audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Etiam accūsantur coniurātiōnis ad arma lātam vastātiōnem īnferentia in terram aliēnam adhibenda.
null
Jiang Zemin diem obiit.
null
Jiang Zemin, ōlim praeses Sīnēnsium, quī Sīnās dūxit ad līberiōrem formam mercātūs quae viam ad eam prosperitātem, quā Sericī nunc fruuntur, aperuit, diē Mercūriī vitam efflāvit.
null
Jiang Zemin praeside, Hongcongia dē manibus Britannōrum in Sīnās recepta est, et Sīnae in Sociātiōne Omnium Gentium Commerciō prōmōvendō ascriptae sunt, et religiō, quae Falun Gong appellātur, prōhibita est.
null
Nuperrime, coram diurnariīs aliēnigenīs ēductus est ex aulā, ubi Xi Jinping tertium ad summum magistrātum est redditus.
null
Vīxit annōs sex et nōnāgintā.
null
Isabella dos Santos quaeritur.
null
Isabella dos Santos, fīlia Iōsēphī Eduardī dos Santos, quī ab annō millēsimō nōningentēsimō septuāgēsimō nōnō usque in annum bis millēsimō septimō decimō nōmine tenus praeses, rē vērā tyrannus Angōliēnsium fuit, quaeritur ab Interpol, omnium gentium societāte praetōriā.
null
Nam tabulīs ab societāte illā rubrīs ēditīs custōdēs publicī per tōtum orbem terrārum rogantur ut eam inveniant et capiant et in diciōnem Angōliēnsium reddant.
null
Dos Santos enim accūsātur fraudis, pecūlātiōnis, dōnōrum acceptōrum, et pecūniae lavandae, id est orīginis pecūniae cēlandae.
null
Prō sē vērō dīxit diurnāriīs diē Martis iūdicēs sē persequī propter odium politicum.
null
Iōsēphus autem Eduardus pater peculātor fuit, quem successōrēs putant ad ducentiēs milliēs centēna mīlia dollarōrum sibi congessisse in patriā, ubi dimidia pars cīvium ad bīnōs dollarēs singulīs diēbus merēbant.
null
Nummī Gallicī surreptī.
null
In Bavariā quadringentī trēs et octōginta nummī aureī, quōs Gallī, quī ipsōrum linguā Celtae appellantur, tertiō saeculō ante Christum nātum signāvērunt et archaeologī abhinc annīs trēs et vīgintī invenērunt, ūnā cum massā aurī rudis sunt ā fūribus ignōtīs sed mīrā subtīlitāte praeditīs sublātī.
null
Intrā enim novem minūta temporis puncta fūrēs, quī tōtīus regiōnis aditum ad rēte ūniversāle et ūsum tēlephōnōrum interrūperant nē custōdēs pūblicī furtum fierī cognōscerent, tōtam vim aurī sustulērunt.
null
Libanum sine praeside.
null
Senātus Libanōrum octāvum diē Iōvis cōnatus est praesidem ēligere, quod octāvum in cassum cecidit.
null
Nam postquam Michāēl Aoun sextum annum summī magistrātūs complēvit atque auctōritātem dēposuit, senātōrēs inter fidēs et factiōnēs dīvīsī nequeunt cōnsentīre dē novō praeside sēligendō.
null
Diē Iōvis plūra suffrāgia inānia prō nullō candidātō dāta sunt quam prō ullō singulō;
null
ūnus porrō senātor vidētur iocandī causā nōmen Lulae da Silva, quī nuper ēlectus est praeses Brasiliēnsium, suā in tabulā scripsisse.
null
Libanum pergit pessimam hūius vel priōris saeculī cladem oeconomicam patī, neque accipere poterit auxilium fiscāle ab argentāriīs tōtīus mundī nisi praeses ēlectus sit, quī corruptēlam cohibeat et oeconomiam reformet.
null
Hiems appropinquat.
null
Autumnāle trimestre spatium acadēmicum ad fīnem perdūcitur:
null
hodiē enim ultimae scholae celebrātae sunt, et restant tantum ultimae probātiōnes, quae proximā hebdomade subeundae sunt.
null
Nivēs iam ter caelitus cecidērunt, et dēnuō hāc nocte cāsūrae feruntur.
null
Hiemāle spatium acadēmicum diē quartō mēnsis Iānuāriī incipiet.
null
Mas’ud in diciōnem Americānōrum redditus.
null
Abu Agila Mohammad Mas’ud Kheir Al-Marimi, ōlim speculātor Libycus, quī iussū Muāmāris Gaddāfī tyrannī Libycōrum pyrobolum fēcerat, quō aeroplānum Panamericānum suprā Locerbiam Calēdonōrum annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō octāvō disruptum erat, post ferē trigintā quattuor annōs tandem in mānūs Americānōrum dēvē...
null
Ante annum bis millēsimum prīmum, nullā aliā clāde vel ā latrōnibus terrorem spargentibus vel ā speculātōribus hostilis regiminis patrātā periērunt plūrēs cīvēs Americānī.
null
Mas’ud autem ā quādam factiōne Libycōrum comprehēnsus et interrogātus cōnfessus est sē pyrobolum fēcisse;
null
itaque in dīciōnem Americānōrum modō nondum dīvulgātō redditus est, ut reus fīeret et pūblicīs vinculīs mandārētur.
null
Duo aliī Libycī iam causās suās dīxērunt in Calēdoniā, sed Mas’ud prīmus coram iūdicibus Americānīs accūsātur.
null
Muāmar vērō Gaddāfī annō bis millēsimō undecimō cīvibus tyrannidem ēvertentibus malum oppetit mortem.
null
Camera sine ōrātōre.
null
Diē Martis īnferiōrem cameram senātūs Americānōrum cēpit factiō dextra seu Repūblicāna, cui tamen nullus est consēnsus ad ōrātōrem camerae ēligendum.
null
Kevinus enim McCarthy, quem illa factiō praeposuit candidātum quī ōrātōris munus ambīret, extrēmīs partibus factiōnis oppōnitur et ter victus erat diē Martis, identidem posteā.
null
Ex alterā parte Hakim Jefferies, quem sinistra et minor factiō prōposuit, plūra suffrāgia cēpit quam McCarthy et nōn longe abest, quīn ōrātōris honōrem sibi vindicet.
null
Nam sī octō tantum senātōrēs factiōnis dextrae trānsīverint ut prō Jefferies sua suffrāgia dent, factiō sinistra locum ōrātōris obtinēbit.
null
Ante ōrātōrem sēlectum, camera illa īnferior et senātōria negōtium rīte agere poterit nullum.
null
Centum annōs, ex annō millēsimō nōngentēsimō vīcēsimō tertiō, factiō māior semper potuit ōrātōrem sēligere prīmō suffrāgiōrum certāmine;
null
unde quanta hodiē sit in factiōne dextrā dissēnsiō patet.
null
Benedictus dē vītā dēcessit.
null
Iōsēphus Aloisius Ratzinger, quī creātus erat Benedictus ēius nōminis sextus decimus pontifex maximus, et quī pontificātum annō bis millēsimō tertiō decimō dēposuerat, ultimō diē annī bis millēsimī vīcēsimī secundī dē vītā dēcessit.
null
Vīxit annōs quinque et nōnāgintā;
null
cūius in locum iam successerat Geōrgius Maria Bergogliō, quī et Franciscus appellātur.
null
Lūla dē Silvā praeses Brasiliēnsium creātus.
null
Diē trīcēsimō Iair Bolsonārō, tunc praeses Brasiliēnsium, summam auctōritātem vice-praesidī trādidit atque in Flōridam cīvitātem Americānam fūgit, ubi mānsit dum signa imperiī, quae ā praeside priōre novō praesidī secundum mōrēs trādī solent, Ludovīcō Ignātiō Lūlae dē Silvā darentur.
null
Itaque annō novō ineunte Lūlā dē Silvā novō rītū creātus est praeses Brasiliēnsium, ut quī nōn ā praeside antecessōre sed ā pauperrimā fēminā, quae prō quaestū quisquiliās colligit, signīs imperiī tertium esset honestātus.
null
Lūla prīmus est, quī tertium creātus est praeses Brasiliēnsium et prīmus et sōlus, quī aemulum summum magistrātum in certāmine dēvīcerit suffrāgiōrum.
null
Praefectī Perūviānī comprehēnsī.
null
Paulō postquam Petrus Castillō, praeses Perūviānōrum quī tyrannidem affectābat, dēprehēnsus erat et honōribus officiīsque prīvātus, diē vīcēsimō sextō praefectī mīlitum sex sunt ā custōdibus pūblicīs comprehēnsī et domus ministrī mīlitāris est excussa.
null
Praefectī enim accūsantur corruptiōnis, ut quī ad praefectūram nōn meritīs sed nummīs solūtīs sint prōmōtī.
null
In magistrātūs succēdāneōs pergunt reclāmāre fautōrēs Petrī Castillō, quī quamvīs comprehēnsus sit et reus factus tyrannidis affectātae, favōre tamen adhūc fruitur populārī .
null
Senātōrēs Eurōpaeī corruptī.
null
Ēva Caelia, vice-praeses senātūs Eurōpaeōrum, et trēs aliī ā Belgīs accūsantur donōrum Quatariēnsium acceptōrum.
null
Immūnitas, quā senātōrēs plērīque fruuntur, prīmum Caeliā abrepta est, cum dēprehēnsa sit cum magnā vī pecūniae, deinde Andreā Cozzolīnō Ītalō et Marcō Tarabellā Belgā, quī negant sē quidquam malī fēcisse.
null
Quatariēnsēs porro negant senātōrēs ullōs Eurōpaeōs esse suā pecūniā corruptōs.
null
Senātor Russicus mortuus.
null
Rāiagādae in Indiā Christī diē natālī Paulus Antov, senātor Russōrum et sectātor factiōnis Russiae Ūnītae et vir praedīvēs, quī magnum lucrum sibi comparāverat botulīs tomaculīsque vendendīs, repertus est mortuus in eōdem dēversōriō ubi duōbus ante diēbus alter senātor Russicus, Vladimīrus Budanov nōmine, dē vītā migrā...
null
Budanov, vir sexāginta et ūnum annōs nātus, fertur apoplēxī esse arreptus;
null
Antov vērō, quī sollemnia nātālīcia sua sexāgēsima et quīnta agēbat, dē fenestrā cecidisse fertur.
null
Annus autem bis millēsimus vīcēsimus secundus fuit annus dītiōribus Russīs perīculōsus:
null
nam inter aliōs quibus aliquid hūmānitus forte accidit, dē locīs ēditīs cecidērunt Andrēās Krukovsky, et Daniēl Rapoport, et Ravil Maganov, quī praefuit Lukoil societātī petroleāriae, et Iōhannēs Pechorin, et Anatolius Gerashchenkō, et Gregōrius Kochenov, quīdum Russicī custōdēs pūblicī diaetam excutiunt dē maeniānō c...
null
Aliī, ut Leōnidas Shulman, Alexander Tyulakov, Vladislāvus Avayev, Yurī Voronov, quī omnēs Gazprom societātī petroleāriae quōdammodo coniunctī erant, mortem sibi suīsque conscīvisse dīcuntur.
null
Gallia serēna.
null
In Galliā novus annus celebrātus est māiōre cum pāce quam annī priōrēs .
null
Nam saeculō vīcēsimō exeunte invaluit inter Gallōs mōs raedās comburendī, quō mōre mille et trecentae raedae combustae erant annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō, antequam lues corōnāria mōrem ardenter celebrantium extinguere coepit.
null
Ministerium igitur rēbus internīs praefectum nūntiāvit hōc annō tantum ad septingentās raedās combustās esse, itaque noctem sibi vidērī serēnam fuisse.
null
Vis ēlectrica in Vasintōniā interrupta.
null
Tacōmae in Vasintōniā cīvitāte, diē nātālī Christī, quattuor substātiōnēs, ubi vīs ēlectrica in ūsum cīvium vertitur, oppugnātae sunt, quō impetū multī Vasintōniēnsēs inter frīgidissimōs hiemis diēs prīvātī sunt vī ēlectricā.
null
Duo hominēs, Matthaeus Greenwood et Īeremīās Crahan, comprehēnsī sunt et accūsantur damnī in substātiōnēs lātī.
null
Adhūc ambigitur, utrum impetum fēcerint terrōris prōmovendī causā an quō facilius tabernam quandam expīlārent.
null
Comprehēnsī sunt propter stultitiam, quā tēlephōna gestābilia sēcum gerēbant, quibus custōdēs pūblicī potuērunt quis essent cognōscere.
null
Hodiē, tertiō decimō diē mēnsis Decembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, sed vidētur mox dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūra, quia Alexander Boris de Pfeffel Johnson victor ēvāsit in comitiīs heri habitīs.
null
Factiō Cōnservātīva māiōrem partem senātūs Britannōrum cōnsecūta est;
null
et factiō Opificum magnum damnum tulit propter Ieremiam Corbyn, cūius cōnsilia plērōsque cīvēs improbāvisse nunc patet;
null
factiō autem Līberālis et Populāris, quippe quae hortāta esset ut Britannia in Ūniōne Eurōpaeā manēret, est paene excīsa ēiusque dux, Iōhanna Swinson, ē senātū est ēiecta.
null
At factiō Calēdonica, quae Ūniōnī Eurōpaeae favet, etiam fortiter fēcit et rogat ut liceat Calēdonīs suffragia ferre dē suā lībertāte.
null
Sanna Marin ad summum magistrātum prōmōta.
null
In Finlandiā, postquam Antti Rinne ēiusque administrī, aliā factiōne dē regiminis cōnsociātiōne dēscīscentī, coactī erant sē magistrātibus abdicāre, Sannam Marin, quae fuit administra commeātuī et sententiīs commūnicandīs praeposita, Sociālistae et Populārēs creāvērunt novam ministram prīmāriam.
null
Nēmō praefectus Finnīs est minōre aetāte creātus quam Marin, quae est nāta annōs trīginta et quattuor, neque hodiē in orbe terrārum clavum reīpūblicae tractat ullus homō aetāte minor.
null
Nam Alexander Honcharuk, minister prīmārius Rutheniae, ad trīcēsimum quīntum vītae annum pervēnit, et Kim Jong-un, tyrannus Cōrēae Boreālis, ad trīcēsimum sextum.
null
Marin prōmittit sē operam dāturam ut clima tueātur.
null
Peregrīnātōrēs in monte ignivomō periērunt.
null
Dum peregrīnātōrēs voluptātis causā vīsitant, mōns in Whakārī sīve Albā Īnsulā Neozēlandicā, prope īnsulam Septentriōnālem, ignem ēvomuit.
null
Quīnque sine dubiō periērunt, nōnnullī aliī nōn sunt repertī nec putantur vīvere.
null
Adhūc perīculōsior habētur mōns quam ut ā manibus auxiliāriīs et vīgilibus pervestigētur.
null
Etiam ante clādem perīculōsa putābātur īnsula, sed societātēs periēgēticae dēna mīlia hominum singulīs annīs ad illum montem dūcēbant atque inde magnum lucrum faciēbant.
null
Hongcongia.
null
Diē Sōlis centēna mīlia Hongcongēnsium per viās reclāmāvērunt.
null
Post sex mēnses reclāmātiōnum, cum regimen populārī voluntātī nōn respondeat, parum mūtātur, nisi quod illīus īnsulae oeconomia magnum tulit detrimentum.
null
Ē mēnse Iūniō custōdēs pūblicī sex mīlia hominum comprehendērunt et sēdecim mīlia vasculōrum fūmī lacrimōsī atque ad decem mīlia glandium cummeārum in reclāmātōrēs mīsērunt.
null
Pūtin et Zelenskiy cōnveniunt.
null
Vladimīrus Pūtin, praeses Russiae, et Vladimīrus Zelenskiy, praeses Ruthēniae, prīmum convēnērunt Lutetiae Parīsiōrum, cum Emmanuel Macrōn praeses Gallōrum et Angela Merkel cancellāria Germānōrum hospitiō eōs coniungerent.
null
Nōn autem coniunctae sunt dextrae, et rīsūs omniaque signa pācis vel amīcitiae dēfuērunt.
null
Nam annō bis millēsimō quartō decimō, quō respūblica Ruthēnica est ā suīs cīvibus ēversa et Victōrius Yanukovych praeses tamquam tyrannus et neurospaston Russōrum est in exilium exactus, mīlitēs Russicī tam clandestīnī quam apertī proelia in Ruthēniā gessērunt, Crimaeam paenīnsulam cēpērunt, et aliās partēs Ruthēniae a...
null
Russī enim nullō modo possunt Crimaeam, quae portus est Russōrum classis nāvālis, līberīs Ruthēnīs crēdere.
null
Incertum est, an pax inter Russiam et Ruthēniam compōnī possit, sed cōnsentit utraque pars captīvōs dīmittere.
null
Russī certāminibus interdīcuntur.
null
Interdictum est nē athlētae Russī, saltem prō suā patriā, certārent in ludīs Olympicīs nēve in certāmine tōtīus mundī pedifollicō nēve in ullīs ludīs tōtīus mundī quī intrā quattuor annōs essent habendī.
null