audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
superbiter contemptim conterit legiōnēs. | 15 | |
cēnset eō uentūrum obuiam Poenum | 15 | |
summē deum rēgnātor quiānam genus ōdistī? | 15 | |
blandē et doctē percontat Aenēa quō pactō Trōiam urbem līquerit | 15 | |
eī uenit in mentem hominum fortūnās. | 15 | |
septimum decimum annum īlicō sedent. | 15 | |
manusque susum ad caelum sustulit suās rēx Amūlius dīuīsque grātulābātur. | 15 | |
pulchraque ex aurō uestemque citrōsam | 15 | |
iamque eius mentem fortūna fēcerat quiētem. | 15 | |
Siluicolae hominēs bellīque inertēs | 15 | |
Rēs dīuās ēdīcit, praedīcit castus. | 15 | |
Scōpās atque uerbēnās sagmina sūmpsērunt. | 15 | |
sēsēque eī perīre mauolunt ibīdem quam cum stuprō redīre ad suōs populārīs. | 15 | |
apud emporium in campō hostium prō moene | 15 | |
magnae metūs tumultus pectora possīdit. | 15 | |
quod brūtī nec satis sardāre queunt | 15 | |
sīn illōs dēserant fortissimōs uirōs, magnum stuprum populō fierī per gentēs. | 15 | |
Mānius Valerius cōnsul partem exercitī in expedītiōnem dūcit. | 15 | |
ambōrum uxōrēs noctū Troiad exībant capitibus opertīs, flentēs ambae, abeuntēs lacrimīs cum multīs. | 15 | |
Annālēs Volusī, cacāta carta, vōtum soluite prō meā puellā. | 38 | |
nam sānctae Venerī Cupīdinīque vōvit, sī sibi restitūtus essem dēsīssemque trucēs vibrāre iambōs, ēlēctissima pessimī poētae scrīpta tardipedī deō datūram īnfēlīcibus ustulanda lignīs. | 38 | |
et hoc pessima sē puella vīdit iocōsē lepidē vovēre dīvīs. | 38 | |
nunc ō caeruleō creāta pontō, quae sānctum Īdalium Vrīōsque apertōs quaeque Ancōna Cnidumque harundinōsam colis quaeque Amathūnta quaeque Golgōs quaeque Durrachium Hadriae tabernam, acceptum face redditumque vōtum, sī nōn illepidum neque invenustum. | 38 | |
at vōs intereā venīte in ignem, plēnī rūris et inficetīārum. | 38 | |
annālēs Volusī, cacāta carta. | 38 | |
Paene īnsulārum, Sirmiō, īnsulārumque ocelle, quāscumque in liquentibus stāgnīs marīque vastō fert uterque Neptūnus, quam tē libenter quamque laetus invīsō, vix mī ipse crēdēns Thuniam atque Bithūnōs līquisse campōs et vīdēre tē in tūtō. | 37 | |
ō quid solūtīs est beātius cūrīs, cum mēns onus repōnit, ac peregrīnō labōre fessī venīmus larem ad nostrum, dēsīderātōque acquiēscimus lectō? | 37 | |
hoc est quod ūnum est prō labōribus tantīs. | 37 | |
salvē, ō venustā Sirmiō, atque erō gaudē gaudente, vōsque, ō Lȳdiae lacus undae, rīdēte quidquid est domī cachinnōrum. | 37 | |
sed quid ego ā prīmō dīgressus carmine plūra commemorem, ut linquēns genitōris fīlia vultum, ut cōnsanguineae complexum, ut dēnique mātris, quae misera in gnātā dēperditā laeta omnibus hīs Thēsēī dulcem praeoptārit amōrem: | 43 | |
aut ut vectā ratī spūmōsā ad lītora Dīae vēnerit aut ut eam dēvīnctam lūmina somnō līquerit immemorī discēdēns pectore coniūnx? | 43 | |
Multās per gentēs et multa per aequora vectus adveniō hās mīserās, frāter, ad īnferiās, ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem. | 30 | |
quandōquidem fortūna mihi tete abstulit ipsum. | 30 | |
heu miser indignē frāter adēmptē mihi, nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum trādita sunt trīstī mūnere ad īnferiās, accipe frāternō multum mānantia flētū, atque in perpetuum, frāter, avē atque valē. | 30 | |
Ille mī pār esse deō vidētur, ille, sī fās est, superāre dīvōs, quī sedēns adversus identidem tē spectat et audit dulce rīdentem, miserō quod omnīs ēripit sēnsūs mihi: | 29 | |
nam simul tē, Lesbia, aspexī, nihil est super mī vōcis in ōre. | 29 | |
lingua sed torpet, tenuīs sub artūs flamma dēmānat, sonitū suōpte tintinant aurēs gemina, teguntur lūmina nocte. | 29 | |
ōtium, Catulle, tibi molestum est: | 29 | |
ōtiō exsultās nimiumque gestīs: | 29 | |
ōtium et rēgēs prius et beātās perdidit urbēs. | 29 | |
Egnātius, quod candidōs habet dentēs, renīdet usque quāque. | 39 | |
sī ad reī ventum est subsellium, cum ōrātor excitat flētum, renīdet ille; | 39 | |
sī ad piī rogum fīlī lūgētur, orba cum flet ūnicum māter, renīdet ille. | 39 | |
quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renīdet: | 39 | |
hunc habet morbum, neque ēlegantem, ut arbitror, neque urbānum. | 39 | |
quārē monendum est tē mihi, bone Egnātī. | 39 | |
sī urbānus essēs aut Sabīnus aut Tīburs aut pinguis Vmber aut obēsus Etrūscus aut Lānuvīnus āter atque dentātus aut Trānspadānus, ut meōs quoque attingam, aut quilubet, quī pūriter lāvit dentēs, tamen renīdēre usque quāque tē nōllem: | 39 | |
nam rīsū ineptō rēs ineptior nūlla est. | 39 | |
nunc Celtiber es: | 39 | |
Celtibēria in terrā, quod quisque mīnxit, hoc sibi solet manē dentem atque russam dēfricāre gingīvam, ut quō iste vester expolītior dēns est, hoc tē amplius bibisse praedicet lōtī. | 39 | |
Multās per gentēs et multa per aequora vectus adveniō hās mīserās, frāter, ad īnferiās, ut tē postrēmō dōnārem mūnere mortis et mūtam nēquīquam alloquerer cinerem. | 31 | |
quandōquidem fortūna mihi tete abstulit ipsum. | 31 | |
heu miser indignē frāter adēmptē mihi, nunc tamen intereā haec, prīscō quae mōre parentum trādita sunt trīstī mūnere ad īnferiās, accipe frāternō multum mānantia flētū, atque in perpetuum, frāter, avē atque valē. | 31 | |
Passer, dēliciae meae puellae, quīcum lūdere, quem in sinū tenēre, cui prīmum digitum dare appetentī et ācrīs solet incitāre morsūs, cum dēsīderiō meō nītentī cārum nesciō quid lubet iocārī et sōlāciolum suī dolōris, crēdō ut tum gravis acquiēscat ārdor: | 29 | |
tēcum lūdere sīcut ipsa possem et trīstis animī levāre cūrās! | 29 | |
nam quō mē referam? | 43 | |
quālī spē perditā nitor? | 43 | |
Īdaeōsne petam montēs? | 43 | |
at gurgite lātō discernēns pontī truculentum dīvidit aequor. | 43 | |
an patris auxilium spērem? | 43 | |
quemne ipsa relīquī respersum iuvenem frāternā caede secūta? | 43 | |
coniugis an fīdō cōnsōler mēmet amōre? | 43 | |
quīnē fugit lentōs incuruāns gurgite rēmōs? | 43 | |
praetereā nūllō colitur sōla īnsula tēctō, nec patet ēgressus pelagī cingentibus undīs. | 43 | |
nūlla fugae ratiō, nūlla spēs: | 43 | |
omnia mūta, omnia sunt dēserta, ostentant omnia lētum. | 43 | |
nōn tamen ante mihi languēscent lūmina morte, nec prius ā fessō sēcēdent corpore sēnsūs, quam iūstam ā dīvīs exposcam prōdita multam caelestumque fidem postrēmā comprecer hōrā. | 43 | |
quae quoniam vērae nāscuntur pectore ab īmō, vōs nōlīte patī nostrum vānēscere lūctum, sed quālī sōlam Thēsēus mē mente relīquit, tālī mente, deae, fūnestet sēque suōsque. | 43 | |
At parte ex aliā flōrēns volitābat Ĭacchus cum thiasō Satyrōrum et Nȳsigenīs Sīlēnīs, tē quaerēns, Ariadna, tuōque incēnsus amōre. | 43 | |
Hārum pars tēcta quatiēbant cuspide thyrsōs, pars ē divolsō iactābant membra iuvencō, pars sēsē tortīs serpentibus incingēbant, pars obscūra cavīs celebrābant orgia cistīs, orgia quae frūstrā cupiunt audīre profānī; | 43 | |
plangēbant aliae prōcērīs tympana palmīs, aut teretī tenvīs tinnītus āere ciēbant; | 43 | |
multīs raucisonōs efflābant cornua bombōs barbaraque horribilī strīdēbat tībiā cantū. | 43 | |
Tālibus amplificē vestis decorāta figūrīs puluīnar complexā suō vēlābat amictū. | 43 | |
īvāmus mea Lesbia, atque amēmus, rūmōrēsque senum sevēriōrum omnēs ūnīus aestimēmus assīs! | 42 | |
sōlēs occīdēre et redīre possunt: | 42 | |
nōbīs cum semel occīdit brevis lūx, nox est perpetuā ūnā dormienda. | 42 | |
dā mī bāsia mīlle, deinde centum, dein mīlle altera, dein secunda centum, deinde usque altera mīlle, deinde centum. | 42 | |
dein, cum mīlia multa fēcerimus, conturbābimus illa, nē sciāmus, aut nē quis malus invidēre possit, cum tantum sciat esse bāsiōrum. | 42 | |
Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque, et quantum est hominum venustiōrum: | 35 | |
passer mortuus est meae puellae, passer, dēliciae meae puellae, quem plūs illa oculīs suīs amābat. | 35 | |
nam mellītus erat suamque nōrat ipsam tam bene quam puella mātrem, nec sēsē ā gremiō illīus movēbat, sed circumsiliēns modo hūc modo illūc ad sōlam dominam usque pīpiābat. | 35 | |
quī nunc it per iter tenebricōsum illūc, unde negant redīre quemquam. | 35 | |
at vōbīs male sit, malae tenebrae Orcī, quae omnia bella dēvorātis: | 35 | |
tam bellum mihi passerem abstulistisō factum male! | 35 | |
ō misellē passer! | 35 | |
tua nunc opera meae puellae flendō turgidulī rubent ocellī. | 35 | |
īvāmus mea Lesbia, atque amēmus, rūmōrēsque senum sevēriōrum omnēs ūnīus aestimēmus assīs! | 29 | |
sōlēs occīdēre et redīre possunt: | 29 | |
nōbīs cum semel occīdit brevis lūx, nox est perpetuā ūnā dormienda. | 29 | |
dā mī bāsia mīlle, deinde centum, dein mīlle altera, dein secunda centum, deinde usque altera mīlle, deinde centum. dein, cum mīlia multa fēcerimus, conturbābimus illa, nē sciāmus, aut nē quis malus invidēre possit, cum tantum sciat esse bāsiōrum. | 29 | |
Phasēlus ille, quem vidētis, hospitēs, ait fuisse nāvium celerrimus, neque ūllius natantis impetum trabis nequīsse praeterīre, sīve palmulīs opus foret volāre sīve linteō. | 40 | |
et hoc negat minācis Hadriatīcī negāre lītus īnsulāsve Cȳcladas Rhodumque nōbilem horridamque Thrāciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phasēlus anteā fuit comāta silva; | 40 | |
nam Cytōriō in iugō loquente saepe sībilum ēdidit coma. | 40 | |
Amastrī Ponticā et Cytōre buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phasēlus: | 40 | |
ultima ex orīgine tuō stetisse dīcit in cacūmine, tuō imbuisse palmulās in aequore, et inde tot per impotentiā frētā erum tulisse, laevā sīve dexterā vocāret aura, sīve utrumque Iuppiter simul secundus incīdisset in pedem; | 40 | |
neque ūlla vōta lītorālibus deīs sibi esse facta, cum venīret ā marī novissimō hunc ad usque limpidum lacum. | 40 | |
sed haec prius fuēre: | 40 | |
nunc recondita senet quiētē sēque dēdicat tibi, gemellē Castor et gemellē Castoris. | 40 | |
Miser Catulle, dēsinās ineptīre, et quod vidēs perisse perditum dūcās. | 10 | |
fulsēre quondam candidī tibi solēs, cum ventitābās quō puella dūcēbat amāta nōbīs quantum amābitur nūlla. | 10 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.