text
stringlengths
11
4.65M
De Lapsis De Lapsis Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE LAPSIS. Pax ecce, dilectissimi fratres, ecclesiae reddita est et quod difficile nuper incredulis ac perfidis inpossibile uidebatur, ope adque ultione diuina securitas nostra reparata est. in laetitiam mentes redeunt et tempestate pressurae ac nube discussa tranquillitas ac serenitas refulserunt. dandae laudes Deo et...
De Mortalite De Mortalite Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE MORTALITATE. Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur ...
De Opere et Eleemosynis De Opere et Eleemosynis Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE OPERE ET ELEEMOSVNIS. Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina > quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset quodque filius missus esse et hominis filius...
De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber De Unitate Ecclesiae Catholicae Liber Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE CATHOLICAE ECCLESIAE VNITATE. Cum moneat Dominus et dicat: uos estis sal terrae cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum, simplicitate prudentes, quid aliud, fratres dilectissimi, quam prouidere nos conuenit et sollicito corde uigilantes subdoli hostis insidias intellegere pariter et cauere, ne q...
De Zelo et Livore De Zelo et Livore Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE ZELO ET LIVORE Zelare quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi, dumque existimatur leue esse et modicum non timetur, dum non timetur contemnitur, dum contemnitur non facile uitatur, et fit caeca et occulta pernicies quae dum minus perspicitur ut cauer...
Epistulae Epistulae Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Epistula I. CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET PLEBI FVRNIS CONSISTENTIBV S S. Grauiter conmoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant et conpresbyteri nostri qui nobis adsidebant, fratres carissimi, cum cognouissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tu...
Sententiae Episcoporum Sententiae Episcoporum Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
SENTENTIAE EPISCOPORVM NVMERO LXXXVII DE HAERETICIS BAPTIZANDIS. Cum in unum Cartaginem conuenissent kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauritania cum presbyteris et diaconibus, praesentibus etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ...
Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
THASCI CAECILI CVPRIANI AD QVIRINVM (TESTIMONIORVM LIBRI TRES). CVPRIANVS QVIRINO FILIO SALVTEM. Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio tuo spiritali inpensissima petitione diuina magisteria poscenti, quibus nos Dominus per scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est, ut a tenebris erroris abducti et lu...
De Dominica Oratione De Dominica Oratione Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
DE DOMINICA ORATIONE. Euangelica praecepta, fratres dilectissimi, nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei, firmamenta conroborandae fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis, quae dum docibiles credentium mentes in terris instruunt, ad c...
Cyprianus Gallus
Heptateuchos Heptateuchos Cyprianus Gallus. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
LIBER GENESEOS. principio dominus caelum terramque locauit: namque erat informis fluctuque abscondita tellus inmensusque deus super aequora uasta meabat. dum chaos et nigrae fuscabant cuncta tenebrae; has dum disiungi iussit, a cardine fatur: "Lux fiat !" et clare nituerunt omnia mundo. cum dominus primi complesset fac...
Pseudo-Cyprian
Ad Novatianum Ad Novatianum Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
IIII. AD NOVATIANVM. Cogitanti mihi et intolerabiliter animo aestuanti quidnam agere deberem de miserandis fratribus qui uulnerati non propria uoluntate sed diaboli saeuientis inruptione adhuc usque hoc est per longam temporum seriem agentes poenas darent, ecce ex aduerso obortus est alius hostis et ipsius paternae pie...
Ad Vigilium de Iudaica Incredulitate Ad Vigilium de Iudaica Incredulitate Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
VIII. AD VIGILIVM EPISCOPVM DE IVDAICA INCREDVLITATE. Etsi plurimos gentilium scio, Vigili sanctissime, ab ordine atque ratione ueritatis auersos, quominus Dominum noscant, caecitate mentis errare, tamen magis Iudaicae plebis insaniam noui aduersus nomen Domini pertinaci etiam nunc duritia cordis ingenita patrum iniqui...
Carmina Carmina Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XVII. CARMINA. I. GENESIS. Principio Dominus caelum terramque locauit : Namque erat informis fluctuque abscondita tellus, Immensusque Deus super aequora uasta meabat, Dum chaos et nigrae fuscabant cuncta tenebrae. Has dum disiungi iussit de cardine, fatur: Lux fiat, claro et micuerunt omnia mundo. Cum Dominus primi com...
De Disciplina et bono pudicitiae De Disciplina et bono pudicitiae Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
II. DE BONO PUDICITIAE. ∗∗∗ aliquas officiorum meorum partes praeterisse, dum semper enitor uel maxime cotidianis euangeliorum tractatibus, aliquando uobis fidei et scientiae per Dominum incrementa praestare. quid enim aliud in ecclesia Domini utilius geri, quid accommodatius officiis episcopi potest inueniri, quam ut ...
De duplici Martyrio De duplici Martyrio Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XIIII. DE DVPLICI MARTVRIO AD FORTVNATVM. Multifariam multisque modis ago gratias, Fortunate mihi in Domino carissime, diuinae benignitati, quod et tuam pietatem excitauit 7 Sir. 42, 12. 14 PhiL 4, 8. 9. 6 frequentantium C 13 paulus apostolus v 14 inquit om. v. — Explicit (liber add. m. 2) de singalaritate clericorum C...
De Laude Martyrii De Laude Martyrii Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
III. DE LAVDE MARTVRII. Etsi incongruens est, fratres carissimi, in hoc fauore dicendi aliquid trepidationis adferre minimeque deceat gloriam tantae deuotionis infringere ex eo quod fatear me coepisse dubitare, tamen identidem dico ipsa animum deliberatione confringi: nam exequendae laudis cupiditate succenditur et a l...
De montibus Sina et Sion, adversus Judaeos De montibus Sina et Sion, adversus Judaeos Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
VII. DE MONTIBVS SINA ET SION. * Probatio capitulorum quae in scripturis deificis continentur. quae in uetere testamento figuraliter scripta sunt, per nouo testamento spiritaliter intellegenda sunt, quae per Christum in ueritate adinpleta sunt. nobis enim per Iesum Christum spiritalis intellectus datus est ipso iesu: n...
De Pascha Computus De Pascha Computus Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XV. DE PASCHA COMPVTVS. Multo quidem non modico tempore anxii fuimus et aestaantes non in saecularibus sed in sanctis et diuinis scripturis quaerentes inuenire, quisnam esset primus dies noui mensis, in quo mense praeceptum est Iudaeis in Aegypto pro XIIII luna immolare Pascha. adnuit itaque sanctissimus qui id uidit, ...
De Rebaptismate De Rebaptismate Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
V. DE REBAPTISMATE. (NOD debere denuo baptizari qui semel in nomine Domini Iesu Christi sint tincti.) Animaduerto quaesitum apud fratres quid potius obseruari oporteret in personam eorum, qui in haeresi quidem sed in nomine Dei 15 nostri Iesu Christi [sint) tincti, postmodum inde digressi et suppliciter ad ecclesiam De...
De Singularitate clericorum De Singularitate clericorum Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XIII. DE SINGVLARITATE CLERICORVM. Promiseram quidem nobis ante tempus epistolam, filii carissimi, quae omnium morum instituta de lege commendans summatim omnia Contineret quaecumque uniuersis clericis generaliter ad dirigendam regulam competunt disciplinae. sed quia nunc feminarum commoratione uulgariter inter uos qui...
De Spectaculis De Spectaculis Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
I. DE SPECTACVLIS. CVPRIANVS PLEBI IN EVANGELIO STANTI S. Vt me satis contristat et animum nostrum grauiter affligit cum nulla mihi scribendi ad uos porrigitur occasio, detrimentum est enim meum uobiscum non colloqui, ita nihil mihi tantam laetitiam hilaritatemque restituit quam cum adest rursus occasio. uobiscum me es...
De XII Abusionibus saeculi De XII Abusionibus saeculi Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XII. DE DVODECIM ABVSIVIS SAECVLI. PRAEFATIO. Duodecim abusiua sunt saeculi. hoc est: sapiens sine operibus, senex sine religione, adulescens sine oboedientia, diues sine eleemosyna, femina sine pudicitia, dominus sine uirtute, christianus contentiosus, pauper superbus, rex iniquus, episcopus neglegens, plebs sine disc...
Oratio II Oratio II Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XI. ORATIO II. Domine sancte pater hagios Deus, ad te legaui animam meam, Deus meus, quis enim maior est ? tibi semper gratias et laudem referam Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus martyrum, qui fuisti ante mundi dispositionem, Deus uiuorum, qui uenturus...
Epistulae Epistulae Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
XVI. EPISTVLAE. I. DONATVS CVPRIANO. Credo te retinere, sanctissime Cypriane, quae nobis fuerit apud oratorem garrulitas, unus sensus, una cogitatio, indiuidua lectio. quare non et in diuina lectione ita animis roboramur ? aut non ea semper nobis fuit cogitatio, sicut promittebas, ut simul crederemus **** II. EPISTULA ...
Liber de Aleatoribus Liber de Aleatoribus Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
VI. DE ALEATORIBVS. ** magna nobis ob uniuersam fraternitatem cura est, fideles, maxime et rea perditorum omnium audacia id est aleatorum, animos M 2 Luc. 3, 16. 7 I Io. 5, 8. 10 Act. 1, 5. 16 — Caecili Cypriani finiuit de rebaptismate cod. — Incipit de aleatoribus D, Incipit epistola Cypriani de aleatoribus (aleatores...
Oratio I Oratio I Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
X. ORATIO I. Hagios, hagios, hagios, sancte sanctorum, pater patrum nostrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus prophetarum, Deus apostolorum, Deus uirginum, Deus bene uiuentium, Deus credentium, Deus et pater Domini nostri Iesu Christi filii tui: te inuocamus supplices pariter et deprecamur [fili unigenite],...
Adversus Judaeos Adversus Judaeos Pseudo-Cyprian. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.3). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
VIIII. ADVERSVS IVDAEOS. Adtendite sensum et intellegentiam uestram in spiritu sancto, ut non tantum auribus audiatis, sed etiam oculis cernatis diuinum Christi sacramentum. cernitis autem per fidem uestram: audire enim necessitatis est, credere sollicitudinis. aurium officium est indifferenter pariter uana adque utili...
(Cypriani) Ad Quendam Senatorem (Cypriani) Ad Quendam Senatorem Pseudo-Cyprian. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
CVPRIANI AD QVENDAM SENATOREM EX CHRISTIANA RELIGIONE AD IDOLORUM SERVITVTESI CONVERSTM. Cum te diuersis iterum uanisque uiderem inseruire sacris priscoque errore teneri, obstipui motus. quia carmina semper amasti. carmine respondens properaui scribere uersus, ut te corriperem tenebras praeponere luci. quis patiatur en...
Itinera Hierosolymitana / Egragia
S. Silviae Peregrinatio S. Silviae Peregrinatio Itinera Hierosolymitana / Egragia. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
(MVLTA DESVNT) ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes peruenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant uallem infinitam ingens, planissimam et ualde pulchram, et trans uallem apparebat mons sanctus Dei Syna. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus ...
Ennodius, Magnus Felix
Benedictio Cerei (I) Benedictio Cerei (I) Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
VIIII. BENEDICTIO CEREI. Dignam et iustum est. uere dignum et iustum est, ut quod a te, domine, accipimus pretio saltem uocis soluamus. et licet nostra lingua auctoris sui beneficiis digno nequaquam 1 tuul B actorem T, toanoem (c ex t corr.) L 2 itaqaae B compata T integritatis Lx 7 sum L 8. 1. 9 eligi B 11 predicti B ...
Benedictio Cerei (II) Benedictio Cerei (II) Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
X. BENEDICTIO CEREI. Dignum et iustum est. uere dignum et iustum est, at principe loco fores beatae noctis adhibito praesenti ministerio digna quasi claue reserentur, ut nobilis nuntius uitae testetur aduentum, ut praeconis merito secutura ponderentur, sacris fidem mysteriis uenerandus praecessor adcommodet iustum est ...
Carmina Carmina Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
MAGNI FELICIS ENNODI CARMINA. LIBER PRIMVS. I. ITINERARIVM BREGANTIONIS CASTELLI. Celsior astrigerum Titan conscenderat axem, Lampade cum plena totus in orbe paret. Flammiger ardenti sorbebat flumina Cancro, Cum segetem messor falce domat propriam. Siccatur dum fonte bibens, dum mundus anhelat, Iussus in excursum Galli...
Dictiones Dictiones Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
DICTIONES. I. DICTIO IN NATALI LAVRENTI MEDIOLANENSIS EPISCOPI. Quousque me iners diffidentia intra angustum patitur penetrale delitescere? quousque nimia cautio terminos honesti timoris exsuperans dispendia opinionis, quae uitat, incurret? usu enim rerum uenit inter homines, ut, quantum famae decerpitur per audaciam, ...
De Vita Beati Antoni Monachi De Vita Beati Antoni Monachi Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
IIII. DE VITA BEATI ANTONI MONACHI. PRAEFATIO. Vt proeliantes adsurgunt bucinis, ut equorum celeritas ad potiorem cursum ferrata calce prouocatur, ita dum maiorum uirtus sollicitat, ingenia nouella confortat. qui cana exercitia et ueterum gesta relegit, ad disciplinarum frugem propositis laudum praemiis inardescit. ima...
Panegyricus Theodorico Regi Dictus Panegyricus Theodorico Regi Dictus Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
I. PANEGVRICVS DICTVS CLEMENTISSIMO REGI THEODERICO. Illi, princeps uenerabilis, in laudibus tuis perscribat professio, illum a praeconiis propositi repellat consideratio, quem a defensione tua aliquod subtraxit officium. refundat tibi generalitas rebus obligata sermonem, dum inaequalis uicissitudo conpensat laudibus q...
Ennodius Ambrosio et Beato Ennodius Ambrosio et Beato Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
VI. ENNODIVS AMBROSIO ET BEATO. Deo obsequimur, dum eius conuenientia monitis imperamus: nam quod petitioni uestrae studio caritatis adquiescimus, mystica sunt praecepta. multis etenim supplicationibus exegistis, ut pagina uobis concinnationis didascalicae fingeretur. uolens me in multorum iura summisi, quia, uidero qu...
Epistulae Epistulae Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
MAGNI FELICIS ENNODI EPISTVLARVM. LIBRI VIIII. LIBER PRIMVS. I. ENNODIVS IOHANNI. Dum salum quaeris uerbis in statione conpositis et incerta liquentis elementi placida oratione describis, dum sermonum cymbam inter loquelae scopulos rector diligens frenas et cursum artificem fabricatus trutinator expendis: pelagus oculi...
Eucharisticum de Vita Sua Eucharisticum de Vita Sua Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
V. [EVCHARISTICVM DE VITA SVA.] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITVS SANCTI. Oraculum est scientissimi doctoris gentium quod pariat infirmitas nostra potentiam et quod terrena in contritione anima conualescat, cum uirtus, quae de substantia carnis fluxerit, 20 11 Cor. 12, 9 1 exhistendo B totum B dni T 8 acfeotione L ...
Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt Libellus Adversus eos qui contra Synodum Scribere Praesumpserunt Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
II. LIBELLVS ADVERSVS EOS QVI CONTRA SVNODVM SCRIBERE PRAESVMPSERVNT. PRAEFATIO. Solet dicendi affectum multarum rerum ardor exigere, si aut auarus laudis est animus et fauorem desiderat sudore mercari, ut per blandimenta gloriae crucem narrantis ignoret, aut lucri adstrictus compedibus linguae uendit obsequium, ut Pra...
Petitorium quo Absolutus est Gerontius Puer Agapiti Petitorium quo Absolutus est Gerontius Puer Agapiti Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
VIII. PETITORIVM QVO ABSOLVTVS EST GERONTIVS PVER AGAPITL Deus arbiter uniuersitatis et conditor illa res humanas lance dispensat, ut et fideles praemium et poenam rebelles excipiant. lassis enim deuotorum obsequiis ualitudinem tribuit, dum muneris oblatione succurrit. perdit laboris memoriam mens terrenis obligata car...
Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
VII. PRAECEPTVM QVANDO IVSSI SVNT OMNES EPISCOPI CELLVLANOS HABERE. Nulli dubium est, hominem, qui carnalis concupiscentiae inlecebras sacri amator instituti magistra uiuendi arte domuerit et praeceptorum falce caelestium erraticos palmites de conuersationis suae radice sustulerit uitali traditurus incendio fructuosa p...
Vita Epiphanii Vita Epiphanii Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
III. VITA BEATISSIMI VIRI EPIPHANI EPISCOPI TICINENSIS ECCLESIAE. Quamuis me urgueat suscipiendi operis anceps necessitas et e regione inpositus sit nec meo labore uacuus nec maledicorum disceptatione tractatus, in quo gemina cantio dictionis hinc ubertatem expectet ingenii, inde etiam lingua diuitibus narrandi frenos ...
Eucherius of Lyon, Saint
De Laude Heremi De Laude Heremi Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
DE LAUDE HEREMI AD HILARIUM LIRINENSEM PRESBVTERUM EPISTULA. DOMINO SANCTO ET MERITIS BEATISSIMO ET IN CHRISTO GLORIOSISSIMO HILARIO EUCHERIUS. Magno tu quidem animo egressus dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare magnum recedentia penetraueras, maiore tamen uirtute heremi repetita est a te heremus quam p...
Formulae Spiritalis Intellegentiae Formulae Spiritalis Intellegentiae Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vi...
FORMULAE SPIRITALIS INTELLEGENTIAE. PRAEFATIO. Eucherius Verano filio in Christo salutem. Formulas spiritalis intellegentiae conponendas tibique mittendas pro studio paternae erga te sollicitudinis existimaui, quibus perceptis in omnia scripta diuina facile se ad intellectum sequax sensus intenderet. nam cum littera oc...
Instructiones Instructiones Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
LIBER PRIMUS. PRAEFATIO AD SALONIUM. Saepe a me requiris multarum rerum absolutionem quae in diuinis uoluminibus interpretem postulant; colligam, prout redierint in memoriam quae a te, mi Saloni, studio cognoscendi sedule copioseque prolata sunt, atque eis non ex meo ingenio sed ex inlustrium doctorum iudicio, neque ex...
Passio Agaunensium Martyrum Passio Agaunensium Martyrum Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig:...
PASSIO AGAUNENSIUM MARTVRUM. Sanctorum passionem martyrum qui Agaunum glorioso sanguine inlustrant pro honore gestorum stilo explicamus, ea utique fide qua ad nos martyrii ordo peruenit. nam per succedentium relationem rei gestae memoriam nondum intercepit obliuio, etsi pro martyribus singulis loca singula quae eos pos...
Pseudo-Eucherius
De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae De Situ Hierusolimitanae Urbis Atque Ipsius Judaeae Pseudo-Eucherius. Itinera hierosolymitana saecvli IIII-VIII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 39). Geyer, Paul, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Fausto presbytero insulano Eucherius episcopus. Hierusolimitanae urbis situm atque ipsius Iudaeae, ut mihi uel relatione cognitus erat uel lectione conpertus, breuiter amplexus sum breui et ipsum praefatione indicans, quia opusculo non diffuso nequaquam esse diffusam praefationem decet. Vale in Christo, decus et praesi...