audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Īvānus Mōrālēs, quī ter creātus erat praeses Bōliviēnsium et quartum, secundum suōs, ēlectus erat, diē Sōlis magistrātum dēposuit.
null
Quī suffrāgia in comitiīs nuper habitīs lāta numerābant, Mōrālēs rettulerant victōrem, sed reclāmātōrēs in viīs et lēgātī Societātis Cīvitātum Americānārum fraudem dēnuntiāverant.
null
Diē igitur sōlis, Mōrālēs paucās hōrās postquam nova comitia habenda nuntiāverat, ūnā cum nōnnullīs aliīs magistrātibus officiīs sē abdicāvit, hortantibus dūcibus tam custōdum pūblicōrum quam mīlitum.
null
Mōrālēs ipse dīxit sē coactum esse fugere propter exercitum, quī rempūblicam ēverteret;
null
diē Martis in asȳlum ā Mexicānīs datum cōnfūgit.
null
Mōrālēs, quī prīmus ēlectus est annō bis millēsimō sextō, diūtius quam ullus alius, quī hodiē clavum ullīus Americānae reīpūblicae tractat, exercuit auctōritātem.
null
Inde ortae sunt difficultātēs:
null
nam annō bis millēsimō sextō decimō ex plēbiscītō interdictum erat nē quis tertium crearētur praeses, quod tamen plēbiscītum Mōrālēs suāsit iūdicibus abrōgāre, quō diūtius ipse regnāret.
null
Nunc vērō vidētur Johanna Añez Chavez, vice-praeses senātūs, pūblicam auctōritātem in Bōliviā prō tempore exercēre.
null
BRICS in Brasiliā conveniunt.
null
Diēbus Mercūriī et Iōvis in Brasiliā summī magistrātūs Brasiliae, Russiae, Indiae, Sīnārum, Africae Merīdiōnālis, quae cīvitātēs compendiāriō nōmine BRICS vocitantur, congressī sunt quī dē commerciō augendō et dē salūte commūnī colloquerentur.
null
Jair Bolsonārō, praeses Brasiliae, quī ōlim vidēbātur metuere nē Sīnēnsēs tōtam Brasiliam emerent, nunc amīcum salutāvit Xī Jinping, perpetuum dictātōrem Sīnēnsium, atque ūnā cum Xī affirmāvit Brasiliam Sīnāsque vinculīs commerciī fortibus esse coniunctās.
null
Imperātor Iāpōnum cum deā est epulātus.
null
Diē Iōvis Nārūhītō, imperātor Iāpōnum, candidīs vestibus indūtus noctem ēgit cum Āmātērāsū Ōmīkāmī deā sōlārī, quam inter abavōs numerat.
null
Quamquam Hīrōhītō avus et imperātor dīvīnitāte est post bellum contrā Americānōs gestum prīvātus, rītus tamen, quō imperātor cum deā cēnat, fierī pergit.
null
Septimā igitur hōrā in templum intrāvit imperātor, ubi multa cibōrum genera, ut orȳzam et holera et piscēs, inter trīgintā et duās patellās querceās dīvīsit, deinde precātus est ut suī cīvēs pāce fruerentur et cum deā est epulātus.
null
Rītus tertiā hōrā mātūtīnā est perfectus.
null
Hongcongia ardet.
null
In Hongcongiā reclāmātiōnēs, quae quinque mēnsēs durant, ingravēscunt.
null
Custos pūblicus quīdam manuballistā suā reclāmātōrem ūnum et vīgintī annōs nātum graviter vulnerāvit in vīcō Sae Wan Hō dictō.
null
Alter birotā automatāriā vectus sē in gregem reclāmantium praecipitāvit.
null
Ex alterā parte vir septem et quinquāgintā annōs nātus, quī fertur cum reclāmātōribus rixātus, vīvus est combustus.
null
Oeconomia Hongcongiae usque in recessiōnem contrahitur, et studiōrum ūniversitātēs praelectiōnēs suspendere sunt coactae, cum discipulī sagittīs pīlīsque armātī arcēs sibi mūnīrent et pyrobola petroleāria parārent.
null
Carrie Lam, Hongcongēnsibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs hominum inter ipsōs societātem coniunctiōnemque dēlēre, itaque habendōs esse pūblicōs hostēs.
null
In actīs diurnīs, quae Tempora Globī appellantur et prō Sīnicā parte saepius loquuntur, ēditōrēs existimāvērunt sē nōn posse inter reclāmātōrēs et latrōnēs, quī prō Chalīfātū Islamicō proelia gerunt, internōscere.
null
Comitia Hispānica.
null
Comitia iterum habita sunt in Hispāniā, quippe ubi factiōnēs nescīvissent inter sē regimen compōnere.
null
Cum quartum inter quattuor annōs comitia indicta sint, vidētur cīvēs taedēre dē senātōribus identidem et frustrā ēligendīs:
null
nam pauciōrēs quam quattuor ē quīnīs cīvēs suffragia sua candidātīs dedērunt.
null
Vox et Factiō Populāris, quae ad dextrās partēs spectant, longē plūrēs senātōrēs habēbunt quam habuērunt, cum Factiō Cīvium sit ēviscerāta;
null
ex alterā parte Sociālistae sunt leviter laesī, factiō verō “Possumus” dicta dēminūta.
null
Suffrāgiīs numerātīs et ampificātiōne partium dextrārum cognitā, illae factiōnēs sinistrae subitō inter sē pactae sunt dē regimine componendō, id quod ante comitia recūsāvērunt nē agerent.
null
Petrus enim Sactius, dux sociālistārum, quī abhinc duōs mēnsēs dīxerat sē vix dormītūrum fuisse, sī ministrōs illius factiōnis “Possumus” in suō regimine habēret, post comitia habita dīxit lītēs praeteritās nullīus momentī habendās, cum voluntas populī esset explenda.
null
Dē Melitā et Libyā.
null
Novavilla Gafà, magistrātus Melitēnsis, cum Libycīs nautīs cōnsilium cēpit, quō Melitēnsēs Libycōs monitūrī sunt, sī ullae nāvēs Melitam petere vidēbuntur migrantium clam īnferendōrum causā, ut Libycī etiam praeter eam maris partem quae in suā diciōne est illās nāvēs capiant et ad Africam redūcant.
null
Ex alterā parte Melitēnsēs iam coepērunt pecūniam in Russiā adulterātam, quam in Libyam fautōrēs Khalifae Haftar dūcis factiōnis seditiōsae mittēbant, cōnfiscāre.
null
In Libyā Fathi Bashagha, minister rēbus interīs praefectus, dīxit Russōs gregem Vagneriānum, mīlitēs mercēnāriōs, in Libyam immīsisse quī Khalifae Haftar succurrerent, quod Russī negant.
null
Sūdāniēnsēs, Aegyptiī, Arabēs Saudiānī, Unītae Phylarchiae Arabēs, Iordāniēnsēs, Galli nunc auxilium mittunt sēditiōsīs, dum Turcae, Qatārēnsēs, Ītalī aliaeque gentes Eurōpaeae praeter Gallōs regiminī favent, quod Ūnītae Natiōnēs agnōvit.
null
Jacobus Le Mesurier mortuus.
null
Jacobus Le Mesurier, ōlim mīles Britannus et mīles mercēnārius, quī in Sȳriā societātem Cassidum Albārum condiderat, inventus est Constantinopolī extrā domum suam mortuus.
null
Abhinc hebdomade, octāvō diē mēnsis Novembris, Marīa Zakharōva, quae prō Russōrum ministeriō rēbus exterīs loquitur, asseruit Le Mesurier esse speculātōrem Britannicum, quī prō Britannīs latrōnēs in Cōsōvō seu Dardāniā atque per Āsiam adiuvāret.
null
At diurnāriī Britannī respondent Russōs esse mendācēs, quī mentiendō diū cōnātī sint fāmam virī bonī bonam maculārī.
null
Custōdēs pūblicī Turcicī dīcunt Le Mesurier vidērī dē maeniolō sē praecipitāvisse, et prōmittunt sē dīligenter in rem inquisitūrōs.
null
Prōfessor Russicus percussor amīcae.
null
Helgus Sokolov, Russicus professor Gallicārum rērum gestārum sexāgintā et trēs annōs nātus, quī eques factus est Gallōrum Ordinis Nātiōnālis Legiōnis Honōris, inventus est ēbrius in Myā flūmine, quod Petriburgum circumfluit, in quō inciderat.
null
Custōdēs pūblicī, cum professorem servāvissent, cognōvērunt eum in saccō habēre bracchia hūmāna, et Sokolov cōnfessus est sē amīcam occīdisse.
null
Anastāsia Yeshchenko, annōs vīgintī et quattuor nāta, fuit amīca atque ōlim discipula Helgī Sokolov, quōcum solēbat fingere sē Iōsephīnam, eum esse Neapoliōnem imperātōrem Gallōrum.
null
Professor in animō habuit partēs corporis amīcae clam dispōnere, deinde mōre Neapoliōnis vestītus coram publicō sēmet ipsum occīdere.
null
Benignitas observāta.
null
Diē Mercuriī Occidentālis studiōrum ūniversitas Vasintoniēnsis diem benignitātis observāvit.
null
Nam eō diē per utrumque orbem terrārum hominēs benignī et benevolentēs, ut sunt Bellinghamēnsēs, cāritātem ergā aliōs hominēs prōmōvērunt.
null
Quattuor tabernacula instructa sunt in variīs studiōrum ūniversitātis regiōnibus, in quibus discipulī discipulīs sīceram et pōtiōnem cacaōtīnam offerēbant, ut corda calefierent.
null
Multī etiam vestimenta cibōsve pauperibus dedērunt, sanguinem vēnīs exhaustum dōnāvērunt, et coffēam aliīs hominibus ēmērunt.
null
Sīc Bellinghamēnsēs mōrēs suōs observāvērunt ac celebrāvērunt.
null
Hodiē, octāvō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson Britannīs adhūc praeest.
null
Johnson, quī diē Veneris nosocomīs dīxit sē omnibus pōtiōnibus inēbriantibus abstentūrum dōnec Britannia dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīsceret, diē Iōvis vischium sorbillābat in Caledōniā.
null
Columbia Britannica merīdiem novō mōre dēfīniet.
null
Senātus Columbiae Britannicae dēliberat an mōs horārum bis in annō mūtandārum tollendus videātur, et aestīva ratiō temporis metiendī, quō sol ad summam altitūdinem ascendit nōn merīdiē sed prīmā hōrā pōmerīdiānā, per tōtum annūm continuenda.
null
Vasintōnia et Oregōnia idem cōnsilium iam cēpērunt, quod tamen nōn valēbit nisi ā senātū totīus Reīpūblicae Americānae probātum erit;
null
California etiam cogitat eandem viam sequī.
null
Nam tempus ipsum secus ac natūra id statuit dēfīnīre facilius putātur, quam mōrēs normāsque, secundum quās hominēs certā hōrā expergiscuntur vel opus faciunt vel scholās audiunt, mutāre, et lēgislātōrēs cēnsent aliquid mutandum.
null
Fraus et perīculum.
null
Praefectī societātī mercātōriae, quae Aventūra vocātur, reī sunt fraudis, cum reīpūblicae venditāvissent instrūmenta cinēmatographica atque alia, quae ad secūritātem attinērent reīpūblicae, quae falsē dīctitārent in Americā esse facta.
null
Rēvērā omnia in Sīnīs sunt facta, quod animadvertit mīlēs quīdam quī gestābile instrūmentum cinēmatographicum inspiciēbat.
null
Nam in eō invēnit nōtās et imāginēs et subsidia varia tam Sīnica quam Americāna, quia eadem Sīnica societās fabrōrum instrūmenta illīus generis parāverat in ūsum mīlitum tam Americānōrum quam Sīnēnsium.
null
Aventūra strenuē cōnābātur cēlāre nōmina fabrōrum et orīginem mercium, nē Americānī cognōscerent mīlitēs, lēgātōs, speculātōrēs suōs Sīnicīs ūtī instrūmentīs, quippe quae possent ā Sīnēnsibus speculātōribus subvertī.
null
Ūsus vapōris Nicōtiānī rēstringētur.
null
Praeses Americānus, quī cum diurnāriīs diē Veneris colloquēbātur, nuntiāvit novās regulās in ūsum vapōris Nicōtiānī dēcrētum īrī.
null
Nōn licēbit hominibus, nisi vigintī et ūnum annōs vel plūrēs nātīs, vapōrem Nicōtiānum haurīre, et sapōrēs, quī vapōrī adduntur, interdīcentur.
null
Nam annīs recentiōribus in ūsum vēnērunt instrūmenta ēlectronica, quibus glycolum Nicōtīnō commixtum calefit et in vapōrem coquitur, et sapōribus additīs tālis vapor iūvenēs allicere fertur et Nicōtīnī voluptātī addīcere putātur.
null
Cōrēānī Boreālēs nōlunt cum Shinzō Ābē agere.
null
Cōrēānōrum lēgātus Song Il-Hō respondit Ābē esse mōriōnem et furciferum, quī numquam dēbēret etiam somniāre dē Cōrēā visitandā postquam iustās ratiōnes Cōrēae dēfendendae vituperāsset;
null
tunc dīxit Ābē esse vīrum mīrō modō indoctum quī somniāret dē Iāpōniā armīs rōborandā, cum nēscīret internōscere inter missilia et plūs-quam-magna multiplicia ēmissōria rochētārum (quod nōmen mālunt Cōrēānī Boreālēs in sua missilia dare).
null
Perrexit summum magistrātum Iāpōnum dīcere dēformem, vīlem, rusticum, improbum esse homunculum, et Iāpōnicās īnsulās nōn solum in mare sed etiam tenebrās tristitiae mergī quod Iāpōnia exclūderētur ē novā aetāte quam indūceret Cōrēa Boreālis.
null
Von der Leyen.
null
Ursula von der Leyen, quamquam kalendīs Novembribus Ūniōnī Eurōpaeae praeficienda erat, nihilōminus nōn omnēs magistrātūs sēlēgit nec regimen plēnum, secundum lēgēs Eurōpaeās, composuit.
null
Nam oportet dē singulīs cīvitātibus Eurōpaeīs singulōs sēligere ministrōs.
null
Sed corruptior fuit Rōvāna Plumb Dācorōmāna, quam von der Leyen in ministerium viīs muniendīs praeficiendum sēlēgerat, quam ut ā senātū Eurōpaeō approbārētur, atque inter morās corruit regimen Dācorōmānum, sine quō nullus candidātus prōpōnī potuit.
null
Senātus Eurōpaeus ministerium etiam dēnēgāverat Ladislaō Trócsányi Hungarō, in cūius locum successit Olīvārius Várhelyi candidātus nōndum ā senātū probātus.
null
Von der Leyen in locum Sylviae Goulard, prīmae Gallae ā senātū umquam repulsae, nōmināvit Theodorīcum Breton, quem hāc hebdomade diurnāriī referunt contrā lēgēs Eurōpaeōrum aditum ad Schengenēnse Īnformātiōnis Systēma Britannīs (itaque Americānīs) praebuisse.
null
Porrō, cum Britannia nondum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscīverit, necesse est ministrum Britannicum sēligere, quamquam incertum manet an Britannia tunc futūra sit in Eurōpā, quō tempore von der Leyen tandem magistrātum ingrediātur.
null
Nam propter hās difficultātēs, von der Leyen nōn creāta est praefecta Eurōpaeīs kalendīs Novembribus, ut fierī dēbuit, sed fortasse mēnse Decembrī, fortasse etiam proximō annō magistrātum ingrediētur.
null
Adhūc igitur praeest Eurōpae Iohannes-Claudius Juncker, qui diē hūius mēnsis ūndecimō sectiōnem chirurgicam subībit quā vēna dēbilior mūniātur.
null
Rossellus sublātus.
null
Ricardus Rossellus, summus magistrātus īnsulae Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, est populārī indignātiōne ac continuīs reclāmātiōnibus coactus magistrātū sē abdicāre.
null
Īnsula illa Sanctī Iōhannis dē portū dīvite, etsī intrā fīnēs Americānōrum iacet, nōn tamen inter cīvitātēs numerātur sed suī iūris ac vectīgālibus absolūta est et lībertāte fruitur.
null
Sed cīvēs populāribus suffrāgiīs regimina corruptissima identidem sibi ēlēgērunt, quae grande aes aliēnum contraxērunt.
null
Quod fōmentō fuit reclāmātiōnī;
null
scintillae autem, quā īra populī est incēnsa, fuērunt magistrātuum epistolia et brevia nuntia tēlephōnica superbiā bīlīque abundantia quae in manūs diurnāriōrum dēvēnērunt et sunt dīvulgāta.
null
Rossellō sublātō ambigitur quis in ēius locum successūrus sit, praecipuē quod reclāmātōrēs nunc omnibus magistrātibus īnfestī inimīcīque in succēdāneōs, quī fierī possunt, iam reclāmant.
null
Pergunt Hongcongēnsēs reclāmāre.
null
Hongcongiae, contrā reclāmātōrēs, quī solent sibi vestēs atrās induere, novī et albīs vestibus indūtī sēsē oppōnunt:
null
quī putantur inter triadēs numerārī.
null
Triadēs enim appellantur societātēs latrōnum quī ferē eōdem mōre, quō mafiōsī Ītalī, officia scelesta inter sē dīvīdunt quō māius lucrum sibi extorqueant.
null
Nunc, ut etiam inter reclāmātiōnēs annō bis millēsimō quartō decimō habitās, triadēs, praecipuē 14K et Wo Shing Wo, videntur condūctae esse ut vim in reclāmātōrēs inferrent.
null
Nēmō comprehēnsus est, cum custōdēs pūblicī nōn advēnissent nisi postquam triadēs iam aufūgissent.
null
Sīnēnses commūnistae, quī anteā prohibuērunt nē suī cīvēs imaginēs vidērent reclāmātiōnum, nunc tumultūs suīs ostendunt, cum reclāmātōrēs apertissimē regimen Sīnēnsium respuerint et pigmentō līverint emblēma tyrannidis quō sedēs lēgātī ornātur.
null
Volunt enim Sīnēnsēs īram suōrum incitāre in Hongcongēnsēs.
null
Itaque quodcumque in Weibō vel in aliīs forīs ēlectronicīs contrā Hongcongēnsēs dīcitur, idem ā cēnsoribus probātur, quamquam nōn licet ex alterā parte prō Hongcongēnsibus loquī.
null
Diē Veneris strenuē reclāmātum est in āēroportū, quī inter decem totīus orbis terrārum frequentātissimōs numerātur.
null