Dataset Viewer
Auto-converted to Parquet Duplicate
source
stringclasses
35 values
language
stringclasses
18 values
author
stringclasses
910 values
work
stringlengths
0
735
genre
stringclasses
7 values
tradition
stringclasses
3 values
urn
stringlengths
5
58
id
stringlengths
10
128
text
stringlengths
42
83.9k
word_count
int64
13
14.6k
char_count
int64
42
83.9k
csel
lat
Claudianus Mamertus
Epistolae
null
christian
stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml:0
CLAVDIANI MAMERTI EPISTVLAE DVAE. EPISTVLA PRIOR. CLAVDIANVS SIDONIO PAPAE SALVTEM. Si possibile factu esset, ut te dominum meum uel aliquotiens aliquantulum conuenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut uoluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usui mihi esse possent. quippe reuisionis potestas multis modis ac miseris perinde causis intercluditur. enimuero scribendi facultas aut raro idonea subpetit aut nec subpetit. ista haec eadem remissibilia sint necne, tute iudicaris. porro autem uero quod saepenumero scriptis uestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet, forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune committi. illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertiuisti rescripto? sed uacuum forte non subpetit, quod tute modicum magnae admodum inpendas amicitiae. ecquo tam ex occupatu umquam uspiamue inplicabere, quin illud in aliorum commoda reuergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. proinde nihil uidelicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. \' nulla ergo cuiusquam praepedimenti occasio praetendi uel falso potest, cur egomet specialis atque intimus nihil a speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis inprobo pulsatori. porro si etiamnum solito obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit: quoniam si peccabis ultra reticendo, ego protinus ulciscar . scribendo. porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. uale. SIDONIVS CLAVDIANO SVO SALVTEM. Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur, quod ad salue tibi debitum spectat, a stilo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas uiantum uolas mea papyrus onerauerit, quae uos cultu sedulae sospitatis inpertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quemquam (cui tamen sermocinari latialiter cordi est) non pauere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur, tuarum inquam aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aeui temporum praerogatiua non obruat, nec Frontonianae grauitatis aut ponderis Apuleiani flumen aequiparem, cui Varrones uel Atacinus uel Terentius, Plinii uel auunculus uel Secundus conpositi in praesentiarum rusticabuntur. adstipulatur iudicio meo uolumen illud, quod tute super statu animae rerum uerborumque scientia diuitissimus propalauisti, in quo, dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud est materia clausum, declamatione conspicuum, propositione obstructum, disputatione reseratum et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, uernantis tamen eloquii flore mellitum. noua ibi uerba, quia uetusta, quibusque conlatus merito etiam antiquarum literarum stilus antiquaretur, quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta quod profluens, quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere. denique et quondam nec iniuria haec principalis fecundia conputabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius inplere quam paginam. at uero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam continuata maturitas admittit interseritque tempestiuam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per euentilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente uoluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portubus foueat. o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis, sed subtilis ingenii, quod nec per scaturigines hyperbolicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur. ad hoc unica singularisque doctrina et in diuersarum rerum adsertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum, cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium, cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum, cum Vitruuio perpendiculum, quaeque numquam inuestigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras. ad extremum nemo saeculo meo quae uoluit adfirmare sic ualuit, siquidem, dum sese aduersus eum, quem contra loquitur, ex-. sertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi uindicat. sentit ut Pythagoras, diuidit ut Socrates, explicat ut Plato, inplicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur, ut Demosthenes irascitur, uernat ut Hortensius, aestuat ut Cethegus, incitat ut Curio, moratur ut Fabius, simulat ut Crassus, dissimulat ut Caesar, suadet \'ut Cato, dissuadet ut Appius, persuadet ut Tullius. iam si ad sacrosanctos patres pro conparatione ueniatur, instruit ut Hieronymus, destruit ut Lactantius, adstruit ut Augustinus, adtollitur ut Hilarius, submittitur ut Ioannes, ut Basilius corripit, ut Gregorius consolatur, ut Orosius adfluit, ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat, ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus prouocat, ut Ambrosius perseuerat. Iam uero de hymno tuo si percunctere quid sentiam, commaticus est, copiosus dulcis elatus et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica ueritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod seruatis metrorum pedibus, pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum uerba ditia uersus pauper includit nec arctati carminis breuitas longitudinem phalerati sermonis eliminat. ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque pyrrichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias, sed epitritorum etiam paeonumque quaternas superuenire iuncturas. excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam paruo auro grandis gemma uix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi si inter tesqua uel confraga frenorum lege teneatur intellegis non tam cursum deesse quam campum. quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi uel censendi copiam desidia longior non ademit. nam dum inpactae professionis obtentu nouum scribendi morem gradatim adpeto et ueterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta plus esse coepi. proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem uenulam rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis iure uenerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente peruagaretur. nobis autem grandis audacia, si uel apud municipales et cathedrarios oratores ant forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant salua pace potiorum turba numerosior inliteratissimis literis uacant. nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem intonare ambifariam subpetit, pauci, quos aequus amauit Iuppiter, imitabuntur. uale. EPISTVLA POSTERIOR. DOCTISSIMO VIRO SAPAVDO RHETORI CLAVDIANVS.
1,016
7,450
csel
lat
Claudianus Mamertus
Epistolae
null
christian
stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml:1
Disciplinarum omnium atque artium magistra Graecia idcirco maxime nobilibus studiis prouecta est atque orbem paene totum multiplicibus conplexa doctrinis, quoniam nemo illic omnium fuit, qui quidquam bonae frugis ferret, cui non par merito honossiet. hinc nonnulli mortales naturam paene supergressi mortalium extentis usquequaque excellentium ingeniorum uiribus infatigabilibus curis rerum abdita rimantes repositas originalium primordiorum causas et temporaliter fluentium substantiarum praefixos aeuo terminos indage et arte conplexi non modo intra mundanum, sed supercaeleste etiam introiere secretum. Quod mihi in praesentiarum usus est dicere, quoniam bonarum artium iam inde a proauorum nostrorum saeculis facta iactura et animi cultum despuens, quo solo praestat pecudi gens humana, deliciis et diuitiis seruiens ignauiae et inscitiae famula pessum porro dedit cum doctrina uirtutem. nam quod non modo ad innouandum quippiam, sed ne ad dediscendum quidem absque te uno disciplinae nobilis ullus adspirat, neglegentiae id humanae adscribemus an naturae? si malum istoc naturae uitio uertimus, numquidnam a genere humano differre dici potest genus humanum, aut ingenia eadem non sunt, quae fuere prius, aut Cicero sui saeculi summus orator nata secum bona accepto habuit et non mage parui pendens domestica et ciuica ad usque Graeciam capessendae opulentioris scientiae gratia peregrinatus est, aut forsan Platon apex culmenque philosophiae priuo naturae bono contentus post Socratis dogmata angustiorem credens Graeciam doctrinarum quam sese uirtutum non usque ad Aegyptum et ad usque Brachmanos Indorum et ad usque Pythagoricarum doctrinarum [per] heredes indefessus rerum scrutator accessit ? taceo ceteros, quia nec tempus nec opus huiusce rei capax est. unum illud procul ambiguo dixerim nostro saeculo non ingenia deesse, sed studia. quorum egomet studiorum quasi quandam mortem flebili uelut epitaphio tumularem, nisi tute eadem uenerabili professione, laudabili sollertia, acri ingenio, profluente eloquio resuscitauisses. quod equidem bonum eo admirabilius est mihi quo desperatius fuit. Video enim os Romanum non modo neglegentiae, sed pudori esse Romanis, grammaticam uti quandam barbaram barbarismi et soloecismi pugno et calce propelli, dialecticen tamquam Amazonem stricto decertaturam gladio formidari, rhetoricam acsi grandem dominam in angusto non recipi, musicen uero et geometricam atque arithmeticam tres -quasi furias despui, posthinc philosophiam [atque] uti quoddam ominosum bestiale numerari. sed haec in laudem tuam suggestui sunt, quia si multi quorum tu es studiorum forent,
359
2,607
csel
lat
Claudianus Mamertus
Epistolae
null
christian
stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0089a.stoa002.opp-lat1.xml:2
futurus eras scilicet, etsi non omnium potior, unus ex multis. hinc uero procul iniuria ceterorum penes Galliam nostram professionis tuae par unus et solus es, neque dictum istuc aut adsentationi aut adulationi detur. nequaquam profecto uel egomet adulari possum uel tu indiges falso laudari. sed erui atque euelli infixa animo meo nequit declamationum tuarum suauitas mixta uirtute Attici more mellis, cui suapte natura indita sunt medela fortitudo dulcedo. quod in Hyblae iugis uolucris atque opifex apicula caelitus deciduum haustu capiens fabrefactis manso florigeris infundit filiorumque fabricatrix uirginitatis suae feturam alit atque imbuit ubere fauorum, ita tu scilicet e summis auctoribus uelut e magnis montibus doctiora quaeque uelut thyma fraglantia et fecundiora ueluti quaedam florida. praecerpens quos ingenii melle repleas eloquentiae conficis fauos, e quibus item discipulorum tibimet uelut filiorum numerositas dilecta formatur, quae Graecarum quoque disciplinarum nectare imbuta acsi melle Attico pasta, ut occeperit scientiae pennis strepere, eloquentiae fauos et ipsa conficiet. modo tu fac memineris docendi munus tibi a proauis et citra hereditarium fore, eoque copiosius te adniti oportere scientiae, quo multiplex in te a maioribus profecta tuis doctrina confluxit. Admonitus quoque sis oportet Viennensis urbis nobilitatis antiquae, cuius tu ciuis et doctor non otio duplex debitum solues, a quo bifariam quaeritur uel patribus respondere uel patriae. illud iam in fine sermonis perquam familiariter quaeso, ut spretis nouitiarum ratiuncularum puerilibus nugis nullum lectitandis his tempus insumas, <quae) quasdam resonantium sermunculorum taureas rotant et oratoriam fortitudinem plaudentibus concinentiis euirant: Naeuius et Plautus tibi ad elegantiam, Cato ad grauitatem, Varro ad peritiam, Gracchus ad acrimoniam, Chrysippus ad disciplinam, Fronto ad pompam, Cicero ad eloquentiam capessendam usui sint. quisquis enim recentiorum aliquid dignum memoria scriptitauit, non et ipse nouitios legit. illi ergo reuentilandi memoriaeque mandandi sunt, de quibus isti potuere proficere quos miramur. istoc ego tamen amicitiae testimonium aliquo forsitan plusculum familiariter intuli, sed beniuolentiae tuae uenia inpertiet amoris audaciam.
308
2,265
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:0
COMMODIANI INSTRVCTIONES PER LITTERAS VERSVVM PRIMAS. Index siglorum. S. = Sitzungsberichte der phil.-hist. Classe der kais. Akademie der Wissenschaften. b. Gbl. = Blatter fur das bayer. Gymnasialschulwesen. C = cod. Cheltenhamensis, membran., n. 1825 (saec. XI). B = cod. Parisinus, chartae., lat. n. 8304 (saec. XVII). A = cod. Leidensis, chartae., Vossianus lat. in octauo n. 49 (saec. XVII). O = CBA t, m, s litterae codicum siglis additae indicant lectiones in textu, in margine, supra lineam scriptas. And. = cod. Andecauensis deperditus (cf. b. Gbl. 16 p. 841 sqq.; S. 107 p. 738 sqq.) 21 = uariae lectiones apographi Sirmondiani in appendice editionis I exscriptae (cf. S. 96 p. 450 sq.; 107 p. 737 sq.). 2* = eiusdem apographi lectiones in commentario editionis II citatae. S = ∑1 et ∑2 . r1 = ed. I anni 1649 ) ab ipso Rigaltio curatae et Tulli Leucorum r* = ed. n anni 1650 f pubucatae (cf. S. 96 p. 448 sqq.). r = r1 et r2. . r\' = ed. m, quae anno 1666 post mortem Rigaltii Phil. Priorio curante sub Rigaltii nomine Parisiis prodiit (cf. S. 96 p. 462 sq.). E1, ES, E3 = tres indices emendationum editioni I subiuncti (cf. S. 96 p. 449 sq.; 451 sq.). Rig. suppl. = supplementa typis impressa, quae editioni II Rigaltianae addita sunt (cf. S. 96 p. 462). Rig. ms. = adnotationes in locos quosdam Instructionum in exemplari Berolinensi (libr. impr. c. not. mss. quart. 49) editioni I et II manu Rigaltii conscriptae (cf. S. 96 p. 466; 107 p. 714). Schurzfl. = ed. Schurzfleischiana anni 1705 (S. 96 p. 464 sqq.). Schurzfl. suppl. = Schurzfleischi supplementa ad Commodianum anno 1709 edita (cf. S. 96 p. 466 sqq.). Dant. = Iohannes Dauisius (Dauies) in editione Instructionum anno Cantabrigiae publicata (cf. S. 96 p. 468). Oehl. = Franciscus Oehler in editione Instructionum anno Lipsiae in bibliotheca patrum eccles. lat. Gersdorfiana sumptibus Tauchnitzii publicata. Ld = Ernestus Ludwig in editione Teubneriana anni 1878. v = Oehl. et Ld. C. A. = Carmen Apologeticum. s. u. = sub uoce. s. J. = supra lineam. COMMODIANI INSTRVCTIONES PER LITTERAS VERSVVM PRIMAS. LIBER PRIMVS. I. Praefatio. II. Indignatio Dei. III. Cultura daemonum. IIII. Saturnus. V. Iuppiter. VI. De fulmine ipsius Iouis <audita). VII. De septizonio et stellis. VIII. De sole et luna. VIIII. Mercurius. X. Neptunus. XI. Apollo sortilegus falsus. XII. Liber pater Bacchus. XIII. Inuictus. XIIII. Siluanus. XV. Hercules. XVI. De dis deabusque. XVII. De simulacris eorum. XVIII. De Ammudate et deo magno. XVIIII. Nemesiacis uanis. XX. Titanes. XXI. Montesianis. XXII. Hebetudo saeculi. XXIII. De ubique paratis. XXIIII. Inter utrumque uiuentibus. XXV. Qui timent et non credent. XXVI. Repugnantibus aduersus legem Christi (Dei uiui). XXVII. Stulte non permoreris Deo. XXVIII. Iusti resurgunt. XXVIIII. Diuiti incredulo malo. XXX. Diuites humiles estote. XXXI. Iudicibus. XXXII. Sibi placentibus. XXXIII. Gentilibus. XXXIIII. Item gentilibus ignaris. XXXV. De ligno uitae et mortis. XXXVI. De crucistultitia. XXXVII. Qui iudaeidiant fanatici. XXXVIII. Iudaeis. XXXVIIII. Item Iudaeis. XL. Iterum ipsis. XLI. De Antechristi tempore. I. PRAEFATIO. Praefatio nostra uiam erranti demonstrat Respectumque bonum, cum uenerit saeculi meta, Aeternum fieri, quod discredunt inscia corda. Ego similiter erraui tempore multo Fana prosequendo parentibus insciis ipsis; Abstuli me tandem inde legendo de lege. Testifico Dominum: doleo pro ciuica turba, Inscia quod pergit periens deos quaerere uanos; Ob ea perdoctus ignaros instruo uerum.
554
3,505
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:1
II. INDIGNATIO DEI. In lege praecepit dominus caeli, terrae marisque: Nolite, inquit, adorare deos inanes De manibus uestris factos ex ligno uel auro, Indignatio mea ne uos disperdat ob ista. Gens ante, Moysi rudis, sine lege morata Nesciensque Deum, defunctos reges orabant, Ad quorum effigies faciebant idola uana. Translatis Iudaeis Dominus de terra Aegypti Inposuit legem postmodum et ista praecepit, Omnipotenti sibi soli deseruire, non illis. De resurrectione quoque docetur in ipsa Et spe fortunata rursum in aeuo uiuendi, Idola si uana relinquantur neque colantur. III. CVLTVRA DAEMONVM. Cumm Deus / omnipotens exornasset mundi naturam, Visitari uoluit terram ab angelis istam; Legitima cuius spreuerunt illi dimissi; Tanta fuit forma feminarum, quae flecteret illos. Vt coinquinati non possunt caelo redire, Rebelles ex illo contra Deum uerba misere. Altissimus inde sententiam misit in illis; De semine quorum Gigantes nati feruntur. Ab ipsis in term artis prolatae fuere, Et tingere lanas docuerunt et quaeque geruntur, Mortales et illi mortuos simulacro ponebant. Omnipotens autem, quod essent de semine prauo,. Non censuit illos recipi defunctos e morte. Vnde modo uagi subuertunt corpora multa; Maxime quos hodie colitis et deos oratis. IIII. SATVRNVS. Saturnusque senex si deus, deus quando senescit? Aut si deus erat, cur natos ille uorabat? Terroribus actus, sed quia deus non erat ille, Viscera natorum rabie monstruosa sumebat. Rex fuit in terris, in monte natus Olympo, Nec erat diuinus; sic deum esse dicebat. Venit inops animi, lapidem pro filio sorpsit: Sic deus euasit; dicitur modo Iuppiter ille. V. IVPPITER. Iuppiter hic natus in insula Creta Saturno Vt fuit adultus, patrem de regno priuauit, Proinde nobilium uxores sororesque delusit. . Praeterea sceptra fecerat faber illi Pyracmon. > - Initio caelum, terram Deus et mare fecit; Terribilis autem iste medio tempore natus s Ex antro processit iuuenis furtimque nutritus. Respice querellas! Alter est Deus, non Iouis ille. VI. DE FVLMINE IPSIVS IOVIS AVDITE. Dicitis o stulti: Iouis tonat, fulminat ipse. Etsi paruulitas sic sensit, cur anni dicentes? Fuistis infantes: numquid et semper eritis? Versari maturum 〈in〉 infantia non capit aeuum. Lusus puerilis cessit: sic et corda recedant; Moribus utique consilia uestra debentur. Insipiens ergo Iouem tonitruare tu credis Natum hic in terris et lacte caprino nutritum; Ergo si illum deuorasset * * Saturnus, In istis temporibus quis pluebat illo defuncto? Praesertim mortali patre deus nasci credatur? Saturnus in terris senuit et defecit in ipsis. Illum non aliquis prophetauit ante pronasci. Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset. Seducunt historiae fat(u)os confictae 〈inanes〉.
409
2,716
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:2
Ille autem Cretae regnauit et ibi defecit. Omnipotens nobis factus Semeles amator. Yiuus ipse modo amaret similiter [si uiuere] ille. Inpuros oratis et dicitis esse caelestes Semine mortali natos de Gigantibus illis. Auditis et legitis natum in terra fuisse: Vnde bene meruit corruptor ascendere caelum? Dicitur et fulmen Cyclopas illi fecisse, Inmortalis enim habuit a mortalibus arma. Tot reum criminibus, parricidam quoque suorum, Ex auctoritate uestra contulistis in altum. VII. DE SEPTIZONIO ET STELLIS. De circulo zonae fallit uos imperitia uestra, Ex eo quod forte Iouem experitis orandum. Saturnus fertur ibi, sed stella, non ille; effugit Expulsus a Ioue. Aut Iouis in stella credatur? Poli quoque sidera tractauit solusque sator, Troianis qui bellum fecit, auem mortalem amauit. Ipsis sideribus aut Mars qui cum ipsa deprensus Zelo maritali deus nominetur aduliscens? 0 nimium stulti, qui putatis moechos ab astris Nascentes regere aut totam mundi naturam. In uulnera positi et ipsi sub fata uiuentes, Obsceni, furiosi, bellatores, impii uitae, Et filios totidem mortalee illi fecere: Terribilis omnis, stulti, septizonio fortis! Si stellas colitis, colite et bis sena sigilla! Tam arietem, taurum, geminos toruumque leonem Et dein quae uadunt in piscis tu quoque probabis. Lex sine lege, fuga uestra, quod unlt esse ualebit. Lasciua unlt esse, sine freno uiuere quaerit. Ipsi quod uultis erit, et deos et deas oratis. Sic ego colui, dum erraui, quod modo culpo. VIII. DE SOLE ET LVNA. De Sole et Luna, licet sint praesentanea nobis, Erratis; quod ego prius putatis oranda. Sunt quidem in astris, sed non sua sponte currunt: Omnipotens illos, cum conderet omnia primum, Locauit ibidem cum stellis quarta dierum. Errorem antiquus quin cum * * * Et quidem in lege iussit, ne quis illos adoret. Tot deos oratis, qui nihil de uita promittunt, Lex quorum in terra non est, nec ipsi praedicti; Vos autem seducunt sacerdotes pauci (inanes), Numina qui dicunt aliquid morituro prodesse. Accedite legis 〈edictis〉 et dicite uerum. VIIII. MERCVBIVS. Mercurius uester fiat cum saraballo depictus Et galea et planta pinnatus et cetera nudus. Rem uideo miram, deum <cum) saccello uolare: Currite pauperculi cum gremio quo uolat ille, Vt sacculum effundat, uos extunc estote parati. Respicite pictum, quoniam uobis hic ab alto Iactabit nummos; uos tunc saltate securi. Vane, non insanis, colere deos pictos in axe? Si uir esse nescis, cum besteis perge morari. X. NEPTVNVS. Neptunum facitis deum ex Saturno pronatum, Et tridentem regit, ut pisces suffigere possit. Patet esse deum: humerale illi parate! Troianis non ipse cum Apolline muros eduxit? Vnde deus factus inops caementarius ille? Non Cyclopem genuit monstrum? non moechus et ipse? Viuere non poterat de suo, quod structuram gerebat. Sic genuit generatus, qui fuit iam mortuus olim. XI. APOLLO SORTILEGVS FALSVS. Apollinem facitis citharoedum atque diuinum. Primum de moechia natus in insula Delo; Oblata mercede postmodum structuram sechtus Laomedonti regi Troianorum muros eduxit Locauitque sese, quem deum seducti putatis; Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit, Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus, Officio uerbenis 〈non〉 potuit scire bicordem; Repudiatus enim discessit inde diuinus. Torruit hunc uirgo specie, quam ille deberet. Illa prior utique debuerat deum amasse. Lasciuientemque Dafinem sic coepit amare. Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam: Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursu. Vel, si deus erat, occurreret illi per auras: Sub tectis illa prior uenit, remansitque diuinus. Fallit uos gens hominum, nam ui robusti fuerunt. A primitia quoque pecora pauisse refertur. Lusibus in positis dum mitteret discum in altum, Sublapsum non potuit retinere, prostrauit amicum: Vltimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis. Si diuinus erat, mortem praecessisset amici. XII. LIBER PATER BACCHVS. Liberum patrem certe bis genitum dicitis ipsi. In India natus ex Ioue Proserpina primum Belligerans contra Titanas profuso cruore Expirauit enim sicut ex mortalibus unus. Rursus flato suo redditus in altero uentre. Percepit hoc Semele iterum Iouis altera moecha, Absciso cuius utero prope partu defunctae Tollitur et datur Niso nutriendus alumnus. Ex eo bis natus Dionysus ille uocatur, Religio cuius in uacuo falsa curatur, Bacchantur et illi, qualis nunc ipsi uidentur, Aut t peticulones mineruionis quesutoris Conspirant in malo, proludunt fincto furore, Ceteros ut fallant dicturos numen adesse. Hinc manifeste rudes homines sine le〈ge〉 uiuentes Vino permutati, primo quod expresserat ille, Sub ludicro suo honorem illi dedere. XIII. INVICTVS. Inuictus de petra natus si deus habetur, Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem! Vicit petra deum, quaerendus est petrae creator. Insuper et furem adhuc depingitis esse, Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat Terrenus utique fuit et monstruosa natura, Vertebatque boues alienos semper in antris, Sicut et Cacus Vulcani filius ille. XIIII. SILVANVS. Siluanus unde deus iterum apparuit esse ? Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat? Largitur quoniam lignum? Nam forte non esset. Vaenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi. Aspice, deficit lignum! quid illi debetur? Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas? Vnum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit! Secede ab istis, qui sunt biothanati facti. XV. HERCVLES. Hercules quod monstrum Auentini montis elisit, Euandri qui solitus erat armenta furare, Rustica mens hominum, indocilis quoque, pro laude Cum gratias agere uellent, absentis Tonantis Vouerunt hostias inepto ut deo orando, Laetandas aras in memoriam sibi fecerunt. Ex eo perrexit, de uetusto more colatur. Sed deus hic non est, licet fuit fortis in armis. XVI. DE DIS DEABVSQVE. I Dicitis esse deos, qui sunt manifeste cruenti, Et dicitis fata genesis adscribere nobis? Dicite nunc ergo, quibus primum sacra ferantur: Inter utrumque uias mors inmatura uagatur. Si tribuunt fata genesis, cur deum oratis? Deciperis, uane, qui Manes quaeris orare, Et qui fabricantur dominos tibi nuncupas esse. Aut feminas quoque nescio quas deas oratis,
921
6,100
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:3
Bellonam et Nemesim, deas Furinam, Caelestem, Virgines, et Venerem, cui coniuges uestrae delumbant. Sunt alia praeterea daemonia (procul a) fanis, Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur, Vt nec ipsi sibi rationem reddere possint [pestes]. Exportari magis in ultima terra deberent. XVII. DE SIMVLACRIS EORVM. Deludunt uos pauci scelerati uates inanes, Extricare suam dum quaerunt * * uitam. Subornant aliis ex se sub mysteria falsum. Inde simulantes concussi numine quodam Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant. Vidistis saepe Duellonarios, quali fragore Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt, Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne, Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent. Respicite, quoniam non illos numina cogunt, Ipsi qui se primum conponunt integra mente; Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt. Ex eo uidete, quoniam sunt omnia ficta. Obumbrant populum supplicem, perituri ne credant. Res semel in uano de uetustate processit, Vt uaticinanti credantur prodita falsa; Maiestas autem illorum nulla locuta est. XVIII. DE AMMVDATE ET DEO MAGNO. Dixinus iam multa de siperstitione nefanda, Et tamen exsequimur, ne quid praeterisse dicamur. Ammudatem qui suum cultores more colebant, Magnus erat illis, quando fuit aurum in aede; , Mittebant capita sub numine quasi praesenti. Ventum est ad summum, ut Caesar tolleret aurum: Defecit numen uel fugit aut transit in ignem. Auctor huius sceleris constat, qui formabat eundem., Tot uiros et magnos seduxit false prophetans, Et modo reticuit qui solebat esse diuinus. Erumpebat eiim uoeis quasi mente mutata, Tamquam illi deus ligni loqueretur in aurem. Dicite nunc ipsi, si non sunt numina falsa, Ex eo prodigio quot perdidit ille propheta. Oblitus est iste prophetare, qui ante solebat. Monstra deo ista fincta sunt per uiniuoraces, Audacia quorum damnabilis numina fingit. Gestabatur enim et aluit tale sigillum: Nunc et ipse silet, nec ullus de illo prophetat. 0 nimium sed〈ulo〉 uos ipsos perdere uultis. XVIIII. NEMESIACIS VANIS. Non ignominium est uirum seduci prudentem Et colere tale 〈a〉 m aut Dianam dicere lignum?1 Mane ebrio, crudo, perituro creditis uno, Ex arte qui fincte loquitur quod illi uidetur; Seuere 〈diúinum〉 dum agit, sibi uiscera pascit. Incopriat ciues unus detestabilis omnes Adplicuitque sibi similis collegio facto, Cum quibus historiam fingit, ut deum adornet. Ipse sibi nescit diuinare, ceteris audet. Succollat, quando libet, eum, et quando, deponit; Vertitur a se〈se〉 rotans cum ligno bifurci, Ac si putes illum adflatum numine ligni. Non deos uos colitis, quos isti false prophetant: Ipsos sacerdotes colitis in uano timentes. Sed si corde uiges, fuge iam sacraria mortis. XX. TITANES. Titanas uobis tutanos dicitis esse; Ita Mutas, Tacitas sub culmine nestro rogatis, Tot Lares aediculis, simulacra facta Titano! Adoratis enim stulti malo leto defunctos, Non legem ipsorum legentes; non ipsi loquuntur, Et deos audetis eramine dicere fusos? \' Solueretis eos magis in uascula uobis. XXI. MONTESIANIS. Monteses deos dicitis, dominentur in auro, Obscurati malo aliena mente iurantes. Nam si purus animus et mens serena maneret, Tu tibi de illis ipsi disputare deberes. Excordaris homo, si putas, ut isti te saluent Seu regant, seu minuant, nisi quid tu fani decurris. Iustitiam legis quaere magis quam illa; salutis Auxilium portat et fieri dicit aeternum.\' Nam quicquid in uano sequeris, per tempora gaudes, In breui laetaris et postmodum plangis in imis: Subtrahe te illis, si uis resurgere Christo. XXII. HEBETVDO SAECVLI. Heu doleo, ciues, sic uos hebetari de mundo! Excurrit alius ad sortes, aues aspicit alter, Belantum cruore fuso malus inspicit alter Et cupit audire responsa bona crudelis. Tot duces et reges ubi sunt consulti de uita, Vel portenta sua scisse quo profuit illis? Discite quaeso bonum, ciues, simulacra cauete: Omnipotentis enim in legem quaerite cuncti. Sic ipsi conplacuit domino dominorum in altis, Ad probationem nostram daemones in mundo uag(ar)i. Et tamen ex alia parte mandata praemisit, Caelestis fieri qui relinquant aras eorum. Vnde non hoc curo disputare paruo libello: Lex docet in medio; uos consulete pro nobis! In duas intrastis uias: condiscite rectam. 15 XXIII. DE VBIQVE PARATIS. Dum uentri seruis, innocentem esse te dicis, Et quasi communis facis te ubique paratum. Vae tibi, stulte homo, mortem circumspicis ipse,. Barbaro de more sine lege uiuere quaeris: Ipse tibi figis asciam in crure de uerbo. Qui simplicem fingis, simpliciter uiuo cum isto Viuere te credis, dum uentrem cupis implere? Exiguus tyranni in domo resides, praue, Paratus ad epulas, et refugis Dei praecepta. Aut quia discredis Deum iudicare defunctos, Rectorem caeli facis te tute pro illo? Aspicis ad uentrem, quasi tu sis prouidus illi. Tu modo profanus, modo sanctus esse uideris. In supplicem prodis Dei sub aspectu tyranni. Senties in fatis, cuias modo leges inanis. XXIIII. INTER VTRVMQVE VIVENTIBVS. Inter utrumque putans dubie uiuendo cauere, Nudatus a lege, decrepitus luxu praesepis, Tot (uana) nane prospicis; quid? quaeris iniqua! Et quidquid egistis, istinc remanere defuncto Respicite. Stulte, non eras, et ecce uideris! Vnde processisti nescis nec unde nutriris. Tu Deum excelsum fugis tuae uitae benignum Rectoremque tuum, qui te magis uiuere uellet; Vertis te in faciem et dorsum Deo remittis, Mergis te in tenebris, dum putas te in luce morari. Quid in synagoga decurris saepe bifarius? Vt tibi misericors fiat quem denegas ultro? Exis inde foris, iterum tu fana requiris; Vis inter utrumque uiuere, sed inde peribis. Insuper et dicis: \'Quis est, qui a morte rediuit Vt credamus ei, quoniam ibi poenae aguntur. Ea non sunt sic, ut tu putas esse, maligne! Nam illi qui prodest, post funera recte qui uixit?\' Tu tamen mox moreris, duceris in loco maligno; In Christo credentes autem in loco benigno, Blanditurque quibus haeret amoenitas illa. Yos autem dabitis uiui sine corpore poenas;. Suscitat in faciem tortoris ordo clamare. XXV. QVI TIMENT ET NON CREDENT. Quamdiu, stulte homo, Christum cognoscere non uis? Vitas agrum pinguem et sterili semina iactas. In silua manere quaeris, ubi latro moratur. Tu dicis: Et ego Dei sum, et foras oberras. Ingredere iam nunc totiens inuitatus in aula: Matura iam messis, tempus totidemque paratum, Ecce modo mete; quodsi non, te paenitet inde. Nunc, si non habes, collige; uindemia uenit; Tempus adest uitae credendi tempore mortis. Est Dei lex prima fundamentum posterae legis, Teque designabat. Crede sis in lege secunda; Nec minus t ex ipsos et ex ipsas ibi prudentes; Obstupe iam factus ora tu credere Christo, Nam testamentum uetus de isto proclamat. Credere nnn(c) opus est, tantum in isto defuncto Resurgere posse 〈et〉 uiuere tempore toto. Ergo si quis ea discredit esse futura, Dummodo uincetur reus in morte secunda, Euentwra canam paucis in isto libello; Nam cognosci potest, ubi sit spes uitae ponenda. Tamen uos adhortor quantocius credere Christo. XXVI. REPVGNANTIBVS ADVEBSVS LEGEM CHRISTI DEI VIVI. Respuis, infelix, bonum disciplinae caelestis Et ruis in mortem, dum uis sine freno uagari. Perdunt te luxuriae et breuia gaudia mundi, . Vnde sub inferno cruciaberis tempore toto. Gaudia sunt uana, quibus oblectaris, inepte. Non illa te reddunt hominem fuisse defunctum. Anni te non possunt iam triginta reddere doctum?.. Nescius si primum errasti, respice canum. Tu putas nunc uitam isti te perfrui laetum? Iniuriae, lites ibi sunt et damna diurnum, Bella uel infanda, fraudes, cum sanguine furta, Vlceribus corpus uexatur, gemiturque, ploratur, Seu luis inuadit, aut longo morbo teneris,
1,166
7,593
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:4
Aut natis orbaris, aut perdita coniuge defles; Destruitur totum, ruunt dignitates ab alto; Vreris pauperie dupliciter certe si langues: Et dicis uitam, ubi uitrea uita moraris? Respice iam tandem hoc tempus inritum esse: Sed in futuro tibi spes est sine dolo uiuendi. Viuere uolebat utique 〈pater〉 paruoli rapti; Sed uita priuati iuuenis et senescere forte, Lautitias diues perfrui quia ipse parabat; Et tamen inuiti reli〈n〉 quimus omnia mundo.- Gens et ego fui peruersa mente moratus- Et uitam istius saeculi ueram esse putabam Mortemque similiter sicut uos iudicabam adesse, Cum semel exisset, animum periisse defunctum. Haec autem sic non sunt; sed conditor orbis et auctor — Requisiuit enim fratrem a fratre peremptum —: Impie, dic, inquit, ubinam frater ? — Ille negauit. — Sanguis enim fratris ad me proclamauit in altum. Torqueris, uideo, ubi nil sentire putabas, Ille autem uiuit et loca dextera tenet, Delicias fruitur, quas tu perdidisti, nefande! Et cum renouasti(s) saeculum, et ille praegressus Inmortalis erit; nam tu sub tartara planges. Viuit certe Deus, qui defunctos uiuere fecit, Innocuisque bonis ut reddat praemia digna, Vesanis autem et impiis tartara saeua. Incipe sentire iudicia Dei, seducte! XXVII. STVLTE, NON PERMORERIS DEO. Stulte, non permoreris nec mortuus effugis actus, Tu licet disponas nihil te sentire defunctum. Vinceris, insipiens: uiuit Deus conditor orbis, Legitima cuius clamat(ur) ualere defunctum. Tu autem dum praeceps sine Deo uiuere quaeris, Extinctum in fatis indicari tu futile credis. Non ita disposuit, ut tu putas, Deus aeternus, Obliuitos esse mortuos de gesto priore. Nunc nobis imperitis fecit receptacula mortis, Post cineres autem nostros uidebimus illa. Erue te, stulte, qui putas, post funera non sis. Rectorem dominumque tuum nihil posse fecisti. Mors autem in uacuum non est, si corde retractes. Optandum noscas, nam sero senties illum. Rector eras carnis, non te certe caro regebat; Exemptus ab illa, reconditur illa tuorum. Recte mortalis homo separatur a carne. Idcirco nec poterint oculi mortales aequari — Sic habet abyssus noster — de Dei secreta. Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem, Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit. Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes. XXVIII. IVSTI RESVRGVNT. Iustitia et bonitas, pax et patientia uera Viuere post fata faciunt, et queri de actu: Subdola gens autem, noxi<os)a, perfida, praua Tollit se in parte et fera mente moratur. Impie, nunc audi, qui * * malefacta lucraris: Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc Excruciant poenis diros: aut ferro parantur Supplicia meritis aut longo carcere flere. Vltime tu speras Deum inridere caelestem Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta? Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen? Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet. Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu. Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
450
2,917
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:5
XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO. Differ⟨r⟩is, diues, nimium tua cuncta uidendo, is, diues, nimium tua cuncta uidendo, Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris. Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. ! Ingrate summo Deo, qui sic Deum indicas esse, Te qui nescientem protulit, deinde nutriuit; Ipse prata tua gubernat, uineas ipse, Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse, Nec istis adtendis. Aut tu regis omnia forte? Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,\' Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo, Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta. Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse, Vt gratias illi referas in agone perennes. Lex docet ipsius, sed quia uagari tu quaeris, Omnia discredis, et inde in tartaros ibis: Mox animam reddis, duceris quo te paenitet esse, Ac luitur ibi poena spiritalis aeterna; Lugia sunt semper, nec permor<i) eris in illa, Omnipotentem Deum iam tunc ibi sero proclamans. XXX. DIVITES HVMILES ESTOTE. Disce, moriture, bonum ostendere cunctis. In medio populi quid te facis alterum esse? Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis; Impie tractas cum ipso corpore, sitis Tu super diuitias, nimium te tollis in altum Et t stifam ducis, nec respicis pauperes ultro Subditos nunc nobis, nec parentes pascitis ipsos. Heu miseri! fugiant longius mediocres a uobis. Vixit et extinxit pauper t ebreica clames. Mox furiis ageris, cum pereas ipse, Charybdis. Indisciplinati sicut * * diuites estis: Legem datis istis, nam uobis parcitis ipsis. Exue te, diues, tantis malis Deo reuersus, Subueniat [uti]que tibi, quod nunc operasti si forte. Estote communes minimis, dum tempus habetis; Sicut ulmus amat uitem, sic ipsi pusillos. Terribilem legem malis bonis atque benignam Obserua, nunc sterilis! subditus in prosperis esto: Tollite corda fraudis, diuites, et sumite pacis. Expiate malum uestrum benefactis a Summo. XXXI. IVDICIBVS. Intuite dicta Salomonis, iudices omnes, Vno uerbo suo qualiter uos ille detractat: Dona quam et xenia corrumpunt iudices omnes! Idem: V (o)s, sequit 〈ut〉, datorem semper amatis; Cum quaerit(ur), causa uictoriam tollit iniqua. Innocens hic ego sum, nec uos incuso pusillus, Blasphemium tollat Salomon, qui (clamat) aperte. Vobis autem Deus est uenter et praemia iura. Suggerit hoc Paulus apostolus, non ego pulex. XXXII. SIBI PLACENTIBVS. Si locus aut tempus fauet aut persona prouenit, Index esto nouus. Quid nunc extolleris inde? Blasphema(s), indocilis; de cuius praestantia uiuis, In fragilitate tanta non respicis umquam. Per gradum et lucra auidus fortunae praesumis, Lex tibi non ulla est, nec te in prosperitate dignoscis. Auro licet cenes cum turba choranlica semper, Cruciarium Dominum si non adorasti, peristi. Et locus et tempus et persona tibi donatur, Nunc si tamen credis; sin autem, pro eo timebis. Tempera te Christo et ceruicem illi depone: Istic honor remanet et tota fiducia rerum. Blanditur quando tibi tempus nunc, cautior esto. Vltima fatorum non prouidens, quae te oportet, Sine Christo nequis esse (ui) tae conpotis unquam. XXXIII. GENTILIBVS. Gens sine pastore ferox iam noli uagare. Et ego, qui moneo, idem fui nescius errans. Nunc ideo Domini figuram sumite uestri, Tollite corda fera et exasperata seorsum: Intrate stabulis siluestris ad praesepia tauri, Latronibus tuti sub regia tecta manentes. In silua lupi sunt, ideo refugite sub antro. Bellaris, insanis nec respicis, ubi moraris. Vno crede Deo, ubi mortuus uiuere possis Surgas et in regno, cum sit et resurrectio iustis. XXXIIII. ITEM GENTILIBVS IGNARIS. Indomita ceruix respuit iugum ferre labori, Tunc iuuat in campis crassis satiari coliclis. Et tamen inuita domatur utilis equa Minuiturque ferox esse proinde domata;
564
3,691
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:6
Gens, homo, tu frater, noli pecus esse ferinum, Erue te tandem et tecum ipse retracta: Non utique pecus nec besteis, sed homo natus, Tu te ipse doma sapiens et intra sub antra. Idola, quae sequeris, nihil nisi uanitas aeui. Leuia uos corda perducunt poenali barathro. Ibi aurum, uestes, argentum ulnis refertis, Bellatur ibi, dein canta(n)tur pro psalmis amore(s). Vitam esse putas, ubi ludi(s) aut prospicis ista: Sortiris, ignare, extincta, aurea quaeris. Inde non effugies pestem, licet ipse diuines. Gratiam, quam misit Dominus in terra legendam, Non requiris eam, sed sic quasi besteus errans. Aurea post fata ueniet tibi saecla, si credis, Rursus ut incipias inmortale uiuere semper. Illud quoque datur scire, quod ante fuisti: Subiectum te praebe Deo, qui cuncta gubernat. XXXV. DE LIGNO VITAE ET MORTIS. Adam protoplastus ut Dei praecepta uitaret, Belias seruator foit de inuidia plasmae. Contulisset nobis seu boni seu mali quod egit Dux natiuitatis; morimur itemque per illum, Ex diuino ipse ut [recedens] exsul factus a uerbo. Finitis sex milibus annis inmortales erimus. Gustato pomi ligno mors intrauit in orbem: Hoc ligno mortis quaeramus uitae futurae. In ligno pendit uita ferens poma, praecepta: Kapite nunc (inde) uitalia poma credentes. Lex a ligno data est homini primitiuo timenda, Mors unde prouenit neglecta lege primordi: Nunc -extende manum et sume de ligno uitali. Optima lex Domini sequens de ligno processit; Perdita lex prima; gustat, unde licet illi, Qui deos adorat uetitos, mala gaudia uitae. Respuite gustum; sufficiet scire quod esset. Si uiuere uultis, reddite uos legi secundae, Templorum culturam, daemonum fana uitate. Vertite uos Christo, et eritis Deo sodales. Xancta Dei lex est, quae mortuos uiuere dioit. Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit, Zabolicam legem omnes omnino uitate. XXXVI. DE CRVCISTVLTITIA. De duplici ligno dixi, mors unde processit, Et iterum inde procedere uitam frequenter. Crux autem stultitiam facit adulteri genti. Rex aeternitatis per crucem diros adumbrat, Vt sibi non credant.s o stulti, morte uiuentes! Cain iuniorem occisit nequam repertus: Inde Enoch subolis Chananaei nati feruntur. Sic genus iniquum increuit mundo, qui nunquam Transmutat animos in Domini credere crucem. Venit in errorem, et dicunt se uiuere recte. 10 Lex in ligno fuit prima, et inde secunda 8 Terribilem legem primam cum pace (p)raeuenit. In peruersitate saeua scelerati ruerunt: Traiectum clauis Dominum cognoscere nolunt, In cuius iudicium cum ue〈ne〉ri〈n〉t, ibi dignoscunfr. Abel genus autem credit modo Christo benigno. XXXVII. QVI IVDAEIDIANT FANATICI. Quid? medius Iudaeus, medius uis esse profanus? Vnde non effugies iudicium Christi defunctus. Ipse caecus eras et ad caecos intras, inepte; Idcirco caecus caecum in fossa reducit. Vadis ubi nescis, et inscius inde recedis. Discentes ad doctos eunt, ut docti recedant, At tu (t)alis adis, unde nihil discere possis: Exis pro foribus, inde et ad idola uadis. Interroga primum, quid sit in lege praeceptum, Dicant illi tibi, si iussum est deos adorare. Ignoratur enim propter quod maxime sumus: . At illi quoniam rei sunt ex ipso delicto, Nil de praeceptis Dei nisi mirabilia narrant. Tunc tamen in fossam secum uos caeci deducunt. Funera sunt; nimium de illis tota deferre, Aut quia concludor agere co (a) ngustus aratri. Noluit Omnipotens illos intellegere Regem; A scelere tanto refugit ipse cruentis. . Tradidit se nobis ((noua)) superaddita lege, Inde modo latrant nobiscum re (ge) deserti. Ceterum in illis (uobis) si spem esse putatis, In totum erratis, si Deum et fana colatis. XXXVIII. IVDAEIS. Inprobi semper et dura ceruice recalces, Vinci uos non uultis: sic exheredes eritis. Dixit Esaias incrassato corde uos esse. Aspicis legem, quam Moyses allisit iratus; Et idem Dominus dedit illi legem secundam. In illa spem posuit, quam uos subsannatis erecti. Sic ideo digni non eritis regno caelesti. XXXVIIII. ITEM IVDAEIS. Inspice Liam typum Synagogae fuisse, Tam infirmis oculis, quam Iacob in signo recepit; Et tamen seruiuit rursum pro minore dilecta, Mysterium uerum et typum ecclesiae nostrae. Intuite plenae dictum Rebeccae de caelo, Vnde similantis alieni Christo credatis. Deinde Thamar partum geminorum adite; Ad Kain intendite, primum terraeque cultorem, Et Abel pastorem, priscus inmaculatus offertor In sacrificio qui fuit mactatus a fratre. Sic ergo percipite iuniores Christo probatos. XL. ITERVM IPSIS. Incredulus populus non est nisi uester, iniqui, Tot locis et totiens reprobatus lege clamantum. Et sabbata uestra spernit et tricensimas Altus Rescidit omnino uniuersas uestras de lege, Vt nec sacrificia faceret(is) illi praecepta, Mittere qui dixit lapidem in scandalo uestro. Iniqua si quis uestrum non crediderit morte perisse, Pars alia legis clama<t>: \'Videbitis inde Suspensam in ligno uitam; nec illi credetis\'. Ipse Deus uita est, pependit ipse pro nobis, Sed uos indurato corde subsannatis eundem. XLI. DE ANTECHRISTI TEMPORE. Dixit Esaias: Hic homo, qui commouet orbem Et reges totidem, sub quo fiet terra deserta. Audite, quoniam propheta de illo praedixit; Nil ego conposite dixi, sed <de) lege legendo. Tum scilicet mundus finitur, cum ille parebit Et tres imperantes ipse deuicerit orbe. Cum fuerit autem Nero de inferno leuatus, Helias ueniet prius signare dilectos, Res qu(i)a sub fine regit t et artatio tota. In septem annis tremebit undique terra: Sed medium tempus Helias, medium Nero tenebit. Tunc Babylon meretrix (erit) incinefacta fauilla; Inde ad Hierusalem perget, uictorque Latinus Tunc dicet: Ego sum Christus, quem semper oratis, Et quidem conlaudant illum primitiui decepti, 16 Multa signa facit quoniam eius pseudopropheta. Praesertim, ut credant illi, loquetur imago; Omnipotens tribuit, ut <<spiri>>talis eradat. Recapitulantes scripturas ex eo Iudaei Exclamant pariter ad Excelsum sese deceptos. 20 LIBER SECVNDVS. I. De populo absconso sancto omnipotentis (Christi) Dei uiui. II. De saeculi istius fine. III. De resurrectione prima. IIII. De die iudicii. V. Catecuminis. VI. Fidelibus. VII. Fideles cauete malum. VIII. Paenitentibus. VIIII. Qui apostatauerunt Deo. X. De infantibus. XI. Desertores. XII. Militibus Christi. XIII. De refugis. XIIII. De lolii semine. XV. Dissimulatori. XVI. Saecularia in totum fugienda. XVII. Christianum talem esse. XVIII. Matronis ecclesiae Dei uiui. XVIIII. Item ipsis. XX. In ecclesia omni populo Dei. _XXI. Martyrium uolenti. XXII. Bellum cottidianum. XXIII. De zelo concupiscenciae. XXIIII. Qui de malo donant. XXV. De pace subdola. XXVI. Lectoribus. XXVII. Ministris. XXVIII. Pastoribus Dei. XXVIIII. Maioribus natis dico. XXX. Infirmum sic uisita. XXXI. Pauperibus sanis. XXXII. Filios non lugendos. XXXIII. De pompa funeris. XXXIIII. Clericis. XXXV. De fabulosis et silentio. XXXVI. Ebriosis. XXXVII. Pastori. XXXVIII. Oranti. XXXVIIII. Nomen Gasei. I. DE POPVLO ABSCONSO SASCTO OMNIPOTENTIS CHRISTI DEI VIVI. Desidet (populus) absconsus ultimus sanctus, Et quidem ignotus a nobis ubi moretur. Per nonem tribuum <cam> agant et dimidiam ipsi, Omissae duae tribum haec sunt et dimidia nobis. Praecepitque Christus per legem uiuere priscos. Viuamus nunc omnes, nouellae traditio legis, Lex ut ipsa docet! Apertius indico nobis. Obrelictae duae tribuum et dimidia: quare
1,085
7,273
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:7
Ab istis dimidia tribuum? Vt martyres essent, Bellum cum infer<r>et electis suis in orbem, Seu certe sanctorum chorus prophetarum ad illam Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis, Obsceni quos equi trucidarunt calce remissa; Nec ruent ad manus pacem aliquando tenere. Semotae sunt istae tribuum, ut mysteria Christi Omnia per istas conpleatur saeculo toto. \'Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae, Auspicio quorum facinus secutae fuere. Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti? Conueniunt iterum propter mysteria castris. Tunc autem properant conpleri legis narrata. Omnipotens Christus descendit ad suos electos, Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto, Milia tot facti; illa est gens uera caelestis. Non natus ante patrem moritur ibi, neque dolores In suis corporibus sentiunt uel ulcera nata. Pausantes in lecto suo mature recedunt Omnia conplentes legis, ideoque tutantur. Transire iubentur ad Dominum partibus istis, Exsiccat fluuium quibus sicut ante traiectis, Nec minus et Dominus ipse producit cum illis. Transiit ad nostra, ueniunt cum rege caeleste. In quorum itinere quid dicam quod Deus educet? Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt: Caelestem populum gaudet creatura uidere. Hic tamen festinat matrem defendere captam. Rei autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit, In partem boreae refugit et colligit omnes. Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus, Terrore caelesti prosternuntur milites eius, Ipse cum infando conprehenditur pseudopropheta; Decreto Domini traduntur uiui gehennae. Ex eo primores et duces seruire iubentur. Intrabunt tunc sancti ad antiquae ubera matris, Vt tandem et illi refrigerent, quos malus ille [suasit] In uariis poenis cruciabat sibi credendos. Ventum est ad finem: quo tollantur scandala mundo, Incipiet Dominus iudicium dare per ignem. II. DE SAECVLI ISTIVS FINE. Dat tuba caelo signum sublato leone Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore. Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat, Adclamat et(iam), ut audiant omnes, in orbem: Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra! Conclamant pariter plangentes sero gementes, Vlulatur, ploratur, nec spatium datur iniquis. Lactanti quid faciet mater, cum ipsa crematur? In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos: Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget. Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit. Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant, In fulmine cogunt uenti, furet ira caelestis, Vt, quacumque fugit, impius occupetur ab igne; Subpetium nullum <tunc> erit, nec nauticae puppis. Flamma tamen gentis media partitaque seruans, In annis mille ut ferant corpora sanctis. Nam inde post annos mille gehennae traduntur, Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur. III. DE RESVRRECTIONE PRIMA. De caelo descendit ciuitas in anastase prima.. Et quid referamus de fabrica tanta caeleste? Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti, Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes, Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa. Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt Robusta mar(tyr)ia, et ipsi toto tempore uiuunt Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere, Et generant ipsi per annos mille nubentes. Conparantur ibi tota uectigalia terrae, Terra quia nimium fundit sine fine nouata. Inibi non pluuia, non frigus in aurea castra, Obsidiae nullae, \'sicut nunc, neque rapinae. Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa: Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret. Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta; Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat; In urbem pro foribus aut sol aut luna lucebit. Malus in angore saeptus propter iustos alendos. Ab annis autem mille Deus omnia portat. IIII. DE DIE IVDICII. De die iudicii propter incredulos addo: Emissus iterum Dei do(mi)nabitur ignis; Dat gemitum terra rerum tunc in ultima fine, In ter(r)a gentes ut tunc incredulae cunctae; Et tamen euitat sanctorum castra suorum. In una flamma conuertit(ur) tota natura, Vritur ab imis terra montesque liquescunt, De mare nil remanet, uincetur ab igne potente, 4 Interit hoc caelum et ista terra mutatur., Conponitur alia nouitas caeli, terrae perennis. 10 Inde qui mereunt mittuntur in morte secunda, Interius autem habitaculis iusti locantur. V. CATECVMINIS. Credentes in Christo derelictis idolis omnes Admoneo paucis propter salutaria uestra. Temporibus primis per errorem ei qua gerebas, Erogatua enim Christe tu cuncta relinque, Cumque Deum nosti, esto bonus tiro, probatus, Virgineusque pudor tecum uersetur in agno. Mens bonis inuigilet: cane ut non delinquas in ante; In baptismo tibi genitali (a) sola donantur. Nam si quis peccans catecuminus, poena notatur; Insignis illa uiuas, sed non sine damna moraris. Summa tibi: grania peccata deuita tu semper. VI. FEDELIBVS. Fideles admoneo, fratres ne odia tollant : Impia martyribus odia reputantur in iguem; Destruitur martyr, cuius est confessio talis, Expiari malum nec sanguine fuso docetur. Lex iniquo datur, ut possit sese frenare; Inde lotus debes cauere similiter et tu. Bis Deo peccas, qui lites fratri protendis. Ynde non effugies peceatum prisce sectans. Semel es latus, numquid poteris denuo mergi?
764
5,117
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:8
VII. FIDELES CAVETE MALVH. Falluntur uolucres et siluarum bestei uiscis: Ioeis incantantur, quibus est ratio mentis, Decipiunturque stropha ut esca sequentes, Et uitare malum nesciunt nec lege tenentur. Lex homini data est et doctrina uitae legenda, Ex qua recordatur, ut possit uiuere caute, Sui quoque locum, mortis et deroget ea quae sunt. Condemnat se ipsum grauiter qui regi delinquet: Aut ferro ligatus aut de suo gradu deiectus Vel uita priuatus perdit, quod frui deberet. Exemplo moniti grauiter peccare nolite, Translate lauacro magis caritatem habete, Et escam muscipuli, ubi mors est, longe uitate. Multa sunt martyria, quae sunt sine sanguine fuso. Alienum non cupire, t uelli martyrii habere, Linguam refrenare, humilem te reddere debes, Vim ultro non facere nec factam reddere contra, Mens patiens fueris: intellege martyrem esse. VIII. PAENITENTIBVS. Paenitens es factus: noctibus diebusque precare, ° Attamen a matre noli discedere longe, Et tibi misericors poterit Altissimus esse, Non fiet in uacuum confusio culpae proinde, In reatu tuo sorde manifesta deflere, Tu si uulnus habes altum, medicumque require, Et tamen in poenis poteris tua damna lenire. Namque fatebor enim unum me ex uobis adesse Terroremque item quondam sensisse ruinae. Idcirco commoneo uulneratos cautius ire, Barbam (atque) comam foedare in puluere terrae Volutarique saccis et petere summo de Rege, Subuenire tibi, ne pereas forte de plebe. VIIII. QVI APOSTATAVERVNT DEO. Quando bellum autem geritur aut inrigat hostis, Vincere qui poterit aut latere, magna tropaea,. Infelix autem erit, qui fuerit captus ab illis. Amittit et patriam et regem, cui digne prouenit, Pugnare pro patria qui noluit neque pro uita. Obisse debuerat quam ire sub barbaro rege, Seruitium quem pateat hostibus sine lege deferre. Tu si proeliando moreris pro terra, uicisti, At si manus dederis, incolumis lege peristi. Transfluuiat hostis, tu sub latebra (te) conde, Aut si intrare potest, t si nec ne cessa. Vndique te redde tutum, tuos quoque: uicisti; Et uigilanter age, ne quis incurrat in ilia. Rex infamis erit, si quis se propalat hosti. Vincere qui nescit et occurrit tradere sese, Nec sibi nec patriae laudem remisit ineptus; Tunc uiuere noluit, cum ipsa uita periuit. De(inde) si refugiat inops aut profanus ab hoste, Eramen ut sonans, facti uel ut aspides surdi, Orare satis debet uel se condere tali(s). X. DE INFANTIBVS. Duellum hostis subito (ubi) uenit inundans,, Et prius quam fugerent, [et] paruulos occupauit inertes,
385
2,501
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:9
Inproperandum eis non est, licet capti uidentur. Nec quidem excuso: ob delicta forte parentum Fuere promeriti, ideo Deus tradidit illos. Attamen adultos hortor, in aula recurrant Nascanturque quasi denuo suae matri de uentre._ Terribilem gentem fugiant semperque cruentam, Impiam, indocilem, ferina uita uiuentem; Bellum enim alium cum fuerit forte gerendum, Vincere qui poterit, aut certe iam scire cauere, S.......:............ XI. DESERTORES. Desertores enim genere non uno dicunt (ur) :, Est alius nequam: alius in parte secedit, Sed tamen utroque iudicia uera decernunt. Ecoe militatur; Christo sicut Caesari pares: Refugium Regis pete, si delictor fuisti; Tu illum inplora, prostrates illi fatere: Omnia concedet, omnia sunt et nostra aostra. Bepoeitus castris ulterius caue delinquas. Errare noli diu miles per spelaea ferarum. Sit tibi pest peocare desistere gestum inmensum. XII. MILITIBVS CHRISTI. Militiae nomen cum dederis, freno teneris. Incipe tunc ergo: dimitte pristina gesta, Luxurias uita, quonium labor inminet armis; Imperio Regis omni uirtute parendum, Tempora postrema si uis pertingere laeta. Illa bonus miles semper exspecta fruenda, Blandire noli tibi, desidias omnis omitte; Vt tuo praeposito cottidie praesto sis ante, Sollicitus esto, matutinus signa reuise. Cum uideris bellum, agonia sume propinquus; Haec gloria Regis, militem uidere paratum. Rex adest optato; propter spem dimicat uestram; Ille parat dona, ille pro uictoria laetus Suscipit et proprium satellem dedicat esse. Tu tibi praeterea in d<et> ictis parcere noli, Impiger esto magis, ut reddat famam pro morte. XIII. DE REFVGIS. Damnatorum animae merito se ipsae secernunt; Ex hoc protegenti iterum ad sua recurrunt. Radix Chananaea, maledictum semen, erumpit Et in seruili gente sub barbaro rege refugit, Flamma quos aeterna torquebit die decreto. Vult uagus errare sine disciplina profanus, Grassari per fauces ferarum lege solutus. Isti ergo tales, quos nulla poena coegit, Si (ce)dere nolunt ab idolis, respui debent. XIIII. DE LOLII SEMINE. 9 De semine lolii qui stant in ecclesia mixti, Expletis temporibus messis separantur a fructu. Lolium est natum, quod non miserat dominus <agri>; Omne [lolium] agricola collectum separat illud. Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa, Ipsam uti<que) nobis praestat requiem ueram Ipse Dominator; nam lolium igne crematur. Si ergo putastis, quoniam sub uno morantur, Erratis: sterilis Christianos uos esse designo. Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna . In uerbo Domini, et statim exaruit illa. Non operas facitis, non donum gazo paratis: Et sic promereri Dominum putatis inanes? XV. DISSIMVLATORI. Dissimulas legem tanto praeconio latam, In tuba praesentem caeleste uoce clamantem. Si propheta tantum <unus> declamasset in orbem, Sufficeret utique Domini uox mi.a per illum. In tot profatorom uolumina uox Domni proclamat; Malitiam nullus dimittit [ita] aequo de corde. Vis bona uidere et fraudibus uiuere quaeris. Lex ipsa cur ergo processit tanto labere? Abuteris Domini mandata, et te filium inquis; Tu si talis eris, sine causa fideris, inquam. Omnipotens mites quaerit sibi filios esse, Rectos, corde bonos, deuotos legi diuinae, Inmites autem iam scitis ubi demersit. XVI. SAECVLARIA IN TOTVM FVGIENDA. Si quidam doctores, dum exspectant munera uestra Aut timent personas, laxantes singula uobis, Et ego non docee, sed cogor dicere uerum. Cum caterua Mali pergis ad spectacula uana, Vbi (a) Satana fragoribus pompa <pa>ratur. Licere persuades tibi, quodcumque placebit. Altissimi prolis cum filiis Zabuli mixta Respioere nunc uis, cui renuntiasti, priora P In ipsis uersaris iterum: qui proderit Vnus ? Aut si pro languore datum quod stulte profanas I..................... Nolite diligere mundum neque ambitum eius: Tanta Dei uox est, et tibi pro le(ui) uidetur. Obseruas mandatum hominis, et Dei deuitas; Tu fidis muneri, quo dootores ora procludunt, Vt taceant neque dicant tibi iussa diuina. Me uera dicente[m] sicut teneris, prospice Summum: Filius cuius eras, illi te adsigna olientem. Yiuere si quaeris gentiliter homo fidelis,. Gaudia te mundi remonent a gratia Christi; Indisciplinate quod libe(t) licere praesumis, Et choros historicos et cantica musica quaeris, Nec tali subolem insanire licentia curas. Dum uita frunisci putas, inprouidus erras. Altissimus iubet, et iusta praecepta deuitas. XVII. CHRISTIANVM TALEM ESSE. Cum Dominus dicat, in gemitum edere panem, Hic ut quid nunc agis, qui cupis uiuere laetus? Rescindere quaeris sententiam Summi demissam; In protoplasto uide frenum procedere legis. Si Deus omnipotens cum sudore uiuere iussit, Tu qui iocundaris, ergo iam exter es illi. Indignatum ait Dominum scriptura Iudaeis: Ab esca refecti surrexerunt ludere fili.
696
4,736
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:10
Nunc ergo cur illos persequimur sponte profectos? Vnde perierunt illi, nos cauere debemus. Maxima pars uestra luxuriis dedita paret. Transgrederis legem, cum te facis musicis inter. Apostolus clamat, <clamat>immo Deus per illum: . Licentia uestra uos, inquit in ipsa, deperdit. Esto ergo talis, qualem uult esse te Christus: Mitis et in illo hilaris, nam saeculo tristis. Excurre, labora, suda, cum tristitia pugna; Spes cum labore uenit, et uictoriae palma donatus, Si refrigerare cupis animam, ad martyres i! Expecta requiem futurorum transitu mortis. 20 XVIII. MATRONIS ECCLESIAE DEI VIVI. Matrona uis esse Christiana ut saeculi discens: Auro te circumdas aut serica ueste, pudica, Terrorem legis ex auribus uento remittis, Res uanas adfectas cuncta de Zabuli pompa, Ornas et ad speclum cincinnos fronte reflexos, Nec non et inducis malis medicamina falsa, In oculis puris stibium peruerso decore, Seu crines tingis, ut sint toto tempore nigri. Est Deus inspector, penetrat qui singula corda. Ceterum pudicis ista necessaria non sunt. Casto ac pudico sensu pertundite pectus; Lex Dei testatur tales abscedere lege. Ex corde qui credit femina marito probata Sufficiat esse non cultibus sed bona mente. Induite uestes quas oportet, frigus ut ostent Aut nimium solis, tantum ut pudico lico proberis; Et in plebe Dei facultatis dona demonstres. Dat tibi momentum (Tabitha) clarissima quondam Exanimata iace(ns) precibus uiduarum erecta. In dando promeruit, non comtibus, inde leuari. Vos matronae bonae uanitatis fugite decorem: In<<cestas in) feminas congruit cultura lupana. Vincite malignum, pudicae feminae Christi. In dando diuitias uestras ostendite totas. XVIIII. ITEM IPSIS. Audi tu uocem, quae uis Christiana manere, Beatus Paulus qualiter rogare praecepit. Caeliloquax autem Esaias doctor et auctor Detestatur enim caritatem mundi sequentes: Exaltatae, inquit, ceciderunt filiae Sion. Fas in Deo non est Christianam coli fidelem. Gentili more quaeris procedere Dei sancta? Has Dei praecones damnant in lege clamantes Iniustas esse feminas, quae se taliter ornant. Kapillos inficitis, oculos nigrore linitis, Lunatis comulas gradulatim fronte depinctas, Malam medicatis quodam superducto rubore, Nec non et inaures grauissimo pondere pendent, Obruitis collum margaritis, gemmis et auro, Palmas Deo dignas praesagio malo ligatis. Quid memorem uestes aut totam Zabuli pompam? Respuitis legem, mauultis mundo placere, Saltatis in domibus, pro psalmis cantatis amores. Tu licet sis casta, non te purgat sinistra sequendo: Vos ideo tales Christus cum gentibus aequat. Xanta Dei mulier diuitias corde demonstrat. Ymnificato choro placitoque Christo seruite; Zelantes fauore Christo offerte odorem. XX. IN ECCLESIA OMNI POPVLO DEI. Iustus ego non sum, fratres, de cloaca leuatus, Nec me supertollo, sed doleo uestri, qui cerno Ex tanto populo nullum in agone coronari. Certe si non ipse pugnat, uel suggerat illis. Cladem obiurgate, ouantes officite luxu ! Laborat frater aduersante mundo sub armis, Et fretus opibus nec pugnas nec pugnanti resistis? Stulte, non intendis unum bellare pro multis? In talem pendit ecclesia tota, si uincat. Abstinere uides fratrem et pugnare cum hoste. Optas tu in castris pacem, foras ille repugnat. Misericors esto, ut sis ante omnia saluus. Nec intuis Dominum praeconio tanto clamantem, Inimicis etiam qui iubet alimenta praebere? Prandia ob ea prospice diurna, quae semper Omnibus omnino diebus cum pauperis sumpsit. Pascere tu quaeris, stulte, qui te denuo pascat. t Vis ille mihi paret, qui conponi proponit. Laute cibatum distenso uentre declamas, Oppressus inopia <cu)m frater s(it) iuxta tabescens. Die Dominica quid? Alius si non ante uocauit, Ex suo [te] deturba pauperem, quem ad prandium ducas. In tali spes est uestra de uestro refecto. XXI. MARTVRIVM VOLENTI. Martyrium, fili, quoniam desideras, audi. Abel qualis erat, esto, aut qualis [Isaac] ipse magister. Rectamque delegit Stephanus sibi uiam in iter. Tu quidem quod optas, res est felicibus apta.
592
4,000
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:11
Vince[re] prius malum benefactis recte uiuendo. Rex illa tuus cum uiderit, esto securus. Ipsius est tempus et nos in utrumque gerentes; Vt si bellum adest, in pace martyres ibunt? Multi quidem errant dicentes: Sanguine nostro Vincimus Iniquum; quem manentem uincere nolunt. Obsidiando perit et ideo sentit Iniquus, Legitimus autem non sentit poenas ad actus; Eiula t euoque zelando pectus pugnis pertunde. Nunc si benefactis uinc(es), eris martyr in illo; Tu ergo qui quaeris martyrium tollere uerbo, In pace te uesti bonis et esto securus. XXII. BELLVM COTTIDIANVM. Belligerare cupis, stulte, quasi bella quiescunt! Ex protoplasto die pugnatur in fine nobis. Libido praecipitat: bellum est, tu pugna cum illo. Luxuria suadet: abutere, bellum uicisti. Vino copioso parce, ne per illum aberres; Maledicti retine[te] linguam, unde Deum adoras; Conpesce[re] furiam, pacificum redde te cunctis; Oppressos miseriis deprimere caue minores; Terrorem adcommoda tantum et noli nocere; Tramite uos recto ducite sinceri per saeclum; In tuis diuitiis communem te redde pusillis; De labore tuo dona, nudum uesti: sic uinces. Insidias nullo facias qui Deo deseruis: Aspice principium, unde perit inuidus hostis. Non sum ego doctor, sed lex docet ipsa clamando. Verba geris tanta uana, qui sub uno momento Martyrium quaeris otiosus tollere Christo. XXIII. DE ZELO CONCVPISCENCIAE. Dum cupis, inde peris, dum ardes proximi zelo; Exstinguis te ipsum, quando te incendis abactus. Zelaris alium, inuide, de malo lucrantem, Et te parem concupis fieri pecuniae tantae. Lex sic non aspicit(ur) ; dum illum incumbere quaeris, Omnia suspensus uiuis in ardore lucrorum; Cumque reus tibi sis ipsum te iudice damnans, Oculorum acies nunquam satiatur auara. Nunc ergo sic redeas et cogites: uana cupido est Congere<re> nimium sub fragili uita moranti. Ynde Deus clamat: Stulte, hac nocte uocaris! Postea mora ruit: cuius erint ista talenta? In suprema ardes iniusta lucra conando, Suggeret cum Dominus unicuique uicta diurna. Congestet alius: tu bono uiuere quaere, Et Dei t cor censens agis super omnia uictor; Neque enim dico uel intimo neci te mittas, Cum pro die tuo uigilas sine fraude uiuendo. In esca perit auis aut inhaeret inprouida uisco. Arbitrare tibi simpliciter ualde cauendum. Excedant alii, finem tu prospice semper. XXIIII. QVI DE MALO DONANT. Quid te bonum fingis alieno uulnere, nequus? Vnde tu largiris, alter cottidie plorat. Ista tu discredis Dominum uidere de caelis? Dona iniquorum non probat Altissimus, inquit. Erumpis miseris, dum fueris locum adeptus. Munera dat alter, ut alterum reddat inanem, Aut si fenerasti duplicem centesima nummum, Largiri uis inde, ut te quasi malum depurges: Omni potens tales operas omnino recusat. Donas tu de lacrimis candidatus; ille nigratus Oppressus usuris deplorat factus egenus. Nanctus praeterea tempus captatoribus hostis Ad praesens populas pretio tu sanctos iniquus, Nec non et de lucro mercis su<m)is te piare;- Te ipsum inlidis, non alium * *, inique. XXV. DE PACE SVBDOLA. Dispositum tempus uehit nostris pacem in orbe Et ruinam simul blandiente saeculo primis. Praecipitis populo, quem <ipsi) in schisma misistis: Aut facite legem ciuitatis aut exite de illa. Conspicitis stipulam cohaerentem in oculis nostris, Et uestris in oculis non uultis cernere trabem. Subdola pax uobis uenit, persecutio flagrat. Vulnera non parent, et sic sine caede ruistis, Bellum in absconsum geritur sub pace quod ipsud. De <omnibus) uobis uix unus caute se gessit. 0 malo nutriri in occisione praedicti! Laudatis pacem subdolam et uobis iniquam. Alterius facti milites, non Christi, peristis. XXVI. LECTORIBVS. Lectores moneo quosdam cognoscere tantum, Et dare materiam ceteris exemplo uiuendi, Certamen fugire lites totidemque uitare, Tumorem premere, nec unquam esse superbos. Obsequia iusta maiorum cuique deferte; Reddite uos Christo similes, filioli, magistro; Inter agrestiua benefactis lilia sitis. Beati facti estis, cum fe(ce)ritis edicta. Vos flores in plebe, uos estis Christi lucernae, Seruate quod estis et memorare potestis. XXVII. MTNISTRIS. Mysterium Christi, Zacones, exercite caste, Idcirco ministri facite praecepta magistri. Nolite fugere personam iudicis aequi, Integrate locum uestrum per omnia docti. Susum intendentes, semper Deo summo deuoti Tota Deo reddite inlaesa mysteria sacra. Rebus in diuersis exemplum date parati; Inclinate caput uestrum pastoribus ipsi: Sic fiet, ut Christi populo sitis probati. XXVIII. PASTORIBVS DEI. Pastor si confessus fuerit, geminauit agonem. Apostolus autem tales iubet esse magistros: Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat; Terreat in primis, et postea melle perungat, Obseruetque prius, ut faciat ipse qui dicit; Redditur in culpa pastor saecularia seruans, In faciem cuius sis ausus dicere quicquam. Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna: Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat! Si talis aderit pastor, paene perdita nutat; Deuotus autem <eam) continet recte gubernans; Exhilaratur enim ex anima regibus aptis. In talibus spes est et uiuit ecclesia tota. XXVIIII. MAIORIBVS NATIS DICO. Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum. Ab uno semper mouetur, quod multi detractant. In me solo uolo odia conuertere uestra, Omnium ut pausent praecordia tanto tumore. Respicite dictum, quod ueritas odia tollat. Iam praedixi quidem de pace subdola quanta! Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor. Yos quia nescitis, laqueo in isto ruistis, Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam. Non gratis aget, pro quo interceditis, ullus; Ab igne qui refugit, agit in uoragine uestra. Tunc [re]petit suppetium miser denudatus a uobis: Ipsi iam horrescunt iudices peculantia nestra. S..................... De breuiori titulo t nam in nobis inararem. Inspicitis dicentes, quibus uos ostenditis ultro; Cum ipsis et epulas capitis et pascitis ipsos. Ob ea iam terrae paene fundamenta paratis. XXX. INFIRMVM SIC VISITA. Infirmus si fuerit frater — de paupere dico —, Nolite uacui talem nisitare iacentem. Fac sub Deo bonum, obsequia redde per imum, Inde si ualescit, uel si considerat, ille. Refoueatur homo pauper, qui non habet unde
911
6,115
csel
lat
Commodianus
Instructiones
null
christian
stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa003.opp-lat2.xml:12
Mercedem <det) [tibi], pro illo sed conditor orbis et auctor. Yel si piget ire ad pauperem semper abosum, Mitte numos ei, unde se resumere possit. Similiterque soror si paupera lecto decumbet, Incipiant uestrae matronae uictualia ferre. Clamat ipse Deus: frange tuum panem egeno! Verbis opus non est uisitare sed benefactis. Iniquum est, frater (si) inopia uictus aegrotat. Satagit non uerbis, sed esum potumque [ille] requirit: Inspicite tales, sed certe debilitatos, Transigere sese qui non possunt; date subinde! A Domino uobis spondeo <ego) dari quadruplum. XXXI. PAVPERIBVS SANIS. Pauperies sana quid? Nisi diuitiae adsunt, Ars certe si fuerit, iam et tu communi<c>a fratri. Vnum praesta tibi, ne superbus esse dicaris; Polliceor, quoniam securior diuiti uiuis. Excipe doctrinam magis Salomonis in aures. Responsorem in alto non dedit Deus pauperem esse: Idcirco te subde et honorem redde potenti. Blandus enim sermo .. prouerbium nosti ut inquit; Vincitur officio etsi fuerit ira uetusta. Si lingua taceat, nihil melius inuenisse. Sane si non fuerit ars, unde uita regatur, Aut operam praebe aut cursum iussu potentis; Non pudeat neque pigeat procurre(re) sanum. In gazo praeterea de labore mittere debes, Sicut singularis illa, quam protulit Vnctus. XXXII. FILIOS NON LVGENDOS. Filiorum casus licet et dolum cordis relinquat, In nigris exire tamen nec plangere fas est. Lex prudenter ait animo, non pompa dolere, In Salomoniaco libro, septimana finita. Oblita Domini de resurrectione promissa? Si martyres feceris, filios sic uoce deflebis. Non pudet infrenem gentiliter plangere natos? Os laceras, tundis pectus, uestimenta diducis, Nec metuis Dominum, cuius optas regnum uidere. \'Lugere [quod fas est] nolite, tamen orate pro illis! Vos ideo tales, quod minus quam gentes eritis? Germine zabolico facitis ut turbae pronatae, Extinctos clamatis : qua gratia, false, petisti? Nec dolore duxit pater filium mactandum ad aram, Dolore nec nates filium luxit defunctum; Omnipotentis enim nec flens deducebat alumnum, Sed Deo deuotus festinanter funus agebat. XXXIII. DE POMPA FVNEJUS. De funeris pompa sollicitus esse qui quaeris, Erras Dei seruus, adhuc et in morte placere, Pro! exanim(at)um corpus ornari funestum. 0 uanitas uera, cupere defunctis honorem! Mens mundo detenta nec in morte Christo deuota, Prouerbium nosti, quae per forum efferri uolebat ! Addo illi similes effera(ta) mente uiuentes. Faustum felicem[que] diem in exitu uultis habere, Vt coeat populus, laudem cum luctu uidere. Non prouides, quonam merearis ire defunctus? Ecce prosequuntur illi, tu iam forte cremaris Redactus in poenam: quid proderit pompa defuncto? Incusatus eris qui ob ista collegia quaeris. Sub nigrore cupis uiuere: te decipis ipsum. XXXIIII. CLERICIS. Congruit in Pascha, die felicissimo nostro, Laetentur et illi, qui postulant sumpta diurna: Erogetur eis quod sufficit, uinum et esca. Bespicite, [forte] quoniam memorentur ista pro uobis! In modico sumpto deficitis Christo donare. Cum ipsi non facitis, quo modo suadere potestis Iustitiam. legis talibus, uel semel in anno? Sic merito surgunt blasphemia saepe de uobis. XXXV. DE FABVLOSIS ET SILENTIO. Dum leue uidetur cuicumque neque uitatur, Et quasi facile reris dum ab utero illud, Fabulae subueniunt, quo uenisti fundere preces Aut pulsare domum stomachi pro delicto diurno. Bucina praeconum clamat lectore legente, Vt pateant aures, et tu magis obstruis illas; Luxaris labia, quibus ingemiscere debes. Obde malis pectus uel 〈illa〉 in pectore solue. Sed quia diuitiae faciunt aut pecuniae frontem, Inde perit omnis, quando sibi maxime fidunt. Sic feminae quoque coeunt, quasi initent balneo. Et de domo Dei ceu nundinae facitis astent. Terruit hinc Dominus: Domus orationis adesto! Sacerdos Domini cum "Susum corda" praecepit, In prece fienda ut fiant silentia uestra, 15 Limpide respondis nec tempora quoque promittis. Exorat ille Altum pro plebe deuota, Ne pereat aliquis; at tu te in fabulis uertis, Tu subrides ibi aut detrahis proximi fama; Indisciplinata loqueris, quasi sit Deus absens, Omnia qui fecit, nec 〈audiat〉 neque (te) cernat. XXXVI. EBBIOSIS. Ebrioso modum non pono: sed belua maior Bibendo superius inferior a mente recedis. Regentis imperium tenens apud, stulte, Cyclopas Inde in his toruis: Dum mortuus, non bibo, dicis; Optima mihi (sunt) bibere et corda sopire. Subministra magis, quod amplius quaeris abuti, Infimo pauperclo, et eritis ambo refecti. Si facias ista, exstinguis tibi gehennam. XXXVII. PASTOR I. Pascere qui quaeris et quod potuisti parasti Adsiduo (pari) pascendo, recte fecisti: Sed tamen inmisce pauperem, qui non te repascat, Tunc erit mensa tua per unum Deum probata. Omnipotens tales uel maxime pasci praecepit. Respice, cum pascis, infirmos, et feneras Alto. In illos uos Dominus uoluit probatos adesse. XXXVIII. ORANTI. Orantem si cupias te exaudiri de caelo, Rumpe de latibuli nequitia uincula tota, Aut si benefactis ores miseratus egenis, Ne dubites: quicquid petieris, datur oranti. Tu sane si nudus benefactis Deum adores, In totum ne facias sic orationem, inepte. XXXVIIII. NOMEN GASEI. Incolae caelorum futuri cum Deo Christo Tenente principium, uidente cuncta de caelo, Simplicitas, bonitas habitet in corpore uestro; Irasci nolite sine causa fratri deuoto; Recipietis enim quicquid feceritis ab illo. Hoc placuit Christo resurgere mortuos imo Cum suis corporibus, et quod ignis ussit in aeuo, Sex milibus annis conpletis mundo finito. Vertitur interea caelum tenore mutato; Conburuntur enim impii tunc igne diuino, Ira Dei summi ardet creatura gemendo. Dignitosi tamen et gener(e n) ati praeclaro Nobilesque uiri sub Antichristo deuicto Ex praecepto Dei rursum uiuentes in aeuo, Mille quidem annis ut seruiant sanctis et Alto Sub iugo seruili, ut portent uictualia collo, Vt iterum autem iudicentur regno finito. Nullificantes Deum conpleto millesimo anno Ab igne peribunt cum montibus ipsi liquendo. In bustis et tumulis omnis caro redditur acto: 20 Demergunt inferno, tradunt(ur) poenae in aeuo. Ostenduntur illis et legunt(ur) gesta de caelo: Memoria prisca debito et merita digno, Merces in perpetuo secundum facta tyranno. Omnia non possum conprehendere paruo libello. Curiositas docti inueniet nomen in isto.
929
6,224
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:0
COMMODIANI CARMEN APOLOGETICVM. Quis poterit unum proprie Deum nosse caelorum, Nisi quem is tulerit * * ab errore nefando? Errabam ignarus spatians, spe captus inani, Dum furor aetatis primae me portabat in auras. Plus eram quam palea levior; quasi centum inessent In umeris capita, sic praeceps quocumque ferebar. Non satis; his rebus criminosus denique Marsus Paene fni factus herbas incantando malignas. Sed gratias Domino — nec sufficit uox mea tantum Reddere — qui misero uacillanti tandem adluxit! Adgressusque fui tradito in codice legis, Quid ibi rescirem; statim mihi lampada fulsit. Tunc uero agnoui Deum (unum) summum in altis, Et ideo tales hortor ab errore recedant. Quis melior medicus nisi passus uulneris aestus? Multi quidem bruti et ignoti, corde sopiti, Nil sibi proponunt cognoscere; more ferino Quaerunt, quod rapiant aut quorum sanguine uiuant. Dummodo laetentur saginati uiuere porci, Ingerunt ut tumulum ferculum, dum diuitiis plaudent. f Mutabuntur paupera ueste fastidiis. Sufficeret illis utique, quod promptius edunt. Si pinguis est opibus, sibi sit; si Caesari dignus, Quid sua praeponit fragilis nec respicit ullum? Communicet immo talis bonitatem in omnes, Cui Summus diuitias, honores addidit altos. Nec enim uitupero diuitias datas a Summo, Sed culpandus erit, qui superextollitur illis. Suadeo nunc ergo altos sic et\'humiles omnes, V t legant assidue uel ista uel cetera legis. Aspic(it)e, quoniam breuis est nobis credita uita; Discite, quapropter moriamur nati, prudentes! Quid hebetes morimur, quid profuit lucem uidisse? Si nihil inquiras, hoc est beluarum adesse. Certe Deus summus hominem praeposuit aruis, Non feram nec pecudem. Cur nos similemus ad illas? . Omnipotens uoluit hominem sibi praebere laudes; Idcirco futura docuit nos ipse diuinos. Quae ut crederemus, non tantum uerbo sonauit, Sed et demonstrauit fortia Pharaone decepto. Non solum hoc fecit: et Noe sub tempora quoque Ostendit, quae poterat, quoniam Deum nemo quaerebat. Mitior exinde paulatim coepit adesse Diluuio facto, quo posset terra repleri. Iam paene medietas annorum sex milibus ibat, Et nemo scibat Dominum, passimque uiuentes. Sed Deus, ut uidit hominum nimis [ut] pectora clausa, Adloquitur Abraham, quem Moyses enuntiat ipsum. Ipse dedit legem populo Pharaone necato, Et quis esset, Dominus ipse se praedixit ab illo. Nec una contentus prophetica uoce se promit, Sed multos adhibuit testes, qui de illo clamant. Hunc ergo, cum legitis multorum praeconia ⟨uatum⟩, , Inuenietis eum carnem inuenisse pro nobis. Vnde nunc erratur, ordinasse talia Summum, Et quasi subsannant, nec sciunt, quod ab ipso ridentur ! Interdum subicio, qualiter praelegi prophetas, Et rudes edoceo, ubi sit spes uitae ponenda. Quid Deus in primis uel qualiter singula fecit, Iam Moyses edocuit; nos autem de Christo docemus. Non sum ego uates nec doctor iussus ut essem, Sed pando praedicta uatum oberrantibus austris. Ergo mei similes, quos raptim aura deportat, Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla. Agricola doctus tempestiva longe dinoscit Et, priusquam ueniant, recolligit se sub antra. Estote prudentes, quod imminet ante uidete Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti. Ignauia pueris opus est, non certe robustis: Si decet hoc rudibus, non conuenit aeuo maturis. Quae quidem pars hominum non sit moderata, uetusta Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat. Nemo petram subicit, nisi solus ignis ad escam: Saxei sic homines mollescunt sero gehenna. Clamamus. in uacuum surdis referenda procellis Et lumen offerimus caecis sine causa praebentes. Stat miles ad missam: unus audit, et excutit alter Nec accipit corde monita, sed perditus errat. Quis modo delinquit (iudices estote de istis!), Qui monet aut ille, qui non uult dicto parere ? Spero, reus non est, qui Caesaris dictus obaudit, Contrarius autem perdit suam uitam superbus. Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes. Vos tamen eligite, arbitrio uestro placentes, Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae! Bonum et malum est in ista natura creatum, Vt homo post -fata probetur quis Deo dignus. Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse: Disce, Deus qui sit uel cuius nomine adsit! Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus, Quem infra reperies magnum et humilem ipsum. Is erat in uerbo positus, sibi solo notatus, Qui pater et filius dicitur et spiritus sanctus. \' Sed ex quo decreuit mundum conponere signis, : Ignem interposuit metuendum angelis ipsis. Quos tamen distribuit minoris potentiae factos, Vt regerent caelos et terram et subdita terrae. Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt, Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur. Est honor absconsus nobis et angelis ipsis, Quod Dei maiestas, quid sit, sibi conscia sola est. Relucet inmensa super caelos et sine fine; Aureum est totum, quod est quasi flammea uirtus. Illic Dei uas est, tantum sine cognita forma, Illa sunt secreta solo Deo nota caelorum. Haec gloria Dei est unica super angelos omnes, Hoc Deus est lucis aeternae, hoc spiritus aeui. In primitiua sua qualis sit, a nullo uidetur, Detransfiguratur, sicut uult ostendere sese. Praebet se uisibilem angelis iuxta formam eorum Et homini fit homo, ceterum Deus uerbo probatur. Idcirco nec poterit tanti Dei forma dinosci; Quidquid est, unum est, inmenso lumine solus; Vbi facies, oculi aut os aut membra notantur, Inde pugillo suo concludere circulum orbis. At tamen cum uoluit sciri de se ipso qui esset, Numine de tanto fecit se uideri capacem. Sunt quibus in ignem apparuit uoce locutus; Sumptus est in carnem, quem regio nulla capebat. Hic Deus omnipotens, Dominus suae conditionis, . Cum sit inuisibilis, facit se uideri quibusdam. Qui formatur modo, (modo) se diffundit in auras, Cuius nec initium nec finem quaerere fas est. Hic sine initio semper est Deus et sine fine, Qui, prius quam faceret caelum, ferebatur in aeuum; Quicquid tenet caelum, prospicit ubique de caelo Et penetrat totum oculis et auribus audit. Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem, Vt exaltaretur sola sempiterna maiestas. Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est; Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis. Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota, Quis poterit scire, quid sit trans Oceani finem? Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur, Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui. Sufficiat tantum de futuro nosse promissa; Ad illa tendamus cupidi, tota mente deuoti. Sicut auis Phoenix meditatur a morte renasci, Dat nobis exemplum, post funera surgere posse; Hoc Deus omnipotens uel maxime credere suadet, Quod ueniet tempus defunctorum uiuere rursum; Sit licet nunc puluis, iaceant licet ossa nudata, Integratur homo, [ut] fuerat qui mortuus, olim, Et gratia maior tunc erit (quam) istius aeui, Non dolor nec lacrimae tunc erunt in corpore nostro, Non caro recipiet ferrum, non pustula surget. Hoc Deus instituet, ut sit illi gloria maior. , Hic fecerat primum hominem, ut esset aeternus, Sed ruit in mortem neglectis ille praeceptis. Propter quae storias tantas Deus esse parauit, Vt inuentiones diabuli detergeret omnes. I Rectorem in terra dederat Deus angelum istum: Qui, dum inuidetur homini, perit ipse priorque. Interea iustos per ipsos cernit ad actus, Et facinerosum Cain in gehenna reservat. In scelere coepit uersari gens omnis humana, Nec respicientes, quis esset creator eorum. Quod Deus excelsus indigne pertulit illud,
1,144
7,429
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:1
Delere proponit uniuersa paene creata. * Dicitur et legitur Noe liberatus ab aqua, Ceteri diluuio perierunt in caelesti. Hinc, sicat initio, paulatim terra repletur. Cessit. prios facinus, sed alter(a) clades adhaesit. Adgressi sunt stulti torrem fabricare sub astris, Vt quasi per illam possent ascendere caelos. Quod Deus ut uidit fieri sub nna loquella, Descendit et fecit., loquerentur lingua diuersa. Quos inde disparsit per insulas terrae semotos, Vt fierent gentes nario sermone loquentes. Tunc genus indocile uitam feritatis agebat; Nemo Deum sciebat, disputabat nemo de uita. Inrepserat quoniam rudibus temerarius ille Per latices animae, deprauauit mentes acerbas Persuasitque dolo coitus infandos amare, Viuere rapinis in gaudio sanguine fuso. Hanc gloriam stulti prosequuntur tempore parvo; Quo nulla uenia liberat, se dicendo seductos. Si suadet adulter, culpa est tua prosequi talem; Non ille te damnat, sed tu tua sponte te damnas.
138
946
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:2
Errabant indocti ueteris fallacia hostis, Obliti Dominum, opera maligna sequentes. Quod diu ne fieret grassatio tanta latronis, Tempore partito miseratus est tandem ablato. Conplacuit illi conloqui cum uno de multis, Vt faceret populum ad se transeundo dilectum. Ex eo coeperunt unum Deum nosse profani Et fieri populus secundum Dei decreta. Duos enim populos distinxerat ex se Rebecca: Hic prior est factus, alter ut succederet illi. In Aegypto primum Israhel concrevit alumnus; Inde Deus illos eiecit duce Moyse, Per quem dedit illis legem in monte Sina, Vt nostra posteritas Dominum cognosceret. unum. Deinde prophetas ex ipsis dicere iussit, Quod Deus in hominem depretiatur ab illis. Induxerat eos Dominus in terra promissa, Vt ibi sub lege uiuerent, donec ipse ueniret. Gens ingrata bonis noluit iugum ferre praeceptis, Sed magis in scelere prisco reuoluta florebat; Nec umquam. desinuit: hodie quoque talis habetur; Praetermisso Deo luxurias saeculi mauult. Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos; 7 Abscisos in totum a saeculo praemonet esse. Si filios dixit, in illius sancta moremur; Quid foris egredimur adulteri pompa(m) sequentes? Seductor antiquus per talia decipit omnes: Inmittit luxurias, per quas perdat filios Alti; . Agonia inmittit, spe⟨cta⟩culis ire cruentis culis ire cruentis Aut nimis obscenis, inpudica nosse pudicis. Si fuerat castus, incestus proficit inde Et placent adrident, quae tunc mala gaudia temptant. In istis luxuriis populus primitiuus agebat Et a lege Dei semper recedebat inormis. Ad quos emundandos saepe Deus misit alumnos, Vt illos corrigerent deprauatos denuo Summo. Excipere numquam uoluerunt dicta diuina, Sed uoluntate sua saeuierunt semper inepti. Mactabant iustos redarguentes illos inique, Dum nollent accipere frenum disciplinae caelestis. Esaiam serrant, lapidant Hieremiam erecti, Iohannem decollant, iugulant Zachariam ad aras. Et uenit et ipse, fuerat qui praedictus ab illis, Et patitur, quomodo uoluit, sub imagine nostra. Cuius in exitio omnis prophetia repleta est, Dixerat hunc Daniel nouissimum esse prophetis. Is erat, quem propter uates (de tuba canebant, In sua uenturum propria, quem sui negarent. Inprouidi semper et dura ceruice recalces,- Dum respuunt formam, sacramenta legis amittunt. Non illos iustitia humilis caro nata refregit, Nec bonitas tanta aut aegrorum cura de uerbo. O pia religio, o tam ueneranda maiestas, 7 Cuius medicina taliter in terra profecit! Non ullum de ferro secuit, non enplastro curauit, Sed sine tormento statim suo dicto sanauit. Talia uidentes turbabantur mente Iudaei, Qui magis inuidia ducti sunt in zelo liuoris, Non respicientes prophetarum dicta sepulti, Quod ueniret homo talis, qui dispergeret illos. Quousque ueniret Dominus, prophetae canebant: Ex eo, quo uenit, tacuit prophetia Iudaeis. Post quem in exilium deuenerunt corde durato Nec modo dinoscunt, quapropter sint talia passi. Praedictum fuerat illis ab Esaia propheta Et (a) Danihelo similiter perdere terram; Quae non ante tamen, nisi dux ciuitatis in ipsa Penderet in ligno, fieret deserta deinde. Desubito qualis obfulsit gloria genti, Vt fieret populus, populus qui non erat ante! Non fuit adtonitus Esau, dilectus a patre, Iunior quod frater primitiua tolleret ille? Sic nec synagoga potuit cognoscere tempus, Quando et quo duce caderet de suo priuato; Sicut erat scriptum, quod auis sua tempora norunt, Nam populus iste non me intellexit adesse. Ventum est, ut ipse dominator caeli ueniret: Secundum scripturas non est conputatus ab ipsis. Praescius hoc fuerat Dominus, quasi cuncta qui nouit; Idcirco per ora prophetarum ista praedixit. Gens ceruicosa nimis semperque rebellans Dum sibi primatum uindicaret, causa resecta est. In quorum stadia gentiles esse praefecit; Dixerat hoc ante: Gentes sperabunt in ipsum. Nam lapis inmissus ipse est in fundamina Sion, Crederet in quo qui, is haberet uitam aeternam. Hunc sanctum sanctorum Daniel perungui designat Et exterminari post illum chrisma regale. Dauid illum dixit clauis configi silentem: Effoderunt, inquit, manus meas et pedes ipsi. Salomon quoque tam aperte de illo prophetat, Occidamus iustum! dicturos esse Iudaeos. Hieremias totidem crucem figurate demonstrat: Venite, mittamus lignum in pane! dicentes. Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis: Ante tuos oculos pendebit uita necata. Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique: Nec pater est dictus, nisi factus filius esset. Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret, Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas; De uirtute sua carna(liter na)sci (se fecit) * * * * * * * * licet facere fimbriam unam. Iam caro Deus erat, in qua Dei uirtus agebat. Quid, quod prophetae canunt, inuisibilem esse uidendum, Vt claritas tanta fieret homo quoque pro nobis. Nec populus noster prosilisset in noua lege, Si non Omnipotens ordinasset ante de nobis. Hic erat Omnipotens, cuius <in> nomine gentes Crederent omnino, quod propheta dixit Esaias: Exurget in Israel homo de radice Iesse, In illum sperabunt gentes, cuius signo tuentur. Et alter dixit testem illum esse per orbem, Manifestari eum principem nationibus ipsum. In psalmis canitur: Dominus regnauit a ligno; Exultet terra, iocundentur insulae multae. Sic et patriarchae Iacob benedictio uera Paruit in gentes: Hic erit spes gentium, inquit. Sub caelo non aliud nomen est nisi Christi praelatum In cuius nomine crediderunt gentes ubique. Non ita suademur credere pro tempore clauso, , Sed propter futurum tempus, in aeterno uiuentes. Haec speranda nobis spes est, sempiterno frunisci, Non ista, quae fragilis cito mutat gaudia nostra. Sint licet diuitiae prae oculis laute fruendae, Excluderis illis substituta morte caduca; Aut si persenera[ne]ris, horrescis ipse uiuendo, Aut si ualetudo fuerit mala, quo tibi uita? Tormentum est totum, quo(d) uiuimus isto sub aeuo; Hinc adeo nobis est spes in futuro quaerenda: Hoc Deus hortatur, hoc. lex, hoc passio Christi, Vt resurrecturos nos credamus in nouo saeclo. Sic Dei lex clamat: fieret cum humilis Altus, Cederet infernus, ut Adam leuaretur a morte, Descendit in tumulum Dominus suae plasmae misertus Et sic per occulta inaniuit fortia mortis. Obrepsit Dominus ueteri latroni celatus Et pati se uoluit, quo magis prosterneret ipsum.
933
6,227
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:3
Ille quidem audax et semper saeuus ut hostis, Dum sperat in hominem saeuire, uictus a Summo est. Per quod prius hominem prostrauerat morti malignus, Ex ipso deuictus; unde nobis uita prouenit. Adam degustato pomo mori iussus obi<u>it; Cuius de peccato morimur sic et omnis itemque. Sed iterum dixit Dominus: De ligno uitali Si sumpserit ille, in aeternum uiuat honestus. Mors in ligne fuit et ligno uita latebat, Quo Deus pependit Dominus, uitae nostrae repertor. Hoc lignum uitae Dominus praedixerat esse, Vt, qui credit ei, sic sit quasi sumat abinde. Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte. Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat, Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto. Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura: Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae, In plaga depositus homo, sciens omnia ferre. Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat, Et pro facinore nostro Deus tradidit illum. Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras. Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis; Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri, Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur. Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, . Cum et ludaeorum reprobet sacrificia dicens: Non erit acceptam mihi sacrificium uestrum, Sed in omni loco offerunt meo nomini gentes, Apud quos eximium nomen meum magnificatur, Qui sine cruore offerant meo nomini munde. Nam fuit is ipse humilis, latens nomine magno, Qui de semet ipso per ora prophetica clamat: Contumax non sum, ait, neque contradico nocenti, Dorsum quoque meum posui ad flagella caedendum Maxillasque meas palmis feriendas iniquis Praebui nec faciem auerti sputis eorum. Stultitia subiit multis!, Deum talia passum, Vt enuntietur crucifixus conditor orbis. Sic illi conplacuit consilium neminis uso — Nec alius poterat - taliter uenire pro nobis. Mortem adinuenit, cum esset inuidus, hostis, Quam ebibit Dominus passus, ex inferno resurgens. Idcirco nec uoluit se manifestare, quid esset, Sed filium dixit se missum fuisse a patre. Sic ipse tradiderat semet ipsum dici prophetis, Vt Deus in terris Altissimi filins esset. Hoc et ipse fremit, humilis in carne cum esset, Testaturque patrem, ut ora prophetica firmet. Ex Israel legimus hominem resurgere talem; Et homo est, inquit, et quis eum nouit in ipsis ? Hieremias ait. Hic Deus est noster aequalis, Post haec et in terris uisus est conuersatus humanis. Esaias autem: Tu es Deus, et nesciebamus: Et Deus in te est, et praeter te non alter habetur. Et quis in occasum prophetarum lege ueniret? Cantate Domino, nomen est Deus illi, qui uenit! Et psalmus de ipso quartus quadragesimus inquit: Exaltabor ego in gentibus nomine magno. Et alibi legimus: Hodie te genui, fili; Pete, et dabo tibi, et habebis gentes heredes. Certe iam apparet, qui sit Deus et quis in ipso, Et cuius in nomine crederemus gentes ubique: . Dictum est Christo meo, teneo cuius dexteram, illud: Exaudiant gentes, et imperet gentibus ipse. Quid plurimis opus est, cum res tam aperte probatur, Cum is, qui taxatur, populus iam in illo laetatur? Illi autem miseri, qui fabulas uanas adornant • Et magum infamant, canentibus rostra elusissent. Quales eos dicam? antequam dispersi fuissent, Quos nec exulatus fregit nec seruus ipsa. Si magus adfuerat, cur ergo prophetae canebant Venturum e caelo, ut esset spes gentium ipse? Si false de ipsis pronuntiant perdere terram, Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt, Contra suum Dominum rebellant dicere magum. Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos, Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa. Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso Nec uideant oculis nec intellegant corde durato; Incrassauit enim cor populi huius iniqui, Vt nihil agnoscant, donec meo uerbo sanescant. Praedictus est Deus carnaliter nasci pro nobis, Vt fieret illis merito cruciatio maior: Ecce dabit Deus ipse uobis signum ab alto: Concipiet uirgo et pariet terra caelestem; Emmanuel autem uocetur, iusserat illos; Quod lingua Latina \'Dens nobiscum\' euoluit. Audite, quod ipse nutriretur melle, butyro, Et Samariam caperet, uerbum priusquam loqueretur.
670
4,252
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:4
Sed haec est historia clausa, de qua docti reuoluunt, Vt paruulus lactans sine pugna praedas iniret; Passio cuius praedicta est taliter ante, Vt Deus passibilis fieret profuso cruore. Esaias ait: Tamquam ouis ductus ad aram, Nec uoce clamauit, patienter omnia gessit. Suffigitur clauis, quod Dauid praedixerat olim; Quem et potauerunt secundum scripturas acetum. Et in uestimentis meis, dixit, sortem[que] miserunt, Quod factum, et legimus in illo omnia gesta. Fuerunt et tenebrae factae tribus horis a sexta Festinauitque dies inducers sidera noctis. Praedictum hoc fuerat fieri per prophetam Amos, Vt tegeret subito sese per sollemnia sancta. O mala progenies, * * subdola fronte! Generaui suboles, dixit Deus, qui me negarent. Et dixit: Audite uocem tubae. — Nolumus, aiunt. Hoc dicit Ezechiel: Audient ergo gentes a longe. Vno uolo titulo tangere librum Deuteronomium: In caput eritis, gentes ; nam increduli retro. Si respuunt certe omnia supra dicta rebelles, S(c)ite quid opponunt, cum res tam aperte dicatur? Videte iam ergo, dubii qui nunc usque natatis, Quod gentes in Domini fuerint scriptura priores. Nunc ergo fas est credere, quem libri designant, Non idolis uanis, qui frustra pro uita coluntur,. Nec istis adiungi uoluptuosis et sine freno, Qui magis luxurias diligunt quam Summi praecepta. Non est culpa satis una, qui credere nolunt, Sed magis infamant: In puteum misimus illum. Quapropter et Dominus indignatus inrigat illos: Propter uos nomen meum blasphematur in gentibus, inquit Si missus in puteum, sed resurgere quare clamatur ? Ab inferis, Domine, animam meam inposuisti: Ego dormiui, ait, et somnum cepi securus; Auxilio . Domini surrexi, nihil mali passus. Et iterum dicit: In infernum non derelinques Nec dabis sanctum tuum interitum quoque uidere. Hic personans ait: Fili prophetae, ascendo, Vt Dominum dicam passum per miseriam summum. Et [in] libro psalmorum de Domini morte clamatur, Non ut illi putant Dauid de ipso referre. Aut si putant illud, congruunt uniuersa; quae dixit? Non est flagellatus Dauid nec cruce leuatus. Quid? Vaticinantur Iudaei more Saturni? . In fabulas coeunt, cum iam declinetur in illos? Non quasi maleficum alapantur cruce leuatum. Insciis, indoctis, ignorantibus talia fingunt. Quis Deus est ille, quem nos cruce fiximus? aiunt Nolentes respicere scripturas, corde caecati. Ecce canit alius repetens iterumque propheta, Cuius uoce tamen titulatur talis edictus: Nunc exurgam, ait Dominus, nunc clarificabor, Nunc exaltabor, humilem quem ante uidistis; Nunc intellegitis, nunc erit confusio uestra: . Vana cogitatis, ideo uos ignis habebit. Haec Esaias ait. Tunc sic et ipsa maiestas, Cum esset in carne, profitetur ipse quis esset: Nemo meam animam poterit auferre conatus, Sed ego sponte a me pono eam meo decreto. Ipse potestatem habeo de illa ponendi Et sumendi iterum habeo potestatem in illam. Apertius autem de iusti morte clamatur, Vt pareat magis induratos esse Iudaeos: Ecce perit iustus, nec quidem intellegit ullus; Sed erit in pacem huius sepultura dilecti. Quid illi infamant in puteum esse demissum, Cum legimus illum sepulturae traditum esse? Ignominiosi, crudeles, caeci, superbi, Qui magis de facto deberent lugere, plaudent! Inspiratus enim Salomon de ipso prophetat Et magis insequitur plenius ostendere iustom: Circumueniamus iustum, si qui [nobis] grauis esse uidetur, Qui nostris operibus contrarius ualde resistit; Exprobrat in totum nihil nostra lege teneri, Adhuc et adfirmat filium Altissimi esse. Omnimodo reprobat et nugaces aestimat esse, Abstinet et sese a nobis et in altera uadit;
539
3,572
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:5
Nos inmundos ait et innouat altera iusta, Et sibi laetatur Dominum patrem esse caelorum. Ergo, si sermones illius sunt ueri, probemus; Temptemus hunc Deum uidentes, quid fit in illum; Interrogemus eum omni cum tormento quietum, Condemnemus eum turpissima morte\' dicentes, Haec cum fecissent, capita suspensa monebant: Saluum illum faciat pater, aut descendat abinde! Vt eos caecos Salomon ostendat aperte, Sic, quasi nunc referat, et fecisse talia culpat: Dum ista cogitant, ducti sunt in errore nefando; Excaecauit illos malitia sua saeuire. Ecce quia caeci ipsi sunt et alteros aiunt, Dixit illis Salomon: Nescierunt Dei secreta. Quaecumque dixerunt testes uniuersi priores, In Christo fuerunt facta. Aut in altero dicant? Quod ipsum si cupiunt facere frustrantes in ore, Ipsi se subsannent, uideant cam (im)pletum in illo. Quis fuit is iustus, de quo prophetae canebant, Cum nemo sit iustus in terris, nisi [e] caelo uenisset? Dauid enim princeps peccauit amando puellam, Peccauit et Salomon; et tamen paenituit illos. Cum isti tam clari et insigni reges eorum Non fuerunt iusti, sed ipsi de iusto canebant, Nec quidem Esaias uates de se talia dixit, Qui fuit ab rege Manasse de serra secatus. Alter lapidatus, alter est mactatus ad aras, Alterum Herodes iussit decollari reclusum. Omnes isti uates alia sunt morte perempti, Quod Dominus ligno pependit, uoce Moysi : \'Non quasi homo Deus suspenditur\', intimat ante; \'Aut non ceu filius hominis minas patitur\', inquit. Sic Dominus ipse cum uenisset, ista secutus: Oportet me, inquit, reprobari uoce Moysi. At ego non tota, sed summa fastigia carpo, Quo possint facilius ignorantes discere uera. Hi autem iniqui, (qui) subdole uiuere quaerunt, Iam semel cruenti perseuerant fingere uana. Infatuant stultos magis euanescere dictis, Quod crucifixus 〈sit〉, cum sic oporteret eundem. Sic enim disposuit propter primitiui ruinam; Non solum pro illo, et pro nobis uenit e caelo. Constituit populum nonum suo nomine firmum, Iuxta prophetias conpleuit omnia Christus. Ecce noua facio, Esaias clamat in ipso, Et nemo priora reputet nec antiqua sequatur. Haec noua sunt hodie sub nostra lege profecta, Quod gentes in Christo credi(di)mus dicto Moysi. Ille duos populos praedixerat esse futuros, Et quidem minorem populum praecellere dixit. Sed isti nequitiae pleni iam desperato furore: Lex nobis est data, dicunt, uos unde uenistis? Si nobis obsistunt, putant et resistere Summo, Qui uoluit nobis bonus esse * * ?,, Nec illud respiciunt ceruicosi, setis (e)rectis,. Quod semper innocuos cruciarunt lege uitata. Sic Deo fecerunt, quod erant consueti, crudeles, Et filios sese audent adhuc dicere Summi. Iam qualiter (iterum) resurrexit, supra notaui, Non de uoce mea, sed diota prophetica dixi. Praedixerat autem discipulis cuncta de sese, Qualiter a populo pateretur Petro negante; Et quia de tumulis resurgeret tertio die, Dixerat et ipsud, et conpleuit omnia dicta. At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit. Inter quos discipulos non adfuit unus orantes; Cui cum referrent, discredere coepit et addit: Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.
488
3,185
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:6
Tunc die Dominica rursus remeauit ad illos Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit. Et statim adgreditur Thomam incredulum illam: Accede propius et contange corpus ut ante. Non ego sum umbra, mortuorum qualis habetur: Vestigium umbra non facit; considera uulnus. Extendit palmas; at ille tangere coepit Et manum in latere, fuerat quo lancea fixa, . Misit et exinde prostrauit se precando: Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem ille: Haec quia uidisti, cresdidis⟨ti⟩, sed illi felices , sed illi felices Posteri, qui credunt audito nomine tantum. Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit, Edocuit illis multa, quae saeclo uenirent. Post cuius ascensum miracula multa fecerunt, De uerbo curabant infirmos in nomine Christi. Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt, Fortia non fierent testium de uerbo per illum. Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat: Excipite regem, principes, caelorum in altis! Quid amplius opus est recitare cuncta de lege? Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda. Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo, Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt. Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item; Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur. Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris, Et scire de uitiis regum, de bellis eorum? Insanumque forum cognoscere iure peritum, Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur? Sit licet defensor, sit licet diuinus orator, Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit. Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta! Sic fuerit sapiens, si ceterum uituperatur. Illi legunt iura et discunt proloquia mira, Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo. Infelix est ille, qui uenerit illis in ore; Illi ferunt laudes et ille uictoria(m) damnis. Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus; Illi tonant Ore et ille silentio nummis. Obstrepit interea uox adornata diurnum, Et saepe fit causa melior mala pluscula dando. Hinc pretium quaerit sapiens, hinc uincere gaudet, Etsi praue gerat, dum sit modo uictor, aegrotat. Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur; Spem subit alterius et sua(m) posterga remittit. Multi de successu rapiuntur saeculi silua; Dum gaudent in breuia, remanent a gratia Christi; Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt, Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi uita. Pro uentre satagitur, agon est pro ipso diurnum, Et uerum agonem spernunt pro aeterna salute. Quisque quasi uigilat sacculo, laudatur acutus; Nam qui Deum sequitur, copria iudicatur ab ipsis. 0 nimium felix, saecularia si quis euitet! Sit stultus aliis, sapiens dum sit Deo summo. Ipsa spes tota, Deo credere, qui ligno pependit; Foeda licet res est, sed utilis uitae futurae. Nam populus ille primitiuus illo deceptus, Quod filium dixit, cum sit Deus pristinus ipse. Hic praeibat eos in columna nubis et ignis, Quando de Aegypto liberauit illos ad unum. Hic crudele nefas inperat de unico nato, Vt probaret Abraham, cui dixit: Parce! (d)e caelo Angelus. Et Deus est, hominem totidemque se fecit, Et quidquid uoluerit, faciet: ut muta loquantur. Balaam sedenti asinam suam conloqui fecit . Et canem, ut Simoni diceret: Clamaris a Petro! Paulo praedicanti dicerent ut multi de illo, Leonem populo fecit loqui uoce dioina. Deinde, quod ipsa non patitur nostra natura, Infantem fecit quinto mense proloqui uulgo. Hic erat uenturus conmixtus sanguine nostro, Vt uideretur homo, sed Deus in carne latebat. Non senior ueniet nec angelus, dixit Esaias, Sed Dominus ipse ueniet se ostendere nobis. Hunc mare pertimuit, hunc uenti, hunc tartarus ipse; Agnouit Dominum omnis creatura latentem. Solus nequam populus centriam erexit ad illum: \'Absit, ut sic Dominus uenerit in tali figura Hic, sicut in terra, super fluctus maris inibat Et uentis inperat, placidum ut redderet aequor. Hic legem tartaream derupit uerbo praesenti Et leuat de tumulis Lazarum die quarta fetentem. Nam qui ferebatur, cum fuisset obuius illi: Surge, inquit, iuuenis! Et [re]surrexit ille de ferclo. Archisynagogi filiam deprecatus a patre Iam exanimatam plangentibus suscitat illam. Mutum loqui fecit et surdum audire praesertim. Et caecum ex utero natum, ut uideret in auras. Post XXXVIII annis paralyticum surgere iussit, Quem admirarentur grabatum in collo ferentem. Cuius uestimento tacto profluuio sanata est. Quinque panes fregit hominum in milia quinque Et quattuor milia iterum de septem refecit. Plenius ut sese Dominus demonstraret adesse, Commutauit aquas, fierent ut optima uina. In nuptias fuerat inuitatus matre cum ipsa; Quod fuit rogatus, subueniret uino defecto, Tunc iussit implere hydrias uelocius aqua, Quod prius gustauit et sic ministrari praecepit. Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis, Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti. Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit; Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt. Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus, Vt uocitaretur in terris Altissimi proles. Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt, Nam insipientes tamquam maledictum euitant. Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit, Vt socius Dei sit homo post funera uiuens. Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum Et quibus absconsa reuelantur aurea saecla. Per tot uates numero de filio Dei clamatur, Et cluserunt oculos fili Dei primi uocati; Qui scelere facto non sunt recordati legendo, Sed perseueranter: Nos sumus electi! dicentes.
826
5,395
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:7
Adhuc infatuant profanos balneis ire, Quos faciunt mundos ipsi Deo summo placere. Aqua lauat sordes, non intima cordis iniqua, Nec sacra sacrilega potuerunt lauare curata. Non ita praecepit Dominus, sacra ferre malignis; Et locu(tu)s iterum, ab idolis mundos haberi: Nemo sibi faciat simulacrum daemonis, inquit; Nam dixit et illis: Idolis seruire nolite. Si Deus praecepit ab idolis ualde caueri, Quid illi decipiunt gentes puros esse lauacris? Immo cum recipiunt tales, docere deberent Seruire non aliis, nisi tantum Summo placere. Dum facinus quaerunt obumbrare Christi de morte, Aperiunt ualuas passim, ut intretur ad illos. Hinc ergo depereunt, qui se putant puros ab aqua
102
677
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:8
Posse Dei fieri, conscientes ante latroni. Nunc colit in uano quodlibet, nunc sancta requirit,. Nescit ubi primum occurrat inscius ille, Ac idolis seruit, iterum tricesima quaerit; Nunc azyma sequitur, qui castum sederat ante. Hoc Deo non placuit participes daemonum esse, Qui legem instituit, fieret quo transitus inde. Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis, Nec enim te findes, ut possis ire per ambas; Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes; Ne cadas in fauces latronum, cautior esto. Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,. Vt possis abolitus ⟨re⟩surgere saeclo nouato. surgere saeclo nouato. Quid malos attendis et iudicas sanctos iniquos, Qui tibi nullum uerbum de lege demonstrant? De uirtute Dei refertur, quam fecit in illos; Nam de sua facta scelerata dicere nolunt, Semper homicidae semper manibusque cruentis, Quos Dominus numquam potuit domare monendo. Suffecerat illis per ignauiam tanta fecisse Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est. Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum, Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis; Nec preces eorum dixit exaudire se uelle Et de terra sua proiecit illos iratus. Cum filios illos utique iam dixerat ante, Necesse uoluerat bono corde uiuere natos; Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi; Quod si malus fuerit, execretur odio natum. Contrarium nullus patitur sibi filium esse,\' Excluditur omnis caritas crudele de nato, Nec facit heredem illum ex asse suorum,.-. Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum. Impium et saeuum sobolem, rei suae tyrannum, Nec obuium patitur genitor commotus ab illo. Quid isti praesumunt, cum sint adoptati, dicentes: Ex omni populo nos sumus carissimi Summo? Parricida patris semper et superbus in illo. Carus esse potest ant heres iure uocari? Si patres carnales tales detestantur alumnos, Quanto magis Dominus, superant cui fili legendi! Mansuetis, humilibus, obsequio plenis alumnis Diuidunturque bona, non impiis neque tyrannis. Adoptati fuerant manifeste fili Iudaei, Sed in testamento consecuti sunt impii nomen. Ipsi sibi reputent: Scelere commisso cruenti Qui poterant utique participes esse bonorum? Quid nobis strident, quid nos aemulantur heredes ? Fecissentque bonum, et erant in parte legati. Nec hodie tacent et Christo credere nolunt, Qui fuerat illis salutaris lege praedictus; De quo iam audistis qualiter prophetae. canebant: Venturum in terras Dominum, quem gentes adora[bu]ut. Hunc certe nos ipsum admonent cognoscere Summum, : Qui renouat hominem, peccata pristina donat. Nam et comminatur deorum cultoribus ipse : Sacrificans idolis periet in morte secunda. Quisque deos ergo sequitur fabricatos in auro, Argento uel lapide, ligno uel aeramine fusos, Cum ipsis infelix mittetur in igne refectus, Nec ibi permoritur, sed dat cruciatus iniquus. Sunt homines pecorum similes in ista natura, Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes; Cum ipsi non durant seruorum talia ferre, In quorum saepe descendunt sanguine diri. Dicentes adiciunt: \'Nihil est post funera nostra; Dum uiuimus, hoc est\', et incumbunt more suillo; «grc:̒Ν»ulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo; ulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo; Dum tempus est uitae, perfruamur omnia saecli.\' Indisciplinati clementiam Dei refutant Strenia(m) sectantes, quasi sola uita sit ipsa. Sic redeunt a Deo, qui promittit uiuere semper: Contra bonum pugnant, cum sit repugnandum iniquo. Errauimus omnes manifesto, saeculo suasi, Sed gratia Domini prouocamur credere legi. Propterea uenit et fecit trophaea latenter Et fuit homo Deus, ut nos in futuro haberet. Sed plurimi pereunt, qui putant utrisque placere, Idolis atque Deo, placeat cum nemo duobus. Ynus est in caelo Deus caeli, terrae marisque, Quem Moyses docuit ligno pependisse pro nobis. Ynde quidam errant jgnaui talia passum, Non satis intenti mysterio Dei secreto. Inuidia Diaboli mors introiuit in orbem, Quam Deus occulte destruxit uirgine natus. Qua natiuitate excordantur caeci Iudaei, Stulto<S> infatuant scelere commisso cruenti. Nemo potest ullum excusamen dicere postquam, Cum modo sit nobis facultas data credendi. Non uenit in uano Dominus in terris e caelo, Sed uenit, ut faceret populum suo nomine dictum. Quem si quis confessus non erit in ista natura,. Perdit et quod uixit, et in poena sero declamat; Aut certe, dum sperat ⟨ex⟩spectans credere canus, spectans credere canus, Excluditur diu(t)ius ab aeterna uita defunctus.
659
4,412
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:9
Ergo iam ad illum citius recordari debemus. Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam. Insuper hoc addit, inmortales esse futuros Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo. Sex milibus annis prouenient ista repletis, Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus. Tunc homo resurget solis in agone reductus Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante; Qui, sicut audiuit fragilis in pristina carne, Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa. Quam gloriam mirans homini prouenisse sic inquit: Qualiter audiui prius, sic singula cerno., Haec pariter omnes clamant ab inferno leuati: Quemadmodum ante audiuimus, ecce uidemus! Cedet dolor omnis a corpore, cedet et ulcus, Nec erit anxietas ulla nisi gaudia semper. Quisque tribus credit et sentit unum adesse,. Hic erit perpetuus in aeterna saecla renatus. Sed quidam hoc aiunt: Quando haec uentura putamus ? Accipite paucis, quibus actis illa sequantur. Multa quidem signa fient tantae termini pesti, Sed erit initium septima persecutio nostra. Ecce ⟨iam⟩ ianua(m) pulsat et cingitur ense, ianua(m) pulsat et cingitur ense, 10 Qui cito traiciet Gothis inrumpentibus amne. Rei Apollyon erit cum ipsis, nomine dirus, Qui persecutionem dissipet sanctorum in armis. Pergit ad Romam cum multa milia gentis Decretoque Dei captiuat ei parte subactos. Multi senatorum tunc enim captiui deflebunt Et Deum caelorum blasphemant a barbaro uicti. Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique, Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni. Nam luxuriosos et idola uana colentes Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt. Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos : Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste. Exurgit interea sub ipso tempore Cyrus, Qui terreat hostes et liberet inde senatum. Ex infero redit, qui fuerat regno praeceptus Et diu seruatus cum pristino corpore notus.
279
1,848
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:10
Dicimus hunc autem Neronem esse uetustum, Qui Petrum et Paulum prius puniuit in urbe. Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine Ex locis apocryphis, qui fuit reseruatus in ista. Hunc ipse 〈se〉natus inuisum esse mirantur; Qui cum apparuerit, quasi deum esse putabunt. Sed priusquam ille ueniat, prophetabit Helias Tempore partito, medio hebdomadis axe. Conpleto spatio succedit ille nefandus, Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant. Quamquam erit alius, quem expectant ab oriente,, In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone. Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat, Et 〈signo〉 signat populum in nomine Christi; . De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt, Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde: Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet, (Et) flumina quoque iratus in sanguine uertit. Fit sterilis terra nec sudat fontibus aquae, Vt famis inuadat; erit tunc et lues in orbe. Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei Multa aduersus eum conflant in crimina falsa, Incenduntque prius senatum consurgere in ira Et dicunt Heliam inimicum egere Romanis. Tunc inde confertim motus senatus ab illis Exorant Neronem precibus et donis iniquis: Tolle inimicos populi de rebus humanis, Per quos et di nostri conculcantur neque coluntur. At ille suppletus furia precibusque senatus Vehiculo publico rapit ab oriente prophetas. Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis, Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit. Sub quorum martyrio decima pars conruit urbis Et pereunt ibi homines septem milia plena. Illos autem Dominus quarto die tollit in auras, Quos illi uetuerant sepultura condi iacentes; Suscitanturque solo inmortales facti de morte, Quos inimici sui suspiciunt ire per auras. Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt Ad populum Christi execrantes odio toto. Indurauit enim Altissimus corda nefanda, Sicut Pharaoni prius indurauerat aures. Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus, Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe, Participes autem duo sibi Caesares addit,
307
2,004
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:11
Cum quibus hunc populum persequatur diro furore. Mittunt et edicta per iudices omnes ubique, Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi. Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant. In ista historia si fidelis ire negauit,. Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus. Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo, Sed crnor ubique manat, quem describere uincor; Vincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt, Quamquam sit martyribus aptam tot funera ferre; Per mare, per terras, per insulas atque latebras Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt. Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto Et anno dimidio statuta tempora conplet Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis, Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur, Tollatur imperium, quod fuit inique repletum, Quod per tributa mala diu macerabat omnes. Exurget iterum in istius clade Neronis Rex ad oriente(m) cum quattuor gentibus inde, Inuitatque sibi quam multas gentes ad urbem, Qui ferant auxilium, licet sit fortissimus ipse, Inplebitque mare nauibus cum milia multa, Et si quis occurrerit illi, mactabitur ense; Captiuatque prius Tyrum et Sidona subactas, Nam inde finitimae gentes terrore fatiscunt. Hinc lues, hinc bella, hinc fames, hinc nuntia dura Miscenturque simul, quo fiat turbatio mentis. Interea fremitum dat tuba de caelo repente, (895) Cuius omni loco sonitus praecordia turbat. Videbitur et tunc ignea quadriga per astra Et facula currens, nuntiet ut gentibus ignem. Siccatur fluuius Euphrates denique totus, Vt uia paretur regi cum gentibus illis. Persae, Medi, simul Chaldaei, Babyloni uenibunt, Inmites et agiles, qui nesciant ulli dolere. Hic ergo exoriens cum coeperit inde uenire, Turbaturque Nero et senatus proxime uisum. Et ibunt illi tres Caesares resistere contra: Quos ille mactatos uolucribus donat in escam. Exercitus quorum necesse est uictorem adorent, Cum quo redeuntes in urbe mente mutata Spoliant templa et, quidquid est intus in urbe, Diripiunt mactantque uiros ingenti cruore; Nonissime nudam adigunt incendio facto, Vt neque uestigium eius appareat ultra. Cuius in exitio tabescunt corda potentium Nec se adinueniunt, in quo sint tempore, bruti. Haec quidem gaudebat, sed tota terra gemebat; Vix tamen aduenit illi retributio digna. Luget in aeternum, quae se iactabat aeterna, Cuius et tyranni iam tunc iudicantur a Summo. Stat tempus in finem fumante Roma maturum, Et merces adueniet meritis partita locorum. Inde tamen pergit uictor in terra Iudaea, Quem ipsi Iudaei specta〈ra〉ut uincere Romam. Multa signa facit, ut illi credere possint, Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus; Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi. De Persida homo inmortalem esse se decit. Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis; Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine. Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius; De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta. Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsi?, Susurrantque simul, quoniam sint fraude decepti. Exclamant pariter ad caelum uoce deflentes, Vt Deus illis subueniat uerus ab alto. Tunc Deus omnipotens, terminet ut cuncta, quae dixi, Producet populum celatum tempore multe. Sunt autem Iudaei, trans Persida flumine clausi, Quos usque in finem uoluit Deus ibi morari. Captiuitas illos ibidem redegit ut essent; Ex duodena tribu noue(m) semis ibi morantur. Mendacium ibi non est, [sed] neque odium ullum; Idcirco nec moritur filius suus ante parentes; Nec mortuos plangunt nec lugunt more de nostro, Expeotant quoniam resurrectionem[que] futuram. Non animam ullam uescuntur additis escis, Sed olera tantum, quod sit sine sanguine fuso. Iustitia pleni inlibato corpore uiuunt, In illis nec genesis exercet impia uires. Non febres accedunt in illis, non frigora saeua, Obtemperant quoniam uniuersa candide legis; Quae nos et ipsi sequemur pure uiuentes; Mors tantum aderat et labor, nam cetera surda. Hic ergo populus, qui nunc est extra repostus, Siccato fluuio repetet in terra Iudaea; Cum ipsis et Deus ueniet implere promissa, Qui per totum iter exultant Deo praesente. Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent, Excipere sanctos ipsa creatura laetatur: Omni loco fontes exurgunt esse parati, Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti. Vmbraculum [illis] faciunt nubes, ne uexentur a sole, Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi; Praemittetur enim ante illos angelus Alti, Qui ducatum eis pacificum praestet eundo. Hi sine labore leuiter gradiuntur euntes Et quasi leones, qua transeunt, omnia uastant. Neque gens ulla quidem poterit resistere contra, Si bellum intulerit, cum sit Deus ipse cum illis.
698
4,642
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:12
Expugnant gentes, ciuitates quoque deponunt, Permissione Dei uiduant colonias omnes, Auro uel argento locupletanturque praedando Et sic honestati hymnos pariterque decantant. Mox autem properant sanctae ciuitati paternae, Expauescet enim terribilis ille tyrannus, Et fugit ad reges Boreae cum concitu magno, Vnde rapit populum, ut stet quasi contra (re)pugnans. Cum properant autem exercitu Dei rebelles, Sternunturque solo ab angelis proelio facto (Et prensus ad〉ulter, ipsius et pseudopropheta Mittunt<ur in stagnum sub i)gnea p〈o〉ena uiuentes. Quorum qui pn〈m〉ores, praepositi siue legati, In looo seruorum rediguntur sancti (s) iniqui. Interea sancti intrant in colonia sancta, Qui Dei promissa capiant sine fine laetantes. Exorant Deum pro mortuis uti resurgant, Quod ipse promisit olim de anastasi prima. Incipiet Deus iam tunc inimicis irasci, Status (us)que dies quoniam aduenit iniquis. Cum coeperit autem mundum iudicare per ignem, Deuitatque pios et cadet super impios ignis. Vix remanent pauci, qui referant talia facta, Et qui reservantur, ut seruiant iustis, euadunt. Post persecutionem sanctorum et funera tanta Imminet ut ueniat dies detestabilis, ardens. Ecce canit caelo rauca, sed ubique resultans, Quae pauidat totum orbem in ruina cadentem. Sol fugit incaute, subito fit noctis imago, Et Deus exclamat: Quamdiu me ferre putasti? Cuius signo dato pestis ruet aethere toto, Cum strepitu tonitrui descendit impetus ignis. Tunc aliud atque aliud fulmen iactatur ab astris, Ignea tempestas furit reseruata tot annis.;- Rugit pestifera clades, tremit excita tellus, Nec, quo se auertat, prouidet gens omnis humana. Stellae cadunt caeli, iudicantur astra nobiscum: Turbantur caelicolae, agitur dum saecli ruina. Suppetium nullum tunc erit et clamor inanis; Non nauis accipiet hominem, non ulla latebra; Nec illi subueniunt, quos ante pro magno colebant: Quisque sibi satagit, sed nil profic<i>et illi;
274
1,915
csel
lat
Commodianus
Carmen Apologeticum
null
christian
stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml
csel:stoa0096.stoa004.opp-lat2.xml:13
His tantum proficiet, qui fuerint Christo notati;. Ros ad illos erit, nam ceteris poena letalis. Pars incredulorum seruatur molliter usta, Vt genus ipsorum iterum se in ultimo plangat. Quocumque se uertunt homines, uis ignea feruet; Aer ipse mundi, qui placebat ante, crematur. Quot strepitus caeli ingruentis fulmine dicam, Cum ira tot annis collecta funditur omnis? Hinc ignis, hinc tonitrua, hinc turbines, tot mala, feruunt, Bapieturque polus subi<ta> ui mortis in umbram. Partim terra tremens laxat fu(ndamina tota), (Par)tim tonitrua disrumpunt moenia firma; (Atque disturbantur m)uri sicut puluis in auras; Saxa uolant, uen(tis nudantur) tecta domorum. Vastantur patriae, prosternitur ciuitas omnis * t * * osculum uestigio tradat. Tot crepitus, tantos fragores t<antasque) ruinas Quis po(te)rit ferre aut na<u>f<ra>gia tanta <uitare)? Quid misera mater faciet tunc paruolo dulci ? Aut si pater natum piet, quid profic <i> et illi? Vae refugis Domini, uae et sine Christo n<e>fa<n>dis, Quorum et laeta(n)tes iudicantur <et> pie flentes! Pla(nget prae)terea mugitibus tota natura, Donec cesset furia (tandem conp)leta caelestis. Tunc mensibus septem remundabitur terra per ignem Et qui f(uit> humilis ueniens de caelo uidetur. Cum illo descendent angeli claritatis aeternae, Rumpen<tur) et tumuli, exurgent corpora iusta; Quae rapiunt nubes et portant <obui)a(m Ch)risto In a(e)ra; Dominum <ex>cipiunt sancti uiuentes. Suscitat e(t) illos), ut uideant gloriam eius, Quem cruce fixerunt; sed denuo reddet in imis. Vae miser<is> illis ! Testis est necatus ab illis. Quod poenis ipsorum prouidi dolo t * * * * nius sistic * * i Haec non de inuidia canimus, sed fixa uidemus. Cum iusti laetantur, <illi> in inferno cremantur; Dau<id) illis dixit: Domine, redde ill〈is〉 iniqua! Et si non crediderint, in umbra mortis abibunt. — (H)ic utique poterat plebi suae laeta precari; Cur (magis op)tauit: Descendant uiu(i) deorsum? Ceteri qui fuer<int) in aduentum Christi de sanctis,
295
1,976
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Donatum
null
christian
stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml
csel:stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml:0
THASCI CAECILI CVPRIANI AD DONATUM. Bene admones, Donate carissime: nam et promisisse me memini, et reddendi tempestiuum prorsus hoc tempus est, quo indulgente uindemia solutus animus in quietem sollemnes ac statas anni fatigantis indutias sortiatur. locus etiam cum die conuenit, et mulcendis sensibus ac fouendis ad lenes auras blandientis autumni hortorum facies amoena consentit: hic iocundum sermonibus diem ducere et studentibus fabulis in diuina praecepta conscientiam pectoris erudire. ac ne loqui nostrum arbiter profanus impediat aut clamor intemperans familiae strepentis obtundat, petamus hanc sedem : dant secessum uicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus nexibus pendulis per harundines baiulas repunt, uiteam porticum frondea tecta fecerunt. bene hic studia in aures damus, et dum in arbores et in uites uidemus, oblectante prospectu oculos amoenamus, animam simul et auditus instruit et pascit obtutus : quamquam tibi sola nunc gratia, sola cura sermonis est, contemptis uoluptariae uisionis inlecebris in me oculos tuos fixus es, qua ore, qua mente totus auditor es et hoc amore quo diligis. Ceterum quale uel quantum est, quod in pectus tuum ueniat ex nobis, exilis ingenii angusta mediocritas tenues admodum fruges parit, nullis ad copiam fecundi caespitis culminibus ingrauescit, adgrediar tamen facultate, qua ualeo: nam et materia dicendi facit mecum. in iudiciis, [contione] pro rostris opulenta facundia uolubili ambitione iactetur: cum de Domino et de Deo uox est, uocis pura sinceritas non eloquentiae uiribus nititur ad fidei argumenta sed rebus. denique accipe non diserta, sed fortia, nec ad audientiae popularis inlecebram culto sermone fucata, sed ad diuinam indulgentiam praedicandam rudi ueritate simplicia: accipe quod sentitur, antequam discitur, nec per moras emporum longa agnitione colligitur, sed conpendio gratiae maturantis hauritur. Ego cum in tenebris atque in nocte caeca iacerem cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius uestigiis oberrantibus fluctuarem uitae meae nescius, ueritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar, quod in salutem mihi diuina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset utque in nonam uitam lauacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat, exponeret et corporis licet manente conpage hominem animo ac mente mutaret. qui possibilis, aiebam, tanta conuersio, ut repente ac perniciter exuatur, quod uel genuinum situ materiae naturalis obduruit uel usurpatum diu senio uetustatis inoleuit? alta haec et profunda penitus radice sederunt. quando parcimoniam discit, qui epularibus cenis et largis dapibus adsueuit ? et qui pretiosa ueste conspicuus in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem cultum quando deponit ? fascibus ille oblectatus et honoribus esse priuatus et inglorius non potest. hic stipatus clientium cuneis, frequentiore comitatu officiosi agminis honestatus, poenam putat esse, cum solus est. tenacibus semper inlecebris necesse est, ut solebat, uinolentia inuitet, inflet superbia, iracundia inflammet, rapacitas inquietet, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido praecipitet. Haec egomet saepe mecum. nam et ipse quam plurimis uitae prioris erroribus inplicatus tenebar, quibus exui me posse non crederem: sic uitiis adhaerentibus obsecundans eram, desperatione meliorum malis meis uelut iam propriis ac uernaculis et fauebam. sed postquam undae genetalis auxilio superioris aeui labe detersa in expiatum pectus ac purum desuper se lumen infudit, postquam caelitus spiritu hausto in nonum me hominem natiuitas secunda reparauit, mirum in modum protinus confirmare se dubia, patere clausa, lucere tenebrosa, facultatem dare quod prius difficile uidebatur, geri posse quod inpossibile putabatur, ut esset agnoscere terrenum fuisse , quod prius carnaliter natum delictis obnoxium uiueret, Dei esse coepisse, quod iam Spiritus sanctus animaret. scis profecto et mecum pariter recognoscis, quid detraxerit nobis quidue contulerit mors ista criminum, uita uirtutum. scis ipse, nec praedico. in proprias laudes odiosa iactatio est: quamuis non iactatum possit esse sed gratum, quicquid non uirtuti hominis adscribitur, sed de Dei munere praedicatur, ut iam non peccare esse , coeperit fidei, quod ante peccatum est, fuerit erroris humani. Dei est, inquam, Dei omne, quod possumus. inde uiuimus, inde pollemus, inde sumpto et concepto uigore hic adhuc positi futurorum indicia praenoscimus: sit tantum timor innocentiae custos, ut qui in mentes nostras indulgentiae caelestis adlapsu clementer Dominus influxit, in animi oblectantis hospitio iusta operatione teneatur, ne accepta securitas indiligentiam pariat et uetus denuo hostis obrepat.
669
4,716
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Donatum
null
christian
stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml
csel:stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml:1
Ceterum si tu innocentiae, si iustitiae uiam teneas inlapsa firmitate uestigii tui, si in Deum uiribus totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur, quantum gratiae spiritalis augetur. non enim, qui beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo de Deo munere munere ulla uel modus est. profluens largiter spiritus nullis finibus premitur nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia frenatur. manat iugiter, exuberat afluenter: nostrum tantum sitiat pectus et pateat. quantum illuc fidei capacis adferimus, tantum gratiae inundantis haurimus. inde iam facultas datur, castitate sobria, mente integra, uoce pura in medellam dolentium posse uenenorum uirus extitinguere, animorum desipientium labes reddita sanitate purgare, infestis iubere pacem, uiolentis quietem, ferocientibus lenitatem, inmundos et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus inmerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere, ut recedant duris uerberibus urguere, conflictantes, eiulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere. res illic geritur nec uidetur: occulta plaga et poena manifesta. ita quod esse iam coepimus, acceptus spiritus licentia sua potitur: quod necdum corpus ac membra mutauimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur. quantus hic animi potentatus est, quanta uis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc maiorem et fortiorem uiribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum inperioso iure dominetur. Atque ut inlustrius ueritate patefacta diuini muneris indicia clarescant, lucem tibi ad cognitionem dabo, malorum caligine abstersa operti saeculi tenebras reuelabo. paulisper te crede subduci in montis ardui uerticem celsiorem, speculare indererum infra te iacentium facies et oculis in diuersa porrectis ipse a terrenis contactibus liber fluctuantis mundi turbines intuere: iam saeculi et ipse misereberis tuique admonitus et plus in Deum gratus maiore laetitia quod euaseris gratuleris. cerne tu itinera latronibus clausa, maria obsessa praedonibus, cruento horrore castrorum bella ubique diuisa. madet orbis mutuo sanguine: et homicidium cum admittunt singuli, crimen est: uirtus uocatur, cum publice geritur. inpunitatem sceleribus adquirit non innocentiae ratio, sed saeuitiae magnitudo. Iam si ad urbes ipsas ocujos tuos atque ora conuertas, celebritatem offendes omni solitudine tristiorem. paratur gladiatorius ludus, ut libidinem crudelium luminum sanguis oblectet. inpletur in sucum cibis fortioribus corpus, et aruinae toris membrorum moles robusta pinguescit, ut saginatus in poenam carius pereat. homo occiditur in hominis uoluptatem, et ut quis possit occidere, peritia est, usus est, ars est: scelus non tantum geritur sed docetur. quid potest inhumanius, quid acerbius dici? disciplina est, ut perimere quis possit, et gloria est, quod perimit quid illud, oro te, quale est, ubi se feris obiciunt, quos nemo damnauit, aetate integra, honesta satis forma, ueste pretiosa? uiuentes in ultroneum funus ornantur, malis suis miseri et gloriantur. pugnant ad bestias non crimine sed furore. spectant filios suos patres, frater in cauea et soror praesto est, et spectaculi licet pretium largior muneris adparatus amplificet, ut maeroribus suis mater intersit, hoc pro dolor mater et redimit. et in tam impiis spectaculis tamque diris esse se non putant oculis parricidas. Conuerte hinc uultus ad diuersi spectaculi non minus paenitenda contagia: in theatris quoque conspicies, quod tibi et dolori sit et pudori. cothurnus est tragicus, prisca carmine facinora recensere: de parricidiis et incestis horror antiquus expressa ad imaginem ueritatis actione replicatur, ne saeculis transeuntibus exolescat quod aliquando commissum est. admonetur aetas omnis auditu fieri posse quod factum est. numquam aeui senio delicta moriuntur, numquam temporibus crimen obruitur, numquam scelus obliuione sepelitur. exempla fiunt quae esse iam facinora destiterunt. tum delectat in mimis turpitudinum magisterio uel quid domi gesserit recognoscere uel quid gerere possit audire. adulterium discitur dum uidetur, et lenocinante ad uitia publicae auctoritatis malo quae pudica fortasse ad spectaculum matrona processerat, de spectaculo reuertitur inpudica. adhuc deinde morum quanta labes, quae probrorum fomenta, quae alimenta uitiorum, histrionicis gestibus inquinari, uidere contra foedus iusque nascendi patientiam incestae turpitudinis elaboratam: euirantur mares, honor omnis et uigor sexus eneruati corporis dedecore mollitur plusque illic placet, quisque uirum in feminam magis fregerit. in laudem crescit ex crimine et peritior quo turpior iudicatur. spectatur hic pro nefas et libenter. quid non possit suadere qui talis est? mouet sensus, mulcet adfectus, expugnat boni pectoris conscientiam fortiorem: nec deest probri blandientis auctoritas, ut auditu molliore pernicies hominibus obrepat. exprimunt inpudicam Venerem, adulterum Martem, louem illum suum non magis regno quam uitiis principem, in terrenos amores cum ipsis suis fulminibus ardentem, nunc in plumam oloris albescere, nunc aureo imbre defluere, nunc in puerorum pubescentium raptus ministri(auibus prosilire. quaere iam nunc, an possit esse qui spectat integer uel pudicus. deos suos, quos ueneratur, imitatur: fiunt miseris et religiosa delicta. O si et possis in illa sublimi specula constitutus oculos tuos inserere secretis, recludere cubiculorum obductas fores et ad conscientiam luminum penetralia occulta reserare: aspicias ab inpudicis geri quod nec possit aspicere frons pudica, uideas quod crimen sit et uidere, uideas quod uitiorum furore dementes gessisse se negant et gerere festinant. libidinibus insanis in uiri uiri proruunt. fiunt quae nec illis possunt placere qui faciunt. mentior, nisi alios qui talis est increpat, turpes turpis infamat et euasisse se conscium credit, quasi conscientia satis non sit. idem in publico accuaatores, in occulto rei, in semet ipsos censores pariter et nocentes: damnant foris quod intus operantur, admittunt libenter, quod cum admiserint criminantur. audacia prorsus cum uitiis faciens et inpudentia congruens inpudicis. nolo mireris quae locuntur huiusmodi: ore illo quidquid iam uoce delinquitur minus est. Sed tibi post insidiosas uias, post dispersas orbe toto multiplices pugnas, post spectacula uel cruenta uel turpia, post libidinum probra uel lupanaribus prostituta uel domesticis parietibus obsaepta, quorum quo secretior culpa, maior audacia est, forum fortasse uideatur immune, quod ab iniuriis lacessentibus liberum nullis malorum contactibus polluatur. illuc aciem tuam flecte: plura illic quae detesteris inuenies, magis oculos tuos inde deuertes. incisae sint licet leges duodecim tabulis et publico aere praefixo iura. proscripta sint: inter leges ipsas delinquitur, inter iura peccatur, innocentia nec illic, ubi defenditur, reseruatur. saeuit inuicem discordantium rabies et inter togas pace rupta forum litibus mugit insanum. hasta illic et gladius et carnifex praesto est, ungula effodiens, eculeus extendens, ignis exurens, ad hominis corpus unum supplicia plura quam membra. quis inter haec uero subueniat? patronus? sed praeuaricatur et decipit. iudex? sed sententiam uendit. qui sedet crimina uindicaturus admittit, et ut reus innocens pereat, fit nocens iudex. flagrant ubique delicta et passim multiformi genere peccandi per improbas mentes nocens uirus operatur. hic testamentum subicit, ille falsum capitali fraude conscribit: hic arcentur hereditatibus liberi, illic bonis donantur alieni : inimicus insimulat, «alumniator inpugnat, testis infamat. utrubique grassatur in mendacium criminum prostitutae uocis uenalis audacia, cum interim nocentes nec cum innocentibus pereunt. nullus de legibus metus est, de quaesitore, de iudice pauor nullus: quod potest redimi non timetur. esse iam inter nocentes innoxium crimen est: malos quisquis non imitatur offendit. consensere iura peccatis et coepit licitum esse quod publicum est. quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas, ubi qui damnent improbos desunt, soli tibi qui damnentur occurrunt?
1,138
8,226
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Donatum
null
christian
stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml
csel:stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml:2
fallendi sapore medicato poculum uidetur esse, quod sumitur: ubi epota res est, pernicies hausta grassatur. quippe illum uides, qui amictu clariore conspicuus fulgere sibi uidetur in purpura: quibus hoc sordibus emit, ut fulgeat, quos adrogantium fastus prius pertulit, quas superbas fores matutinus salutator obsedit, quot tumentium contumeliosa uestigia stipatus in clientium cuneos ante praecessit, ut ipsum etiam salutatum comes postmodum pompa praecederet, obnoxia non homini sed potestati. neque enim coli moribus meruit ille sed fascibus. horum denique uideas exitus turpes. cum auceps temporum palpator abscessit, cum priuati latus nudum desertor adsecla foedauit: tunc laceratae domus plagae conscientiam feriunt, tunc rei familiaris exhaustae damna noscuntur, quibus redemptus fauor uulgi et caducis adque inanibus uotis popularis aura quaesita est. stulta prorsus et uana iactura, frustrantis spectaculi uoluptate id parare uoluisse, quod nec populus acciperet et perderet magistratus.
135
996
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Donatum
null
christian
stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml
csel:stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml:3
Sed et quos diuites opinaris continuantes saltibus saitus et de confinio pauperibus exclusis infinita ac sine terminis rura latius porrigentes, quibus argenti etauri maximum pondus et pecuniarum ingentium uel exstructi aggeres uel defossae strues, hos etiam inter diuitias suas trepidos cogitationis incertae sollicitudo discruciat, ne praedo uastet, ne percussor infestet, ne inimica cuiusque locupletioris inuidia calumniosis litibus inquietet. non cibus securo somnusue contingit, suspirat ille in conuiuio, bibat licet gemma, et cum epulis marcidum corpus torus mollior alto sinu condidit, uigilat in pluma nec intellegit miser, speciosa sibi esse supplicia, auro 80 alligatum teneri et possideri magis, quam possidere [diuitias] , adque — o detestabilis caecitas mentium et cupiditatis insanae profunda caligo! – cum exonerare se possit et leuare ponderibus, pergit magis fortunis angentibus incubare, pergit poenalibus cumulis pertinaciter adhaerere. nulla in clientes inde largitio est, cum indigentibus nulla partitio est, et pecuniam suam dicunt, quam uelut alienam domi clausam sollicito labore custodiunt, ex qua non amicis, non liberis quicquam, non sibi denique impertiunt, possident ad hoc tantum, ne possidere alteri liceat, et — o nominum quanta diuersitas! — bona appellant, ex quibus nullus illis nisi ad res malas usus est. An ta uel illos putas tutos, illos saltim inter honorum infolaa et opes largas stabili firmitate securos, quos regalis aulae splendore fulgentes armorum excubantium tutela circumstat? maior illis quam ceteris metus est. tam ille timere cogitur quam timetur. exigit poenas pariter de potentiore sublimitas, sit licet satellitum manu saeptus et clausum ac protectum latus numeroso stipatore tueatur. quam securos non sinit esse subiectos, tam necesse est non sit et ille securus: ante ipsos tenet potestas sua quos facit esse terribiles: adridet, ut saeuiat, blanditur, ut fallat, extollit, ut deprimat. faenore quodam nocendi quam fuerit amplior summa dignitatis et honorum, tam maior exigitur usura poenarum. Una igitur placida et fida tranquillitas, una solida et firma securitas, si qui ab his inquietantis saeculi turbinibus extractus. salutaris portus statione fundetur: ad caelum oculos tollit a terris et ad Domini munus admissus ac Deo suo mente iam proximus, quidquid apud ceteros in rebus humanis sublime ac magnum
344
2,366
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Donatum
null
christian
stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml
csel:stoa0104a.stoa001.opp-lat.xml:4
uidetur, intra suam iacere conscientiam gloriatur. nihil adpetere iam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo maior est. \'quam stabilis, quam inconcussa tutela est, quam perennibus bonis caeleste praesidium, inplicantis mundi laqueis solui, in lucem immortalitatis aeternae de terrena faece purgari. uiderit, quae in nos prius infestantis inimici pernicies insidiosa grassata ait plus amare conpellimur, quod futuri sumus, dum et scire conceditur et damnare, quod eramus. nec ad hoc pretiis ant ambitu aut manu opus est, ut hominis summa uel dignitas uel potestas elaborata mole pariatur: et gratuitum de Deo munus et facile est. ut sponte sol radiat, dies luminat, fons rigat, imber inrorat, ita se spiritus caelestis infundit. postquam auctorem suum caelum intuens anima cognouit, sole altior et hac omni terrena potestate sublimior id esse incipit, quod esse se credit. Tu tantum, quem iam spiritalibus castris caelestis militia signauit, tene incorruptam, tene sobriam religiosis uirtutibus disciplinam. sit tibi uel oratio adsidua uel lectio. nunc cum Deo loquere, nunc Deus tecum. ille te praeceptis suis instruat, ille disponat. quem ille diuitem fecerit, nemo pauperem faciet. penuria esse nulla iam poterit, cum semel pectus caelestis sagina saturauerit. iam tibi auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustis uestita domicilia sordebunt, cum scieris te excolendum magis, te potius ornandum, domum tibi hanc esse potiorem, quam Dominus insedit templi uice, in qua Spiritus sanctus coepit habitare. pingamus hanc domum pigmentis innocentiae, luminemus luce iustitiae. non haec umquam procumbet in lapsum senio uetustatis, nec pigmento parietis aut auro exolescente foedabitur. caduca sunt, quaecumque fucata sunt, nec fiduciam praebent !possidentibus stabilem, quae possessionis non habeant ueritatem. hoc manet cultu iugiter uiuido, honore integro, splendore diuturno. aboleri non potest nec extingui, potest tantum in melius corpore redeunte formari. Haec interim breuibus, Donate carissime. nam etsi facilem de bonitate patientiam, mentem in domino solidam, fidem tutam salutaris auditus oblectat, nihilque tam tuis auribus gratum est, quam quod in Dominum gratum est, moderari tamen dicenda debemus \' simul iuncti et saepius locuturi, et quoniam feriata nunc quies ac tempus est otiosum, quidquid inclinante iam sole in uesperam dies superest, ducamus hunc diem laeti nec sit uel hora conuiuii gratiae caelestis inmunis. sonet psalmos conuiuium sobrium: ut tibi tenax memoria est, uox canora, adgredere hoc munus ex more. magis carissimos pascis, si sit nobis spiritalis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo.
380
2,645
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:0
AD DEMETRIANVM Oblatrantem te et aduersus Deum qui unus et uerus est ore sacrilego et uerbis impiis obstrepentem frequenter, Demetriane, contempseram uerecundius et melius existimans errantis inperitiam silentio spernere quam loquendo dementis insaniam prouocare. nec hoc sine magisterii diuini auctoritate faciebam, cum scriptum sit: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit inrideat sensatos sermones tuos, et iterum: noli respondere inprudenti ad inprudentiam eius ne similis fias illi, et sanctum quoque iubeamur intra conscientiam nostram tenere nec inculcandum porcis et canibus exponere loquente Domino et dicente: ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne inculcent eas pedibus suis. nam cum ad me saepe studio magis contradicendi quam uoto discendi uenires et clamosis uocibus personans malles tua inpudenter ingerere quam nostra patienter audire, ineptum uidebatur congredi tecum, quando facilius esset et leuius turbulenti maris concitos fluctus clamoribus retundere quam tuam rabiem tractatibus coercere. certe et labor inritus et nullus effectus offerre lumen caeco, sermonem surdo, sapientiam bruto, cum nec sentire brutus possit nec caecus lumen admittere nec surdus audire.
172
1,248
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:1
Haec considerans saepe conticui et inpatientem patientia uici, cum nec docere indocilem possem nec impium religione comprimere nec furentem lenitate cohibere. sed enim cum dicas plurimos conqueri et quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeuiant, quodque imbres et pluuias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet, ne iam non uerecundiae, sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, uideamur crimen agnoscere. respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et ceteris quos tu forsitan concitasti et aduersum nos odia tuis maledicis uocibus seminando comites tibi plures radicis adque originis tui pullulatione fecisti: quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. nam qui ad malum motus est mendacio fallente multo magis ad bonum mouebitur ueritate. Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante iam cursu exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur. Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente. quid si et senes inputent christianis quod minus ualeant in senectute, quod non perinde ut prius uigeant auditu aurium, cursu pedum, oculorum acie, uirium robore, suco uiscerum, mole membrorum, et cum olim ultra octingentos et nongentos annos uita hominum longaeua procederet, uix nunc possit ad centenarium numerum peruenire. canos uidemus in pueris, capilli deficiunt antequam crescunt, nec aetas in senectutem desinit, sed incipit a senectute. sic in ortu adhuc suo ad finem natiuitas properat, sic quodcumque nunc nascitur mundi ipsius senectute degenerat, ut nemo mirari debeat singula in mundo deficere coepisse, cum ipse iam mundus totus in defectione sit et in fine. Quod autem crebrius bella continuant, quod sterilitas et fames sollicitudinem cumulant, quod saeuientibus morbis ualitudo frangitur , quod humanum genus luis populatione uastatur, et hoc scias esse praedictum in nouissimis temporibus multiplicari mala et aduersa uariari et adpropinquante iam iudicii die magis ac magis in plagas generis humani censuram Dei indignantis accendi. non enim, sicut tua falsa querimonia et inperitia ueritatis ignara iactat et clamitat, ista accidunt, quod dii uestri a nobis non colantur, sed quod a uobis non colatur Deus. nam cum ipse sit mundi dominus et rector et cuncta arbitrio eius et nutu gerantur nec quicquam fieri possit nisi quod aut fecerit aut fieri ipse permiserit, utique quando ea fiunt quae iram Dei indignantis ostendunt non propter nos fiunt a quibus Deus colitur, sed delictis et meritis uestris inrogantur, a quibus Deus omnino nec quaeritur nec timetur nec relictis uanis superstitionibus religio uera cognoscitur, ut qui Deus unus est omnibus unus colatur ab omnibus et rogetur. Ipsum denique audi loquentem, ipsum uoce diuina instruentem nos et monentem: Dominum Deum tuum [inquit] adorabis et illi soli seruies, et iterum: non erunt tibi dii alii absque me, et iterum: nolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis et ne adoraueritis eos: et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos. propheta item sancto Spiritu plenus contestatur et denuntiat iram Dei dicens: haec dicit dominus omnipotens: eo quod domus mea deserta est, uos autem sectamini unusquisque in domum suam, propterea abstinebit caelum a rore et terra subtrahet procreationes suas, et inducam gladium super terram et super frumentum et super uinum et super oleum et super homines et super pecora et super omnes labores manuum eorum. item propheta alius repetit et dicit: et pluam super unam ciuitatem et super unam non pluam. pars una compluetur et pars super quam non pluero arefiet. et congregabuntur duae et tres ciuitates in unam ciuitatem potandae aquae causa nec sic satiabuntur: et non conuertimini ad me, dicit Dominus. Indignatur ecce Dominus et irascitur et quod ad eum non conuertamini comminatur: et tu miraris aut quereris in hac obstinatione et contemptu uestro, si rara desuper pluuia descendat, si terra situ pulueris squaleat, si uix ieiunas et pallidas herbas sterilis gleba producat, si uineam debilitet grando caedens, si oleam detruncet turbo subuertens, si fontem siccitas statuat, aerem pestilens aura corrumpat, hominem morbida ualitudo consumat, cum omnia ista peccatis prouocantibus ueniant et plus exacerbetur Deus quando nihil talia et tanta proficiant. fieri enim ista uel ad disciplinam contumacium uel ad poenam malorum, declarat in scripturis sanctis idem Deus dicens: sine causa percussi filios uestros, disciplinam non exceperunt. et propheta deuotus ac dicatus Deo ad haec eadem respondit et dicit: uerberasti eos nec doluerunt: flagellasti eos nec uoluerunt accipere disciplinam. ecce inrogantur diuinitus plagae et nullus Dei metus est: ecce uerbera desuper et flagella non desunt et trepidatio nulla, nulla formido est. quid si non intercederet rebus humanis uel ista censura ? quanto adhuc maior in hominibus esset audacia facinorum inpunitate secura?
996
6,653
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:2
Quereris quod minus nunc tibi uberes fontes et aurae salubres et frequens pluuia et fertilis terra obsequium praebeant, quod non ita utilitatibus tuis et uoluptatibus elementa deseruiant. tu enim Deo semis per quem tibi cuncta deseruiunt: famularis illi cuius nutu tibi uniuersa famulantur. ipse de seruo tuo exigis seruitutem et homo hominem parere tibi et oboedire compellis, et cum sit uobis eadem sors nascendi, condicio una moriendi, corporum materia consimilis, animarum ratio communis, aequali iure et pari lege uel ueniatur in istum mundum uel de mundo postmodum recedatur, tamen nisi tibi pro arbitrio tuo seruiatur, nisi ad uoluntatis obsequium pareatur, inperiosus et nimius seruitutis exactor flagellas, uerberas, fame, siti, nuditate et ferro frequenter et carcere adfligis et crucias. et non agnoscis Dominum Deum tuum, cum sic exerceas ipse dominatum?
129
866
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:3
Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat et dicit: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris. Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus aut libidine incestus aut crudelitate uiolentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula conprimantur, ferocius intus et grauius de calumniis et iniuriis potentium ciuium domesticae inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi imbribus caelum, cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera et adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur euadere: nam perire aegrum uoluit qui censum pereuntis inuadit. Tantus cladium terror dare non potest innocentiae disciplinam et inter populum frequenti strage morientem nemo considerat et se esse mortalem. passim discurritur, rapitur, occupatur: praedandi dissimulatio nulla, nulla cunctatio: quasi liceat, quasi oporteat, quasi ille qui non rapit damnum et dispendium proprium sentiat, sic unusquisque rapere festinat. in latronibus est utcumque aliqua scelerum uerecundia, auias fauces et desertas solitudines diligunt, et sic illic delinquitur, ut tamen delinquentium facinus tenebris et nocte ueletur. auaritia palam saeuit et ipsa audacia sua tuta in fori luce abruptae cupiditatis arma
532
3,667
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:4
prostituit. inde falsarii, uenefici inde, inde in media ciuitate sicarii tam ad peccandum praecipites quam inpune peccantes. a nocente crimen admittitur, nec innocens qui uindicet inuenitur. de accusatore uel iudice metus nullus: inpunitatem consecuntur mali, dum modesti tacent, timent conscii, ueneunt iudicaturi. et idcirco per prophetam diuino spiritu et instinctu rei ueritas promitur, certa et manifesta ratio monstratur Dominum posse aduersa prohibere sed ne ille subueniat merita peccantium facere. numquid, ait, non ualet manus Dei, ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter delicta uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. peccata itaque et delicta reputentur, conscientiae uulnera cogitentur, et desinat unusquisque de Deo uel de nobis conqueri, si quod patitur intellegat se mereri. Et ecce id ipsum quale est unde nobis cum maxime sermo est, quod nos infestatis innoxios, quod in contumeliam Dei inpugnatis adque opprimitis Dei seruos? parum est quod furentium uarietate uitiorum, quod iniquitate feralium criminum, quod cruentarum conpendio rapinarum uita uestra maculatur, quod superstitionibus falsis religio uera subuertitur, quod Deus omnino nec quaeritur nec timetur: adhuc insuper Dei seruos et maiestati ac numini eius dicatos iniustis persecutionibus flagitatis. satis non est quod ipse tu Deum non colis: adhuc insuper eos qui colunt sacrilega infestatione persequeris. Deum nec colis nec coli omnino permittis, et cum ceteri qui non tantum ista inepta idola et manu hominis facta simulacra sed et portenta quaedam et monstra uenerantur tibi placeant, solus displicet Dei cultor. fumant ubique in templis uestris hostiarum busta et rogi pecorum, et Dei altaria uel nulla sunt uel occulta. crocodili et cynocephali et lapides et serpentes coluntur, et Deus solus in terris aut non colitur aut non est inpune quod colitur. innoxios, iustos, Deo caros domo priuas, patrimonio spolias, catenis premis [carcere includis], bestiis, gladio, ignibus punis. nec saltim contentus es dolorum nostrorum conpendio et simplici ac ueloci breuitate poenarum: admoues laniandis corporibus longa tormenta, multiplicas lacerandis uisceribus numerosa supplicia, nec feritas adque immanitas tua usitatis potest contenta esse tormentis: excogitat nouas poenas ingeniosa crudelitas. Quae haec est insatiabilis carnificinae rabies, quae inexplebilis libido saeuitiae? quin potius elege tibi alterum de duobus: christianum esse aut est crimen aut non est. si crimen est, quid non interficis confitentem P si crimen non est, quid persequeris innocentem? torqueri enim debui, si negarem. si poenam tuam metuens id quod prius fueram et quod deos tuos non colueram mendacio fallente celarem, tunc torquendus fuissem, tunc ad confessionem criminis cum ui doloris adigendus, sicut in quaestionibus ceteris torquentur rei qui se negant crimine quo accusantur teneri, ut facinoris ueritas quae indice uoce non promitur dolore corporis exprimatur. nunc uero cum sponte confitear et clamem et crebris ac repetitis identidem uocibus christianum me esse contester, quid tormenta admoues confitenti et deos tuos non in abditis et secretis locis sed palam, sed publice, sed in foro ipso magistratibus et praesidibus audientibus destruenti? ut et si parum fuerat quod in me prius criminabaris, creuerit quod et odisse et punire plus debeas. quid dum me christianum celebri loco et populo circumstante pronuntio et uos et deos uestros clara et publica praedicatione confundo, quid te ad infirmitatem corporis uertis, quid cum terrenae carnis inbecillitate contendis? cum animi uigore congredere, uirtutem mentis infringe, fidem destrue, disceptatione si potes uince, uince ratione. Vel si quid diis tuis numinis et potestatis est, ipsi in ultionem suam surgant, ipsi se sua maiestate defendant. at quid praestare colentibus possunt qui se de non colentibus uindicare non possunt? nam si eo qui uindicatur pluris est ille qui uindicat, tu diis tuis maior es. si ergo his quos colis maior es, non tu eos colere, sed ab illis coli debes. sic illos laesos ultio uestra defendit, quomodo et clausos ne pereant tutela uestra custodit. pudeat te eos colere quos ipse defendis, pudeat tutelam de iis sperare quos tu tueris. 0 si audire eos uelis et uidere, quando adiurantur a nobis, torquentur spiritalibus flagris et uerborum tormentis de obsessis corporibus eiciuntur, quando eiulantes et gementes uoce humana et potestate diuina flagella et uerbera sentientes uenturum iudicium confitentur. ueni et cognosce uera esse quae dicimus: et quia sic deos colere te dicis, uel ipsis crede quos colis. aut si uolueris et tibi credere, de te ipso loquetur audiente te qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecauit. uidebis nos rogari ab eis quos tu rogas, timeri ab eis quos tu adoras: uidebis sub manu nostra stare uinctos et tremere captiuos quos tu suspicis et ueneraris ut dominos. certe uel sic confundi in istis erroribus tuis poteris, quando conspecxeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et praesentibus licet uobis praestigias illas et fallacias suas non posse celare.
778
5,187
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:5
Quae ergo mentis ignauia est, immo quae desipientium caeca et stulta dementia ad lucem de tenebris non uenire et mortis aeternae laqueis uinctos spem nolle inmortalitatis excipere, non metuere Deum conminantem et dicentem: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli. et iterum: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis? quid te ad falsos deos humilias et inclinas, quid ante inepta simulacra et figmenta terrena captiuum corpus incuruas? rectum te Deus fecit et cum cetera animalia prona et ad terram situ uergente depressa sint, tibi sublimis status et ad caelum adque ad Dominum susum uultus erectus est. illuc intuere, illuc oculos tuos dirige, in supernis Deum quaere. ut carere inferis possis, ad alta et caelestia suspensum pectus adtolle. quid te in lapsum mortis cum serpente quem colis sternis ? quid in ruinam diaboli per ipsum et cum ipso cadis? sublimitatem serua qua natus es. perseuera talis qualis a Deo factus es. cum statu oris et corporis animum tuum statue. ut cognoscere Deum possis, te ante cognosce. relinque idola quae humanus error inuenit. ad Deum conuertere: quem si inploraueris, subuenit. Christo crede quem uiuificandis ac reparandis nobis pater misit. laedere seruos Dei et Christi persecutionibus tuis desine quos laesos ultio diuina defendit. Inde est enim quod nemo nostrum quando adprehenditur reluctatur nec se aduersus iniustam uiolentiam uestram quamuis nimius et copiosus noster populus ulciscitur. patientes facit de secutura ultione securitas. innocentes nocentibus cedunt, insontes poenis et cruciatibus acquiescunt certi et fidentes quod inultum non remaneat quodcumque perpetimur quantoque maior fuerit persecutionis iniuria tanto iustior fiat et grauior pro persecutione uindicta. nec umquam impiorum scelere in nostrum nomen exurgitur, ut non statim diuinitus uindicta comitetur. ut memorias taceamus antiquas et ultiones pro cultoribus Dei saepe repetitas nullo uocis praeconio reuoluamus, documentum recentis rei satis est quod sic celeriter quodque in tanta celeritate sic granditer nuper secuta defensio est ruinis rerum, iacturis opum, dispendio militum, deminutione castrorum. nec hoc casu accidisse aliquis existimet aut fuisse fortuitum putet, cum iam pridem scriptura diuina posuerit et dixerit: mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus, et iterum Spiritus sanctus praemoneat et dicat: ne dixeris: ulciscar me de inimico meo, sed expecta Dominum ut tibi auxilio sit. unde clarum est adque manifestum quia non per nos sed pro nobis accidunt cuncta ista quae de Dei indignatione descendunt. Nec ideo quis putet christianos his quae accidunt non uindicari, quod et ipsi uideantur accidentium incursione perstringi. poenam de aduersis mundi ille sentit cui et laetitia et gloria omnis in mundo est. ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cuius uiuendi fructus omnis hic capitur, cuius hic solacium omne finitur, cuius caduca et breuis uita hic aliquam dulcedinem computat et uoluptatem, quando istinc excesserit poena iam sola superest ad dolorem. ceterum nullus his dolor est de incursatione malorum praesentium quibus fiducia est futurorum bonorum. denique nec consternamur aduersis nec frangimur nec dolemus neque in ulla aut rerum clade aut corporum ualitudine mussitamus. spiritu magis quam carne uiuentes firmitate animi infirmitatem corporis uincimus. per ipsa quae uos cruciant et fatigant probari et corroborari nos scimus et fidimus. Putatis nos aduersa uobiscum aequaliter perpeti, quando eadem aduersa uideatis a nobis et uobis non aequaliter sustineri? aput uos inpatientia clamosa semper et querula est, aput nos fortis et religiosa patientia quieta semper et semper in Deum grata est, nec quicquam istic laetum aut prosperum sibi uindicat, sed mitis et lenis et contra omnes fluctuantis mundi turbines stabilis diuinae pollicitationis tempus expectat. quamdiu enim corpus hoc permanet commune cum ceteris, sit necesse est et corporalis condicio communis nec separari generi humano ab inuicem datur, nisi istinc de saeculo recedatur. intra unam domum boni et mali interim continemur. quicquid intra domum uenerit pari sorte perpetimur, donec aeui temporalis fine completo ad aeternae uel mortis uel inmortalitatis hospitia diuidamur. non ergo idcirco compares uobis et aequales sumus, quia in isto adhuc mundo et carne hac constituti mundi et carnis incommoda uobiscum pariter incurrimus. nam cum in sensu doloris sit omne quod punit, manifestum est eum non esse participem poenae tuae quem uideas tecum non dolere. Viget aput nos spei robur et firmitas fidei et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et inmobilis uirtus et numquam non laeta patientia et de Deo suo semper anima secura, sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur spei ac fidei nostrae firmitatem caelesti uoce corroborans. ficus, inquit, non adferet fructum et non erunt nascentia in uineis. mentietur opus oliuae et campi non praestabunt cibum. deficient a pabulo oues et non erunt in praesepibus boues. ego autem in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dei hominem et cultorem Dei subnixum spei ueritate et fidei stabilitate fundatum negat mundi huius et saeculi infestationibus commoueri. uinea licet fallat et olea decipiat et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad christianos, quid ad Dei seruos quos paradisus inuitat, quos gratia omnis et copia regni caelestis exspectat? exultant semper in Domino et laetantur et gaudent in Deo suo et mala adque aduersa mundi fortiter tolerant, dum bona et prospera futura prospectant. nam qui exposita natiuitate terrena spiritu recreati et renati sumus nec iam mundo sed Deo uiuimus, non nisi cum ad Deum uenerimus. Dei munera et promissa capiemus. et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis et uel auferendis uel temperandis aduersis rogamus semper et preces fundimus et pro pace ac salute uestra propitiantes et placantes Deum diebus ac noctibus iugiter adque instanter oramus. Nemo sibi itaque blandiatur quod nobis et profanis, Dei cultoribus et Deo aduersantibus sit interim per aequalitatem carnis et corporis laborum saecularium condicio communis, ut ex hoc opinetur non omnia ista quae accidunt nobis inrogari, cum Dei ipsius praedicatione et prophetica contestatione ante praedictum sit uenturam super iniustos iram Dei, persecutiones quae nos humanitus laederent non defuturas, sed et ultiones quae laesos diuinitus defenderent secuturas. Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. proximus est enim dies Domini, et obtritio s Deo aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis et irae ponere orbem terrae desertum et peccatores perdere ex eo. et iterum: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et s uccendet illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo comminatur dicens: uadite et caedite et nolite
1,116
7,435
csel
lat
Cyprian, Saint
Ad Demetrianum
null
christian
stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa002.opp-lat1.xml:6
parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes et uirgines et mulieres et paruulos interficite ut perdeleantur. omnem autem super quem signum inscriptum est ne tetigeritis. quod autem sit hoc signum et qua in parte corporis positum manifestat alio in loco Deus dicens: transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum et ille saluus adque incolumis reseruetur quisque in hoc signo inuenitur, item Dei testimonio conprobatur dicentis: et erit sanguis in signo uobis super domos in quibus ibi eritis, et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga deminutionis, cum percutiam terram Aegypti. quod ante occiso agno praecedit in imagine impletur in Christo secuta postmodum ueritate. ut illic percussa Aegypto Iudaicus populus euadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et cum uastari coeperit mundus et percuti quisque in sanguine et signo Christi inuentus fuerit solus euadit. Respicite itaque dum tempus est ad ueram et aeternam salutem, et quia iam mundi finis in proximo est ad Deum mentes uestras Dei timore conuertite. nec uos delectet in saeculo inter iustos et mites inpotens ista et uana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et auena dominetur, nec dicatis mala accidere, quia dii uestri a nobis non colantur, sed sciatis esse hanc iram Dei, Dei hanc esse censuram. ut qui beneficiis non intellegitur uel plagis intellegatur. Deum uel sero quaerite, quia iam pridem per prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: quaerite Deum, et uiuet anima uestra. Deum uel sero cognoscite, quia et Christus adueniens hoc admonet et docet dicens: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. credite illi qui omnino non fallit. credite illi qui haec omnia futura praedixit. credite illi qui credentibus praemium uitae aeternae dabit. credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus inrogabit. Quae tunc erit fidei gloria, quae poena perfidiae, cum ludicii dies uenerit, quae laetitia credentium, quae maestitia perfidorum noluisse istic prius credere et ut credant iam redire non posse. cremabit addictos ardens semper gehenna et uiuacibus flammis uorax poena, nec erit unde habere tormenta uel requiem possint aliquando uel finem. seruabuntur cum corporibus suis animae infinitis cruciatibus ad dolorem. spectabitur illic a nobis semper qui hic nos spectauit ad tempus, et in persecutionibus factis oculorum crudelium breuis fructus perpetua uisione pensabitur secundum scripturae sanctae fidem dicentis: uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur, et erunt ad uisionem uniuersae carni. et iterum: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui abstulerunt labores eorum. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter se, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra. erit tunc sine fructu paenitentiae dolor poenae, inanis ploratio et inefficax deprecatio. in aeternam poenam sero credunt qui in uitam aeternam credere noluerunt. Secnritati igitur et uitae dum licet prouidete. offerimus uobis animi et consilii nostri salutare munus. et quia odisse non licet nobis et sic Deo plus placemus, dum nullam pro iniuria uicem reddimus, hortamur, dum facultas adest, dum adhuc aliquid de saeculo superest, Deo satisfacere et ad uerae religionis candidam lucem de profundo tenebrosae superstitionis emergere. non inuidemus commodis uestris nec beneficia diuina celamus. odiis uestris beniuolentiam reddimus et pro tormentis ac suppliciis quae nobis inferuntur salutis itinera monstramus. credite et uiuite et qui nos ad tempus persequimini in aeternum gaudete nobiscum. quando istinc recessum fuerit, nullus iam paenitentiae locus est, nullus satisfactionis effectus. hic uita aut amittitur aut tenetur: hic saluti aeternae cultu Dei et fructu fidei prouidetur. nec quisquam aut peccatis retardetur aut annis quominus ueniat ad consequendam salutem. in isto adhuc mundo manenti paenitentia nulla sera est. patet ad indulgentiam Dei aditus et quaerentibus adque intellegentibus ueritatem facilis accessus est. tu sub ipso licet exitu et uitae temporalis occasu pro delictis roges et Deum qui unus et uerus est confessione et fide agnitionis eius inplores, uenia confitenti datur et credenti indulgentia salutaris de diuina pietate conceditur et ad inmortalitatem sub ipsa morte transitur. Hanc gratiam Christus inpertit, hoc munus misericordiae suae tribuit subigendo mortem trophaeo crucis, redimendo credentem pretio sui sanguinis, reconciliando hominem Deo patri.** , uiuificando mortalem regeneratione caelesti. hunc si fieri potest sequamur omnes, huius sacramento et signo censeamur. hic nobis uiam uitae aperit, hic ad paradisum reduces facit, hic ad caelorum regna perducit. cum ipso semper uiuemus facti per ipsum filii Dei: cum ipso exultabimus semper ipsius cruore reparati. erimus christiani cum Christo simul gloriosi, de Deo patre beati, de perpetua uoluptate laetantes semper in conspectu Dei et agentes Deo gratias semper. neque enim poterit nisi et laetus esse semper et gratus qui cum morti fuisset obnoxius, factus est inmortalitate securus.
872
5,897
csel
lat
Cyprian, Saint
De Bono Patientiae
null
christian
stoa0104a.stoa0003.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa0003.opp-lat1.xml:0
DE BONO PATIENTIAE. De patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates eius et commoda praedicaturus unde potius incipiam, quam quod nunc quoque ad audientiam uestram patientiam uideo esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis sine patientia facere possitis? tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur. nec inuenio, fratres dilectissimi, inter ceteras disciplinae caelestis uias quibus ad consequenda diuinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur quid magis sit uel utilius ad uitam uel maius ad gloriam quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac deuotionis innitimur patientiam maxime tota obseruatione tueamur. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur, sed tam illic patientia falsa est quam et falsa sapientia est. unde enim uel sapiens esse uel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei nouit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo uidentur moneat et dicat: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, item beatus apostolus Paulus plenus Spiritu sancto et uocandis formandisque gentibus missus contestetur et instruat dicens: uidete ne qui uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis. et alio loco, nemo se, inquit, decipiat. si qui putat sapientem se esse in uobis, mundo huic stultus fiat ut fiat sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est aput Deum. scriptum est enim: reprehendens sapientes in astutia ipsorum. et iterum: cognouit Deus cogitationes sapientium quia sunt stultae quare si sapientia illic uera non est, esse non potest et uera patientia. nam si patiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles uidemus esse nec mites sed sibi multum placentes et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic non esse patientiam, ubi sit insolens adfectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inuerecunda iactantia. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non uerbis sed factis sumus, nec uestitu sapientiam sed ueritate praeferimus, qui uirtutum conscientiam magis quam iactantiam nouimus, qui non loquimur magna sed uiuimus, quasi serui et cultores Dei patientiam quam magisteriis caelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus. est enim nobis cum Deo uirtus ista communis. inde patientia incipit, inde claritas eius et dignitas caput sumit. origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. diligenda res homini quae Deo cara est: bonum quod amat maiestas diuina commendat. si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris, quia et seruos esse oportet obsequentes et filios non decet esse degeneres. Qualis uero in Deo et quanta patientia, quod in contumeliam suae maiestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis eius excluditur quominus iustis similiter et iniustis indiscretas pluuias largiatur. uidemus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare uentos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus mitescere uinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat et praestitutum semel retributionis diem patienter expectat, cumque habeat in potestate uindictam, mauult diu tenere patientiam sustinens scilicet clementer et differens, ut si fieri potest multum malitia protracta aliquando mutetur et homo in errorum et scelerum contagio uolutatus uel sero ad Deum conuertatur ipso monente et dicente: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. [et iterum: reuertimini ad me, dicit Dominus.] et iterum: reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui sententiam flectat aduersus malitias inrogatas. quod beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem ad paenitentiam reuocans proponit et dicit: an numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis ignorans quoniam patientia et bonitas Dei ad paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua. iustum iudicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur ut homini ad uitam longa Dei patientia consulatur. tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando iam non potest paenitentia prodesse peccati. Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti, quomodo pater uester caelestis perfectus est. sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus quod diuinis laudibus possit aequari.
876
6,042
csel
lat
Cyprian, Saint
De Bono Patientiae
null
christian
stoa0104a.stoa0003.opp-lat1.xml
csel:stoa0104a.stoa0003.opp-lat1.xml:1
Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere.
251
1,843
End of preview. Expand in Data Studio

Historica Corpus v2

A monolingual pretraining corpus of 314,438 passages (177M words, 1.1B characters) spanning 15 ancient and historical languages, from 500 BCE to 1750 CE.

What's New in v2

  • 2x more passages (314k vs 159k) due to varied-length chunking
  • SGML entity resolution: Middle English þ/ȝ/ð properly rendered (928k entities fixed)
  • PROIEL punctuation: reconstructed from presentation-after attributes
  • TEI apparatus handling: <lem> (main reading) preserved, <rdg> (variants) skipped, <supplied> kept
  • OCR artifact cleaning: line-break hyphenation, column numbers stripped
  • Varied chunk lengths: 11% short (100-200w), 24% medium (200-400w), 32% mid (400-700w), 23% long (700-1000w), 10% full (1000-1200w)
  • Metadata fixes: saga se → Swedish (not Sami), Coptic not hardcoded as Christian, OE genre not hardcoded as poetry

Languages

Language Code Passages Words Sources
Latin lat 196,632 125M PL, CSEL, CAMENA, First1KGreek, Tesserae, Latin Library, CroALa, Corpus Iuris
Ancient Greek grc 42,324 32M First1KGreek, PROIEL
English eng 39,261 15M english_trans, Corpus Iuris
Middle English enm 27,868 4M Michigan ME Corpus
Old Norse non 3,316 0.6M SagaDB, CLTK, Heimskringla
Coptic cop 3,105 0.4M Coptic Scriptorium
German deu 456 First1KGreek translations
Old English ang 373 OE Sacred, OEDT
Norwegian (Bokmål) nob 352 SagaDB translations
Swedish swe 219 SagaDB translations
French fra 206 SagaDB translations
Gothic got 134 PROIEL (Wulfila Bible)
Old Church Slavonic chu 85 PROIEL (Codex Marianus)
Danish dan 74 SagaDB translations
Classical Armenian xcl 33 PROIEL

Sources

Source Passages Description
CAMENA 84,036 Neo-Latin literature 1500-1750 (letters, history, poetry, encyclopedias)
Patrologia Latina 60,403 Church fathers (Latin, 4th-13th c.)
First1KGreek 44,884 Greek literature 700 BCE-900 CE
english_trans 29,889 English translations of classical texts (long-s OCR corrected)
Middle English 27,868 Michigan corpus (SGML entities resolved to Unicode)
Latin Library 24,952 Classical and medieval Latin
Tesserae 10,896 Classical Latin (intertextuality project)
CSEL 10,556 Church fathers (critical editions)
Corpus Iuris 9,490 Roman law (Latin + English)
SagaDB 3,862 Old Norse sagas + translations
Coptic Scriptorium 3,102 Coptic texts
Old Norse CLTK 1,631 Old Norse poetry + prose
PROIEL 1,505 Parallel treebank (with reconstructed punctuation)
CroALa 919 Croatian Latin
Others 1,340 OE Sacred, OEDT, Heimskringla

Schema

Column Type Description
source string Source repository/collection
language string ISO 639-3 code
author string Author (where known)
work string Work title
genre string Genre (poetry, history, law, etc.)
tradition string Tradition (christian, secular, norse_pagan)
urn string CTS/URN identifier (where available)
id string Unique passage identifier
text string Passage text (cleaned, entity-resolved)
word_count int Word count
char_count int Character count

Extraction

Built with extract_corpus.py using a parser class architecture:

  • TEIParser — CSEL, PL, CAMENA, First1KGreek, CroALa, Coptic (with proper <lem>/<supplied> handling)
  • EnglishTransParser — TEI + long-s OCR correction
  • ProielParser — punctuation reconstructed from presentation-after
  • SagaParser — entity resolution, corrected language codes
  • MiddleEnglishParser — 203 SGML entities resolved to Unicode
  • PlaintextParser, TesseraeParser, OldEnglishParser
Downloads last month
80