audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Nova pecūnia Zimbabuēnsium. | null | |
Nova Zimbuabuēnsium pecūnia, ZiG dicta, quae aurō fulcītur, nunc facta est monēta omnis commerciī, et regulae impōnuntur ut pretia stabiliantur. | null | |
Quarta enim est pecūnia, quam Zimbabuēnsēs intra decem annōs induxērunt. | null | |
Britannī ūranium parant. | null | |
Britannī magnam vim pecūniae dīcāvērunt ut ūranium, sīve alimentum atomicum, quō vīs ēlectrica gignerētur, facerent. | null | |
Spēs hūius cōnsiliī duplex est, cum Britannī cupiant tam sibimet ipsīs quam aliīs gentibus suppeditāre ūranium, cūius māiōrem partem hodiē Russī vendunt. | null | |
Nam bellum, quod Russī in Ūcrāīnēnsēs gerunt, multīs gentibus patefēcit quātenus Russī pollērent propter facultātem energīae suppeditandae. | null | |
Mileī et Puente. | null | |
Oscar Puente, Hispānōrum minister rebus trānsportandīs, diē Saturnī innuit Xavierem Mileī, praesidem Argentīnōrum, medicāmentīs ūsum esse illegitimīs. | null | |
Quibus dictīs Mileī in Petrum Sanchez, ministrum primārium Hispānōrum, invectus est, dīcēns eum fēminās Hispānās in perīculum induxisse alienigenīs admittendīs, ac mortem pauperitātemque in Hispānōs intulisse. | null | |
Puente, prō suā parte, dīxit sē sua verba nōn dictūrum fuisse, sī ēventum eōrum scīvisset. | null | |
Mileī mox Hispāniam vīsitābit ut partēs dextās rōboret. | null | |
Jacobus Carter diem obiit. | null | |
Jacobus Earl Carter fīlius Jacobī, ūndēquadrāgēsimus quī summum magistrātum Americānōrum gessit, ūndētrīcēsimō diē mēnsis Decembris diem obiit. | null | |
Vīxit annōs centum. | null | |
Geminī impetūs in Americā factī. | null | |
Kalendīs Jānuāriīs duo impetūs factī sunt in Americā, quōrum alter Novae Aurēliae in Ludōvīciānā cīvitāte, alter Campīs factus est in Nīvātā cīvitāte. | null | |
Novae enim Aurēliae Shamsud-Din Jabbar, ōlim mīlēs Americānus, vehiculum in turbam hominum, quī in Viā Borbonēnsī novum annum celebrābant, dīrexit et, postquam dē vehiculō dēscenderat, coepit armīs innocentēs oppugnāre; | null | |
quī celeriter occīsus est ā custōdibus pūblicīs antequam posset pēiōra agere. | null | |
Vexillum gessit Chalifātūs Islamicae, cuī anteā sē dēvovisse fertur. | null | |
Campīs autem Matthaeus Livelsberger, inter ēlectissimōs mīlitēs numerātus, sē manuballistā occīdit et vehiculum dīrupuit extrā dēversōrium Donaldī Trump, quī mox creābitur quadrāgēsimus septimus praeses Americānōrum. | null | |
Sed vehiculum, ut quod novī generis “Cybertruck” dictī esset, vis displōsiōnis continuit, nē dēversōrium damnum ferret. | null | |
Uterque percussor mīlēs fuit Americānus, et eōdem modō vehiculum mercede condūxit, et mentis errōre affectus esse vidētur. | null | |
Nīcolāus Madūrō. | null | |
Diē decimō Nīcolāus Madūrō tertium creātus est dux Venetiolānōrum, quamquam ā paucīs aliīs gentibus, nisi Russīs Sīnēnsibus Cūbānīs Nicaraguēnsibus agnōscitur. | null | |
Nam in comitiīs annō praeteritō habitīs Edmundus Gonzalez putātur victor lēgitimus ēvāsisse, Madūrō vērō dominātiōnem vī et fraude sibi retinēre. | null | |
Magistrātūs Americānī ducentiēns quinquāgiēns centēna mīlia dollarōrum prōmittunt eī, quīcumque potuerit Madūrō in dīciōnem Americānōrum reddere. | null | |
Dē Canadā. | null | |
Justīnus Trudeau, quī novem annōs minister prīmārius est Canadēnsium, mūnus mox dēpositūrus senātum in mēnsem Martium contulit. | null | |
Trudeau enim cōnātus erat Chrystiam Freeland, vice-ministram et fidēlissimam suae cohortis, auctoritāte dēmovēre ut Marcum Carney, argentārium, in conspectum pūblicum prōmōvēret; | null | |
cui Freeland respondit pūblicā epistulā, quā grande aes aliēnum exposuit, quod Trudeau largitiōnis causā ante comitia habenda cōnflāvisset. | null | |
Sed altera causa reperienda est in Donaldō Trump, quī dēnuō electus praeses Americānus minātur sē magna portōria impositūrum in mercēs quās Canadēnsēs in Americam exportant, unde magna clādes Canadēnsibus artificibus mercātōribusque imminet. | null | |
Prō suā parte, Trump, quī nuper Canadam coepit quinquāgēsimam prīmam cīvitātem Americānam vocāre, apertē cupit Canadam Americae adjungere, sed vinculīs pācis commerciīque potius quam vī armōrum. | null | |
Senātū Canadēnsium in Martium protrūsō, regimen Canadēnsium nihil hieme agere poterit nisi novum ministrum prīmārium creāre, quī etiam dux erit factiōnis Līberālis ante comitia mēnse Octobrī habenda. | null | |
Quibus in comitiīs opposita factiō, quae Cōnservātīva appellātur, putātur dē Līberālibus strāgem factūra. | null | |
Hāītia. | null | |
In Cīvitāte Sōlis Hāītiae ad centum et octōginta hominēs, quōrum plērīque ætāte prōvectiōrēs erant, trucīdātī sunt ā grassātōribus, cūjus dux Monel Fēlix crēdidit fīlium suum esse ā sene quōdam vūdūismī sīve artis magicae perītō fascinātum et necātum. | null | |
Corpora manca mutilātaque in viīs sunt combusta. | null | |
Proximā Hebdomade. | null | |
Scholae abrogābuntur diē vīcēsimō, ut quī sit diēs per tōtam rempūblicam festus. | null | |
Hodiē, vīcēsimō secundō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs. | null | |
Obsessiō ūniversitātis Hongcongēnsis. | null | |
Honcongēnsis Studiōrum Ūniversitas Polytechnica hāc hebdomāde ā reclāmātōribus occupātur atque ā custōdibus pūblicīs, quippe quī proelium cum iuvenibus gerere nōlint, obsidētur. | null | |
Nōnnullī frustrā cōnātī sunt per cloācās labyrinthēās petere fūgam. | null | |
Aliōquī cīvitās eā pāce fruitur quā ferē sex mēnsēs caruit: | null | |
et diē Sōlis comitia habēbuntur, quibus spērant et reclāmātōrēs et regimen suōs candidātōs ēlectum īrī. | null | |
Cōrēa et Iapōnia incipiunt discordiam dēpōnere. | null | |
Ultimō temporis articulō Cōrēānī Merīdiōnālēs nuntiāvērunt sē nōlle pactum abrogāre, quō sēcrēta atque arcāna, quae dē hostibus per speculātōrēs cognoscuntur, cum Iapōnibus commūnicārent. | null | |
Nuper enim discordia inter Cōrēānōs et Iāpōnēs propter causās ā nostrō saeculō rēmōtās est orta, quā rē varia pacta sunt dissolūta et commercium inter illās gentēs impedītum. | null | |
Nunc vērō videntur Cōrēānī Merīdiōnālēs velle cum Iāpōnibus agere dē amīcitiā dēnuō fovendā. | null | |
Kang Kyung-wha, ministra Cōrēāna rēbus exterīs praefecta, diē Veneris Nāgōiam, quae urbs maxima est in Chūbū seu mediā Iāpōniā, advēnit ubi nunc conveniunt lēgātī vīgintī gentium potentissimārum, inter quās et Cōrēānī Merīdiōnālēs et Iāpōnēs numerantur. | null | |
Anteā ferēbātur ministra Cōrēāna āfūtūra esse conventuī in Iāpōniā habendō, sed discordiā aliquātenus dēminūtā nōn sōlum adest illa sed etiam cum ministrō Iāpōnicō collocūtūra. | null | |
Africānī īnsulās dē Britannīs poscunt. | null | |
Ūniō Africāna diē Veneris poposcit ut Īnsulae Chagos dictae, quae ex annō millēsimō octingentēsimō decimō quartō sub diciōne sunt Britannōrum, Mauritiō trāderentur. | null | |
Mēnse enim Māiō Coetus Gentium Ūnitārum suffragiīs lātīs cēnsuit īnsulās illās Mauritiō ante diem hūius mēnsis vīcēsimum tertium trādendās et omnēs colōniās inde dēdūcendās, quod vērō Britannī prōmittunt sē nōn factūrōs. | null | |
Hodiē nēmō in illīs īnsulīs habitat nisi mīlitēs Britannī Americānīque, cum mediō saeculō vīcēsimō Britannī incolās omnēs in Mauritium vī expulerint ut castra mīlitāria et āērāria ibi mūnīrent. | null | |
Īnsulae illae, quōrum nōmen Lātīnē nōn dēclīnātur et Lusitānicē significat “Quinque vulnera Christī,” ā Mauritiō mille mīlia passuum distant. | null | |
Fēlēs glīscunt. | null | |
Nuper crassa fēles Bellinghamēnsis, Cinderblock nōmine, per tōtum orbem terrārum innōtuit nōn sōlum propter obēsitātem sed etiam propter exercitia, quibus medicī cōnantur efficere ut fēles in meliōrem valētūdinem redūcātur. | null | |
Nam Cinderblock pōnitur in arcā, cūius solum per sē mōvētur, ut fēles cōgātur ambulāre; | null | |
porrō, nē crūra, quae vix possint animal vigintī et quīnque pondo sustentāre, nimis premantur, aqua infunditur in arcam, et corpus pingue per aquam vadāns etiam supernatat et aquā fulcītur. | null | |
Medicī, quī mānsuētās bestiās cūrant, monent Cinderblock vix sōlam esse fēlem, quae praeter modum pascātur: | null | |
immō in diēs saepius sē vidēre fēlēs crassiōrēs quam ut bonā valētūdine fruantur. | null | |
Nōn oportēre amōrem fēlibus dēmonstrāre offulīs offerendīs, nec dēbēre hominem esse audientem dictō (sīve ululātuī) fēlī nimiōs cibōs flāgitantī: | null | |
immō hominis esse hūmānissimā ratiōnis facultāte ūtī et prō bestiā, quamvīs amīcā et callidā, nihilominus ferā et ratiōne carentī, moderātiōnem et temperantiam observāre. | null | |
Quibus dictīs grātiās auscultātōribus agimus. | null | |
Propter fēriās gratiīs agendīs dicātās nuntiōs Latīnōs proximā hebdomade nōn ēdēmus, itaque in superiōrem hebdomadem cūrāte ut bene valeātis. | null | |
Corrēa et Glas interdictī. | null | |
Americānī diē Mercuriī interdīxērunt nē Rafāēl Corrēa nēve Georgius Glas in rempūblicam ingrederentur, ut quī corruptiōrēs essent quam ut tolerārentur. | null | |
Corrēa, ōlim praeses Aequitōriānōrum, nunc corruptiōnis damnātus et in exsilium profectus inter Belgās habitat, sed Georgius Glas, cum conātus esset in Mexicānōrum legātiōnis sēde refūgium sibi invenīre, ā mīlitibus Aequitōriānīs est ē sēde legātiōnis ēreptus et in dīciōnem suōrum redditus, ut ab Aequitōriānīs in jūs v... | null | |
Isrāēlītae in Hezbollah impetūs faciunt. | null | |
Isrāēlītae in Hezbollah, latrōnēs cum Persīs sociātōs, variōs impetūs faciunt, quibus bellum, quod inter Isrāēlītās et Hāmās latrōnēs nunc in Libanum dīlātātur. | null | |
Prīmīs impetibus occīsus est Hassan Nasrallah, quī Hezbollah latrōnibus praefectus erat; | null | |
deinde interfectus est Hashēm Safieddīnē, quī fertur fuisse ējus successor. | null | |
Interim Persae cōnātī sunt lēge tāliōnis Isrāēlītās ad ducentīs missilibus oppugnāre, sed frustrā: | null | |
nam multīs missilibus interceptīs tantum ūnus homō fertur interfectus esse, quī fuit Palaestīnus. | null | |
Isrāēlītae nunc dēlīberant quemadmodum Persīs sit respondendum. | null | |
Timētur, nē bellum etiam lātius augeātur. | null | |
Comitia in Austriā habita. | null | |
Comitiīs in Austriā habitīs, factiō Lībertātī prōmōvendae, cui praeest Herbertus Kickl, victōriam tulit prīmam post secundum bellum omnium gentium. | null | |
Cīvēs enim, quī suffrāgia factiōnī Lībertātī prōmōvendae tulērunt, angī videntur dē auctīs mercium pretiīs, dē numerō immigrantium, dē bellō quod inter Ūcrāīnēnsēs et Russōs geritur. | null | |
Victōriā dextrae factiōnis nūntiātā omnēs aliae factiōnēs iam recūsant, nē cum factiōne Lībertātī, ut quae sit dextrārum partium, ullam societātem foedusve iungant ad rempūblicam gerendam. | null | |
Comitia in Iāpōniā habenda. | null | |
Fūmiō Kishida, minister prīmārius Iāpōnum, mūnere abdīcāvit et gubernaculum reīpūblicae Iāpōnicae tradidit Shigeruī Ishibae, quī iam nūntiāvit sē velle comitia habēre vīcēsimō septimō diē mēnsis Octōbris. | null | |
Propter scandala sīve īnfāmiam corruptiōne nātam, necnōn propter aucta omnium rērum pretia, paucī Iāpōnēs probāvērunt mōrem, quō Kishida rempūblicam gerēbat. | null | |
Ishiba prōmittit sē prosperitātem secūritātemque Iāpōnum tuitūrum et corruptōs suae factiōnis expulsūrum. | null | |
Rutte NATO sociīs praefectus. | null | |
Marcus Rutte, ōlim minister prīmārius Batāvōrum, est generālis secretārius cōnfoederātiōnis Atlanticae creātus, deinde iter in Ūcrāīnēnsium fīnēs fēcit ubi auxilium contrā Russōs prōmīsit. | null | |
Congressus tamen confoederātārum gentium, quī in castrīs aēriīs Ramstein dictīs et in Germāniā sitīs habendus erat, propter procellās Americānās est abrogātus, cum praesidī Americānō suōs cīvēs tuērī necesse videātur. | null | |
Ūcrāīnēnsēs diē Mercuriī coactī sunt mīlitēs suōs dē Vuhledar dēdūcere, quod oppidum Russīs concessērunt. | null | |
Dē Vulneribus Christī īnsulīs. | null | |
Īnsulae quæ Vulnera Christī, vulgō Chagos vocantur, ultima colōnia quam Britannī in Africā administrābant, in diciōnem Mauritiōrum sunt datae. | null | |
Quō factō Americānī dīxērunt rem sibi placēre, ut per quam sibi licēret castra aēria Didācī Garsiae in proximum saeculum retinēre; | null | |
aliī autem questī sunt Mauritiōs prōniōrēs esse in Sīnēnsēs. | null | |
Nēmō autem sententiam rogāvit Chagossōs, quī ante castra posita īnsulās colēbant. | null | |
Illīs porrō nōn licet in īnsulās ōlim suās redīre. | null | |
Dē Hāītiā. | null | |
Per mediam Hāītiam grassābantur latrōnēs, quī “Gran Grif” sēmet ipsōs vocitāre solent, et septuagintā cīvēs trucīdāvērunt. | null | |
Strāgem enim fēcērunt dē cīvibus innocentibus, ut quī nōn obstitissent nē custōdēs reī pūblicae in latrōnēs facerent impetūs. | null | |
Ipsī custōdēs pūblicī suīs in castrīs mānsērunt, nolentēs prōdīre ut latrōnēs reprimerent et cīvēs tuērentur. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.