audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Optātō conduntur Thybrīdīs alveō, sēcūrī pelagī atque meī.
12
Mārs perdere gentem immānem Lapithum valuit, concessit in īrās ipse deum antīquam genitor Calydōna Diānae, quod scelus aut Lapithīs tantum aut Calydōna merentem?
12
Ast ego magna Iovis coniūnx, nīl linquere inausum quae potuī īnfēlīx, quae mēmet in omnia vertī, vincor ab Aenēā.
12
Quod sī mea nūmina nōn sunt magna satis, dubitem haud equidem implōrāre quod usquam est:
12
flectere sī nequeō superōs, Acheronta movēbō.
12
Nōn dabitur rēgnīs, ēsto, prohibēre Latīnīs, atque immōta manet fātīs Lāvīnia coniūnx:
12
at trahere atque morās tantīs licet addere rēbus, at licet ambōrum populōs exscindere rēgum.
12
Hāc gener atque socer coeant mercēde suōrum:
12
sanguine Troiānō et Rutulō dōtābere, virgō, et Bellōna manet tē prōnuba.
12
Nec face tantum Cisseīs praegnāns ignis ēnīxa iugālis quīn īdem Venerī partus suus et Paris alter fūnestaeque iterum recidīva in Pergama taedae.
12
Haec ubi dicta dedit, terrās Horrenda petīvit:
12
lūctificam Allectō dīrārum ab sēde deārum īnfernīsque ciet tenebrīs, cui trīstia bella īraeque īnsidiaeque et crīmina noxia cordī.
12
Ōdit et ipse pater Plūtōn, ōdēre sorōrēs Tartareae mōnstrum:
12
tot sēsē vertit in ōrā, tam saevae faciēs, tot pullulat ātra colubrīs.
12
Quam Iūnō hīs acuit verbīs ac tālia fātur:
12
Hunc mihi dā proprium, virgō satā Nocte, labōrem, hanc operam, nē noster honōs īnfrāctave cēdat fāma locō, neu cōnūbiīs ambīre Latīnum Aeneadae possint Italōsve obsīdere fīnis.
12
Tū potes ūnanimōs armāre in proelia frātrēs atque odiīs versāre domōs, tū verbera tēctīs fūnereāsque īnferre facēs, tibi nōmina mīlle, mīlle nocendī artēs.
12
Fēcundum concute pectus, disice compositam pācem, sērē crīmina bellī:
12
arma velit poscatque simul rapiatque inventus.
12
Exin Gorgoneīs Allectō īnfecta venēnīs prīncipiō Latium et Laurentīs tēcta tyrannī celsa petit tacitumque obsēdit līmen Amātae, quam super adventū Teucrum Turnīque hymenaeīs fēmineae ārdentem cūraeque īraeque coquēbant.
12
Huic dea caeruleīs ūnum dē crīnibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intumā subdit, quō furibundā domum mōnstrō permisceat omnem.
12
Ille inter vestēs et levia pectora lāpsus volvitur attāctū nūllō fallitque furentem, vīpeream īnspīrāns animam:
12
fit tortile collō aurum ingēns coluber, fit longae taenia vittae innectitque comās, et membrīs lūbricus errat.
12
Ac dum prīma luēs ūdō sublāpsa venēnō pertemptat sēnsūs atque ossibus implicat ignem necdum animus tōtō percēpit pectore flammam, mollius et solitō mātrum dē mōre locūta est, multa super nātā lacrimāns Phrygiīsque hymenaeīs:
12
Exsulibusne datur dūcendā Lāvīniā Teucrīs, Ō genitor, nec tē miseret gnātaeque tuīque ?
12
Nec mātris miseret, quam prīmō aquilōne relinquet perfidus altā petēns abducta virgine praedō?
12
An nōn sīc Phrygius penetrat Lacedaemona pāstor Lēdaeamque Helenam Troiānās vēxit ad urbēs ?
12
Quid tua sānctā fidēs, quid cūra antīqua tuōrum et cōnsanguineō totiēns datā dexterā Turnō?
12
Sī gener externa petitur dē gente Latīnīs idque sedet Faunīque premunt tē iussa parentis, omnem equidem scēptrīs terram quae lībera nostrīs dissīdet, externam reor et sīc dīcere dīvōs.
12
Et Turnō, sī prīma domus repetātur orīgō, Īnachus Ācrisiusque patrēs mediaeque Mycēnae.
12
Hīs ubi nēquīquam dictīs experta Latīnum contrā stāre videt penitusque in vīscera lāpsum serpentis furiāle malum tōtamque pererrat, tum vērō īnfēlīx, ingentibus excitā mōnstrīs, immēnsam sine mōre furit lymphāta per urbem.
12
Ceu quondam tortō volitāns sub verbere turbō, quem puerī magnō in gȳrō vacua ātria circum intentī lūdō exercent;
12
ille āctus habēnā curvātīs fertur spatiīs;
12
stupet īnscia suprā inpūbēsque manūs, mīrāta volūbile buxum;
12
dant animōs plāgae:
12
nōn cursū sēgnior illō per mediās urbēs agitur populōsque ferōcēs.
12
Fāma volat, furiīsque accēnsās pectore mātrēs īdem omnīs simul ārdor agit nova quaerere tēcta:
12
dēseruēre domōs, ventīs dant colla comāsque, ast aliae tremulīs ululātibus aethera complent, pampineāsque gerunt incīnctae pellibus hastās;
12
ipsa inter mediās flagrantem fervida pīnum sustinet ac nātae Turnīque canit hymenaeōs, sanguineam torquēns aciem, torvumque repente clāmat:
12
Iō mātrēs, audīte, ubi quaeque, Latīnae:
12
Sīquā piīs animīs manet īnfēlīcis Amātae grātiā, sī iūris māternī cūra remordet, solvite crīnālīs vittās, capite orgia mēcum.
12
Tālem inter silvās, inter dēserta ferārum, rēgīnam Allectō stimulīs agit undique Bacchī.
12
Postquam vīsa satis prīmōs acuisse furōrēs cōnsiliumque omnemque domum vertisse Latīnī, prōtinus hinc fuscīs trīstīs dea tollitur ālīs audācis Rutulī ad mūrōs, quam dīcitur urbem Ācrisiōnēīs Danaē fundāsse colōnīs, praecipitī dēlāta notō.
12
Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardeā nōmen, sed fortūna fuit;
12
tēctīs hīc Turnus in altīs iam mediam nigrā carpēbat nocte quiētem.
12
Allectō torvam faciem et furiālia membra exuit, in vultūs sēsē trānsfōrmat anīlis;
12
et frontem obscēnam rugīs arat, induit albōs cum vittā crīnīs, tum rāmum innectit olīvae;
12
fit Calybē Iūnōnis anūs templīque sacerdōs et iuvenī ante oculōs hīs sē cum vōcibus offert:
12
Turne, tot incassum fūsōs patiēre labōrēs et tua Dardaniīs trānscrībī scēptra colōnīs?
12
Rēx tibi coniugium et quaesītās sanguine dōtēs abnegat, externusque in rēgnum quaeritur hērēs.
12
Ī nunc, ingrātīs offer tē, inrīsē, perīclīs;
12
Tyrrhēnās, ī, sterne aciēs;
12
tege pāce Latīnōs.
12
Haec adeō tibi mē, placida cum nocte iacērēs, ipsa palam fārī omnipotēns Sāturnia iussit.
12
Quārē age et armārī pūbem portīsque movērī laetus in arma para, et Phrygiōs quī flūmine pulchrō cōnsēdēre ducēs pictāsque exūre carīnās.
12
Caelestum vīs magna iubet.
12
Rēx ipse Latīnus, nī dare coniugium et dictō pārēre fatētur, sentiat et tandem Turnum experiātur in armīs.
12
Hic iuvenis vātem inrīdēns sīc ōrsa vicissim ōre refert:
12
Classīs invectās Thybridis undam nōn, ut rēre, meās effugit nūntius aurīs.
12
Nē tantōs mihi finge metūs;
12
nec rēgia Iūnō inmemor est nostrī.
12
Sed tē victā sitū vērīque effēta senectūs, ō māter, cūrīs nēquīquam exercet et arma rēgum inter falsā vātem formīdine lūdit.
12
Cūra tibi dīvom effigiēs et templa tuērī:
12
bella virī pācemque gerent, quis bella gerenda.
12
Tālibus Allectō dictīs exārsit in īrās, at iuvenī ōrantī subitus tremor occupat artūs, dēriguēre oculī:
12
tot Erīnys sībilat hydrīs tantaque sē faciēs aperit;
12
tum flammea torquēns lūmina cūnctantem et quaerentem dīcere plūra reppulit et geminōs ērēxit crīnibus anguis verberaque īnsonuit rabidōque haec addidit ōre:
12
Ēn ego victā sitū, quam vērī effēta senectūs arma inter rēgum falsa formīdine lūdit.
12
Respice ad haec:
12
adsum dīrārum ab sēde sorōrum, bella manū lētumque gerō.
12
Sīc effāta facem iuvenī coniēcit et ātrō lūmine fūmantis fīxit sub pectore taedās.
12
Ollī somnum ingēns rumpit pavor, ossaque et artūs perfundit tōtō prōruptus corpore sūdor;
12
arma āmēns fremit, arma torō tēctīsque requīrit;
12
saevit amor ferrī et scelerāta īnsānia bellī, īra super:
12
magnō velutī cum flammā sonōrē virgeā suggeritur costīs undantīs aēnī exsultantque aestū laticēs, furit intus aquāī fūmidus atque altē spūmīs exūberat amnīs, nec iam sē capit unda, volat vapor āter ad aurās.
12
Ergō iter ad rēgem pollūtā pāce Latīnum indīcit prīmīs iuvenum et iubet arma parārī, tūtārī Ītaliam, dētrūdere fīnibus hostem:
12
sē satis ambōbus Teucrīsque venīre Latīnīsque.
12
Haec ubi dicta dedit dīvōsque in vōta vocāvit, certātim sēsē Rutulī exhortantur in arma:
12
hunc decus ēgregium fōrmae movet atque iuventae, hunc atavī rēgēs, hunc clārīs dexterā factīs.
12
patrem suum suprēmum optumum appellat
15
dein pollēns sagittīs inclutus arquitenēns sānctus Ioue prōgnātus Pȳthius Apollō
15
magnam domum decōremque dītem uēxerant.
15
onerāriae onustae stābant in flustrīs
15
Siciliēnsēs pacīscit obsidēs ut reddant
15
prīma incēdit Cereris Proserpina puer
15
postquam auem aspexit in templō Anchīsā, sacra in mēnsā penātium ōrdine pōnuntur;
15
immolābat auream uictimam pulchram.
15
simul alius aliunde rūmitant inter sē.
15
ferunt pulchrās crēterrās, aureās lepistās.
15
simul atrocia prōicerent exta ministrātōrēs
15
plērīque omnēs subiguntur sub ūnum iūdicium.
15
atque prius pariet locusta lūcam bouem
15
uirum praetor aduēnit auspicat auspicium prōsperum.
15
trānsit Melitam Rōmānus exercitus, īnsulam integram ūrit populātur, uastat, rem hostium concinnat.
15
Senex frētus pietātī deum adlocūtus summī deum rēgis frātrem Neptūnum rēgnātōrem marum
15
Inerant signa expressa, quōmodo Tītānī, bicorporēs Gigantēs magnīque Atlantēs Runcus ac Purpureus fīliī Terrās
15
Eōrum sectam sequuntur multī mortālēs, multī aliī ē Troiā strēnuī uirī, ubi forās cum aurō illinc exībant.
15
Nouem Iouis concordēs fīliae sorōrēs
15
mmortālēs mortālēs sī foret fās flēre flērent dīvae Camēnae Naevium poētam.
15
Itaque postquamst Orchī trāditus thēsaurō, oblītī sunt Rōmae loquier linguā latīnā.
15