audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Itaque sīc animum compōnāmus ut quidquid rēs exiget, id velimus, et in prīmīs ut fīnem nostrī sine trīstitiā cōgitēmus. | 12 | |
Ante ad mortem quam ad vītam praeparandī sumus. | 12 | |
Satis īnstrūcta vīta est, sed nōs in īnstrūmenta eius avidī sumus; | 12 | |
dēesse aliquid nōbīs vidētur et semper vidēbitur: | 12 | |
ut satis vīxerīmus, nec annī nec diēs faciunt sed animus. | 12 | |
Vīxī, Lūcīlī cārissime, quantum satis erat; | 12 | |
mortem plēnus exspectō. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Senecā Lūcīliō suō salūtem. | 12 | |
Molestē ferō dēcessisse Flaccum, amīcum tuum, plūs tamen aequō dolēre tē nōlō. | 12 | |
Illud, ut nōn doleās, vix audēbō exigere; | 12 | |
et esse melius sciō. | 12 | |
Sed cui ista firmitās animī continget nisi iam multum suprā fortūnam ēlātō? | 12 | |
illum quoque ista rēs vellicābit, sed tantum vellicābit. | 12 | |
Nōbīs autem ignōscī potest prōlāpsīs ad lacrimās, sī nōn nimiae dēcucurrērunt, sī ipsī illās repressimus. | 12 | |
Nec siccī sint oculī āmissō amīcō nec fluant; | 12 | |
lacrimandum est, nōn plōrandum. | 12 | |
Dūram tibi lēgem videor pōnere, cum poētārum Graecōrum maximus iūs flendī dederit in ūnum dumtaxat diem, cum dīxerit etiam Niobam dē cibō cōgitāsse? | 12 | |
Quaeris unde sint lāmentātiōnēs, unde immodicī flētūs? | 12 | |
per lacrimās argūmenta dēsīderiī quaerimus et dolōrem nōn sequimur sed ostendimus; | 12 | |
nēmō trīstis sibi est. | 12 | |
Ō īnfēlīcem stultitiam! | 12 | |
est aliquā et dolōris ambitiō. | 12 | |
‘Quid ergō? | 12 | |
’ inquis, ‘oblīvīscar amīcī? | 12 | |
’ Brevem illī apud tē memoriam prōmittis, sī cum dolōre mānsūra est: | 12 | |
iam istam frontem ad rīsum quaelibet fortuita rēs trānsferet. | 12 | |
Nōn differō in longius tempus quō dēsīderium omne mulcētur, quō etiam ācerrimī lūctūs resīdunt: | 12 | |
cum prīmum tē observāre dēsierīs, imāgō ista trīstitiae discēdet. | 12 | |
Nunc ipse cūstōdīs dolōrem tuum; | 12 | |
sed cūstōdientī quoque ēlābitur, eōque citius quō est ācrior dēsinit. | 12 | |
Id agamus ut iūcunda nōbīs āmissōrum fīat recordātiō. | 12 | |
Nēmō libenter ad id redit quod nōn sine tormentō cōgitātūrus est, sīcut illud fierī necesse est, ut cum aliquō nōbīs morsū āmissōrum quōs amāvimus nōmen occurrat; | 12 | |
sed hic quoque morsus habet suam voluptātem. | 12 | |
Nam, ut dīcere solēbat Attalus noster, ‘sīc amīcōrum dēfūnctōrum memoriā iūcunda est quōmodo pōma quaedam sunt suāviter aspera, quōmodo in vīnō nimis veterī ipsa nōs amāritūdō dēlectat; | 12 | |
cum vērō intervēnit spatium, omne quod angēbat exstinguitur et pūrā ad nōs voluptās venit’. | 12 | |
Sī illī crēdimus, ‘amīcōs incolumēs cōgitāre melle ac placentā fruī est: | 12 | |
eōrum quī fuērunt retractātiō nōn sine acerbitāte quādam iuvat. | 12 | |
Quis autem negāverit haec ācria quoque et habentia austēritātis aliquid stomachum excitāre? | 12 | |
’ Ego nōn idem sentiō: | 12 | |
mihi amīcōrum dēfūnctōrum cōgitātiō dulcis ac blanda est; | 12 | |
habuī enim illōs tamquam āmissūrus, āmīsī tamquam habeam. | 12 | |
Fac ergō, mī Lūcīlī, quod aequitātem tuam decet, dēsine beneficium fortūnae male interpretārī: | 12 | |
abstulit, sed dedit. | 12 | |
Ideō amīcīs avidē fruāmur quia quamdiū contingere hoc possit incertum est. | 12 | |
Cōgitēmus quam saepe illōs relīquerīmus in aliquam peregrīnātiōnem longinquam exitūrī, quam saepe eōdem morantēs locō nōn vīderīmus: | 12 | |
intellegēmus plūs nōs temporis in vīvīs perdidisse. | 12 | |
Ferās autem hōs quī neglegentissimē amīcōs habent, miserrimē lūgent, nec amant quemquam nisi perdidērunt? | 12 | |
ideōque tunc effūsius maerent quia verentur nē dubium sit an amāverint; | 12 | |
sēra indicia affectūs suī quaerunt. | 12 | |
Sī habēmus aliōs amīcōs, male dē iīs et merēmur et exīstimāmus, quī parum valent in ūnīus ēlātī sōlācium; | 12 | |
sī nōn habēmus, maiōrem iniūriam ipsī nōbīs fēcimus quam ā fortūnā accēpimus: | 12 | |
illa ūnum abstulit, nōs quemcumque nōn fēcimus. | 12 | |
Deinde nē ūnum quidem nimis amāvit quī plūs quam ūnum amāre nōn potuit. | 12 | |
Sī quis dēspoliātus āmissā ūnica tunicā complōrāre sē mālit quam circumspicere quōmodo frīgus effugiat et aliquid inveniat quō tegat scapulās, nōnne tibi videātur stultissimus? | 12 | |
Quem amābās extulistī: | 12 | |
quaere quem ames. | 12 | |
Satius est amīcum reparāre quam flēre. | 12 | |
Sciō pertrītum iam hoc esse quod adiectūrus sum, nōn ideō tamen praetermittam quia ab omnibus dictum est: | 12 | |
fīnem dolendī etiam quī cōnsiliō nōn fēcerat tempore invēnit. | 12 | |
Turpissimum autem est in homine prūdente remedium maerōris lassitūdō maerendī: | 12 | |
mālō relinquās dolōrem quam ab illō relinquāris; | 12 | |
et quam prīmum id facere dēsiste quod, etiam sī volēs, diū facere nōn poteris. | 12 | |
Annum feminis ad lūgendum cōnstituere maiōrēs, nōn ut tam diū lūgērent, sed nē diūtius: | 12 | |
vīrīs nūllum lēgitimum tempus est, quia nūllum honestum. | 12 | |
Quam tamen mihi ex illīs mulierculīs dabis vix retractīs ā rogō, vix ā cadāvere revulsīs, cui lacrimae in tōtum mēnsem dūrāverint? | 12 | |
Nūlla rēs citius in odium venit quam dolor, quī recēns cōnsōlātōrem invēnit et aliquōs ad sē addūcit, inveterātus vērō dērīdētur, nec immeritō; | 12 | |
aut enim simulātus aut stultus est. | 12 | |
Haec tibi scrībō, is quī Annaeum Serēnum cārissimum mihi tam immodicē flēvī ut, quod minimē velim, inter exempla sim eōrum quōs dolor vīcit. | 12 | |
Hodiē tamen factum meum damnō et intellegō maximam mihi causam sīc lūgendī fuisse quod numquam cōgitāveram morī eum ante mē posse. | 12 | |
Hoc ūnum mihi occurrēbat, minōrem esse et multō minōrem — tamquam ōrdinem fāta servārent! | 12 | |
Itaque assiduē cōgitēmus dē nostra quam omnium quōs dīligimus mortālitāte. | 12 | |
Tunc ego dēbuī dīcere, ‘minor est Serēnus meus: | 12 | |
quid ad rem pertinet? | 12 | |
post mē morī dēbet, sed ante mē potest’. | 12 | |
Quia nōn fēcī, imparātum subitō fortūna percussit. | 12 | |
Nunc cōgitō omnia et mortālia esse et incertā lēge mortālia; | 12 | |
hodiē fierī potest quidquid umquam potest. | 12 | |
Cōgitēmus ergō, Lūcīlī cārissime, cito nōs eō perventūrōs quō illum pervēnisse maerēmus; | 12 | |
et fortasse, sī modo vēra sapientium fāma est recipitque nōs locus aliquis, quem putāmus perisse praemissus est. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Post longum intervāllum Pompēiōs tuōs vīdī. | 12 | |
In cōnspectum adulēscentiae meae reductus sum; | 12 | |
quidquid illīc iuvenis fēceram vidēbar mihi facere adhūc posse et paulō ante fēcisse. | 12 | |
novissimē incipit ostendī pūblicus fīnis generis hūmānī. | 12 | |
Scopulum esse illum putāmus dēmentissimī: | 12 | |
portus est, aliquandō petendus, numquam recūsandus, in quem sī quis intrā prīmōs annōs dēlātus est, nōn magis querī dēbet quam quī cito nāvigāvit. | 12 | |
Alium enim, ut scīs, ventī sēgnēs lūdunt ac dētinent et tranquillitātis lentissimae taediō lassant, alium pertināx flātus celerrimē perfert. | 12 | |
Idem ēvenīre nōbīs putā: | 12 | |
aliōs vīta vēlōcissimē addūxit quō veniendum erat etiam cūnctantibus, aliōs mācerāvit et coxit. | 12 | |
Quae, ut scīs, nōn semper retinenda est; | 12 | |
nōn enim vīvere bonum est, sed bene vīvere. | 12 | |
Itaque sapiēns vīvet quantum dēbet, nōn quantum potest. | 12 | |
Vidēbit ubi vīctūrus sit, cum quibus, quōmodo, quid āctūrus. | 12 | |
Cōgitat semper quālia vīta, nōn quanta sit. | 12 | |
[sit] Sī multa occurrunt molesta et tranquillitātem turbantia, ēmittit sē; | 12 | |
nec hoc tantum in necessitāte ultimā facit, sed cum prīmum illī coepit suspectā esse fortūnā, dīligenter circumspicit numquid illīc dēsinendum sit. | 12 | |
Nihil exīstimat sua referre, faciat fīnem an accipiat, tardius fīat an citius: | 12 | |
nōn tamquam dē magnō dētrīmentō timet; | 12 | |
nēmō multum ex stilicidiō potest perdere. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.