audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Nova portōria in vīna Gallica impōnenda. | null | |
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, mīnātus est sē nova portōria in mercēs Gallicās impositūrum, praecipuē in vīnum, quod etiam īnferiōris nōtae esset quam vīnum Americānum. | null | |
Nam Gallī nova vectigālia indīxērunt in magnās societātēs quae novissimīs artibus et scientiā ēlectronicā vītam hominibus omnium gentium reddunt faciliōrem. | null | |
At, cum tālēs societātēs ferē omnēs sint Americānae, nullae vērō Gallicae, videntur Gallī velle iniūriam facere Americānīs et lucrum dē sudōre aliēnō. | null | |
Itaque nova portōria prōpōnuntur. | null | |
Novī magistrātūs in Britanniā. | null | |
Boris Johnson, quī nātus est in Americā et Latīne loquitur, rīte creātus est summus magistrātus Britannōrum et in locum Terēsiae Maiae successit. | null | |
Ille plūrimōs magistrātūs dīmīsit et suōs prōmōvit. | null | |
Quamquam intrā trēs mēnsēs Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra esse fertur, nihilōminus lēgātī Eurōpaeī negant ullam diem esse dictam quā ipsī cum lēgātīs Britannīs colloquantur dē foedere vel cōnsiliō quōdam paciscendō, nē commercium inter Britannōs et Eurōpaeōs sīc agātur ut inter Eurōpaeōs et omnēs aliās gentēs a... | null | |
Ex alterā parte Americānī prōmittunt sē statim post Brexitum novum foedus ad commercium prōmōvendum cum Britannīs pactūrōs, quod foedus ab annō bis millēsimō septimō decimō parātur. | null | |
Britannōrum factiō līberālis et populāris, quae comitiīs tam mūnicipālibus quam Eurōpaeīs nūper habitīs novō vigōre fruitur, sibi praefēcit Iōannam Swinson, quae prōmittit sē operam datūram, nē Britannī ab Ūniōne Eurōpaeā dēsciscant. | null | |
Ad illam factiōnem trānsfūgit Chuca Umunna, quī anteā ad Gregem Absolūtum Rēbus Mūtāndīs ā factiōne Opificum trānsfūgerat. | null | |
Grex ille Absolūtus, quī ideō conditus est ut Ūniōnī Eurōpaeae favēret, nunc adeō collābitur ut omnēs adiūtōrēs atque amanuēnsēs praeter ūnum sint dīmīssī. | null | |
Truss dētrūsa. | null | |
Elizabētha Truss, quae mēnse Septembrī creāta erat prīmāria ministrā Britannōrum, diē Iōvis subitō, sed nōn ex inopīnātō, munere sē abdīcāvit. | null | |
Diurnāriī autem Britannī diē Veneris rogāvērunt utra alterī superfutūra esset: | null | |
lactūca extrā armārium frīgidārium relicta, an Truss ministra prīmāria; | null | |
quibus nunc eventus rērum respondit, victrīcem ēvāsisse lactūcam. | null | |
Nordstream pervestīgātur. | null | |
Gentēs Eurōpaeae causās pervestīgant, ob quās ductūs petroleāriī NordStream dictī sint diruptī. | null | |
Dānī diē Martis nuntiāvērunt causās esse dīruptiōnēs, quod nēminem ēlūserat. | null | |
Diurnāriī Suētī imāginēs rettulērunt automatā nāvī subaquāneā factās, quibus centum et quīnquāgintā pedēs ductūs ostenduntur esse sublātī. | null | |
Suētī autem magistrātūs recūsāvērunt, secūritātis causā, nē cum Germānīs Dānīsque commūnem quaestiōnem habērent dē ductibus dīruptīs, nec volunt Eurōpaeī Russōs in quaestiōnibus inclūdere. | null | |
Quae gēns impetum in ductōs illōs petroleāriōs fēcerit, adhūc incertum manet. | null | |
Silvius Berluscōnius redux. | null | |
Silvius Berluscōnius, cūius factiō ad dextrās partēs prōna sociātur cum Frātribus Ītaliae ad novum regimen parandum, dēnuō coepit, ut ōlim solēbat, loquī dīcendī lībertāte aliīs factiōnibus incommodā. | null | |
Nam Vladimīrum Putin, praesidem Russōrum, laudābat; | null | |
quō factō Georgia Melōnia, dux Frātrum, verba Berluscōniī improbāvit eumque ipsum monuit nullum in regimine locum tālibus fore sententiīs. | null | |
Lībanum sine magistrātibus. | null | |
Senātus Lībanus iterum ac tertium, sed frustrā, conātus est praesidem sēligere. | null | |
Michaēl Aoun pridiē Kalendās Novembrēs summum magistrātum dēpōnet, sed senātōrēs nullō modō possunt quemquam probāre, quī in locum ēius succēdat. | null | |
Nam ē centum et ūndēvigintī suffrāgia quae lāta sunt diē Iōvis, quinquāgintā et quīnque nullum nōmen habuērunt, quadrāginta et duō nōmen Michaēlis Mouawad, alia variās sententiās factiōsās; | null | |
ūnum vērō tantum orāvit verbīs ōminōsīs ut fīeret “tyrannus benevolēns. | null | |
” Lībanum ab annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō in pauperitātem incidēbat, ubi annō bis millēsimō vīcēsimō immānis dīruptiō magnam Berȳtī partem dēlēvit; | null | |
ferē omnis pecūnia ēvanuit, et cholera nunc per populum serpit. | null | |
David Eby sēlectus. | null | |
In Columbiā Britannicā prōvinciā Canadēnsium, David Eby, administer reī iūridicae, est ā factiōne Novā et Populārī selectus quī summum provinciae obtineat magistrātum. | null | |
Iōannēs enim Horgan, quī prīmus nunc est minister Columbiae Britannicae sed annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō didicit sē malō cancrō laborāre, cupit magistrātum dēpōnere. | null | |
Fumus et Pluviae. | null | |
Post longam hebdomadem fūmō inquinātam, gaudēmus dēnuō pluviīs fruī. | null | |
Sed hāc hebdomade, et praecipue diē Martis, aucta aēris pressiō in caelō Vasintoniae occidentālis maritimōs cohibuit ventōs, quī igitur fumum ex ardentibus silvīs montānīs effūsum dispellere nōn potuērunt. | null | |
Nunc vērō grātae pluviae et assiduae, quālibus Bellinghamēnsēs gaudēre solent tempore autumnālī, nōbīs regressae sunt, quibus aēr purgātur et ignis silvīs arcētur. | null | |
Hodiē, duodētrīcēsimō diē mēnsis Iūniī, adhūc in Eurōpā manet Britanniā, cui adhūc praeest Therēsia May. | null | |
Candidātī sinistrae factiōnis inter sē disceptant. | null | |
In Americā multī, quōrum quisque spērat sē factiōnis sinistrae, quae nōmen Dēmocraticum sibi indidit, fore candidātum, inter sē disceptāvērunt. | null | |
Ducentī et ūndēsexāginta cīvēs nōmina sua in certāmen dedērunt, ē quibus vīgintī satis momentī habentur ut iīs liceat coram populō disceptāre. | null | |
Quia tantum ūnus ā factiōne ēligī potest, quī cum Donaldō Trump candidātō dextrae factiōnis dē summō magistrātū annō bis millēsimō vīcēsimō concertet, nunc oportet multōs candidātōs Dēmocraticōs inter sē divīsōs tamquam gladiātōrēs in harēnam missōs coram spectātōrēs pugnāre. | null | |
Inter argumenta, quae candidātīs videntur tractanda, praecipua sunt haec: | null | |
quōmodo iniquitas inter dīvitēs ac pauperēs sit medenda, an vectigālia sint augenda, an magnae societātēs sīcut Facebook et Google sint dissolvendae, utrum prīvātō an pūblicō sumptū dēbeant medicī adhibērī, quid dē numerō immigrantium sit agendum. | null | |
Constat autem nēminem candidātum scīre cum superiōre senātūs camerā agere, quae est et forte perget esse penes dextram factiōnem, itaque poterit praesidī obstāre. | null | |
Principēs potentissimī Ōsācae congreguntur. | null | |
Ōsācae in Iāpōniā conveniunt summī magistrātūs vigintī gentium, quī plērumque dē commerciō stabiliendō atque augendō colloquuntur. | null | |
Sīnēnsēs cōnantur prohibēre nē quis dē reclāmātiōnibus Hongkongēnsibus inquīrat. | null | |
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, cum summīs magistrātibus Sīnēnsium et Russōrum et Turcārum colloquitur; | null | |
posteā in Cōrēam Merīdiānam proficīscētur. | null | |
Tremit Angela Merkel. | null | |
Bis intrā duās hebdomadēs coram populō contremuit Angela Merkel, cancellāria Germānōrum, et penes sē vix esse vidēbātur. | null | |
Ōrātor, prō Merkel diurnāriōs alloquēns, dīxit eam bonā valetūdine ūtī; | null | |
ipsa Merkel posteā dīxit sē parum aquae bibisse. | null | |
Ea annō bis millēsimō septimō decimō eōsdem tremōrēs passa est Mexicōpolī, quō tempore etiam dīcēbātur sitī et calōre fatigārī. | null | |
Germāna lēgēs et fīnēs Ītalōrum violat. | null | |
Ex altō omnibus gentibus commūnī in maritimam ōram Ītalōrum propriam ingressa est nāvis, Seawatch nōmine, quā vehuntur quadraginta et duō Aethiopēs naufragī, quī cupiunt in Eurōpam sine iūre migrātiōnis immigrāre. | null | |
Carola Rackēte, cīvis Germāna, praeest nāvī, quae ipsa vexillō Batāvicō ūtitur. | null | |
Matthaeus Salvīnius, Ītalus rēbus internīs praefectus, iam ēdīxerat nē quis naufragus prope Libyam repertus longē trāns mare in Ītaliam dūcerētur, sed aut in aliam terram Eurōpaeam, vidēlicet in Germāniam vel Batāviam, aut rursus in Africam trānsportārētur. | null | |
Itaque mēnse Iānuāriō exeunte Rackēte sociīque in regimen Ītalōrum coram iūdicibus Eurōpaeīs ad iūra hūmāna tuenda cōnstitūtīs causam dīxērunt, ut sibi licēret naufragōs aliēnōs in Itāliam expōnere; | null | |
sed iūdicēs cum Ītalīs cōnsēnsī sunt: | null | |
magistrātibus Itālōrum, nōn prīvātīs cīvibus Germānīs, dēcernendum esse quis in Itāliam admitterētur. | null | |
Hāc hebdomade iūdicēs Eurōpaeī recūsāvērunt nē ferē eandem causam audīrent. | null | |
Pūblicī vērō accūsātōrēs Ītalōrum parant Carolam Rackēte arguere migrātiōnis illicitae administrandae. | null | |
Mīrī calōrēs Europaeī. | null | |
Mīrōs calōrēs, quōs Gallī “caniculam” vocitant, sīcut ā Vergiliō “Sīrius ardor” est versū memorātus, Africus ventus in Eurōpam intulit. | null | |
Matrītī mensūra calōris ad centēsimum quīntum gradum thermometrī Fahrenheitiānī diē Veneris ascendit; | null | |
mox autem Lutetiae Parīsiōrum ad nōnāgēsimum sextum gradum diē Satūrnī et Francofurtī ad centēsimum gradum diē Sōlis ascendet dum canicula ad orientem sōlem prōgrediētur. | null | |
Nihil ēiusmodī patientur Bellinghamēnsēs, quōrum caelum semper sē praebet bene temperātum. | null | |
Hīc enim thermometrī hydrargȳrus ad quinquāgēsimum tertium gradum noctū dēscendet et ad septuāgēsimum secundum gradum interdiu ascendet. | null | |
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collectī sunt ac recitantur. | null | |
Hodiē est septimus diēs mēnsis Iūniī. | null | |
Netanyāhū invītātus. | null | |
Benjamin Netanyāhū, minister prīmārius Isrāēlītārum, ab utrāque factiōne Americānā īnvītātur quī diē vīcēsimō quartō mēnsis Jūliī coram senātū Americānōrum ōrātiōnem habeat ut bellum dēfendat, quod gerit in Palaestīnōs. | null | |
Netanyāhū sōlus erit magistrātus alterīus gentis quī quattuor ōrātiōnēs in senātū recitāverit. | null | |
Quīdam autem senātōrēs negant sē adfutūrōs; | null | |
inter quōs numerātur Bernhardus Sanders, quī dīxit Netanyāhū iūs in bellō violāvisse. | null | |
Violentia in Germaniā. | null | |
Manhēmī diē Veneris et diē Martis duo impetūs factī sunt in hominēs, et ūnus custōs pūblicus, quippe quī prīmum impetum cohibēre cōnātus esset, est occīsus. | null | |
Diē enim Veneris custos pūblicus, quī Michaēlem Stüzenberger in politicam auctōritātem fidēī Mahōmētānōrum reclāmantem ā sīcāriō dēfendēbat, ipse cultrō est percussus, et sex aliī sunt vulnerātī. | null | |
Cum percussor, Sulaiman Ataee nōmine in Afghāniā nātus esset et gregī latrōnum “Taliban” dictō favēret, Anna Faeser, ministra rēbus internīs praeposita, dīxit fierī posse ut necesse esset Afghanōs Sȳrōsque, quī perniciem salūtī pūblicae molīrēntur, celeriter dēportārī. | null | |
Diē autem Martis Henrīcus Koch, candidātus factiōnis dextae, in eādem urbe alterō impetū est vulnerātus. | null | |
Comitia Mexicāna. | null | |
Suffrāgiīs populāribus in Mexicō lātīs numerātīsque, Claudia Scheinbaum tantam tulit victōriam, quantā nullus alius candidātus hōc saeculō glōriārī potest, ac praeses creābitur Mexicānōrum. | null | |
Ēius factiō, quae Mōrēna dīcitur, utramque dominātūra cameram senātūs Mexicānōrum vidētur. | null | |
Inter comitia in regiōne Mexicānā, quae Angelopolis sīve Cīvitas Angelōrum dīcitur, duo hominēs sunt occīsī; | null | |
et hōc annō duodēquadrāgintā candidātī, quī variōs magistrātūs ambiēbant, sunt interfectī, cum latrōnēs saeviōrēs quam annīs praeteritīs sē praestārent. | null | |
Comitia Indōrum. | null | |
Suffrāgiīs Indōrum lātīs, Narendra Modī diē octāvō tertium creābitur minister prīmārius, quamquam factiō ēius populāris, quae inde ab annō bis millēsimō quartō decimō domināta erat, tantam clādem passa est ut auctōritātem perdiderit in senātū. | null | |
Bukēlē inaugurātus. | null | |
Nayib Bukēlē diē Saturnī secundum creātus est praeses Salvātōriānōrum, ut quī mēnse Februāriō quattuor partēs omnium suffrāgiōrum tulisset. | null | |
Inaugurātus Bukēlē ōrātiōnem habuit, quā dīxit Salvatōriam aegrōtāre sed cancrō, quō nōmine dominātiōnem latrōnum significāvit, tandem esse līberam. | null | |
Iustitiō enim indictō Bukēlē ad octogintā mīlia cīvium sine crimine pūblicīs vinculīs tenet, quā rē, latrōnibus repressīs et pāce post diūturnōs tumultūs impositā, populārī favōre fruitur. | null | |
Lēgātus Britannus dīmissus. | null | |
Iōannēs Benjamin, lēgātus Britannōrum, quī in Mexicōs missus erat, dīmissus est, cum sclōpum in comitem dīrexisset. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.