audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
An TikTok sit interdīcendum. | null | |
Americānī senātōrēs utrīusque factiōnis novam lēgem prōposuērunt, quā TikTok interdīcerētur, ut instrūmentum Sīnēnsium ad iuvenēs Americānōs corrumpendōs conturbandōsque excogitātum. | null | |
Quam lēgem plerīque senātōrēs īnferiōris cameræ probāvērunt; | null | |
restat itaque ut superior camera sententiam dīcat. | null | |
Iōsēphus porrō Biden, praesēs, quī nuper ipse coepit per TikTok hortārī iuvenēs ut sē dēnuō facerent praesidem, dīxit sē velle TikTok interdīcī; | null | |
alter autem candidātus, Donaldus Trump, quī, cum praeses esset, cōnātus est suō ēdictō TikTok interdīcere, nunc negat idem esse interdīcendum. | null | |
Comitia Lūsitānica. | null | |
Suffrāgiīs in Lūsitāniā lātīs, factiō media et dextra, quae Cōnsociātiō Populāris vocātur, dēvīcit factiōnem Socialistārum, sed non ita ut sola possit sine assēnsū alterīus cūiusdam factiōnis rempūblicam gubernāre. | null | |
Tertia autem factiō, “Satis” dicta, nova et in dextrās partēs etiam prōnior est, quae vult numerum immigrantium dēminuere et corruptōs magistrātūs in iūs vocāre; | null | |
itaque Cōnsociātiō Populāris negat sē posse cum illīs sociārī. | null | |
Akīra Toriyāma dē vītā dēcessit. | null | |
Akīra Toriyāma, pictor Iāpōnicus quī nubeculātās fābulās dēlīneāvit, octāvō diē dē vītā dēcessit. | null | |
Notissimī operis, quod Toriyāma excogitāvit, titulus est “orbēs draconteī”: | null | |
agitur enim dē Son Gōkū, puerō quī septem quaerit orbēs quibus dracōnēs advocārī possunt; | null | |
cūius operis librōrum ad quater mīliēns centēna mīlia exemplōrum vendita sunt per utrumque orbem terrārum. | null | |
Toriyāmā vīxit annōs duodēseptuāginta. | null | |
Americānī “Citgō sex” dictī līberātī. | null | |
Septem cīvēs Americānī, quōs Venetiolānī in vinculīs tenēbant, līberātī sunt. | null | |
Quīnque captīvī moderātōrēs fuērunt societātis petroleāriae Citgō appellātae, quī annō bis millēsimō septimō decimō ā satellitibus tyrannī Venetiolānī comprehēnsī erant crīminibus peculātiōnis et corruptiōnis. | null | |
Fuerant sex, omnēs Houstoniēnses, sed ūnus anteā līberātus erat quī coram iūdicibus Americānīs reus esset. | null | |
Incertum est, an quīnque modo līberātī etiam in Americā sint crīminibus accūsandī. | null | |
Aliī duō, Matthaeus Heath classicus veterānus Tennesiēnsis et Osman Khan Flōridēnsis, cum quīnque illīs petroleāriīs sunt līberātī; | null | |
omnēs feruntur in aeroportū Sanctī Vincentiī trāditī prō duobus nepōtibus uxoris tyrannī, quōs Americānī in Haītiā comprehēnserant et venēnī mercandī damnāverant. | null | |
Alexander Saab, Colombiānus, quī multa corrupta ēgerat tam prō Venetiōlānīs quam prō suīs dīvitiīs augendīs, nōn est Venetiolānīs trāditus. | null | |
Quibus actīs, facilius erit Americānīs Venetiolānīsque nēgotia agere dē commerciō petroleī inter sē restaurandō. | null | |
Nicaragua reclūsa. | null | |
Bettīna Muscheidt, lēgāta Ūniōnis Europaeae, ut quam Nicaraguēnsium magistrātūs persōnam nōn grātam declārāverint, diē Saturnī in Eurōpam regressa est. | null | |
Nicaraguēnsēs etiam suum lēgātum ē Batāviā dēduxērunt, cum Eurōpaeī in Coetū Omnium Gentium postulāvissent captīvōs, quōs dīxērunt nōn crīminibus sed causīs politicīs tenērī, esse līberandōs. | null | |
Etiam prohibuērunt Nicaraguēnsēs nē lēgātus Americānus, Hūgō Roderīcus, in suōs fīnēs intrāret. | null | |
Nicaraguēnsium praeses Daniēl Ortēga porrō dīxit ecclēsiam Rōmānam esse tyrannidem quae cum Americānīs ad sēmet ipsum amōvendum conspīrāret, et ipse invītāvit Russōs quī mīlitēs Nicaraguēnsēs exercitārent. | null | |
Ortēga socius est Russōrum usque ē tempore Sovietōrum. | null | |
Incerta comitia Brāsiliāna. | null | |
Nec Ludovīcus Ignātius Lūla dē Silvā nec Iair Bolsonārus potuit dīmidiam partem omnium suffrāgiōrum in comitiīs diē Sōlis habitīs ferre: | null | |
itaque nēmō victor certus ēvāsit. | null | |
Itaque diē trīcēsimō hūius mēnsis dēnuō certātur inter eōs, ad summum magistrātum capiendum. | null | |
Bolsonārus vidētur in partibus merīdiōnālibus pollēre, cum Lūla partēs septentriōnālēs cēperit, sed uterque ferē aequō favōre populārī fruī vidētur. | null | |
Comitia Quebecēnsia. | null | |
In Quebecō, quae Canādēnsium prōvinciārum secunda est numerō cīvium, suffrāgiīs datīs numerātīsque Coalitiō Futūrīs rēbus Quebecēnsibus prōmōvendīs victōriam iterum tūlit, quō factō illa factiō nōn solum favōre populārī fruī vidētur sed eam auctōritātem, quam annō bis millēsimō duodēvīcēsimō vindicāverat, etiam auxit. | null | |
Franciscus itaque Gaultierus suīs cīvibus vidētur summum magistrātum bene obtinēre; | null | |
cūius inter cōnsilia sunt sermōnem Gallicum, quō Quebecēnsēs ūtuntur, dēfendere et immigrantium numerum cohibēre et vectigālia in mediōs cīvēs imposita dīminuere. | null | |
Vectigālia in Britanniā nōn dīminuenda. | null | |
Cōnsilium, quod Elizabētha Truss prīmāria ministra Britannōrum et Cuāsī Cuartēn cancellārius cēpērunt, vectigālia dītissimīs cīvibus imposita dīminuendī, periit. | null | |
Nam eō tempore, quō plēbs pretiīs auctīs premitur, parum iustum senātōribus vidētur minus dē dītissimīs poscere. | null | |
Cōnsiliō prōpositō pūblica opīniō in magistrātūs adeō commōta est, ut, sī comitia hodiē habērentur, factiō Rērum Cōnservandōrum, cui Truss praefecta est, facile vincerētur, et administrātiō rēī pūblicae Opificum factiōnī trāderētur. | null | |
Tumultus in Indonēsiā. | null | |
In Indonēsia centum quīnque et vīgintī hominēs post certāmen pedifollis periērunt et trecēntī et vīgintī sunt vulnerātī. | null | |
Nam certāmine peractō, cum fautōrēs turmae victae campum lūsōrium invāsissent, custōdēs pūblicī, ut quī tumultuōsōs dispellere vellent, gasum lacrimās excitandī causā in turbam iēcērunt, unde terror et fūga praerupta et summa rērum cōnfūsiō ortae sunt. | null | |
Burkīna Fāsō iterum ēversa. | null | |
Paulus Henrīcus Damiba, quī mēnse Iānuāriō lēgitimum regimen Burkīnae Fāsōnis ēversit, ipse victus est ā suīs mīlitibus, quōrum dux nunc est Ibrāhīm Traōrē. | null | |
Nam Damiba ipse sēmet ad auctōritātem summam prōmōvit cum prīstinī magistrātūs, Gallīs adiuvantibus, nōn satis visī essent contrā rebellēs Mahometānōs ēgisse; | null | |
itaque Damība prōmisit sē locō Gallōrum Russōrum auxilium petitūrum ad hostēs dēbellandōs. | null | |
Quod tamen nōn fēcit; | null | |
itaque novissimum regimen, quod Damibam dēposuit, vexillum Russicum apertē vibrat. | null | |
Reclāmātōrēs coeperant in sēdem lēgātiōnis Gallicae impetum facere, cum Gallī falsē dicerentur Damibae sucurrisse. | null | |
Damiba enim ad Togum fūgerat. | null | |
Nullī crabrōnēs homicīdae repertī. | null | |
Vasintonēnsium praefectī agrīs colendīs nūntiant nē unum quidem crabrōnem magnum et Boreālem, quī vulgō homicīda vocitātur, repertum esse in nongentīs dēcipulīs crabrōnum capiendōrum causā positīs. | null | |
Annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō prīmī crabrōnēs in Vasintōniam ē Cōrēā Merīdiōnālī illātī sunt, ferē eōdem tempore quō cōnsimilēs crabrōnēs Iāpōnicī in Canadam sunt importātī. | null | |
Quoniam ex Asiā oriuntur, hī crabrōnēs ōlim dīcēbantur “magnī et Asiāticī,” sed nunc “magnī et Boreālēs” nuncupantur, cum Bellinghamia, quācum in memoriā pūblicā crabrōnēs homicīdae nunc coniunguntur, sit urbs boreālis. | null | |
Merkel cancellāria quartum. | null | |
Angela Merkel rīte creāta est cancellāria Germanōrum quartum: | null | |
nam factiō sua et Sociālistæ, quibuscum cōnsortium iterum fēcit, fere quadringenta habent in senātū suffrāgia, quōrum trecenta sexāginta et quattuor lāta sunt ut Merkel iterum ēligerētur. | null | |
Idem factiōnum cōnsortium ex annō bis millēsimō decimō tertiō Germānos regit, sed adversāriī in senātū sunt mutātī, quia dextra factiō Alternātīva Germānīs dicta, quæ nullam auctōritātem abhinc quattuor annōs consecūta erat, nunc maxima numerō factiō post Christiānōs Populārēs et Sociālistās habētur. | null | |
Propter adversāriōs novōs, novī magistrātūs jam cœpērunt novō mōre sē gerere. | null | |
Carolus enim Seehofer, novus minister rēbus internīs, dīxit fidem Mahometānōrum nōn esse Germanicam, nec mōrēs Germānōrum esse dēpōnendōs aliēnīs placendī causā. | null | |
Prōmīsit porrō sē celerius dēportātūrum esse advenās, quī jus asȳlī falsē sibi vindicārent. | null | |
Pōns dilapsus. | null | |
Miāmiæ, ad studiōrum ūniversitātem Flōridānam et Internātiōnālem, pōns novus, novīs et īnsolitīs ædificandī ratiōnibus factus, subitō corruit. | null | |
Nōn chalybe fortī et levī, ut mōs est in pontibus nostrā ætāte faciendīs, sed deciēs graviōrī et dēbiliōrī lapide sustentātus erat pōns, cuī addita sunt gravia tecta lapidea. | null | |
Sex hominēs periērunt. | null | |
Venēficium in Britanniā patrātum. | null | |
Sergēius Skripal, ōlim ōtacustēs Russicus quī suōs Britannīs prōdidit itaque in Britanniā nunc versātur, ūnā cum Jūliā fīliā est venēnō pæne necātus. | null | |
Britannī referunt venēnum, quod Novichok appellātur, ā Russīs saltem esse inventum, quārē Therēsa May, ministra prīmāria Britannōrum, Russōs venēficiī accūsat. | null | |
Incertum autem manet quis et quōmodo et quandō illud venēnum ōtacustæ fīliæque dederit, sed, ultiōnis causā, vīgintī et trēs Russicī lēgātī, quōs Anglī suspicantur esse ōtacustās, ē Britanniā sunt expulsī. | null | |
Nicotīnum interdīcendum. | null | |
Scōtius Gottleib, Americānus præfectus ministeriō cibīs medicāmentīsque moderandīs, nuntiāvit sē velle nicotīnum in sigarellīs seu fistulīs nicotiānīs dēminuere. | null | |
Nicotīnum, quod in pætō seu tabācō nātūrāliter reperītur, hominēs potest in cupīdinem vel etiam servitūdinem suī addīcere, et fūmus tabācīnus, quem nōnnullī bibunt ut vim nicotīnī consequantur, pulmōnibus est detrimentō. | null | |
Itaque magistrātūs volunt efficere ut cōpia nicotīnī in sigarellīs dēminuātur, nē tabācum possit plūrēs cīvēs Americānōs ūsuī suī dēvincīre. | null | |
Gāza Bellinghamiæ exhibita. | null | |
Bellinghamiæ in Mūseō Whatcomēnsī exhibentur ūtēnsilia, quālia ad vītam cotidiānam pertinent, sed deaurāta atque gemmīs pretiōsīs exornāta. | null | |
Itaque īnspicī potest opus Sidneī Mobell, cui titulus “La garbage can,” quod est receptāculum quisquiliārum sincērō aurō tectum et quadringentī quinquāginta et septem gemmīs lapidibusque decorātum, inter quōs numerantur dūcentī et octō carbunculī, centum sexāginta et quattuor sapphīrī, duodēvīgintī smaragdī, septem ada... | null | |
Ostenduntur etiam tēlephōnum gestābile deaurātum dūcentīs et quinquāginta gemmīs fulgēns, et muscipula aurea adamantinō instructa cāseō quō avārissimī mūrēs inescentur, et aurea pyxis cōnservātōria sardīs apta et Russicīs gemmīs crustāta. | null | |
Longē aliter vīvunt Bellinghamēnsēs, quibus summum bonum vidētur vītam agere simplicem et secundum nātūram. | null | |
Quibus dictīs grātiās auditōribus agimus. | null | |
Post duās hebdomadēs probātiōnum et fēriārum revertēmur. | null | |
Bērȳtus dirupta. | null | |
Bērȳtī, horrea ad portum sita, in quibus ammōnium nītrātum ad agrōs laetandōs sex annōs erat conditum, subitō sunt dirupta. | null | |
Centum hominēs dēsīderantur, ad quattuor mīlia hominum sunt laesa. | null | |
Fragor, quī Bērȳtī editus erat, etiam Cyprī in īnsulā remōtā est audītus. | null | |
Michāēl Aoun, praeses Libanī, negligentiam et corruptōs magistrātūs culpat; | null | |
sed Donaldus Trump, praeses Americānus, coram diurnāriīs suspicātus est nōn cāsū sed cōnsiliō terrōrem prōmōventium ammōnium nītrātum esse accēnsum. | null | |
Astronautae reductī. | null | |
Diē Sōlis Robertus Behnken et Duglasius Hurley, astronautae Americānī quī novō vehiculō Dracōne dictō ad omnium gentium stātiōnem caelestem vectī erant, rursus ad tellūrem integrī atque incolumēs sunt dēlapsī. | null | |
Novum illud vehiculum, nōn publicō opere sed prīvātō ingeniō parātum, potest identidem iter caelestum facere, quō pretium volandī dēminuātur. | null | |
Quō itinere factō nova aetas generī humānō aperītur, quā nōn solum dītissimae et potentissimae reī pūblicae caelum tangere possint sed etiam hominēs prīvātī. | null | |
Theātrum “Kābūkī”. | null | |
In Iāpōniā, fabellae scaenicae “kābūkī” dictae, post intervallum quinque mēnsium novō morbō corōnātō cohibendō impositum, dēnuō ēduntur. | null | |
Histriōnēs, antīquō mōre persōnās gerentēs, novō mōre spātium salūtiferum inter sē observant, et breviter tantum in scaenā prōdeunt, et saepe locum suum succēdāneīs cēdunt, quō brevius perīculō contāgiōnis expōnantur. | null | |
Spectātōrēs paucī, quī thermometrī exāmine probātī sunt, in theātrum admittuntur; | null | |
neque iīs licet, ut ōlim solēbant, inter scaenās prandium sūmere in capsīs “bentō” appellātīs. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.