audio
audio
transcription
string
speaker
int64
ibi illa multa cum iocōsa fīēbant, quae tū volēbās nec puella nōlēbat, fulsēre vērē candidī tibi solēs.
10
nunc iam illa nōn vult:
10
tū quoque impotēns nōlī, nec quae fugit sectāre, nec miser vīve, sed obstinātā mente perfer, obdūrā.
10
valē puella, iam Catullus obdūrat, nec tē requīret nec rogābit invītam.
10
at tū dolēbis, cum rogāberis nūlla.
10
scelesta, vae tē, quae tibi manet vīta?
10
quis nunc tē adībit?
10
cui vidēberis bella?
10
quem nunc amābis?
10
cuius esse dīceris?
10
quem bāsiābis?
10
cui labella mordēbis?
10
at tū, Catulle, dēstinātus obdūrā.
10
Tālia praefantēs quondam fēlīcia Pēlēī carmina dīvīnō cecinērunt pectore Parcae.
43
Praesentēs namque ante domōs invīsere castās hērōum, et sēsē mortālī ostendere coetū, caelicolae nōndum sprētā pietāte solēbant.
43
saepe pater dīvum templō in fulgente reuīsēns, annua cum fēstīs vēnissent sacra diēbus, cōnspexit terra centum prōcumbere taurōs.
43
saepe uagus Liber Parnāsī vertice summō Thȳiadas effusīs evantīs crīnibus ēgit, cum Delphī tōta certātim ex urbe ruentēs acciperent laetī dīvum fūmantibus arīs.
43
saepe in lētiferō bellī certāmine Māuors aut rapidī Trītōnis era aut Amarunsia virgō armātās hominum est praesēns hortāta cateruās.
43
omnia fanda nefandā mālō permixtā furōre iūstificam nōbīs mentem āvertere deōrum.
43
quārē nec tālīs dignantur vīsere coetūs, nec sē contingī patiuntur lūmine clārō.
43
Quaeris, quot mihi basiātiōnēs tuae, Lesbia, sint satis superque.
29
quam magnus numerus Libyssae harēnae lasarpīciferīs iacet Cȳrēnīs ōrāclum Iovis inter aestuōsī et Battī veteris sacrum sepulcrum;
29
aut quam sīdera multa, cum tacet nox, fūrtīvōs hominum vident amōrēs:
29
tam tē bāsia multa bāsiāre vēsānō satīs et super Catullō est, quae nec pernumerāre cūriōsī possint nec mala fascināre linguā.
29
Miser Catulle, dēsinās ineptīre, et quod vidēs perisse perditum dūcās.
29
fulsēre quondam candidī tibi solēs, cum ventitābās quō puella dūcēbat amāta nōbīs quantum amābitur nūlla.
29
ibi illa multa cum iocōsa fīēbant, quae tū volēbās nec puella nōlēbat, fulsēre vērē candidī tibi solēs.
29
nunc iam illa nōn vult: tū quoque impotēns nōlī, nec quae fugit sectāre, nec miser vīve, sed obstinātā mente perfer, obdūrā.
29
valē puella, iam Catullus obdūrat, nec tē requīret nec rogābit invītam.
29
at tū dolēbis, cum rogāberis nūlla.
29
scelesta, vae tē, quae tibi manet vīta?
29
quis nunc tē adībit?
29
cui vidēberis bella?
29
quem nunc amābis?
29
cuius esse dīceris?
29
quem bāsiābis?
29
cui labella mordēbis?
29
at tū, Catulle, dēstinātus obdūrā.
29
Passer, dēliciae meae puellae, quīcum lūdere, quem in sinū tenēre, cui prīmum digitum dare appetentī et ācrīs solet incitāre morsūs, cum dēsīderiō meō nītentī cārum nesciō quid lubet iocārī et sōlāciolum suī dolōris, crēdō ut tum gravis acquiēscat ārdor:
34
tēcum lūdere sīcut ipsa possem et trīstis animī levāre cūrās!
34
Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque, et quantum est hominum venustiōrum:
29
passer mortuus est meae puellae, passer, dēliciae meae puellae, quem plūs illa oculīs suīs amābat.
29
nam mellītus erat suamque nōrat ipsam tam bene quam puella mātrem, nec sēsē ā gremiō illīus movēbat, sed circumsiliēns modo hūc modo illūc ad sōlam dominam usque pīpiābat.
29
quī nunc it per iter tenebricōsum illūc, unde negant redīre quemquam.
29
at vōbīs male sit, malae tenebrae Orcī, quae omnia bella dēvorātis:
29
tam bellum mihi passerem abstulistisō factum male!
29
ō misellē passer!
29
tua nunc opera meae puellae flendō turgidulī rubent ocellī.
29
dīva quibus retinēns in summīs urbibus arcēs ipsa levī fēcit volitantem flāmine currum, pīnea coniungēns īnflexae texta carīnae.
43
illa rudem cursū prīmā imbuit Amphītrītēn;
43
quae simul ac rōstrō ventōsum prōscidit aequor tortaque rēmigiō spūmīs incānuit unda, ēmersēre frētī candentī ē gurgite vultūs aequoreae mōnstrum Nēreidēs admīrantēs.
43
illa, atque alia, vīdērunt lūce marīnās mortālēs oculīs nūdātō corpore Nymphās nūtrīcum tenus exstantēs ē gurgite cānō.
43
tum Thetidis Peleus incēnsus fertur amōre, tum Thetis hūmānōs nōn dēspexit hymenaeōs, tum Thetidī pater ipse iugandum Pelea sēnsit.
43
ō nimis optātō saeclōrum tempore nātī hērōēs, salvēte, deum genus!
43
ō bona mātrum prōgeniēs, salvēte iter [salvēte, bonārum!].
43
vōs ego saepe, meō vōs carmine compellābō.
43
tēque adeō eximiē taedīs fēlīcibus auctē, Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suōs dīvum genitor concessit amōrēs;
43
tenē Thetis tenuit pulcerrima Nērēīne?
43
tenē suam Tēthys concessit dūcere neptem, Ōceanusque, marī tōtum quī amplectitur orbem?
43
Iam vēr ēgelidōs refert tepōrēs, iam caelī furor aequinoctiālis iūcundīs Zephyrī silēscit aureīs.
41
linquantur Phrygiī, Catulle, campī Nīcaeaeque ager ūber aestuōsae:
41
ad clārās Asiae volēmus urbēs.
41
iam mēns praetrepidāns avet vagārī, iam laetī studiō pedēs vigēscunt.
41
ō dulcēs comitum valēte coetūs, longē quōs simul ā domō profectōs dīuersae variē viae reportant.
41
haec vestīs prīscīs hominum variāta figūrīs hērōum mīra virtūtēs indicat arte.
43
immemor at iuvenis fugiēns pellit vada rēmīs, irrita ventōsae linquēns prōmissa procellae.
43
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa vicem cūrāns tōtō ex tē pectore, Theseū, tōtō animō, tōta pendēbat perditā mente.
43
quae simul optātae fīnītō tempore lūcēs advēnēre, domum conventū tōtā frequentat Thessaliā, opplētur laetantī rēgiā coetū:
43
dōna ferunt prae sē, dēclārant gaudia vultū.
43
dēseritur Cieros, linquunt Pthiotīcā Tempe Crannonisque domōs ac moenia Larisaea, Pharsālum coeunt, Pharsālia tēcta frequentant.
43
rūra colit nēmō, mollēscunt colla iuvencīs, nōn humilis curvīs pūrgātur vīnea rastrīs, nōn glēbam prōnō convellit vomere taurus, nōn falx attenuat frondātōrum arboris umbram, squālida dēsertīs rūbīgō īnfertur arātrīs.
43
ipsīus at sēdēs, quācumque opulenta recessit rēgia, fulgentī splendent aurō atque argentō.
43
candet ebur soliīs, collūcent pōcula mēnsae, tōta domus gaudet rēgālī splendida gāzā.
43
pulvīnar vērō dīvae geniāle locātur sēdibus in mediīs, Indō quod dente polītum tīncta tegit roseō conchȳlī purpurā fūcō.
43
Lūgēte, ō Venerēs Cupīdinēsque, et quantum est hominum venustiōrum:
10
passer mortuus est meae puellae, passer, dēliciae meae puellae, quem plūs illa oculīs suīs amābat.
10
nam mellītus erat suamque nōrat ipsam tam bene quam puella mātrem, nec sēsē ā gremiō illīus movēbat, sed circumsiliēns modo hūc modo illūc ad sōlam dominam usque pīpiābat.
10
quī nunc it per iter tenebricōsum illūc, unde negant redīre quemquam.
10
at vōbīs male sit, malae tenebrae Orcī, quae omnia bella dēvorātis:
10
tam bellum mihi passerem abstulistisō factum male!
10
ō misellē passer!
10
tua nunc opera meae puellae flendō turgidulī rubent ocellī.
10
Ōdī et amō.
46
quārē id faciam, fortasse requīris.
46
nesciō, sed fierī sentiō et excrucior.
46
Cēnābis bene, mī Fabulle, apud mē paucīs, sī tibi dī favent, diēbus, sī tēcum attuleris bonam atque magnam cēnam, nōn sine candidā puellā et vīnō et sale et omnibus cachinnīs.
33
haec sī, inquam, attuleris, venustē noster, cēnābis bene;
33
nam tuī Catullī plēnus sacculus est arāneārum.
33
sed contrā accipiēs merōs amōrēs seu quid suāvius ēlegantiusve est:
33
nam unguentum dabō, quod meae puellae dōnārunt Venerēs Cupīdinēsque, quod tū cum olfaciēs, deōs rogābis, tōtum ut tē faciant, Fabulle, nāsum.
33
Hesternō, Licinī, diē ōtiōsī multum lūsimus in meīs tabellīs, ut convēnerat esse dēlicātōs:
31
scrībēns versiculōs uterque nostrum lūdēbat numerō modo hoc modo illōc, reddēns mūtuā per iocum atque vīnum.
31
atque illinc abiī tuō lepōre incēnsus, Licinī, facētiīsque, ut nec mē miserum cibus iuvāret nec somnus tegeret quiētē ocellōs, sed tōtō indomitus furōre lectō versārer, cupiēns vidēre lūcem, ut tēcum loquerer, simulque ut essem.
31
at dēfessā labōre membra postquam sēmimortua lectulō iacēbant, hoc, iūcundē, tibi poēma fēcī, ex quō perspicerēs meum dolōrem.
31
nunc audāx cavē sīs, precēsque nostrās, ōrāmus, cave dēspuās, ocelle, nē poenās Nemesis reposcat ā tē.
31
est vehemēns dea:
31
misera, assiduīs quam lūctibus externāvit spīnōsās Erycīna serēns in pectore cūrās, illā tempestāte, ferōx quō ex tempore Thēseus ēgressus curvīs ē lītoribus Pīraeī attigit iniūstī rēgis Gortȳnia templa.
43
nam perhibent ōlim crūdēlī peste coāctam Androgeōnēae poenās exsolvere caedis ēlēctōs iuvenēs simul et decus innūptārum Cēcropiam solitam esse dapem dare Mīnōtaurō.
43
quis angusta malīs cum moenia vexārentur, ipse suum Thēseus prō carīs corpus Athēnīs prōicere optāvit potius quam tālia Crētam fūnera Cēcropiae nec fūnera portārentur.
43
atque ita nāve levī nītēns ac lēnibus aurīs magnanimum ad Mīnōa venit sēdēsque superbās.
43