audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Inter candidātōs quī nova proposita cōnsiliaque coram diurnāriīs explicāvērunt, Iēremīās Hunt, quī cannabinam pōtiōnem bīberat, dīxit Angelam Merkel cancellāriam Germānōrum sibi indicāvisse dēnuō agī posse dē omnibus, quae iam inter Ūniōnem Eurōpaeam et Britannōs acta sed nondum ā senātū Britannōrum probāta essent, sīq... | null | |
Quod omnīno negāvit Michāēl Roth, Germānōrum minister rēbus Eurōpaeīs praefectus. | null | |
Michāēl Gove, quī fatētur sē cōcaīnō esse abūsum, fertur velle Brexitum in annum bis millēsimum vīcēsimum differre. | null | |
Dominicus Raab, alter quī cannabinum fūmum hausit, vidētur cogitāre senātum ipsum dīmittere nē senātōrēs possint obstāre quīn Britannia ex Ūniōne Eurōpaeā dēsciscat. | null | |
Boris autem Johnson, quī aut variīs medicāmentīs lēge interdictīs ūsus est aut cōnatus est saccharum pulvereum nāribus haurīre, negat senātum dīmittendum, cum possint Britannī multam ingentem, quam in Britannōs Ūniō imposuerit, prīmum īnfitiārī, deinde tamquam praemiō obsequentibus Eurōpaeīs offerre: | null | |
pecūniam enim tamquam ōleum posse molestiās et solvere et lūbricāre. | null | |
Intereā plūrimī Calēdonēs sperant Calēdoniam dē Britanniā dēscītūram. | null | |
Cōnsul Hispānōrum in Calēdoniam missus, Michāēl Angelus Vīcīnus Quintānus nōmine, epistolam mīsit diurnāriīs Calēdoniīs quā prōmīsit Hispānōs nōn prohibitūrōs quīn Calēdonia, sī dē Britanniā dēscīvisset, in Ūniōnem Eurōpaeam ascīscerētur. | null | |
Cōnsul ille statim est dē suō mūnere summōtus, cum Hispānōrum regimen metueret nē Catalaunī, quī ipsī spērant sē dē Hispāniā dēscītūrōs, exemplō et praeiūdiciō Calēdonicō nīsī spem suam ipsōrum cōnsequerentur. | null | |
Hongcongēnsēs in tyrannidem Sīnēnsium reclāmant. | null | |
Hongcongiī seu Siamkiāmī centēna mīlia hominum reclāmāvērunt, nē novā lēge liceat tyrannīs Sīnēnsibus ē fīnibus Hongcongēnsium inimīcōs politicōs abdūcere. | null | |
Cīvitas enim, quae ōlim colōnia fuerat Britannōrum, in diciōnem Sīnēnsium est saeculō vīcēsimō exeunte trādita et condiciōnem colōniae quōdammodo retinet: | null | |
nam partim suī iūris est, partim dictō audiēns Pēkīnēnsibus. | null | |
Sed usque cavet lex Hongcongēnsium, ut cīvēs suī, qui quidem reī sint, intrā suōs fīnēs causam dīcant. | null | |
Sīnēnsēs autem nunc cupiunt posse inimīcōs et cīvēs, quī lībertātī faveant et tyrannidī adversentur et ā tyrannide īnsimulentur, dē urbe et in Sīnēnsium carcerēs longē remōtōs abdūcere. | null | |
Carrie Lam, Hongcongensibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs esse tamquam puerōs, quibus patrēs nimis indulsissent. | null | |
Vīrus Corōnātum. | null | |
Vīrus Corōnātum pergit per Sīnās serpere, ubi duo mīlia medicōrum feruntur morbum contraxisse. | null | |
Omnēs quī Pēkīnum intrant nunc cōguntur duās septimānās sēmet ipsōs ā societāte hominum sēiungere, ut morbōsī ante dēprehendantur quam contāgiō lātius dīvulgētur. | null | |
Peregrīnī plērīque dēsīvērunt itinera in Asiam facere, et caupōnēs aliīque hominēs quī hospitiō peregrīnīs offerendō panem lucrantur in angustiās veniunt. | null | |
Magna nāvis voluptāria, Diamond Princess appellāta, in Iāpōniā ad ancorās cōnsistit: | null | |
quā in nāvī serpit lues vehementius quam in ullō aliō locō extrā Sīnās. | null | |
Thailandēnsēs, Iāpōnēs, Formōsēnsēs, Philippīnēnsēs, Americānī prohibuērunt nē altera magna nāvis voluptāria, cuī nōmen Westerdam, suās ōrās attingeret, cum verērentur omnēs nē morbōsus quīdam in nāvī latēret. | null | |
Tandem in Cambōdiam potuērunt vectōrēs, quōrum nemo ulla aegrōtātiōnis signa umquam dēmonstrāvit, ēgressum facere, ubi hūmānissimē exceptī sunt ab ipsō Hun Sen ministrō prīmāriō, quī sine ullō pavōre vectōrēs est amplexus. | null | |
Societātēs, quae vectūram marītimam peregrīnīs praebent, dubitant nē nova itinera suscipienda sint ante mensem Aprīlem, quod magnum sibi iam afferat dētrīmentum. | null | |
Hispānī Lozoyam comprehendunt. | null | |
Summī iūdicēs Hispānōrum iussērunt Aemīlium Lozoyam, ōlim praefectum Mexicānae societātī petroleāriae PEMEX dictae, vinculīs tenērī dum magistrātūs Mexicānī postulārent ut ille in ipsōrum diciōnem redderētur. | null | |
Ille putātur dōna dedisse atque accēpisse necnōn pecūniam lāvisse—id est, lucrum illēgitimum lēgitimīs negōtiīs cēlāvisse—nec sōlum in Mexicō sed etiam in Brasiliā. | null | |
Quō comprehēnsō, fāma augētur Andreae Manuēlis Lopēsiī Operātōris, praesidis Mexicōrum, quī ideō ēlectus erat, ut corruptiōnem pūblicam cohibēret. | null | |
Dē comitiīs hībernīis | null | |
Comitiīs in Hiberniā habitīs, factiō moderāta, quae Fianna Fail dīcitur, victrix ēvāsit, et similis factiō Fine Gael, cuī praeest Leō Varadkar, tertium locum cēpit, sed, quod novum est, Sinn Fein, factiō ōlim mīlitāris et Britannīs īnfestissima, locum occupat secundum. | null | |
Ex annō millēsimō noningentēsimō trīcēsimō alterō auctōritas divīdēbātur inter Fianna Fail et Fine Gael, quorum altera factiō culpātur propter difficultātēs oeconomicās, quās Hibernia ūnā cum tōtō mundō ab annō bis millēsimō septimō patiēbātur, altera propter difficultātēs, in quās Hibernia nuper incidit. | null | |
Sinn Fein, quae prōmitteret sē dē pretiō aedium, dē numerō cīvium domō carentium, dē salūte pūblicā tuendā āctūram, ad sē allicuit multōs, quibus māiōrēs factiōnes vidēbantur cīvium et bonī commūnis esse oblītae. | null | |
Lucasencus metuēns. | null | |
Alexander Lucasencus, tyrannus quī iam vigintī et sex annōs Bielorussōs dominat, queritur Russōs cōnārī Bielorussiam in diciōnem ipsōrum redigere. | null | |
Russī enim dēsīvērunt petroleum Bielorussīs vendere, prōmittentēs sē idem meliōre pretiō venditūrōs sī gentēs coaluissent; | null | |
quārē Lucasencus nuper petroleum quaerēbat ē Norvēgiēnsibus et Cazastaniānīs necnōn etiam est collocūtus cum lēgātīs Americānīs. | null | |
Haec enim rēs in utrāque terrā, tam in Russiā quam in Bielorussiā, vītam pūblicam tangit. | null | |
Nam nōn licēbit Vladimīrō Pūtin, praesidī Russōrum, post annum bis millēsimum vīcēsimum quartum summum magistrātum Russōrum obtinēre, sed nihil obstābit quīn ad novum accēdat imperium, cūius altera pars sit Russia atque altera Bielorussia. | null | |
Itaque eī prōdest conunctiōnem terrārum prōmōvēre. | null | |
Nōn vērō cupiet Lucasencus, quī quīntum creātus praeses sexta comitia hōc annō subībit, prōcōnsul ūnīus prōvinciae et dictō alterīus audiēns fierī, quī nunc summō magistrātū fungitur. | null | |
Bellinghamia urbs salubris. | null | |
Hominēs artis medicae perītī nūntiant Bellinghamiam ex omnibus urbibus Americānīs locum duodēquadrāgēsimum tenēre in ordine urbium, quārum cīvēs corpora sua saepissime exerceant. | null | |
Nam ferē novem partēs Bellinghamēnsium salūtem tuentur cursitandō, deambulandō, secūrēs in scopum iaciendō, vel aliīs modīs quibus robor membrōrum cōnservātur atque adaugētur. | null | |
Humza Iousaf magistrātū abdicat. | null | |
Humza Iousaf, quī annum fuit minister prīmārius Caledōniōrum, magistrātū abdicāvit. | null | |
Dē quō Alister Jacobus, minister rēbus internīs praepositus, dīxit rectē factum esse, cum Iousaf ab alterā difficultāte in alteram errāvisset, nec senātus fīdūciam ēius habuisset. | null | |
Senātus Caledōniōrum parātus erat nōn semel sed bis hāc hebdomade senātōrēs sententiam rogāre, utrum fīdūciam magistrātuum habērent, neque Iousaf vidēbātur posse senātōribus suādēre, nē magistrātus sibi tollerētur. | null | |
Factiō ēius, Caledōnica et Nātiōnālis, quae septendecim annōs pollēbat, vidētur Opificum factiōne dēbilior facta esse, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendae perītōs. | null | |
Iousaf quasī in gladium incumbere coactus est postquam ipse cōnsilium, quō sua factiō cum factiōne Viridī auctōritātem partīta esset, dīrupuerat nōn sine offēnsiōne. | null | |
Abū Huzeifa occīsus. | null | |
Exercitus Maliānus refert sē occidisse Abū Huzeifa, quī et “Higgō” vocitābātur, Marociēnsem dūcem latrōnum quī sociātī sunt cum Chalifātū Islāmicō. | null | |
Malia et Niger et Burkīna Fāsō saepe oppugnābantur ā latrōnibus Mahomētānīs. | null | |
Americānī quinquāgiēns centēna mīlia dollārōrum offerēbant eī, quīcumque deferret Huzeifa, ut qui quattuor mīlitēs Americānōs occīdisset. | null | |
Senātor ē senātū Canadēnsium ējectus. | null | |
Petrus Poilievre, senātor in Canadēnsium senātū et dux factiōnis magistrātibus oppositæ, ējectus est ē senātū cum dīxisset Iustīnum Trudeau, ministrum prīmārium, esse īnsānum, ut quī illicitum ūsum medicāmentōrum reprimere nōllet. | null | |
Factiō, cui praeest Poilievre, secundum hominēs populāris opīniōnis metiendæ perītōs, longē fertur posse factiōnem magistrātuum superāre in comitiīs, quae sunt ante Novembrem mensem annō proximō habenda. | null | |
Britannī migrantem in Ruandam mittunt. | null | |
Aliēnus quī in Britanniam migrāre voluit, suā sponte ēlēgit ut in Ruandam mitterētur. | null | |
Quī prīmus dīcitur esse, quī foedere inter Britannōs et Ruandēnsēs pactō ē Britanniā expellātur. | null | |
Magistrātūs autem Britannī referunt sē coepisse alienigenās, quī magistrātuum iniussū in fīnēs Britannōrum intrāverint, tenēre quī nōn suā Marte sed nōlentēs in Ruandam dēportentur. | null | |
Hāītia. | null | |
Extraordinārium concilium ad Hāītiānam rempūblicam restituendam diē Martis Edgardum Leblanc Fils, quī ōlim fuerat princeps senātūs Hāītiēnsium, praesidem prō tempore fēcit, et Frederīcum Belizaire, ōlim ministrum juvenibus ludīsque praefectum, prō tempore prīmārium ministrum. | null | |
Oportēbit novōs magistrātūs īnsulam, cūius magna pars in dominātū latrōnum iacet, dēnuō in potestātem reīpūblicae redigere et populāria comitia habēre. | null | |
Quibus factīs latrōnēs, quī magis quam regimen pollent, coepērunt in quibusdam partibus Portūs Principis, capitis Hāītiae, omnia, quae potuērunt, combūrere. | null | |
Incertum igitur manet, utrum Frederīcus Belizaire pacem restituere latrōnēsque reprimere possit. | null | |
Dē Americānīs in Nigrī. | null | |
Russī Mīlitēs in eadem castra intrāvērunt, ubi Americānī ē Nigrī expellendī adhūc versantur. | null | |
Americānī māiōrem præfectum mīlitiæ, id est dūcem duābus stellīs insignītum, mīsērunt quī cōnārētur mīlitēs dē Nigrī bene dēdūcere. | null | |
Dē Fujian nāvī aēroplānigera. | null | |
Sinēnsēs diē Mercuriī Fujian, tertiam et novissimam nāvem aēroplānigeram, prīmum in mare mīsērunt. | null | |
Tōta nāvis est ā Sēribus facta in Sīnīs secundum cōnsilia Sīnēnsium propria, cum multa dē priōribus nāvibus cōnsiliō Russicō factīs didicerint architectī nāvium. | null | |
Nunc sōlī Americānī habent plūrēs nāvēs, quae aēroplāna gerunt, quam Sīnēnsēs, quī classem inter maximās habent. | null | |
Meng Wanzhou Americānīs trādenda. | null | |
Accūsātōrēs rīte quaesīvērunt ut Meng Wanzhou, cīvis Sinēnsis et praefecta fiscō societātis Huawei dictae, quae etiam fīlia est conditōris eiusdem societātis, in diciōnem Americānam traderētur, ut rea fieret fraudis et furtī novārum artium technicārum. | null | |
Illa enim dīcitur novam societātem parvam ac fictīciam condidisse, quae quasi internuntius negōtia gereret inter Huawei et domum argentāriam Americānam et Persās, quibuscum commercium habēre est lēgibus Americānīs interdictum. | null | |
et Polōnī hōc mēnse negōtiātōrem, Wang Weijing nōmine, deprehendērunt et speculandī accūsāvērunt. | null | |
Iōannēs McCallum, Canadēnsium lēgātus ad Sīnās missus, cum dixisset melius fore Canadēnsibus sī Meng Sinēnsibus redderētur nē illa in iūs vocārētur, est ā Iustīnō Trudeau, ministrō prīmāriō Canadēnsium, exauctōrātus. | null | |
Pangolīnōrum squamae in commissum veniunt. | null | |
Hongcongēnsium telōnāriī mille dentium elephantōrum, quōs in Asiam ex Africā mercātōrēs clandestīnī furtim importāre conābantur, in commissum cēpērunt atque ad tredecim mīlia lībrārum squāmārum pangolīnōrum. | null | |
Pangolīnī enim, quī etiam Mānēs et Phatagīnī vocantur, sunt animālia quattuor pedibus innīxa quae sōla inter bestiās terrestrēs squāmās habent eiusdem māteriae atque ungues hominum. | null | |
Superstitiōsī crēdunt dē pangolīnōrum squāmīs medicāmenta fierī posse; | null | |
quārē vēnātōrēs magnō pretiō conducuntur ut eās squāmās mercātōribus suppeditent. | null | |
Sed pangolīnī in perīculum venērunt, nē omnēs perīrent. | null | |
Squamae, quae Hongcongī captae sunt, feruntur dē quattuordecim mīlibus pangolīnōrum esse extractae. | null | |
Hiems frīgidissima. Mediae cīvitātēs Americānae frīgidissimōs diēs in memōriā hominum patiuntur, cum gelidus āēr Canadēnsis dē polō glaciālī in Americam irrumpit et nīvēs gelūque sēcum affert usque in Ludoviciānam et Mississippiam et Alabāmam et Georgiam. | null | |
Tsicāgō urbs frigīdior est quam Alasca atque Antarctica. | null | |
Tabellāriī, quamvīs saepe dīcantur mōre Persārum posse per nīvēs et imbrēs et calōrēs et tenebrās noctis cursum assignātum perficere, tamen in decem cīvitātibus frīgidissimīs nullās epistolās ferunt. | null | |
At Bellinghamiae, quae prope Canadam sīta est sed maris pacificī aestū fovētur, immo etiam perpetuō pacificārum animārum amōre ardet, hiems mītem sē praebet ac bene temperātum. | null | |
Hebdomas propomatōrum indicta. | null | |
Prīma hebdomas mēnsis Februāriī celebrābuntur propomata seu potiōnēs inēbriantēs commixtae, in quibus insunt et tēmētum et aliquid dulce et aliquid acerbī. | null | |
Quamquam nōmen Bellinghamiae saepius coniungitur cum cerevisiā ac sīcerā, etiam multī Bellinghamēnsēs caupōnēs, immo artificēs pōtiōnum, scientiam quandam miscendī atque artem fundendī colunt. | null | |
Trīginta tabernae, inter quās numerantur Cicindēla et Postīcum Milleriānum, nōn sōlum pōtiōnēs praebēbunt et praelectiōnēs dē nātūrā atque historiā propomatōrum, sed etiam ludōs permultōs, pelliculās cinēmatographicās, et convīvium ubi convīvae vestēs gerent quālēs in librīs dē Harriō Potterō scriptīs reperiuntur. | null | |
Captīvus reductus. | null | |
Georgius Glezmann, quem Talibānī ab annō bis millēsimō vīcēsimō secundō vinculīs tenēbant, est līberātus atque in Americam reductus. | null | |
Talibānī dīxērunt sē captīvum dīmīsisse nōn, ut aliquis Afghanus sibi trāderētur, sed ut signum bonae voluntātis Americānīs magistrātibus offerrent. | null | |
Senātōrēs Eurōpaeī corruptī. | null | |
Pūblicus accūsātor Belgicus nūntiāvit quīnque hominēs reōs esse corruptiōnis, cum Huawei societas Sinica magna dōna senātōribus ab annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō dare ferrētur. | null | |
Inter eōs, quōrum scriptōria ā magistrātibus excussa sunt, numerātur Adam Mouchtar, quī ōlim sociātus erat cum Ēvā Kailī, annō bis millēsimō vīcēsimō secundō dōnōrum ab Qatarēnsibus acceptōrum accūsātā. | null | |
Eō annō magistrātūs Americānī interdixērunt nē quis Americānus commercium cum Huawei habēret, ut quae societās cum speculātōribus Sinicīs coniunctior esset quam ut digna fidē vidērētur. | null |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.