text
stringlengths
0
20.2k
psalmoa 147
lauda jerusalem dominum * lauda deum tuum sion
quoniam confortavit seras portarum tuarum * benedixit filiis tuis in te
qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te
qui emittit eloquium suum terræ * velociter currit sermo ejus
qui dat nivem sicut lanam * nebulam sicut cinerem spargit
mittit crystallum suum sicut bucellas * ante faciem frigoris ejus quis sustinebit
emittet verbum suum et liquefaciet ea * flabit spiritus ejus et fluent aquæ
qui annuntiat verbum suum jacob * justicias et judicia sua israël
non fecit taliter omni nationi *et judicia sua non manifestavit eis
gloria patri sicut erat
ab initio et ante sæcula creata sum et usque ad futurum sæculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi— deo gratias
himnoa
ave maris stella
dei mater alma
atque semper virgo
felix cœli porta
sumens illud ave
gabrielis ore
funda nos in pace
mutans hevæ nomen
solve vincla reis
profer lumen cæcis
mala nostra pelle
bona cuncta posce
monstra te esse matrem
sumat per te preces
qui pro nobis natus
tulit esse tuus
virgo singularis
inter omnes mitis
nos culpis solutos
mites fac et castos
vitam præsta puram
iter para tutum
ut videntes jesum
semper collætemur
sit laus deo patri
summo christo decus
spiritui sancto
tribus honor unus amen
v dignare me laudare te virgo sacrata
r da mihi virtutem contra hostes tuos
ama birjinaren kantika
magnificat * anima meam dominum
et exultavit spiritus meus in deo salutari meo
quia respexit humilitatem ancillæ suæ * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
quia fecit mihi magna qui potens est * et sanctum nomen ejus
et misericordia ejus à progenie in progenies * timentibus eum
fecit potentiam in bracchio suo * dispersit superbos mente cordis sui
deposuit potentes de sede * et exaltavit humiles
esurientes implevit bonis * et divites dimisit inanes
suscepit israël puerum suum * recordatus misericordiæ suæ
sicut locutus est ad patres nostros * abraham et semini ejus in secula
gloria patri sicut erat
salve regina
salve regina mater misericordiæ vita dulcedo et spes nostra salve ad te clamamus exsules filii evæ ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle eia ergo advocata nostra illos tuos misericordes oculos ad nos converte et jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende ô clemens ô pia ...
v ora pro nobis sancta dei genitrix
r ut digni efficiamur promissionibus christi
orazionea omnipotens sempiterne deus qui gloriosæ virginis matris mariæ corpus et animam ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur spiritu sancto cooperante præparasti da ut cujus commemoratione lætamur ejus pia intercessione ab instantibus malis et à morte perpetua liberemur per eundem etc r amen
divinum auxilium maneat semper nobiscum r amen
regina cœli
regina cœli lætare alleluia
quia quem meruisti portare alleluia
resurrexit sicut dixit alleluia
ora pro nobis deum alleluia
v gaude et lætare virgo maria alleluia
r quia surrexit dominus verè alleluia
orazionea deus qui per resurrectionem filii tui domini nostri jesuchristi mundum lætificare dignatus es præsta quæsumus ut per ejus genitricem virginem mariam perpetuæ capiamus gaudia vitæ per eundem etc
__________
xvi
sakramendu sainduaren benedizionean
o salutaris hostia
quæ cœli pandis ostium
bella premunt hostilia
da robur fer auxilium
uni trinoque domino
sit sempiterna gloria
qui vitam sine termino
nobis donet in patria amen
——————
tantum ergo sacramentum
veneremur cernui
et antiquum documentum