audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Trīgintā mīlia passuum dēscendērunt in tesca Kazakhstāna, unde tūtī atque incolumēs āvectī sunt ut cum familiāribus dēnuō conjungerentur.
null
Aliī astronautae, quī adhūc in statiōne sīderālī manent, possunt per mēnsem Decembrem ibi versārī, quō mēnse debēbunt succēdāneī advenīre;
null
sed in dubium nunc vocātur utrum Russī possint aliōs ad statiōnem illam tūtōs mittere.
null
Dīxit Alexander Gerst astronauta Eurōpaeus breviloquēns:
null
per cælum volāre difficile esse, at oportēre pergere conārī prō bonō hominum commūnī.
null
Magna procella, cuī nōmen Michāēl inditum est, Flōridam septentriōnālem diē Mercuriī vastāvit.
null
Mare, ubi ōlim Flōridiānī sine cūrīs splendidō sub sōle lūderant, ōrās maritimās obtēgit.
null
Ubi ōlim domī fuērunt, nunc nihil restat, nisi quod viae interclūduntur ruīnīs et fragmentīs ædium necnōn supellectile.
null
Adhūc incertum manet quot cīvēs dēsīderentur.
null
Supplicium capitāle in Vasintōniā abrōgātum.
null
Suprēmī jūdicēs Vasintōniānī ēdīxērunt nē quis in Vasintōniā cīvitāte suppliciō capitālī afficerētur, sed ut omnēs, quī vinculīs jam continērentur dum ultimum supplicium exspectārent, reliquōs suōs diēs in carcere dēgerent.
null
Nēmo Vasintōniānus reī capitālis condemnātus capitis pœnam passus est ab annō bis millēsimō quartō decimō.
null
Iair Bolsonārus ēlectus.
null
Suffragiīs Brasiliānōrum lātīs numerātīsque, Iair Bolsonārus ēvāsit victor et Kalendīs Iānuāriīs creābitur praeses Brasiliānōrum.
null
Bolsonārus prōmittit sē corruptēlam magistrātuum senātōrumque esse cohibitūrum, et grassātōrēs et percussōrēs repressūrum, et statum fiscālem et pecūniārium iam dēpressum adeo mūtātūrum, ut Brasilia inter tōtīus mundī gentēs dēnuō flōreat.
null
Haec autem omnia ā Bolsonārō prōmissa summīs contrōversiīs nōn carent.
null
Nam, quamvīs sit ad rempūblicam novandam ēlectus, ferē trīgintā annōs est in rē pūblicā versātus, et dēsultor aliquot sectārum quae largītiōnibus et omnigenus corruptelīs maximē in Brasiliā scatent.
null
Candidātus sescentiēs autumnāvit sē regiminī mīlitārī et tormentōrum ūsuī potius favēre quam populī lībertātī ac lēgibus rīte sanctīs.
null
Praetereā, Brasiliānōs Aethiopēs, et fēminās, et aborīginēs, et ēgēnōs sē palam aspernārī ac contemnere cōnfitētur.
null
Magna Carta paene abrepta.
null
Sarisberiae in Britanniā, custōdēs pūblicī virum comprehendērunt quī cōnātus est Magnam Cartam Lībertātum, quā lēgēs Britannōrum nītuntur, fūrārī.
null
Quattuor enim exempla ēius Chartae ā Iōanne rēge Britannōrum annō millēsimō ducentēsimō quintō decimō signātae supersunt, quōrum ūnum in ecclēsiā cathēdrālī Sarisberiae conditur sub validō operculō vitreō, quod fūr frangere vix valuit.
null
Cohibitus porrō est nē plus damnī faceret ā cīve Americānō, quī voluptātis causā iter in Britanniam fēcerat.
null
Ēius Cartae caput ūndēquadrāgēsimum cavet nē fūr ille “imprisonētur,” id est vinculīs contineatur, “nisi per lēgāle iūdicium parium suōrum vel per lēgem terrae.
null
Angela Merkel victa.
null
Suffragiīs in Hessiā lātīs, clādem accēpērunt tam Christiānī et Dēmocraticī quam Socialistae, victōriās reportāvērunt et ē parte sinistrā Viridēs et ē parte dextrā Factiō Alternātīva.
null
Quibus nuntiātīs, Angela Merkel, ex annō bis millēsimō quīntō cancellāria Germānōrum quae Christiānīs et Dēmocraticīs praeest et cum Socialistīs pacta erat ut mutuum regimen habēret, nēgāvit sē velle summum magistrātum iterum ambīre.
null
Īnsula Iāpōnica quaeritur.
null
Iāpōnicī mīlitēs lītoreī parvam īnsulam, Ēsanbē Hānākīta Kōjīma appellātam, quaerunt, quippe quae ēvanuisse videātur.
null
Īnsula autem illa, quamvis magnitūdine parva, nihilōminus magnī momentī habētur, quia līmitem inter Iāpōnēs et Russōs indicābat.
null
Sī īnsula nōn iam supra undās appārēbit, cōnsequētur ut maria, quae sub diciōne Iāpōnicā sint, dēminuantur.
null
Adhuc disputātur inter Iāpōnēs et Russōs quae īnsulae ad quās terrās pertineant, quārē nullō pactō est secundum bellum totīus mundī inter eās gentēs ad fīnem perductum.
null
Dē victōriīs āthlēticīs.
null
In lūdō follis volāticī, discipulae Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis, quae viciēns et bis palmam rettulērunt, optimae ēvāsērunt ex omnibus gregibus Caurīnīs, inter quōs invictae manent, et secundum in tōtā rēpublicā locum tenent.
null
In lūdō pedifollis, etiam inter Caurīnōs gregēs invictae nostrae discipulae in ultimō hūius annī certāmine cum Equitibus Concordiae Ūniversitātis congredientur, ut iūdicētur uter grex sit in rēgiōne Caurīnā optimus.
null
Itinera in Mexicum nōn facienda.
null
Americānōrum ministerium rēbus exterīs praepositum diē Iōvis monuit, nē quis cīvis iter faceret in Mexicum.
null
Nam novum vīrus corōnātum in Mexicō tam lātē grassātur ut magistrātūs timeant, nē fīnēs āeroportūsque claudantur nēve quarantēna seu spatium temporis quō nōn liceat domō exīre variās in Mexicī regiōnēs morbī cohibendī causā impōnātur.
null
Etiam dē latrōnibus nimis līberē agentibus monētur.
null
Etiam in Mexicō referuntur luctātōrēs persōnātī, quōrum fāma, ante saltem novī morbī adventum, mīlia spectātōrum allicere solēbat, in penūriam dēscendisse.
null
Pūblicīs spectāculīs interdictīs, luctātōrēs nōn iam habent, unde quaestum sibi mereant.
null
Ad trīginta līberī luctātōrēs novō morbō corōnātō iam periērunt.
null
Carola Lam interdicta, Jacobus Lai comprehēnsus.
null
Ēdictō Donaldī Trump, praesidis Americānī, sancītur nē quis commercium habeat cum Carola Lam, quam Sīnēnsēs Hongcongēnsibus praeposuērunt, nēve cum aliīs magistrātibus in Hongcongēnsēs impositīs.
null
Lam enim Sīnēnsium iussū lībertātem et spem populāris formae cīvitātis Hongcongēnsibus surripuit.
null
Luō Huining, Sīnēnsium lēgātus ad Hongcongēnsēs missus, cūius etiam in ēdictō mentiō facta est, dīxit prō parte suā sē īrā Americānōrum commonefactum esse, sē id ipsum prō suā patriā et prō Hongcongēnsibus agere, quod decēret.
null
Ex alterā partē Sīnēnsēs interdīxērunt nē suī cīvēs ullum commercium cum Marcō Rūbiō, Theodōrīcō Cruz, nonnullīs aliīs senātōribus Americānīs habērent.
null
Jacobus Lai, magnas Hongcongēnsis, quī ex pauperitāte īnfimā summās ad dīvitiās sē ēvexit actīs diurniīs ēdendīs, comprehēnsus est diē Lūnae.
null
Suspectus habētur cum exterīs contrā Sīnēnsium tyrannidem collūdendī.
null
Lai inter nōtissimōs prōpugnātōrēs numerātur lībertātis, quam novīs ēdictīs Sīnēnsēs et Carola Lam Hongcongēnsibus sustulērunt.
null
Tumultūs Bērȳtiī.
null
Bērȳtī, quae urbs nuper immēnsā calāmitāte fere perempta est, cīvēs tumultuōsī ministeria cēpērunt et argentāriās dīripuērunt.
null
Culpantur enim magistrātūs, nōn solum ut quī nōn prōvīderint nē ammōnium nītrātum in mediā urbe conditum esset, sed etiam ut quī diuturnā negligentiā ac corruptiōne sinant miseriam et pauperitātem inveterāscere.
null
Nē ūnus quidem magistrātus fertur vastāta horrea, quae dirupta erant, vīsitāsse, quamquam Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, Lutetiā profectus statim ad illum locum adīvit, ut cīvibus Bērȳtiīs condōlēret.
null
Itaque diē Lūnae magistrātūs Libaniī officiīs sē abdicāvērunt, ut populus posset tertium intrā ūnum annum novōs ēligere magistrātūs.
null
Comitia in Bielorussiā habita.
null
Diē Sōlis in Bielorussiā suffrāgiīs comitiōrum numerātīs Alexander Lucashencus sextum, ut multī suspectī erant, factus est praeses.
null
Lucashencus iam vīgintī et sex annōs regnat tamquam tyrannus.
null
Lucashencō opposita erat Svetlāna Tichanovscaea, magistra sermōnis Anglicī, quae hoc sōlum prōmīserat, sē nōn fore Alexandrum Lucashencum.
null
Quaterna ē quīnīs suffrāgia Lucashencō tribūta esse dīcuntur, quamquam nōn magna fidēs repōnenda esse fertur in numerīs ā regimine dīvulgātīs.
null
Comitiīs habitīs, victōre nuntiātō, mīlitēs et custōdēs pūblicī tumultuōsōs cīvēs in viīs repressērunt.
null
Clādēs āeria in Indiā.
null
Āeroplānum, quō Indī peregrē profectī et novō vīrō corōnāriō labōrantēs domum redūcēbantur, inter imbrēs aditum strātum montānī āerodromī praetervolāvit atque in silvestrem vallem incidit.
null
Ad vīgintī hominēs periērunt et centum sunt vulnerātī.
null
Iōhannes Carolus exul.
null
Iōhannes Carolus, ōlim rex Hispānōrum, nunc exul Abū Dhābī in Cōnfederātīs Phȳlārchiīs Arabibus versātur.
null
Nam Iōhannes Carolus fūgit cum patefactum esset eum mīliēns centēna mīlia nummōrum Eurōpaeōrum ā rēge Saudiānō annō bis millēsimō octāvō per fundātum opus Lucum dictum accēpisse.
null
Ea pecūnia trānslāta esse vidētur in possessiōnem Corinnae zu Sayn-Wittgenstein, quam Iōhannes Carolus amāvisse fertur.
null
Praeses Americānus novō morbō corōnātō affectus.
null
Donaldus Trump, praeses Americānus quī candidātus summum magistrātum dēnuō sibi ambit, die Veneris nuntiāverat sē Melāniamque uxōrem novō morbō corōnātō esse affectōs.
null
Diē autem Lunae novīs medicāmentīs ingeniō Americānōrum inventīs ac sollicitūdine medicōrum līberātus est Donaldus ā perīculō atque ad Aedēs Albās, ubi praeses versātur, regressus est tutus et incolumis.
null
Armeniī et Atropatēnī bellum gerunt.
null
Armeniī atque Atropatēnī rursus dē regiōne Nagorno-Karabakh dictā, quam utraque pars sibi vindicat, bellum gerunt.
null
Quod certāmen vidētur expandī ac dīlātārī, cum Turcae Atropatēnīs, Russī Armeniīs succurrere coeperint.
null
Turcae et Russī tam in Sȳriā quam in Libyā factiōnēs inter sē oppositās adiuvant, quārē in Nagorno-Karabakh tertium nunc bellum inter Turcās et Russōs per vicāriōs movī vidētur.
null
Shinzō Ābē sē magistrātū abdicat.
null
Shinzō Ābē, quī quartum ēlectus est praeses Iāpōnum et diutius quam ullus alius clavum et gubernācula reī pūblicae Iāpōnum tractāvit, sē summō magistrātū abdīcāvit, valetūdinis tuendae causā.
null
Iōshīhīdē Sūga, secretārius administrōrum cōnsiliī, in locum ēius successit;
null
illī autem necesse est tam novum vīrus corōnātum cohibēre quam efficere ut pretia mercium dēnuō augeantur etiam dum, perpaucīs nātīs, numerus cīvium in diēs dēminuātur.
null
Gallī animālia tuentur.
null
Barbara Pompilia, Gallōrum ministra oecologica, nuntiāvit nōn iam licēre vagīs spectāculīs circēnsibus animālia, ut leōnēs atque elephantōs, neque piscīnīs delphīnōs orcāsve exhibēre.
null
Etiam ēdīcitur nē quis mustēlās alat pelliciārum vestium parandārum causā.
null
Dīxit Pompilia Gallōs nōn iam posse ferās bestiās alere ideō, ut dē iīsdem strāgem et vestimenta facerent.
null
Orban Victor.
null
Suffrāgiīs populāribus diē Sōlis lātīs numerātīsque, Victōrius Orban ēiusque factiō FIDESZ seu Sociātiō Iūvenum Populārium victōrēs ēvāsērunt et duās partēs Senātūs Hungarōrum habēbunt.
null
Quī populī opiniōnēs metiuntur, iī referunt maximī momentī ductum esse pretium vivendī, quod propter morbum corōnārium et bellum Ūcraīnum auctum esset sed lēgibus quās Orban tūlisset lenīrētur.
null
Diē vērō Martis Ursula Leiēnsis, praeses Ūniōnis Eurōpaeae, nuntiāvit Hungariam parum ad normās populāris formae reīpūblicae aptārī, itaque pecūniam, quam Ūniō Eurōpaea Hungarīs destināvisset, nōn esse solvendam.
null
Leiēnsis ipsa nullīus populī suffrāgiīs sed ā senātōribus Eurōpaeīs est ad summum magistrātum prōmōta.
null
Comitia in Galliā habenda.
null
Diē Sōlis Gallī suffrāgiīs ferendīs candidātōs ēligent duōs, inter quōs diē vīcēsimō quartō ūnum ēligent praesidem.
null
Emmānuēl Macrō, ōlim argentārius prīvātus sed nunc praesēs Gallōrum, quī, cum annō bis millēsimō septimō decimō ēlectus esset, alter Juppiter multīs vidēbātur, post reclāmātiōnēs cīvium galbinīs vestibus indūtōrum et aliās difficultātēs aliquid pristinae illīus dīvīnae virtūtis perdidit.
null
Itaque quī in commūnem sēnsum cīvibus percontandīs inquīrunt, iī referunt fierī posse ut Macrō dēvincātur ā Marīnā Le Pen, cūius factiō ad dextrās partēs spectat sed moderātior vidērī quidem cōnātur quam annīs priōribus solēbat.
null
Le Pen ipsa nōn iam dē aliēnigenīs expellendīs nec dē Ūniōne Eurōpaeā spernendā contiōnātur, sed dē vectigālibus potius dēminuendīs quō facilius cīvēs inter aucta omnium pretia vīvere possint.
null
Pretia augentur.
null
Per tōtum orbem terrārum augentur pretia mercium.
null
In Tāprobanā īnsulā dēficiunt et cibī et petroleum quāre tumultuōsī per viās in magistrātūs reclāmant.
null
Etiam in Perūviā viae intercluduntur ā reclāmātōribus, quī queruntur cariōrem nunc esse cibum quam ut familiās suās alere possint;
null
etiam in senātum Perūviānōrum reclāmant, ut quī mālit magistrātūs culpāre quam populī miseriam novīs lēgibus ferendīs sublevāre.
null
Nec videntur pretia mox ad pristinās normās recasūra, cum bellum gerant Ucraīnī et Russī, unde pauperiōrēs gentēs frūmentum et petroleum emunt.
null
Ketanjī Brown Jackson inter Suprēmōs Iūdicēs.
null