quotiens quid spectaculi usquam publice ederetur , primus subselliorum ordo uacaret senatoribus , romae legatos liberarum sociarum -que gentium uetuit in orchestra sedere , cum quosdam etiam libertini generis mitti deprendisset . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
militem secreuit a populo . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
maritis e plebe proprios ordines assignauit , praetextatis cuneum suum , et proximum paedagogis , sanxit -que ne quis pullatorum media cauea sederet . assignavit assignavit <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
feminis ne gladiatores quidem , quos promiscue spectari sollemne olim erat , nisi ex superiore loco spectare concessit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
solis uirginibus vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris tribunal dedit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit , ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei matutinum tempus edixerit -que mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non placere . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ipse circenses ex amicorum fere libertorum -que cenaculis spectabat , interdum ex puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens . sedens <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
spectaculo plurimas horas , aliquando totos dies aberat , petita uenia commendatis -que qui suam uicem praesidendo fungerentur . aberat <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
uerum quotiens adesset , nihil praeterea agebat , seu uitandi rumoris causa , quo patrem caesarem uulgo reprehensum commemorabat , quod inter spectandum epistulis libellis -que legendis aut rescribendis uacaret , seu studio spectandi ac uoluptate , qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe ingenue professus est ...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebat nulli -que graeco certamini interfuit , quo non pro merito quemque certantium honorarit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
spectauit autem studiosissime pugiles et maxime latinos , non legitimos atque ordinarios modo , quos etiam committere cum graecis solebat , sed et cateruarios oppidanos inter angustias uicorum pugnantis temere ac sine arte . spectavit spectans <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
uniuersum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam cura sua dignatus est : <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit , gladiatores sine missione edi prohibuit , coercitionem in histriones magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas seuerissime semper exegit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
nam histrionum licentiam adeo compescuit , ut stephanionem togatarium , cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat , per trina theatra uirgis caesum relegauerit , hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et pyladen urbe atque italia summouerit ...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ad hunc modum urbe urbanis -que rebus administratis italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibus -que ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit , etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum , quae de magistratibus urbicis dec...
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
ac necubi aut honestorum deficeret copia aut multitudinis suboles , equestrem militiam petentis etiam ex commendatione publica cuiusque oppidi ordinabat , at iis , qui e plebe regiones sibi reuisenti filios filias -ue approbarent , singula nummorum milia pro singulis diuidebat . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
prouincias ualidiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat , ipse suscepit , ceteras proconsulibus sortito permisit ; <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
et tamen nonnullas commutauit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius adiit . <|endoftext|>
latin_treebank_data/v2.1/Latin/texts/phi1348.abo012.perseus-lat1.tb.xml
urbium quasdam , foederatas sed ad exitium licentia praecipites , libertate priuauit , alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu subuersas denuo condidit aut merita erga populum r. adlegantes latinitate uel ciuitate donauit . alias <|endoftext|>