audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Alitalia dēcoxit. | null | |
Alitalia, Ītalōrum societas āeronautica, dēcoxit. | null | |
Intrā vīgintī annōs illa societas, quae malam fāmam propter tarditātem et inurbānitātem meruit, vīciēns mīliēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum ā rēpūblicā accēperat, quārē Ūniō Eurōpaea coeperat querī iniustum esse aliīs societātibus certāre cum Alitaliā, ut quae pūblicīs impēnsīs stabilīrētur. | null | |
Ē dēcoctā societāte nova formātur, cui nōmen Ītaliae Transportātiō Āeria sīve ITA: | null | |
quae nova societās quartam partem opificum, quam vetusta habuit, retinēbit. | null | |
Carmen Mola dētecta. | null | |
Carmen Mola, quae ferēbātur fēmina esse Matritensis et in quādam studiōrum Ūniversitāte studia mathēmatica interdiū docēre, noctū vērō fābulās dē sceleribus dētegendīs scrībere, laudanda erat et praemiō litterāriō ā domō editōriā Planētā dictā coram ipsō Philippō rēge Hispānōrum honestanda. | null | |
Trēs autem virī, Gēōrgius Diaz, Augustīnus Martinez, et Antōnius Mercero, praemium sibi vindicāvērunt, quī etiam cōnfessī sunt sē sub falsō Carminis nōmine librōs ēdidisse. | null | |
Catulus servātus. | null | |
Vigilēs Bellinghamēnsēs, monitī fumum in caelum per silvam effundī, invēnērunt tentōria pauperum, quī silvestrem vītam dēgerant, ardentia. | null | |
Flammīs exstinctīs, neminem invēnērunt in tentōriīs praeter catulum canīnum quattuor mēnsēs nātum, cūius crūra sunt partim usta. | null | |
Itaque eum tūlērunt ad medicum veterīnārium, quī fasciīs medicāmentīsque catulī crūra involvit. | null | |
Vigilēs etiam nōmen in catulum imposuērunt: | null | |
Martiālem. | null | |
Nam vigilēs ipsī etiam martiālēs sunt hominēs sīcut mīlitēs, quī turmātim bene exercentur et prō salūte cīvium vītās suās perīclitantur. | null | |
Isrāēlītae contrā Coetum Omnium Gentium. | null | |
Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta. | null | |
Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; | null | |
nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō sextō contrā latrōnēs gessērunt. | null | |
Isrāēlītae igitur dīcunt mīlitēs Omnium Gentium officium mandātum numquam gessisse, itaque ē Libanō dedūcendōs esse. | null | |
Acriter autem in Isrāēlītās propter impetum in mīlitēs Omnium Gentium factum invecta est Georgia Melōnī, ministra prīmāria Ītalōrum, ut cūius gēns multōs mīlitēs pācis tuendae causā mīsisset. | null | |
Isrāēl Katz, Isrāēlītārum minister rēbus externīs praepositus, diē Sōlis iterum nuntiāvit esse interdictum nē Antōnius Guterres, secretārius generālis Coetūs Omnium Gentium, ut persōna nōn grāta, in Isrāēlītārum fīnēs intrāret. | null | |
Guterres enim Isrāēlītīs vidētur nimis in Persās et Palaestīnōs prōnus. | null | |
Diē autem Iōvis nuntiātum est Iāhiam Sinwar, novum praefectum latrōnum Hamas dictōrum, quī etiam fōns et orīgo fuisse dīcitur cōnsiliī, quō abhinc annum audax impetus in Isrāēlītās factus sit, occīsum esse. | null | |
Quō interfectō, aliī latrōnēs Hezbollah dictī referunt sē māius acriusque bellum in Isrāēlītās gestūrōs; | null | |
Hamas autem nīhil dīxit. | null | |
Nam prīma pars vehiculī, quae aliās partēs prōpellit, suō mūnere functa et ad terram dēscendēns capta est magnīs forcipibus, “Mechazilla” dictīs. | null | |
Secunda autem pars vehiculī in mare Indicum dēlapsa est ibi, quō erat dēstināta. | null | |
ēius prōpositum est hominēs ad Lūnam et Martem ferre. | null | |
Italī aliēnigenās in Albaniam dēportant. | null | |
Ītalī coepērunt virōs aliēnigenās, quī in Ītaliam sine licentiā migrāre cōnantur, in Albaniam dēportāre. | null | |
Ibi enim Ītalōrum impēnsū castra munīta sunt, ubi peregrīnī virī tenēbuntur donec aut iūs asȳlī in Ītaliā accipiant aut suīs gentibus reddantur. | null | |
Sēdecim peregrīnī, virī Bengālī et Aegyptiī, prīmī quī dēportantur, in Albaniam advēnērunt diē Mercuriī. | null | |
Indī et Canadēnsēs lēgātōs invicem expellunt. Diē Iovis magistrātūs Canadēnsaes Indōrum lēgātōs sex, ut persōnās nōn grātās, expulērunt, cum lēgātī Indī Canadēnsibus vidērentur cōnspīrasse ad Sīchōs, ab Īndōrum magsitrātibus dissidentēs, percutiendōs. | null | |
Indī ipsī invicem Canadēnsium lēgātōs sex expulērunt. | null | |
Americānī diē Iōvis in iūs vocāvērunt Vikashum Iadav, ōlim speculātōrem Indicum, ut quī cōnsiliō praefuisse vidērētur Sīchum quendam Indōrum regiminī oppositum occidendī. | null | |
Iadav autem in Indiā manet, unde Americānī magistrātūs sperant sē posse eum poscere in dīciōnem suam reddendum. | null | |
Iadav enim fertur Nichilum Gupta conduxisse, quī sicāriī partem ageret; | null | |
quī, ab Checīs comprehēnsus et in dīciōnem Americānōrum redditus, causam suam iam dīcit. | null | |
Gulielmus Payne diem obiit. | null | |
Gulielmus Payne, quī in Britanniā annō bis millēsimō decimō cum Henrīcō Styles aliīsque puerīs symphōniacīs conjunctus gregem mūsicum condidit “One Direction” appellātum, diē Iovis Bonaēropolī dē maeniānō dēversōriō dēlapsus periit. | null | |
Vīxit annōs triginta et ūnum. | null | |
Tumultus in regimine Britannōrum. | null | |
Ea fidēs ac fīdūcia, quam senātōrēs Britannōrum dē Theresiā May ōlim habuērunt, cito ēvānēscere vidētur. | null | |
Nuper enim multī ministrī muneribus officiīsque sē abdicāvērunt, inter quōs praecipue numerandus est Dominicus Raab, quī praefuit negōtiō cum Eurōpaeīs agendō quō Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscisceret. | null | |
Postquam Raab dēfēcerat, et Michāēl Gove, quī cibō et rūrī praeest, idem officium recūsāvit, succēdāneus minister creātus est Stephanus Barclay, senātor plērīsque ignōtus quī valētūdināriīs Britannicīs praefuit. | null | |
Etiam ad ministerium operae stipendiisque praepositum accēdit Amber Rudd, ōlim rēbus internīs praefecta, quae mense Aprīlī coacta erat illō munere sē abdicāre. | null | |
Multa alia officia novīs hominibus trānsferuntur, dum Theresia May luctātur ut summum sibi retineat magistrātum, quamquam multī senātōrēs in cūriā in eam reclamitant ut illa magistrātum dēpōnat, aliī epistolīs vel palam vel clam missīs agunt ut novus minister prīmārius ēligātur. | null | |
Norvegēnsium nāvis bellica dēperdita. | null | |
In Norvegiā, nāvis bellica et nova, cuī nōmen Helge Ingstad, dēmersa est postquam in magnam et tardam nāvem petroleāriam illīsit. | null | |
In ruptum nāvis bellicae alveum mare irruit celerius quam nautae potuērunt aquam expellere; | null | |
nāvis autem petroleāria incolumis ēvasit. | null | |
Sīc nāvis bellica est victa sine armīs. | null | |
Imelda Marcōs damnāta. | null | |
Imelda Marcōs, cūius marītus, Ferdinandus, ōlim in Īnsulīs Philippīnīs fuit et praeses et dictātor, ipsa damnāta est pecūlātūs. | null | |
Marcōs rea fuit ab annō millēsimō nōningentēsimō nōnāgēsimō prīmō, sed morās iūdiciī sibi mōliēbātur; | null | |
ipsa autem fere nōnāgintā annōs nāta reliquōs diēs in carcere dēget, nisi quandam clementiam ā tribūnīs impetrāverit. | null | |
Ferdinandō dictātōre, mīlia cīvium Philippīnēnsium sunt occīsa, et opēs immēnsae sunt in ūsum Ferdinandī Imeldaeque surreptae, quī tantō luxū vīxērunt ut dē nōmine Imeldae novum nōmen adiectīvum, videlicet “Imeldific,” in rēs atque hominēs luxuriōsissimōs dictum irreperet in sermōnem Anglicum. | null | |
Speculātor Russicus in Austriā dēprehēnsus. | null | |
Austriacī nūntiāvērunt mīlitem quendam Austriacum, cūius nōmen nōndum dīvulgātur, multōs annōs prō Russīs ēgisse. | null | |
Karin Kneissl, ministra ā negōtiīs exterīs, lēgātum Rūssicum arcessīvit quī Russōs dēfenderet; | null | |
Russī invicem lēgātum Austriacum arcessīvērunt. | null | |
Ipsa autem Kneissl suās inter nuptiās cum Vladimīrō Putin saltāvit mēnse Augustō. | null | |
Suffrāgia ab Americānīs lāta. | null | |
Diē sextō cīvēs Americānī tōtam senātūs cameram īnferiōrem et dīmidiam superiōris camerae partem suffrāgiīs populāribus ēlēgērunt. | null | |
In camerā superiōre factiō dextra, quae Rēpūblicāna vocātur, auctōritātem pristinam certē retinēbit et fortasse, omnibus suffragiīs numerātīs, etiam augēbit; | null | |
et in īnferiōre camerā, sinistra factiō, Dēmocratica appellāta, paucīs suffrāgiīs pollēbit. | null | |
In Vasintōniā cīvitāte etiam populī scītō statūtum est nē cīvitas vectigālia in carbōneum impōneret, nēve urbēs mūnicipiaque singula ullum vectigālium in cibōs et pōtūs impōnerent: | null | |
nam quaedam urbēs cōnābantur vectigālibus efficere nē gulōsī hominēs vellent insalūbrēs cibōs et pōtiōnēs dulcēs dēgluttīre. | null | |
Bellinghamopōlium. | null | |
Bellingahmēnsium Camera Commerciō Prōmovendō nuntiāvit novum lūdum, cuī nōmen Bellinghamopōlium, nunc vēnum dārī in tabernīs maximē Bellingamicīs, ut in macellō Haggen dictō, in tabernīs caffeāriīs Woods vocātīs, et in tabernā librāriā Village Books appellāta. | null | |
Bellingahmopōlium enim est lūdus, quī originem trahit ā notissimō lūdo praediātōrum, quī “Monopōlium” īnscrībitur. | null | |
Hōc in lūdō, oportet lūsōrēs praedia emere et aliōs lūsōrēs cōgere sibi locārium pendere, donec illī dēcoquant. | null | |
Praedium carissimum in Bellinghamopōliō est “Forum Rubrum,” medulla Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis. | null | |
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. | null | |
Hodiē est decimus diēs mēnsis Māiī. | null | |
Sīcāriī dēprehēnsī. | null | |
Inter satellitēs Vladimīrī Zelensky, praesidis Ūcrāīnēnsium, deprehēnsī sunt duo tribūnī mīlitum, quī coniūrātī sunt in praesidis aliōrumque magistrātuum caedem. | null | |
Trēs speculātōrēs Moscōviēnsēs, vidēlicet Maximus Mishustin et Dēmētrius Perlin et Alexius Kornev, feruntur cōnsilium incassum cēpisse. | null | |
Coniūrātīs data esse feruntur arma, inter quae numerantur et missilia et aēroplāna automata ad longum et efficācem impetum ex inopīnātō faciendum. | null | |
Prō suā parte Russī dē cōnsiliō nihil dīcere volunt. | null | |
Zelensky ēdictum dīvulgāvit, quō praefectus satellitum est mūnere dīmissus. | null | |
Duo Americānī ā Russīs comprehēnsī. | null | |
Duo Americānī, inter quōs ūnus est Gordiō Black, mīles Americānus in Cōrēā Merīdiōnālī statūtus, ā Russīs tenentur. | null | |
Russī negant rem esse politicam neque ad speculātiōnem attinēre; | null | |
immo TASS ministerium Russōrum nuntiīs propagandīs dīxit rem esse cottīdiānam. | null | |
Māter autem mīlitis, Melōdia Jones, assevērat fīliō suāsum esse ut in Russiam ē Cōrēā Mērīdiōnālī iter faceret ideō, ut ā Russīs caperētur. | null | |
Quam rem pervestīgat exercitus Americānus. | null | |
Russicus lēgātī adiūtor mīlitāris expulsus. | null | |
Iacobus Cleverly, Britannōrum minister rēbus internīs praefectus, diē Mercuriī nuntiāvit Russōrum lēgātī adiūtōrem mīlitārem, Maximum Elovik nōmine, esse propter acta maligna expellendum et certum fīnem impōnendum in tempus, quō licēret comitēs lēgātī Russōrum in Britanniā manēre. | null | |
Omnēs omnium gentium lēgātōrum adiūtōrēs mīlitārēs habentur esse speculātōrēs. | null | |
Russī, prō suā parte, prōmittunt sē aequum respōnsum dātūrōs. | null | |
Ruandēnsēs negant sē profugōs occīdisse. | null | |
Ruandēnsēs negant suōs mīlitēs impetum fēcisse in castra profugōrum, quae sita sunt in vīcīnā Populārī Rēpūblicā Congēnsī. | null | |
Americānī autem dīcunt Ruandēnsium Cōpiās Dēfēnsōriās et Congēnsēs latrōnēs M23 dictōs, Tutsōs quī Ruandēnsibus parent, quindecim profugōs interfēcisse. | null | |
Cadavera in Mexicō reperta. | null | |
In Californiā Īnferiōre regiōne Mexicī, cadavera duōrum frātrum Austrāliānōrum atque ūnīus civis Americānī reperta sunt in puteō nōn longe ā vehiculō flammīs consumptō. | null | |
In ūnāquāque calvāriā fuit forāmen manuballistā factum; | null | |
suspicantur magistrātūs Mexicānī trēs illōs hominēs, quippe quibus placēret undīs ope tabulārum superlabī, in Mexicum iter fēcisse voluptātis causā sed ā latrōnibus, quī raedam cupīvissent, esse interfectōs. | null | |
Magistrātūs Americānī monent ut, quī in Californiam Īnferiōrem iter facere velit, recogitet propter perīculum. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.