audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Illa nōs docet fātī variōs esse accessūs, fīnem eundem, nihil autem interesse unde incipiat quod venit. | 12 | |
Eadem illa ratiō monet ut sī licet moriāris quemadmodum potes, et quidquid obvēnerit ad vim afferendam tibi invādās. | 12 | |
Iniūriōsum est raptō vīvere, at contrā pulcherrimum morī raptō. | 12 | |
Valē. | 12 | |
'Tū mē' inquis 'vītāre turbam iubēs, sēcēdere et cōnscientiā esse contentum? | 12 | |
ubi illa praecepta vestra quae imperant in āctū morī? | 12 | |
In hōc mē recondidī et forēs clūsī, ut prōdesse plūribus possem. | 12 | |
Nūllus mihi per ōtium diēs exit; | 12 | |
partem noctium studiīs vindicō; | 12 | |
nōn vacō somnō sed succumbō, et oculōs vigiliā fatīgātōs cadentēsque in opere dētineō. | 12 | |
Sēcessī nōn tantum ab hominibus sed ā rēbus, et in prīmīs ā meīs rēbus: | 12 | |
posterōrum negōtium agō. | 12 | |
Illīs aliquā quae possint prōdesse cōnscrībō; | 12 | |
salūtārēs admonitiōnēs,velut medicāmentōrum ūtilium compositiōnēs, litterīs mandō, esse illās efficācēs in meīs ulceribus expertus, quae etiam sī persānāta nōn sunt, serpere dēsiērunt. | 12 | |
Rēctum iter, quod sērō cognōvī et lassus errandō, aliīs mōnstrō. | 12 | |
Clāmō: | 12 | |
'vītātē quaecumque vulgō placent, quae cāsus attribuit; | 12 | |
ad omne fortuitum bonum suspīciōsī pavidīque subsistite: | 12 | |
et fera et piscis spē aliquā oblectante dēcipitur. | 12 | |
Mūnera ista fortūnae putātis? | 12 | |
īnsidiae sunt. | 12 | |
Quisquis vestrum tūtam agere vītam volet, quantum plūrimum potest ista viscāta beneficia dēvītet in quibus hoc quoque miserrimī fallimur: | 12 | |
habēre nōs putāmus, haerēmus. | 12 | |
In praecipitia cursūs iste dēdūcit; | 12 | |
huius ēminentīs vītae exitūs cadere est. | 12 | |
Deinde nē resistere quidem licet, cum coepit trānsversōs agere fēlīcitās, aut saltim rēctīs aut semel ruere: | 12 | |
nōn vertit fortūna sed cernulat et allīdit. | 12 | |
Hanc ergō sānam ac salūbrem fōrmam vītae tenēte, ut corporī tantum indulgeātis quantum bonae valētūdinī satis est. | 12 | |
Dūrius tractandum est nē animō male pāreat: | 12 | |
cibus famem sedet, pōtiō sitim exstinguat, vestis arceat frīgus, domūs mūnīmentum sit adversus īnfēstā temporis. | 12 | |
Hanc utrum caespes ērēxerit an varius lapis gentis aliēnae, nihil interest: | 12 | |
scītōte tam bene hominem culmō quam aurō tegī. | 12 | |
Contemnite omnia quae supervacuus labor velut ōrnāmentum ac decus pōnit; | 12 | |
cōgitātē nihil praeter animum esse mīrābile, cui magnō nihil magnum est. | 12 | |
' Sī haec mēcum, sī haec cum posterīs loquor, nōn videor tibi plūs prōdesse quam cum ad vadimōnium advocātus dēscenderem aut tabulīs testāmentī ānulum imprimerem aut in senātū candidātō vōcem et manum commodārem? | 12 | |
Mihi crēde, quī nihil agere videntur maiōra agunt: | 12 | |
hūmāna dīvīnaque simul tractant. | 12 | |
Sed iam fīnis faciendus est et aliquid, ut īnstituī, prō hāc epistulā dēpendendum. | 12 | |
Id nōn dē meō fīet: | 12 | |
adhūc Epicūrum compīlāmus, cuius hanc vōcem hodiernō diē lēgī: | 12 | |
'philosophiae serviās oportet, ut tibi contingat vēra lībertās'. | 12 | |
Nōn differtur in diem quī sē illī subiēcit et trādidit: | 12 | |
statim circumagitur; | 12 | |
hoc enim ipsum philosophiae servīre lībertās est. | 12 | |
Potest fierī ut mē interrogēs quārē ab Epicūrō tam multa bene dicta referam potius quam nostrōrum: | 12 | |
quid est tamen quārē tū istās Epicūrī vōcēs pūtēs esse, nōn pūblicās? | 12 | |
Quam multī poētae dīcunt quae philosophīs aut dicta sunt aut dīcenda! | 12 | |
Nōn attingam tragicōs nec togātās nostrās - habent enim hae quoque aliquid sevēritātis et sunt inter cōmoediās ac tragoediās mediae -: | 12 | |
quantum disertissimōrum versuum inter mīmōs iacet! | 12 | |
quam multa Pūbliliī nōn excalceātīs sed coturnātīs dīcenda sunt! | 12 | |
Ūnum versum eius, quī ad philosophiam pertinet et ad hanc partem quae modo fuit in manibus, referam, quō negat fortuita in nostrō habenda: | 12 | |
aliēnum est omne quidquid optandō ēvenit. | 12 | |
Hunc sēnsum ā tē dīcī nōn paulō melius et adstrictius meminī: | 12 | |
nōn est tuum fortūna quod fēcit tuum. | 12 | |
Illud etiam nunc melius dictum ā tē nōn praeterībō: | 12 | |
darī bonum quod potuit auferrī potest. | 12 | |
Hoc nōn imputō in solūtum: dē tuō tibi. | 12 | |
Valē. | 12 | |
An meritō reprehendat in quādam epistulā Epicūrus eōs quī dīcunt sapientem sē ipsō esse contentum et propter hōc amīcō nōn indigēre, dēsīderās scīre. | 12 | |
Hoc obicitur Stilbōnī ab Epicūrō et iīs quibus summum bonum vīsum est animus inpatiēns. | 12 | |
In ambiguitātem incīdendum est, sī exprimere άπάθειαν ūnō verbō cito voluerīmus et impatientiam dīcere; | 12 | |
poterit enim contrārium eī quod significāre volumus intellegī. | 12 | |
Nōs eum volumus dīcere quī respuat omnis malī sēnsum: | 12 | |
accipiētur is quī nūllum ferre possit malum. | 12 | |
Vidē ergō num satius sit aut invulnerābilem animum dīcere aut animum extrā omnem patientiam positum. | 12 | |
Hoc inter nōs et illōs interest: | 12 | |
noster sapiēns vincit quidem incommodum omne sed sentit, illōrum nē sentit quidem. | 12 | |
Illud nōbīs et illīs commūne est, sapientem sē ipsō esse contentum. | 12 | |
Sed tamen et amīcum habēre vult et vīcīnum et contubernālem, quamvīs sibi ipse sufficiat. | 12 | |
Vidē quam sit sē contentus: | 12 | |
aliquandō suī parte contentus est. | 12 | |
Sī illī manum aut morbus aut hostis exciderit, sī quis oculum vel oculōs cāsus excusserit, reliquiae illī suae satisfacient et erit imminūtō corpore et amputātō tam laetus quam [in] integrō fuit; | 12 | |
sed quae sibi dēsunt nōn dēsīderat, nōn dēesse māvult. | 12 | |
Ita sapiēns sē contentus est, nōn ut velit esse sine amīcō sed ut possit; | 12 | |
et hoc quod dīcō 'possit' tāle est: | 12 | |
āmissum aequō animō fert. | 12 | |
Sine amīcō quidem numquam erit: | 12 | |
in suā potestāte habet quam cito reparet. | 12 | |
Quōmodo sī perdiderit Phīdiās statuam prōtinus alteram faciet, sīc hīc faciendārum amīcitiārum artifex substituet alium in locum āmissī. | 12 | |
Quaeris quōmodo amīcum cito factūrus sit? | 12 | |
Dīcam, sī illud mihi tēcum convēnerit, ut statim tibi solvam quod dēbeō et quantum ad hanc epistulam pariā faciāmus. | 12 | |
Hecatōn ait, 'ego tibi mōnstrābō amātōrium sine medicāmentō, sine herbā, sine ūllīus venēficae carmine: | 12 | |
sī vīs amārī, amā'. | 12 | |
Habet autem nōn tantum ūsus amīcitiae veteris et certae magnam voluptātem sed etiam initium et comparātiō novae. | 12 | |
Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum quī amīcum parāvit et quī parat. | 12 | |
Attalus philosophus dīcere solēbat iūcundius esse amīcum facere quam habēre, 'quōmodo artificī iūcundius pingere est quam pīnxisse'. | 12 | |
Illa in opere suō occupāta sollicitūdō ingēns oblectāmentum habet in ipsā occupātiōne: | 12 | |
nōn aequē dēlectātur quī ab opere perfectō remōvit manum. | 12 | |
Iam frūctū artis suae fruitur: | 12 | |
ipsa fruēbātur arte cum pingeret. | 12 | |
Frūctuōsior est adulēscentiā līberōrum, sed īnfantia dulcior. | 12 | |
Nunc ad prōpositum revertāmur. | 12 | |
Quī sē spectat et propter hōc ad amīcitiam venit male cōgitat. | 12 | |
Quemadmodum coepit, sīc dēsinet: | 12 | |
parāvit amīcum adversum vincla lātūrum opem; | 12 | |
cum prīmum crepuerit catēnā, discēdet. | 12 | |
Hae sunt amīcitiae quās temporāriās populus appellat; | 12 | |
quī ūtilitātis causā assūmptus est tamdiū placēbit quamdiū ūtilis fuerit. | 12 | |
Hāc rē flōrentēs amīcōrum turba circumsedet, circā ēversōs sōlitūdō est, et inde amīcī fugiunt ubi probantur; | 12 | |
hāc rē ista tot nefāria exempla sunt aliōrum metū relinquentium, aliōrum metū prōdentium. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.