Dataset Viewer
Auto-converted to Parquet Duplicate
image
imagewidth (px)
1.26k
1.3k
text
stringlengths
19
1.4k
Veni Sancte Spíritus, Et emítte caélitus Lucis tuae rádium. Veni pater páuperum, Veni dator múnerum, Veni lumen córdium. Consolátor óptime, Dulcis hospes ánimae, Dulce refrigérium. In labóre réquies, In aestu tempéries, In fletu solátium. O lux beatíssima, Reple cordis íntima Tuórum fidélium. Sine tuo númine, Nihil est...
BEáti servi illi, quos, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántes; amen dico vobis, quod praecínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. T. P. Allelúia.
O María, Mater pia, Mater omnis misericórdiæ, Cor vicisti Semper Christi Vi súpplicis omnipoténtiæ. 1. Amor Patris dat Unigénitum, Qui hunc mundum rédimat pérditum, Ex te sumat hóminis hábitum, Nobis cæli réserat áditum. R. O María. 2. Peccatóris nolens intéritum Semet morti vóluit tráditum, Ut nos salvet per Crucis mé...
AB Oriénte venérunt Magi in Béthlehem adoráre Dóminum: et apértis thesáuris suis, pretiósa múnera obtulérunt: aurum, sicut Regi magno: thus, sicut Deo vero: myrrham sepultúrae ejus, allelúia.
Oculi ómnium in te sperant, Dómine : et tu das illis escam in témpore opportúno. V. Aperis tu manum tuam : et imples omne ánimal benedictióne.
Corrípies me Dómine, et vivificábis me.
IN conspéctu Angelórum Psallam tibi Deus meus. V. Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Glória Patri.
COme, ye children, and hearken unto me: I will teach you the fear of the Lord. V. Draw nigh unto him, and be enlightened: and your faces shall not be ashamed.
Lúminis fons, lux et orígo lucis, tu pius nostris précibus favéto, luxque, peccáti ténebris fugátis, nos tua adórnet. 2. Ecce transáctus labor est diéi, teque nos tuti sumus adnuénte; en tibi grates ágimus libéntes tempus in omne. 3. Solis abcéssus ténebras redúxit: ille sol nobis rádiet corúscus luce qui fulva fovet a...
POpule meus, quid feci tibi Aut in quo contristávi te Respónde mihi. V. Quia edúxi te de terra Ægýpti : parásti Crucem Salvatóri tuo.
REspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem: exsúrge Dómine, et júdica causam tuam: et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ps. Ut quid Deus repulísti in finem: irátus est furor tuus super oves páscuae tuae
AD te Dómine levávi ánimam meam: Déus méus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci méi: étenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur.
EGO autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo: satiábor, dum manifestábitur glória tua. Ps. Exáudi Dómine justítiam meam: inténde deprecatiónem meam. Glória Patri. E u o u a e.
Adjútor meus esto, Deus: Ne derelínquas me. V Neque despícias me, Deus, salutáris meus. Ne.
VErbum caro factum est, R. Allelúia, allelúia. V. Et habitávit in nobis. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ætérne lucis Cónditor, lux ipse totus et dies, noctem nec ullam séntiens natura lucis pérpetis. 2. Iam cedit pallens próximo diéi nox advéntui, obtúndens lumen síderum adest et clarus lúcifer. 3. Iam stratis læti súrgimus grates canéntes et tuas, quod cæcam noctem vícerit revéctans rursus sol diem. 4. Te nunc, ne carni...
ECce fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam. T. P.: suam, allelúia.
RESPÍCE, Dómine, in testaméntum tuum: et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem. V. Exsúrge Dómine, et júdica causam tuam: memor esto oppróbrii servorum tuórum.
Filius ecce Dei loquitur: Verbum caro factum: Dominus dixit ad me: Maiestas genitum testatur voce paterna: Filius meus es tu. Vox patris ad genitum nobis hodie manifestum: Ego hodie genuite.
Cor amándum Salvatóris, Melis fontem et amóris, Corda cuncta díligant. 2. Cor beátum summi regis, Cor et vitam novi legis Omnes linguæ cóncinant. 3. Sit laus plena, sit imménsa, Sit perénnis, sit accénsa Ardóribus péctoris. 4. Laudet, canat orbis totus, Colat, amet tota virtus Et cordis et córporis. 5. Ora, manus, sens...
JUbiláte Dómino omnis terra: servíte Dómino in laetítia. V. Intráte in conspéctu ejus, in exsultatióne. V. Scitóte quod Dóminus ipse est Deus. V Ipse fecit nos, et non ipsi nos: nos autem pópulus ejus, et oves páscuae ejus.
Quem quǽritis in sepúlcro o christícolæ. Jesum Nazarénum crucifíxum o cælícolæ. Non est hic surréxit sicut prædíxerat ite nuntiáte quia surréxit dicéntes. Surréxit Dóminus de sepúlcro.
ALlelúia, allelúia.
ATténde, caelum, et loquar : et áudiat terra verba ex ore meo. V. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum : et descéndant sicut ros verba mea, sicut imber super grámina. V. Et sicut nix super fenum : quia nomen Dómini invocábo. V. Date magnitúdinem Deo nostro : Deus, vera ópera ejus, et omnes viae ejus judícia. V. Deus ...
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi : miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi : miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi : dona nobis pacem.
Ave, generosa, gloriosa et intacta puélla. Tu pupilla castitatis, tu matéria sanctitatis, quae Deo placuit. Nam haec superna infusio in te fuit, quod supérnum Verbum in te carnem induit. Tu candidum lilium, quod Deus ante omnem creaturam inspexit. O pulchérrima et dulcissima, quam valde Deus in te delectabatur, cum amp...
ADoráte Dóminum : Allelúia, allelúia. V. In aula sancta ejus. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
ALLELÚIA. ij. V. Coróna áurea super caput ejus: expréssa signo sanctitátis, glória honóris, et opus fortitúdinis.
VENI sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus praeparávit in aetérnum: pro cujus amóre sánguinem tuum fudísti. V. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae prae consórtibus tuis. V. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna
FACTUS est repénte de coelo sonus adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúia: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúia, allelúia.
Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut Prophétæ tui fidéles inveniántur : exáudi preces servi tui, et plebis tuæ Israël. V. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi : in domum Dómini íbimus.
AUróra lucis rútilat, Cælum láudibus íntonat, Mundus exsúltans júbilat, Gemens inférnus úlulat : 2. Cum Rex ille fortíssimus, Mortis confráctis víribus, Pede concúlcans tártara, Solvit a poena míseros. 3. Ille qui clausus lápide, Custodítur sub mílite, Triúmphans pompa nóbili, Victor surgit de fúnere. 4. Solútis jam ge...
Felix per omnes festum mundi cárdines apostolórum præpóllet alácriter, Petri beáti, Pauli sacratíssimi, quos Christus almo consecrávit sánguine, ecclesiárum deputávit príncipes. 2. Hi sunt olívæ duæ coram Dómino et candelábra luce radiántia, præclára cæli duo luminária ; fórtia solvunt peccatórum víncula portásque cæli...
Ætérne rerum cónditor, qui mare, solum, æthera gubérnas, iustus rédditor cunctis secúndum ópera, 2. Supérbum qui iam spíritum eiúsque cunctos cómplices condémnans in intéritum, veros firmásti súpplices, 3. Precámur te fidéntius, hos defensóres dírige, nobis per quos propítius salútis dona pórrige. 4. Nos consolándo vís...
Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis, allelúia.
Allelúia. V. Ascéndens Christus in altum captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus.
Ab ortu solis usque ad occásum, magnum est nomen meum, in Géntibus, et in omni loco sacrificátur, et offértur nómini meo oblátio munda: quia magnum est, dicit Dóminus exercítuum.
Ascéndens Christus in altum: Allelúia, allelúia. V. Captivam duxit captivitátem. Allelúia... Glória. Ascéndens.
Dies iræ, dies illa solvet sæclum in favílla, teste David cum Sibýlla. Quantus tremor est futúrus, quando judex est ventúrus cuncta stricte discussúrus Tuba mirum spargens sonum per sepúlcra regiónum, coget omnes ante thronum. Mors stupébit, et natúra, cum resúrget creatúra, judicánti responsúra. Liber scriptus proferé...
CRedo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri : per quem ómnia facta ...
Eja festívis celebrétur hymnis Nomen Albérti résonans ubíque: Sanctus ac Doctor mérito vocátur Magnus in orbe. 2. Digna Gusmáni sóboles refúlsit; Asperam vixit sine labe vitam, Ac Dei verbum dócuit poténtis Arte loquélæ. 3. Rite, doctrínæ rádiis supérnæ, Méntium densas ténebras fugávit, Et gregem pastor pius ad salútis...
REspice, Dómine, in testaméntum tuum, et ánimas páuperum tuórum ne derelínquas in finem : exsúrge Dómine, et júdica causam tuam : et ne obliviscáris voces quaeréntium te. Ps. Ut quid Deus repulísti in finem : irátus est furor tuus super oves páscuae tuae Glória Patri. E u o u a e.
A solis ortus cárdine Ad usque terræ límitem, Christum canámus príncipem, Natum María Vírgine. 2. Beátus Auctor sǽculi Servíle corpus índuit: Ut carne carnem líberans, Ne pérderet quos cóndidit. 3. Castæ Paréntis víscera Cæléstis intrat grátia: Venter Puéllæ bájulat Secréta, quæ non nóverat. 4. Domus pudíci péctoris Te...
Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. V. Et adorábunt eum omnes reges terræ: omnes Gentes sérvient ei.
ALlelúia. ij. V. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis.

No dataset card yet

Downloads last month
38