audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Aguntur diēs festī tulipārum, quae nunc pulcherrimē prope Bellinghamiam flōrent.
null
In valle Skagit dictā, nōn solum deambulandum est per campōs tulipīs ornātissimōs, unde colliguntur et per tōtam rempūblicam mittuntur vēnālēs, sed etiam fabrī lignāriīque materiam caelant, et salmōnēs foris assantur, et laetī hominēs birotīs vehuntur.
null
Festa usque per kalendās Māiās observābuntur.
null
Britannī quīntam partem pūblicōrum dīmittunt.
null
Boris Johnson, minister prīmārius Britannōrum, aliīs ministrīs nuntiāvit nullōs pūblicōs esse condūcendōs donec numerus pūblicōrum, quī variīs cīvilibus officiīs funguntur, adeō dēminuerētur ut turgidum corpus reīpūblicae nōn māius esset, quam annō bis millēsimō sextō decimō fuisset, quō annō Britannia pars esset Ūniōn...
null
Itaque oportet nōnāgintā mīlia pūblicōrum, sive quīnta pars, rude dōnārī aut in negōtia prīvāta trānsīre antequam ūnus novus pūblicus condūcātur.
null
Dē Colloquiō Americārum.
null
Mēnse Iūniō nōnum colloquium Americārum, ubi congredientur prīncipēs gentium Americānārum, habēbitur Angelopolī in Cīvitātibus Foederātīs.
null
Ambigitur autem utrum duo maximārum gentium praesidēs, vidēlicet Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor Mexicānus et Jair Bolsonārus Brāsiliānus, collōquiō sint interfutūrī.
null
Nam Lopēsius Operātor negat sē partem captūrum, nisi omnēs gentēs Americānae, nōn sōlum līberae rēspūblicae sed etiam Cūbānī et Venetiolānī et Nicaraguānī, invītentur, ut sit colloquium rē vēra omnium gentium Americānārum.
null
Prō suā parte Bolsonārus numquam collocūtus est cum Iōsēphō Biden, quī praeest Cīvitātibus Foederātīs.
null
Turcae obstant nē Finnī Suētīque sociī fiant.
null
Turcārum praeses Recep Tayyip Erdogānus nuntiāvit sibi nōn vidērī tūtum in Cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscere Finnōs Suētōsque, ut quī latrōnēs et hostēs Turcārum reciperent.
null
Nam Factiō Curdōrum Opificum et sectātōrēs Fethullah Gūlenī, quī in Turciā terrōrem incutere dīcuntur, favōrem et amīcōs inter Suētōs praecipuē, sed etiam Finnōs, invēnērunt.
null
Annō enim praeteritō Turcae Suētōrum legātum arcessīvērunt quī explīcāret cūr Petrus Hultqvist, Suētōrum minister mīlitāribus rēbus praepositus, cum Factiōne Curdōrum Opificum colloquia habēret.
null
Novī sociī in foederātiōnem Atlanticam ascīscī nōn possunt nisi cōnsēnsū omnium gentium, quae foedere iam cōnsociātae sunt:
null
itaque potest Erdogānus obstāre, nē Finnī Suētīque admittantur.
null
Novus minister Tāprobanēnsium.
null
Post aliquot diēs tumultuōsōs, quōs reclāmāvērunt pauperēs Tāprobanēnsēs in rempūblicam corruptam, Ranil Wickremesinghe novus minister prīmārius creātus est, quī quinquiēns antea creātus erat.
null
Tāprobana, quippe quae gēns propter magistrātuum imprūdentiam in grande aes aliēnum inciderit, vix potest suōs cīvēs alere nec petroleum neque etiam medicāmenta suīs suppeditāre.
null
Eurōpaeī petroleum Russicum emunt.
null
Eurōpaeae gentēs pergunt petroleum emere ā Russīs, neque potuit Ūniō Eurōpaea cōnsentīre dē petroleō Russicō interdīcendō.
null
Hungarī apertē, Bohēmī et Slōvācī clam, recūsant nē petroleum Russicum interdīcātur.
null
Dē comitiīs Philippīnōrum.
null
Suffrāgiīs in Philippīnīs īnsulīs datīs, Ferdinandus seu “Bongbong” Marcus, Ferdinandī dictātōris fīlius, praeses, et Sāra Duterte, Roderīcī Duterte praesidis fīlia, vice-praeses sunt ēlectī.
null
Uterque magnā vī suffrāgiōrum gaudet, quā vox populī resonat.
null
Ferdinandus pater Ferdinandī vīgintī annōs praeses fuerat, antequam tyrannis ēversa et peculātiō patefacta est.
null
Roderīcus pater Sārae usque in mēnsem Iūnium summum magistrātum obtinēbit, quī favōre populī adhūc fruitur et diūturnum et cruentum bellum tam in venēna illicita quam in corruptōs magistrātūs gerit.
null
Novum pistrīnum Bellinghamiae conditum.
null
Novum Bellinghamiae aperītur pistrīnum, quod pastilla ānulāria et Hebraïca parat.
null
Latus Alterum, quod pistrīnum inscrībitur, conditum est ā Bāiulō Peterson, quī abhinc decem annōs etiam condidit ABCrispās, tabernam grātissimam atque acceptissimam discipulīs, quī mediā nocte crispās mōre Gallicō parātās dēvorāre avidissimē gestiunt.
null
Hodiē, kalendīs Novembribus, Britannia, quae prīmum mēnse Martiō exeunte, nuperrimē mēnse Octōbrī exeunte, id est herī, ab Ūniōne Eurōpaeā erat dēscītūra, adhūc est in Eurōpā:
null
nam flextēnsiōne datā, Britannia in Ūniōne Eurōpaeā usque in annum bis millēsimum vīcēsimum manēbit.
null
Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia diē duodecimō mēnsis Decembris habēbuntur.
null
Ībrahim al-Sāmarrāī mortuus.
null
Ībrahim al Badrī al-Sāmarrāī, quī latrōnciniī gerendī causā nōmen Abū Bakr Bagdātēnsis sibi indiderat, atque ōlim etiam ausus erat sē chalīfam, id est rēgem, Chalīfātūs seu Regnī Islamicī vocitāre, sēmet ipsum interfectus est, mīlitibus Americānīs persequentibus.
null
Cum Chalīfātum instituere annō bis millēsimō quartō mēnse Iūniō cōnārētur, al-Sāmarrāī prōmīserat sē tam Rōmam quam Hispāniam captūrum, sed eōdem annō mēnse Octōbrī coactus est fugere Raqqā, ē capite suī Chalīfātūs, quippe quam urbem et Sȳrī et Russī et Americānī omnēs caelitus vastārent.
null
Nihilōminus sub Chalīfātū permultī Sȳrī sunt raptī, crūciātī, trucīdātī:
null
nam Abū Bakr nefandās miseriās multīs centēnīs mīlibus Sȳrōrum attulit.
null
Diē autem Saturnī, paulō post mediam noctem, dum aliī Americānī mīlitēs dē Sȳriā septentriōnālī dēducēbantur, ēlectī mīlitēs Americānī ē Turciā missī sunt quī chalīfam latrōnum aut caperent aut occīderent.
null
Al-Sāmārrāī in cuniculum sub terram cum tribus puerīs fūgerat ut sē cēlāret, sed canēs mīlitārēs eum vēnantēs sequēbantur;
null
itaque, appropinquantibus mīlitibus Americānīs, māluit quam capī sē puerōsque potius disrumpere.
null
Praeses Americānus, quī cum aliīs magistrātibus proelium ēminus spectāvit, dīxit latrōnem fuisse animō aegrō et dēprāvātō, nunc vērō esse mortuum;
null
fuisse vitiōsum et violentem, et vitiōsō violentīque mōre esse mortuum.
null
Vīxit annōs duodēquinquāgintā.
null
Marīa Butīna dēportāta.
null
Marīa Butīna, Sibēriāna trīgintā annōs nāta quae intrā fīnēs Americānōrum prō Russīs clam ēgerat, est ē carcere Flōridiānō līberāta atque in Russiam dēportāta.
null
Irrepserat enim in societātēs quae iūs arma ferendī prōmōvent atque etiam in sollemne Ientāculum Ōrātōrium, ubi senātōrēs magistrātusque necnōn dītissimī cīvēs Christiānī quotannīs congregantur ut ūnā inter ientāculum precentur.
null
Amīcitiās illa coluerat in Russiā cum Alexandrō Torshin, magistrātū et argentāriō, et in Americā cum nōnnullīs, praecipuē Paulō Erickson iūris cōnsultō factiōnis dextrae, ideō, ut Americānōs Russīs conciliāret.
null
Dēprehēnsa atque interrogāta, Butīna cōnfessa est ac damnāta.
null
Negāvērunt Russī eam esse speculātrīcem, quō tamen crīmine illa numquam erat damnāta.
null
Diē Saturnī in Russiam dēportāta Marīa Butīna ā patre in āēroportū est salutāta atque ā diurnāriīs Russicīs, coram quibus innocentiam suam est prōfessa, dōnāta est multīs rosīs candidīs, deinde dīxit Russōs sē numquam dēdere, tandem vim lacrimārum prōfūdit.
null
Dē Libanō.
null
Post duās hebdomades reclāmātiōnum plēnās, inter quās viae interclūsae sunt et ferē omne commercium est sublātum, Saad al-Harīrī minister prīmārius magistrātū sē abdicāvit.
null
Reclāmātōribus domum abeuntibus mīlitēs coepērunt viās obstāculīs āmovendīs dēnuō aperīre.
null
Questī erant cīvēs dē corruptō regimine atque austeritāte in populum impositā:
null
quamvīs vectigālia penderent cīvēs, vim ēlectricam atque aquam (quam multī crēdunt adeō inquinātam esse ut bibī nōn possit) saepe dēficere;
null
oeconomiam porrō propter tam bellum Sȳriacum quam latrōnum gregem Hezbollah dictum dēprimī ad cīvium damnum;
null
nihilōminus Harīrī aliōsque dīvitēs semper dītēscere.
null
Reclāmātōrēs sperant Libanum fore ūnum et concors, nec sectīs dīvīsum, neque ā corruptīs magistrātibus expīlandum.
null
Dē comitiīs in Thuringiā habitīs.
null
In Thuringiā, orientālī et ōlim communisticā prōvinciā Germānōrum, factiō Sinistra, quae diū pollēbat et magistrātūs Thuringēnsibus dabat, dē dēnīs suffrāgiīs tria accēpērunt itaque potentissima omnium factiōnum ēvāsit.
null
At, factiō Christiāna et Populāris, cūius dux est Angela Merkel cancellāria, quod diū timuit, in tertium locum est dēpulsa, cum factiō Alternātīva ferē quartam partem suffrāgiōrum tulisset.
null
Factiō Christiāna et Populāris, quae ōlim ad dexterās partēs prōnior fuit, et factiō Sociālista et Populāris, ōlim inter sinistrās partēs numeranda, multīs annīs concordiae cooperātiōnisque dēbilitantur, cum neutra factiō sua prōposita tuērī neque accūsātiōnem hypocrisis refūtāre posse videātur.
null
Speculātor Sīnēnsis dēprehēnsus.
null
Eduardus Peng, quī etiam Xuehua Peng appellātur, reus est prō Sīnēnsibus speculandī.
null
Peng, ē Sīnīs oriundus sed cīvis Americānus factus, internūntius fuisse dīcitur inter agentēs Sīnēnsium atque eōrum Ministerium Sēcūritātis.
null
Ille fertur conclāvia in dēversōriīs condūxisse et clāvēs agentibus trādidisse, quī in illīs conclāvibus, quasi in penū speculātōriō, pecūniam et documenta arcāna condēbant et prōmēbant.
null
Peng, quī quinquāginta et sex annōs nātus est, dictātābat sē per urbēs Californiānās dūcere peregrīnōs Sīnēnsēs, quī voluptātis aliēnam terram visendī causā Americam lustrārent.
null
Adhūc reclāmātur Hongcongiae.
null
Lēge colōnicā frēta, Carrie Lam, magistra populī Hongcongēnsis ēdīxit nē quis, nisi propter causās medicās, persōnam gereret.
null
Aliquot enim mēnsēs multa mīlia Hongcongēnsium, praecipuē iuvenum, in viīs in magistrātūs, quippe quōs quasi neurospasta Sīnēnsium existiment, reclāmant atque aliquando rixantur cum custōdibus pūblicīs, quī reclāmātōrēs persequī feruntur tamquam canēs quī leporēs vēnantur.
null
Tsang Chi-kin, discipulus duodēvīgintī annōs nātus, paene occīsus est ā custōde pūblicō, quī ēius pectus manuballistā percussit eōdem diē, quō Sīnēnsēs, quī Hongcongiam dominantur, sacra anniversāria suī imperiī celebrābant.
null
Hī iuvenēs persōnās induere solent, nē sibi agnitīs munera officiaque futūra negentur nēve ipsī naribus hauriant nebulam, quā custōdēs pūblicī lacrimās et dolōrem reclāmantibus incutiunt.
null
Persōnīs vetitīs, iam reclāmant iuvenēs, regimen cīvēs nōn exaudīre sed reprimere malle.
null
Clementia imperātōris Iāpōnum.
null
Sescentēna mīlia cīvium Iāpōnum, quī quidem dēlictīs minōribus nōmina sua ac fāmam inquināverant, purgābuntur diē hūius mēnsis vīcēsimō secundō atque in bonam famam rēstituentur, cum Nārūhītō novus imperātor ad solium regium, quod pater occupāvit, rīte accēderit.
null
Sīc enim imperātor virtūtēs principum ostendet, vidēlicet misericordiam ac clēmentiam.
null
Suspiciō in Vāticānā cīvitāte.
null
Quīnque, quī opus fiscō tuendō tabulīsque servandīs in Vaticānā cīvitāte dabant, inter quōs dominus Maurus Carolīnus numerātur, in suspiciōnem vēnērunt et prohibitī sunt nē in cīvitātem Vāticānam intrārent.
null
Custōdēs sēdis apostolicae duo scrīptōria excussērunt ac chartās instrūmentaque ēlectronica cēpērunt, cum in fiscō administrandō quaedam īnsolita ac suspīciōsa essent dēlāta.
null
Annīs recentiōribus Vāticāna sēdēs, quippe cūius domus argentāria “Institūtum prō Operibus Religiōnis” dicta in īnfāmiam incidisset, cōnāta est sē purgāre et fīdūciam argentāriōrum Eurōpaeōrum sibi captāre.
null
Helvetiī dē foedere Eurōpaeō dēspērant.
null
Helvetiī magistrātūs illam spem, quam dē foedere cum Ūniōne Eurōpaeā faciendō annōs ferē quinque aluerant, tandem dēposuērunt.
null
Nōlunt enim multae factiōnēs Helvetiōrum Ūniōnī obtemperāre nec lēgēs suās, quibus mercēdēs labōrantium dēfenduntur, abrogāre.
null
Ferentur porrō suffragia mēnse Māiō, quibus poterunt cīvēs Helvetiī constituere utrum velint sinere Eurōpaeōs līberē fīnēs suōs transgredī, an ius commeandī potius refrēnāre et līmitēs suōs tuērī.
null
Neque volunt Eurōpaeī negōtium agere cum Helvetiīs antequam prō certō habuerint an Britannī dē Ūniōne dēscītūrī sint, nē quid Helvetiīs concēdant quod Britannī sibi poscere possint.
null
Itaque nullum foedus mox fiet.
null
An Calēdonia ab Angliā dēscītūra sit.
null
Utraque cūria senātūs Britannōrum diē Lūnae cēnsuit, secundum voluntātem populī populāribus suffragiīs iam nuntiātam, Britanniae a Confoederātiōne Europaeā dēsciscendum.
null
Nicola igitur Sturgeon, ministra prīmāria Calēdoniōrum, dīxit oportēre dēnuō Calēdoniōs annō bis millēsimō duodēvīcēsimō ūndēvīcēsimōve rogāre an vellent ab Anglīs dēsciscere ut intrā Confoederātiōnem Europaeam manērent.
null
Sī liceat Calēdoniīs tāle cōnsilium sequī, incertum est an Catalaunīs Vasconibusque liceat eandem lībertātem poscere ab Hispānīs.
null
Conventus Merkeliānus Dīlātus.
null
Iter, quod Angela Merkel, cancellāria Germanōrum, in Rempūblicam factūra erat, in diem Veneris differtur propter nivēs quibus cīvitātēs orientālēs obrutae sunt.
null
Suffrāgia ā Batāvīs ferenda.
null
Hodiē Batāvī suffrāgia sua dant factiōnibus senātōriīs, quārum potentiōrēs feruntur esse Factiō lībertātī prōmōvendae (sive PVV), cūjus prīnceps est Gerhardus Wilders, et Factiō lībertātī populārīque imperiō promovendīs (sive VVD), quam moderātur Marcus Rutte, nunc minister prīmārius Batāvōrum.
null
Paulō ante suffrāgia ferenda, Recep Erdoğan, praesēs Turcārum, ministrōs suōs mīsit quī contiōnēs coram Turcīs Batāviīs habērent;
null
quās contiōnēs et Rutte interdīxit et Wilders, ut quī saepe sē Mahometānīs īnfestum praebēret, vituperāvit.
null
Fēriae Vernālēs.
null
Nuntiīs recitātīs grātiās auditōribus agimus.
null