audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Lēgātus iter faciēbat ad Sinalōam et Durangum cīvitātēs Mexicānōrum, quae ā latrōnibus vexantur; | null | |
dē quā rē vidēbātur lēgātus iocārī. | null | |
Sīnēnsium Chang’e sexta. | null | |
Sīnēnsium instrūmentum explorātōrium, quod Chang’e sexta vocātur, in lūnae parte tenebrōsā dēscendit, specimina lapidum duōs diēs collēgit, deinde ā lūnā iterum in caelum cum speciminibus ascendit, ut in terram diē vīcēsimō quīntō regrediātur. | null | |
Nulla alia gēns usque potuit specimina ā parte tenebrōsā colligere atque ad terram referre. | null | |
Chang’e est nōmen deae Sinēnsis, quae ad lūnam ascendisse atque in palātiō lūnārī habitāre dīcitur. | null | |
Boeing Starliner. | null | |
Americānī novissimam navem sīderālem, Starliner dictum, in caelum mīsērunt quae duōs astronautās, Sunītam Williams et Barrium Wilmore, integrōs incolumēsque tuilt ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem. | null | |
Williams Wilmoreque octō diēs in Statiōne manēbunt, deinde eādem capsā cosmicā quā advenērunt rursus ad terram dēlābentur. | null | |
Duo igitur nunc habent Americānī vehicula, quibus ad orbitam ascendant, vidēlicet Starliner, quam Boeing societas Vasintōniāna facit, et Dracōnem, quam SpaceX parat. | null | |
Nāvis Sīderālis, quae tōta potest multōtiēns in caelum mittī atque in terram relābī, māiorem vim materiae pretiō minōre in caelum tollere poterit quam etiam Falcō nōnus, quī Dracōnem ad Omnium Gentium Statiōnem Caelestem prōpellit. | null | |
Fierī etiam potest ut Nāvis Sīderālis cīvēs Americānōs ad Lūnam ferat annō bis millēsimō vīcēsimō sextō. | null | |
Herculāneum dēformātum. | null | |
Batāvus in Ītaliam voluptātis causā profectus calamō indēlēbilī nōmen suum in pariete scrīpsit Herculāneī. | null | |
Quī ferē statim comprehēnsus in iūs vocābitur crīmine operum dēformātōrum. | null | |
Annō priōre Britannus quīdam dēprehēnsus est Rōmae nōmen suum in Colossēō clāvī scalpēns. | null | |
Tyrannosaurus Meirax. | null | |
Fossilia rāra ‘tyrannosaurī meiracis’ sīve ‘iuvenosaurī rēgis’ sunt inventa ā Liam et Jessin Fisher fratribus quī septem et decem annōs nātī sunt. | null | |
Nam dum puerī cum patre fossilia in Dacōtā Septentriōnālī quaerunt, subitō magnum femur in terrā sepultum repperērunt. | null | |
Primō autem diē excavātiōnis maxillam quoque multīs magnīs tyrannosaurī rēgis dentibus instructam invenērunt. | null | |
Tyrannosaurus rex sīve meirax erat ad quindecem annōs natus, et quinque et vīginti pedum altitūdine, et tria mīlia lībrārum pondō, et vīxit abhinc sescentiēs septuāgiēs centēna mīlibus annōrum. | null | |
Cum familia id prīmum vīdisset, quod invēnisset, Liam dīxit “est dīnosaurus! | null | |
Terror in Britanniā. | null | |
Diē Sōlis, quō diē Britannī solent mīlitēs commemorāre quī prō patriā periērunt, extrā valētūdinārium fēminīs parturientibus dicātum, Ēmad al-Suēlmīn, vir Iraquiānus trīgintā duōs annōs nātus, pyrobolum dīrūpuit quod sēcum ferēbat in raedā conductīciā quā vehēbātur. | null | |
Annō bis millēsimō quartō decimō al-Suēlmīn iūre asȳlī petēbat, sed nōn impetrāvit, ut sibi licēret in Britanniā manēre; | null | |
nam eō tempore magistrātūs recūsāvērunt nē cīvitātem eī darent, quippe quī furēns et cultrō armātus praeterambulantibus in viā minātus esset. | null | |
Pervestīgātōrēs Britannī suspicantur eum voluisse populum terrōre afficī. | null | |
Russī satellitem percutiunt. | null | |
Necesse fuit astronautīs et cosmonautīs, quī in omnium gentium Statiōne Caelestī versantur, sē ad vehicula dēscēnsōria cōnferre, ubi opperiēbantur parātī, quī statiōne excīsā dē caelō rursus ad terram integrī incolumēsque dēlaberentur, quia novus fragmentōrum nimbus nōn longē a statiōnis orbitā diē Lūnae apparuit. | null | |
Diē īnsequentī Russī nuntiāvērunt, sē perīculum fēcisse novī iaculī quō satellitēs hūmānā manū factī, quī orbēs circum terram lustrant, percuterentur et dīrumperentur. | null | |
Tālia arma habentur omnibus gentibus perīculōsa, quia catarractam possunt efficere Kessleriānam, quā fragmenta ūnīus satellitis percussī in aliōs irruentia etiam eōs dīrumpant et multiplicent fragmenta, donec tōtum caelum prope terram fragmentīs celerrimē ruentibus occupātum ūsuī hūmānō dēnegētur. | null | |
Belorussia. | null | |
Belorussī etiam nuntiāvērunt sē vim ēlectricam Ucrainēnsibus nōn iam venditūrōs. | null | |
Stimulus in Iapōniā. | null | |
Novī magistrātūs Iapōnicī lēgēs tulērunt, quibus oeconomia incitārētur. | null | |
Stimulus igitur fiscālis, quō cupiditās mercium emendārum augeātur, ad decimam tōtīus reīpūblicae annōnae partem constābit. | null | |
Largītiō praecipuē illīs, quī līberōs ērudiunt, tribuētur, quōrum numerum cupiunt magistrātūs augēre. | null | |
Bellinghamia et Britannica Columbia inundātae. | null | |
Propter magnōs et assiduōs imbrēs, fluviī per vallem Frāseriānum tam in Columbiā Britannicā quam in Vasintōniā cīvitāte campōs inundant. | null | |
Bellinghamia ipsa minimum tulit damnum, sed Vancūverium et maxima pars Columbiae Britannicae, omnibus viīs undārum vī ereptīs ā reliquā Canadā est disiuncta. | null | |
Cibus petroleumque in Vancūverium importārī nōn potest, neque frūmentum Canadēnse ex Albertā aliīsve Canadae occidentālis prōvinciīs ad mare Pacificum ēiusque nāvēs onerāriās transportārī. | null | |
Agrī inter Bellinghāmiam et Vancūverium omnīnō vastātī sunt, pecudēs mersī, annōna dēperdita. | null | |
Actiō Grātiārum. | null | |
Diē Iōvis secundum mōrem māiōrum grātiās agēmus nōn in studiōrum Ūniversitāte sed aliās, nostrīs cum familiāribus. | null | |
Grātiās praecipuē agēmus quod undae recessērunt et flūmina intrā suās rīpās resīdent; | null | |
etiam grātiās agēmus propter bonam valētūdinem quā in Americā fruimur ubi corōnāriī morbī grassātiō īnsitiōne et arte medicā cohibētur. | null | |
Itaque nuntiī Latīnī proximā hebdomade intermittentur, nec congrediētur mēnsa Latīna nec convenient circulī ad Lūciānum Nepōtemque legendōs. | null | |
Concursus Corēānus. | null | |
Seulī in Corēā Merīdiānā, concursū multōrum in angustiīs factō, ad centum et quīnquāgintā iūvenēs compressī concalcātīve periērunt. | null | |
Multī persōnātī et insolitō habitū indūtī repertī sunt, ut quī festōs diēs, ōlim vīgiliae omnium sanctōrum, nunc terriculāmentōrum puerīlium ut phasmatum veneficārumque, celebrārent. | null | |
Turba autem celebrantium māior erat, quam ut angustae viae exitum praebēret: | null | |
itaque comica festīvitas terriculāmentōrum facta est tragoedia verī terrōris, cum corporibus nimis artē pressīs corda hominum dēficere coepissent. | null | |
Pōns dīlapsus. | null | |
Diē Sōlis, in Guzarātā cīvitāte Indiae, ad centum et trīgintā hominēs, quī pontem pedibus trānsībant, ponte ruptō in flūmen Machchu dictum lapsī periērunt. | null | |
Pōns, quī centum annōs steterat et ante diēs quattuor refectus erat, nōn potuit onus tot hominum ferre. | null | |
Russōrum nāvēs oppugnātae. | null | |
Ucraīnēnsēs coepērunt automatās nāvēs displōsīvās in māiōrēs Russōrum nāvēs immittere. | null | |
Diē Saturnī novem automatae nāvēs et automata āeroplāna in classem Russōrum missa sunt, quārum trēs nāvēs automatae referuntur damnum intulisse in bellicās nāvēs Russōrum, inter quās Admīrantus Macarovius nāvis praetōria numeranda putātur, quamquam Russī dīxērunt ūnam tantum nāvem leve damnum sustinuisse. | null | |
Russī porrō Britannōs culpant, quōs nunc dīcunt nōn sōlum illum impetum mōlītōs sed etiam dīruptiōnem petroleāriōrum ductuum Nordstream appellātōrum: | null | |
quae omnia Britannī magistrātūs negant esse vēra. | null | |
Pristina Russōrum nāvis praetōria Moscva nuncupāta mēnse Aprīlī est missilibus Ucraīnēnsium dēmersa. | null | |
Anteā et ex annō millēsimō nōngentēsimō quīntō Russī nullam praetōriam nāvem āmīsērunt. | null | |
Lūla victor. | null | |
Comitiīs cōnsulāribus in Brasiliā habitīs Ludovīcus Ignātius Lūla da Silva victor ēvāsit et summum magistrātum dēnuō obtinēbit. | null | |
Jair igitur Bolsonārus, quī victus est, prīmus est praeses Brāsiliānōrum quī nōn potuit populō suādēre ut secundus cōnsulātus sibi tribuerētur. | null | |
Lūla autem populō prōmīsit imparilitātem inter dītiōres et pauperiōres sē temperātūrum et tam natūram terrae silvārumque quam fiscum pūblicum dēfēnsūrum. | null | |
Nōn tamen nisi quarta pars senātūs Lūlae audiēns dictō est vel cum suā factiōnī sociāta, quārē novus praeses cogētur multa negōtia agere variās inter factiōnēs. | null | |
Erīcus Iōhannēs Baptista percussus. | null | |
In Haitiā diē Veneris percussus est Erīcus Iōhannēs Baptista, dux factiōnis Populāris et Natiōnālis et Prōgressīvae, in ferē eōdem locō ubi Ivō Buissereth senātor mēnse Augustō est occīsus; | null | |
et decimō diē mēnsis Octōbris latrōnēs ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī, custōdibus victīs, sunt ā suīs līberātī. | null | |
Bocchītus Edmond, Haitiēnsium lēgātus in Americam missus, monet tōtam īnsulam posse in potestātem latrōnum dēvenīre, nisi mīlitēs aliēnī immitantur quī magistrātuum roborent auctōritātem. | null | |
Baptista annōs vixit quinquāgintā et duōs. | null | |
Imran Kahn vulnerātus. | null | |
Diē Iōvis Imran Kahn, quī ōlim summus magistrātus fuit Pacistāniānus, Vazīrabadae inter reclāmātiōnēs vulnerātus est ā sīcāriō, quī ā custōdibus statim comprehēnsus cōnfessus est sē scelus consultō patrāvisse. | null | |
Kahn, quī in regimen reclāmābat et nova comitia indicenda postulābat, vel pede vel crūre est transfixus et multum sanguinis effūdit. | null | |
Quinque aliī sunt vulnerātī et ūnus interfectus. | null | |
Sīcārius dīxit sē ūnum et sōlum ēgisse, ut obstāret nē Imran Kahn cīvēs dēcipere mendāciīs pergeret. | null | |
Saïfula Parācha līberātus. | null | |
Saïfula Parācha, omnium quī in Sinū Guantanamō vinculīs Americānīs tenentur aetāte provectissimus, līberātus est et suīs redditus. | null | |
Senex septuāgintā quattuor annōs nātus ferē vīgintī annōs tenēbātur suspiciōne terrōris prōmōvendī, sed nullō crīmine est accūsātus. | null | |
Parācha annō bis millēsimō tertiō captus erat Bancocī in Thailandiā, cum viderētur duōbus latrōnibus auxilium pecūniārium dedisse. | null | |
In dīciōnem Pācistāniānōrum līberātus et suīs redditus, ferē statim ad popīnam McDonalds dictam cum familiā sē contulit. | null | |
Būteō sānātus. | null | |
Būteō lagōpūs, quī mēnse Martiō āeroplānō praetervolante super āeroportū Seattlī Tacōmaeque laesus est, post longum spatium convalēscendī diē Mercuriī est līberātus. | null | |
Līberātus porrō est būteō nōn Seattlī, ubi āeroplānōrum perīculum est iam dēmonstrātum, sed Arcū, in parvō oppidō vallis Scagit dictae atque īnfrā Bellinghamiam sītō. | null | |
Būteōnēs lagōpodēs hieme ad merīdiem migrāre solent, sed nīdōs fingunt in regiōne arcticā; | null | |
itaque ministrī spērant būteōnem prope Bellinghamiam hiemem mānsūrum et vernālī tempore ad partēs arcticās migrātūrum. | null | |
Strāges Paschālis. | null | |
Per Tāprobānem īnsulam sex impetūs in ecclēsiās dēversōriaque sunt a latrōnibus factī, quī mortem sibi ideō conscīvērunt ut displōdendō possent quam plūrimōs trucīdāre Christifidēlēs, quī tunc missam Paschālem celebrābant aut in dēversōriīs ientāculum Paschāle sūmēbant. | null | |
Vīcēsima enim pars Tāprobānēnsium fidem colit Rōmānam. | null | |
Trecentī et quīnquāginta hominēs dēsīderantur, et quingentī sunt laesī. | null | |
Tabernārius, quī testis oculātus vīdit ecclēsiam Dīvī Antōniī excīdī, dīxit flūmen fuisse cruōris et favillam tamquam nivem caelitus cecidisse. | null | |
Post impetūs illōs aliī latrōnēs sē dīrūpērunt nē possent ā custōdibus pūblicīs comprehendī. | null | |
Sexāginta aliī comprehēnsī sunt, quī coniūrātī esse feruntur ut terrōrem prōmōvērent. | null | |
Islāmica Cīvitas, quæ dēvicta et ē suīs terrīs expulsa pergit sē appellāre, prōfitētur suōs latrōnēs caedēs perpatrāvisse. | null | |
Pergunt Gallī vestibus galbinīs indūtī reclāmāre. | null | |
In Galliā, hebdomade vīcēsimā tertiā, ad trīginta mīlia plēbēiōrum cīvium vestibus galbinīs indūtōrum reclāmāvērunt. | null | |
Cum patriciī festīnent ingentem pecūniam prōmittere ut ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae restaurētur, plēbēiī queruntur sē carēre facultātibus, quibus familiās suās alant; | null | |
sibi vidērī magistrātūs opificibus auferre ac dīvitibus dōnāre. | null | |
Ecclēsiā ardente, Emmanuel Macron, summus magistrātus Gallōrum, cēnsuit differendam esse ōrātiōnem, quā reclāmantibus respondēret et prōmitteret sē actūrum, ut tribūtum in opificēs impositum dēminuerētur, nēve rusticī lūdī litterārum nēve valētūdināria clauderentur. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.