audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Citius morī aut tardius ad rem nōn pertinet, bene morī aut male ad rem pertinet; | 12 | |
bene autem morī est effugere male vīvendī perīculum. | 12 | |
Itaque effēminātissimam vōcem illīus Rhodiī exīstimō, quī cum in caveam coniectus esset ā tyrannō et tamquam ferum aliquod animal alerētur, suādentī cuidam ut abstinēret cibō, 'omnia' inquit 'hominī, dum vīvit, spēranda sunt'. | 12 | |
Ut sit hoc vērum, nōn omnī pretiō vīta emenda est. | 12 | |
Quaedam licet magna, licet certa sint, tamen ad illā turpī īnfirmitātis cōnfessiōne nōn veniam: | 12 | |
ego cōgitem in eō quī vīvit omnia posse fortūnam, potius quam cōgitem in eō quī scit morī nīl posse fortūnam? | 12 | |
Aliquandō tamen, etiam sī certa mors īnstābit et dēstinātum sibi supplicium sciet, nōn commodābit poenae suae manum: | 12 | |
Stultitia est timōre mortis morī: | 12 | |
venit quī occīdat, exspectā. | 12 | |
Quid occupās? | 12 | |
quārē suscipis aliēnae crūdēlitātis prōcūrātiōnem? | 12 | |
utrum invidēs carnificī tuō an parcis? | 12 | |
Sōcratēs potuit abstinentiā fīnīre vītam et inediā potius quam venēnō morī; | 12 | |
trīgintā tamen diēs in carcere et in exspectātiōne mortis exēgit, nōn hōc animō tamquam omnia fierī possent, tamquam multās spēs tam longum tempus reciperet, sed ut praebēret sē lēgibus, ut fruendum amīcīs extrēmum Sōcraten daret. | 12 | |
Quid erat stultius quam mortem contemnere, venēnum timēre? | 12 | |
Scribōnia, gravis fēmina, amita Drūsī Libōnis fuit, adulēscentis tam stolidī quam nōbilīs, maiōra spērantīs quam illō saeculō quisquam spērāre poterat aut ipse ūllō. | 12 | |
Cum aeger ā senātū in lectīcā relātus esset nōn sānē frequentibus exsequis - omnēs enim necessāriī dēseruerant impiē iam nōn reum sed fūnus -, habēre coepit cōnsilium utrum cōnscīsceret mortem an exspectāret. | 12 | |
Cui Scribōnia 'quid tē' inquit 'dēlectat aliēnum negōtium agere? | 12 | |
' Nōn persuāsit illī: | 12 | |
manus sibi attulit, nec sine causā. | 12 | |
Nam post diem tertium aut quārtum inimīcī moritūrus arbitriō sī vīvit, aliēnum negōtium agit. | 12 | |
Nōn possīs itaque dē rē in ūniversum prōnūntiāre, cum mortem vīs externa dēnūntiat, occupanda sit an exspectanda; | 12 | |
multa enim sunt quae in utramque partem trahere possunt. | 12 | |
Sī altera mors cum tormentō, alterā simplex et facilis est, quidnī huic inicienda sit manus? | 12 | |
Quemadmodum nāvem ēligam nāvigātūrus et domum habitātūrus, sīc mortem exitūrus ē vītā. | 12 | |
Praetereā quemadmodum nōn utique melior est longior vīta, sīc peior est utique mors longior. | 12 | |
In nūllā rē magis quam in morte mōrem animō gerere dēbēmus. | 12 | |
Exeat quā impetum cēpit: | 12 | |
sīve ferrum appetit sīve laqueum sīve aliquam pōtiōnem vēnās occupantem, pergat et vincula servitūtis abrumpat. | 12 | |
Vītam et aliīs approbāre quisque dēbet, mortem sibi: | 12 | |
optima est quae placet. | 12 | |
Stultē haec cōgitantur: | 12 | |
'aliquis dīcet mē parum fortiter fēcisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animōsius'. | 12 | |
Vīs tū cōgitāre id in manibus esse cōnsilium ad quod fāma nōn pertinet! | 12 | |
Hoc ūnum intuēre, ut tē fortūnae quam celerrimē ēripiās; | 12 | |
aliōquīn aderunt quī dē factō tuō male exīstiment. | 12 | |
Inveniēs etiam professōs sapientiam quī vim afferendam vītae suae negent et nefās iūdicent ipsum interēmptōrem suī fierī: | 12 | |
exspectandum esse exitum quem nātūra dēcrēvit. | 12 | |
Hoc quī dīcit nōn videt sē lībertātis viam clūdere: | 12 | |
nihil melius aeterna lēx fēcit quam quod ūnum introitum nōbīs ad vītam dedit, exitūs multōs. | 12 | |
Ego exspectem vel morbī crūdēlitātem vel hominis, cum possim per media exīre tormenta et adversa discutere? | 12 | |
Hoc est ūnum cūr dē vītā nōn possīmus querī: | 12 | |
nēminem tenet. | 12 | |
Bonō locō rēs hūmānae sunt, quod nēmō nisi vitiō suō miser est. | 12 | |
Placet? vīve: nōn placet? | 12 | |
licet eō revertī unde vēnistī. | 12 | |
Ut dolōrem capitis levārēs, sanguinem saepe mīsistī; | 12 | |
ad extenuandum corpus vēna percutitur. | 12 | |
Nōn opus est vastō vulnere dīvidere praecordia: | 12 | |
scalpellō aperītur ad illam magnam lībertātem viā et pūnctō sēcūritās cōnstat. | 12 | |
Quid ergō est quod nōs facit pigrōs inertēsque? | 12 | |
Nēmō nostrum cōgitat quandōque sibi ex hōc domiciliō exeundum; | 12 | |
sīc veterēs inquilīnōs indulgentia locī et cōnsuētūdō etiam inter iniūriās dētinet. | 12 | |
Vīs adversus hōc corpus līber esse? | 12 | |
tamquam migrātūrus habitā. | 12 | |
Prōpōne tibi quandōque hōc contuberniō cārendum: | 12 | |
fortior eris ad necessitātem exeundī. | 12 | |
Sed quemadmodum suus fīnis veniet in mentem omnia sine fīne concupīscentibus? | 12 | |
Nūllīus reī meditātiō tam necessāria est; | 12 | |
alia enim fortasse exercentur in supervacuum. | 12 | |
Adversus paupertātem praeparātus est animus: | 12 | |
permānsēre dīvitiae. | 12 | |
Ad contemptum nōs dolōris armāvimus: | 12 | |
numquam ā nōbīs exēgit huius virtūtis experīmentum integrī ac sānī fēlīcitās corporis. | 12 | |
Ut fortiter āmissōrum dēsīderia paterēmur praecēpimus nōbīs: | 12 | |
omnīs quōs amābāmus superstitēs fortūna servāvit. | 12 | |
Huius ūnīus reī ūsum quī exigat diēs veniet. | 12 | |
Nōn est quod exīstimēs magnīs tantum virīs hoc rōbur fuisse quō servitūtīs hūmānae claustra perrumperent; | 12 | |
nōn est quod iūdicēs hoc fierī nisi ā Catōne nōn posse, quī quam ferrō nōn ēmīserat animam manū extrāxit: | 12 | |
vīlissimae sortis hominēs ingentī impetū in tūtum ēvāsērunt, cumque ē commodō morī nōn licuisset nec ad arbitrium suum īnstrūmenta mortis ēligere, obvia quaeque rapuērunt et quae nātūrā nōn erant noxiā vī sua tēla fēcērunt. | 12 | |
Nūper in lūdō bēstiāriōrum ūnus ē Germānīs, cum ad mātūtīna spectācula parārētur, sēcessit ad exonerandum corpus - nūllum aliud illī dabātur sine cūstōde sēcrētum; | 12 | |
ibi lignum id quod ad ēmundandā obscēna adhaerente spongiā positum est tōtum in gulam farsit et interclūsīs faucibus spīritum ēlīsit. | 12 | |
Hoc fuit mortī contumēliam facere. | 12 | |
Ita prōrsus, parum mundē et parum decenter: | 12 | |
quid est stultius quam fastīdiōsē morī? | 12 | |
Ō virum fortem, ō dignum cui fātī darētur ēlēctiō! | 12 | |
Quam fortiter ille gladiō ūsus esset, quam animōsē in profundam sē altitūdinem maris aut abscīsae rūpis immīsisset! | 12 | |
Undique dēstitūtus invenit quemadmodum et mortem sibi dēbēret et tēlum, ut sciās ad moriendum nihil aliud in morā esse quam velle. | 12 | |
Exīstimētur dē factō hominis ācerrimī ut cuique vīsum erit, dum hoc cōnstet, praeferendam esse spurcissimam mortem servitūtī mundissimae. | 12 | |
Quoniam coepī sordidīs exemplīs ūtī, persevērābō; | 12 | |
plūs enim ā sē quisque exiget, sī vīderit hanc rem etiam ā contemptissimīs posse contemnī. | 12 | |
Catōnēs Scīpiōnēsque et aliōs quōs audīre cum admīrātiōne cōnsuēvimus suprā imitātiōnem positōs putāmus: | 12 | |
iam ego istam virtūtem habēre tam multa exempla in lūdō bēstiāriō quam in ducibus bellī cīvīlis ostendam. | 12 | |
Cum adveherētur nūper inter cūstōdiās quīdam ad mātūtīnum spectāculum missus, tamquam somnō premente nūtāret, caput usque eō dēmīsit dōnec radiīs īnsereret, et tamdiū sē in sedīlī suō tenuit dōnec cervīcem circumāctū rotae frangeret; | 12 | |
eōdem vehiculō quō ad poenam ferēbātur effugit. | 12 | |
Nihil obstat ērumpere et exīre cupientī: | 12 | |
in apertō nōs nātūra cūstōdit. | 12 | |
Cui permittit necessitās sua, circumspiciat exitum mollem; | 12 | |
cui ad manum plūra sunt per quae sēsē asserat, is dīlēctum agat et quā potissimum līberētur cōnsīderet: | 12 | |
cui difficilis occāsiō est, is proximam quamque prō optima arripiat, sit licet inaudīta, sit nova. | 12 | |
Nōn dēerit ad mortem ingenium cui nōn dēfuerit animus. | 12 | |
Vidēs quemadmodum extrēma quoque mancipia, ubi illīs stimulōs adēgit dolor, excitentur et intentissimās cūstōdiās fallant? | 12 | |
Ille vir magnus est quī mortem sibi nōn tantum imperāvit sed invēnit. | 12 | |
Ex eōdem tibi mūnere plūra exempla prōmīsī. | 12 | |
Secundō naumachiae spectāculō ūnus ē barbarīs lanceam quam in adversāriōs accēperat tōtam iugulō suō mersit. | 12 | |
'Quārē, quārē' inquit 'nōn omne tormentum, omne lūdibrium iamdūdum effugiō? | 12 | |
quārē ego mortem armātus exspectō? | 12 | |
' Tantō hoc speciōsius spectāculum fuit quantō honestius mōrī discunt hominēs quam occīdere. | 12 | |
Quid ergō? | 12 | |
quod animī perditī quoque noxiōsī habent nōn habēbunt illī quōs adversus hōs cāsūs īnstrūxit longa meditātiō et magistra rērum omnium ratiō? | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.