audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Suētī porrō et Finnī rogāvērunt, ut in cōnsociātiōnem Atlanticam ascīscerentur;
null
quō factō Russī mīnātī sunt illās gentēs, quae Russīs sunt fīnitimae, detrimenta politica et mīlitāria captūrās, si societātem peterent Americānōrum.
null
Cōnsociātiō ipsa mīlitēs mittit, Gallīs ducentibus, quī gentēs prope Ucraīnam rōborent.
null
Salūs Canadae restitūta.
null
Postquam extraordināriam auctōritātem sibi nūper vindicāverat, quā raedae onerāriae illēgitimē in viīs Ottavae statūtae uncō abstraherentur, Iustīnus Trudeau, minister prīmārius Canadēnsium, extraordināriam illam auctōritātem dēposuit et nūntiāvit fīnem factum esse dē extrēmō discrīmine et perīculō, quod raedāriī Canad...
null
Prīvātae pecūniae, quās domūs argentāriae coactae sunt iussū magistrātuum et sine iūdicis mandātō intercipere et retinēre, raedāriīs mox restituentur.
null
Automata Mexicāna in Lūnā.
null
Quinque parva automata, in Mexicō facta, mēnse Iūniō in caelum immittentur usque ad lūnam.
null
Ibi enim automata, discī formā praedita et bīnīs rotīs fulta, per superficiem vagābuntur gregātim, tamquam examen apium, ut metalla et nātūram lūnae pervestigent.
null
Mīra illa automata sunt ab artificibus Ūniversitātis Mexicānae excogitāta.
null
Longae aedēs prōpositae.
null
Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis dē Bellinghamiā agrum et dē comitātū Whatcom dictō pecūniam rogāvit, quibus longae aedes, quālēs aboriginēs hūius regiōnis ōlim aedificābant, struerentur.
null
Quod cōnsilium approbātum est ā fīnitimīs aboriginum gentibus.
null
Iam ad quinquāgiēns centēna mīlia dollāriōrum sunt ā Vasintōniā cīvitāte dīcāta ad hās aedēs parandās, quae architectonicēn seu artem aedificandī maritimae tribūs Salish dictae repraesentābunt.
null
Duo mūnera docendī.
null
Ideo rāriōrēs hāc hieme nūntiōs Latīnōs ēdimus, quia pauciōrēs quam fuimus sumus.
null
Ut annō proximō possīmus utrumque sermōnem novīs discipulīs offerre, oportet nōs duōs novōs praeceptōrēs condūcere.
null
Itaque vōs auscultātōrēs, quī aut Latinē aut Graecē loquiminī, atque doctorālem, vel etiam magistrālem, gradum adeptī estis, hortāmur ut nōmina dētis Occidentālī studiōrum Ūniversitātī Vasintōniēnsī.
null
Quaerimus enim alterum, quī rudīmentīs linguae Latīnae discipulōs Latīnē imbuat
null
Nōmina, cum curriculō vītae et epistolā, quā διδασκαλικὴ φιλοσοφία sive ratiō docendī dēscrībitur, mittenda sunt per paginam, cūius īnscriptiō subdita est.
null
diē ūndecimō mēnsis Aprīlis.
null
Americāna captīva redūcta.
null
Xenīa Carelīna, cīvis et Americāna et Russica, domum redūcta est post annum in vinculīs Russicīs actum.
null
Damnāta enim erat laesae māiestātis ut duodecim annōs continerētur, cum ad quinquāginta dollārēs dedisset hominibus quī auxilium Ūcrāīnēnsibus ferrent.
null
Prō Carelīnā Russīs trāditus est Arctūrus Petrov, cīvis Russicus et Theodiscus, quī clandestīnum commercium rērum ēlectronicārum Russīs prohibitārum gerēbat.
null
Lēgātī enim Russī et Americānī cōnantur inimīcitiās inter suās gentēs sēnsim extinguere et normās restituere lēgātiōnis obeundae.
null
Portōria imposita.
null
Nōn sine magnā cōnfūsiōne metūque mercātōrum, praeses Americānus portōria in mercem omnium gentium imposuit.
null
Prīmum enim maxima portōria ēdīxit in mercem Asiāticārum gentium, minima vērō in mercem novī orbis terrārum, cūius effectus vidēbātur fore ut commercium inter gentēs novī orbis fovērētur.
null
Deinde lēgātī multārum gentium dīxērunt sē velle negōtia agere, quō aequius commercium cum Americānīs agerent:
null
nam Formōsēnsēs offerēbant portōria omnīnō abrogāre, nē esset ullum impedimentum inter sē et Americānōs, et Ursula von der Leyen, praeses Eurōpaeī Conciliī, dīxit sē posse quædam portōria abrogāre.
null
Nūperrimē igitur plēraque portōria ad decimam partem reducta sunt, nisi quod portōria in Sīnēnsium mercem identidem aucta sunt.
null
Canada autem Mexicumque, quippe quae gentes foedere commerciī cum Americā coniunctae sint, novōrum quidem immūnēs sunt portōriōrum.
null
At von der Leyen etiam cum Sinēnsibus agit nē flūmen mercis Sēricae ab Americā in Eurōpam dīrigātur:
null
nam ut Americānī ēgērunt, sīc etiam Ūniō Eurōpaea cogitat nova portōria in mercem impōnere Sinēnisum, ut quī artificibus suīs pūblicō impēnsō subvenīre soleant.
null
Etiam metuunt Eurōpaeī nē Americānī portōria in medicāmenta impōnant, id quod prōmīsit praeses Americānus sē mox actūrum.
null
Vīnsōn ad Iemen et Persiam nāvigat.
null
Magistrātūs Americānī iussērunt prīmum, ut nāvis āeroplānigera Truman appellāta in marī Rubrō prope Iemen mānēret;
null
diende, ut altera Vīnsōn dicta, quae in marī Pacificō erat, ad Iemen nāvigāret.
null
Ambigitur autem, utrum Iemenītīs an Persīs, quippe quī Iemenītīs arma suppeditent, nāvēs magis minentur.
null
Tertia porro pars āeroplānōrum clanculāriōrum, quae quamvis magna onera pyrobolōrum ferentia in fīnēs hostium clam volāre possunt, ad Didacum Garsēam īnsulam trānslāta est, unde aut in Iemen aut in Persiam impetūs facere possunt.
null
Persārum lēgātī et Americānī mox in Ōman vel inter sē vel per Ōmānēnsēs dē armīs atomicīs colloquentur, quae Americānī metuunt nē Persae parent.
null
Mīlitēs ad Panamam mittendī.
null
Petrus Hegseth, secretārius mīlitāris, in Panamam missus, negōtium cum magistrātibus Panamēnsium ēgit quō plūrēs mīlitēs Americānī eō mitterentur quī mīlitēs Panamēnsium exercērent et Castra Sherman appellāta diū dērelicta renovārent.
null
Christīna Ferdinanda dē Kirchner interdīcta.
null
Magistrātūs Americānī interdīxērunt nē Christīna Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, in fīnēs Americānōrum intrāret, ut quae corrupta dōnīs vidērētur.
null
Quae in Argentīnā iam damnāta est corruptiōnis.
null
Nihilōminus Ferdinanda dē Kirchner dux manet Perōnistārum factiōnis.
null
Comitia in Canadā habenda.
null
Marcus Carney, quī in locum Iustīnī Trudeau succēssit et mūnere prīmī ministrī ad tempus fungitur, comitia indīxit mēnse Aprīlī exeunte habenda.
null
Nam Carney, ut quī nullō populārī suffrāgiō ēlectus sit, spērat sē magis lēgitimum vīsum īrī, sī favōre populī sē fruī dēmonstrāverit.
null
Iustīnus Trudeau, cum minister prīmārius esset, partēs sinistrās, cuī Carney quoque pertinet, adeō pessum dedit, ut mēnse Iānuāriō nēmo crēdiderit aliter fierī posse quam ut Petrus Poilievre, dux factiōnis dextrae, minister mox fīeret prīmārius.
null
Nunc vērō, cum spēs metusque populī ad commercium portōriaque spectet, subitāneā rērum fortūnaeque commūtātiōne fit, ut Līberālēs, in quā factiōne Carney numerātur iterum pollēre videantur.
null
Sīcārius Slovaciānus.
null
Diē Mercuriī sīcārius cōnātus est manuballistā occīdere Robertum Fīcō, ministrum prīmārium Slovaciānōrum.
null
Sīcārius fertur esse Gēorgius Cintula, homo septuāgintā et ūnum annōs nātus et rude dōnātus quī carmina pangere solēbat, cūius vicīnī vix possunt crēdere eum tantum facinus facere voluisse.
null
Singapūria.
null
Diē Mercuriī Laurentius Wong factus est quartus summus magistrātus Singapūrēnsium.
null
Vigintī enim annōs ad Singapūrēnsium reī pūblicae gubernacula sedēbat Lee Hsien Loong, quī nunc nātus est annōs septuagintā et duōs et manēbit minister senior, ut priōrēs ministrī prīmāriī mānsērunt ad rempūblicam stabiliendam.
null
Catalaunia. Suffrāgiīs populāribus in Catalauniā lātīs numerātīsque, Sociālistae victōrēs ēvāsērunt, sed nulla factiō māiōrem partem senātūs Catalaunicī habēbit.
null
Neque potuērunt factiōnēs socialistīs oppositae, quae lībertātem Catalauniae spērant, satis auctōritātis sibi comparāre ut inter sē coniunctae sine sociālistīs magistrātūs ēligerent.
null
Itaque vērisimile vidētur necesse fore sociālistīs cum partibus dextrīs agere ut magistrātūs ēligant.
null
Novī magistrātūs Russicī.
null
Vladīmir Pūtin, quīntum praeses Russōrum creātus, novōs magistrātūs nōmināvit, quōs senātus Russōrum confirmābit.
null
Sergius Shoigū, quī duodecim annōs mīlitiae praefuerat, est in concilium secūritātis translātus.
null
In locum ēius succēdit Andrēās Beloūsov, rēbus oeconomicīs perītus quī putātur cūrātūrus, ut corruptiō cohibeātur.
null
Inter aliōs novōs magistrātūs Alexeius Dyumin, ōlim satelles Vladīmirī Pūtin, deinde praefectus Tūlae regiōnī, ita prōmōtus est ut fabrīs praesit quī arma mīlitiae suppeditant.
null
Perūvia.
null
Magistrātūs Perūviānī diē Veneris nuntiāvērunt sē quaestiōnem in Dīnam Boluarte praesidem habēre, ut quae custōdēs pūblicōs, quī quaestiōnem dē Nicānōre frātre habērent, dīmīsisset.
null
Iam quaestiō altera in Dīnam Boluarte habētur, propter hōrologia pretiōsa quae possidet.
null
Custōdēs accūsātōrēsque pūblicī etiam domum Matthaeī Castanēda, patrōnī praesidis quī parat causam dē hōrologiīs dīcendam, excussērunt.
null
Nicānōr praesidis frāter prō suā parte negāvit sē quidquam malī fēcisse.
null
Perūvia intrā annōs sex septem habuit praesidēs.
null
Hāītia.
null
Mīlitēs aērāriī Americānī tam opificēs quam machinās in Hāītiam important, ut castra pūblicīs custōdibus Nātiōnum Ūnītārum parentur.
null
Nam mille Keniānōrum et aliī multī multīs ē terrīs oriundī mox mittentur, quī Hāītiānōs custōdēs pūblicōs adiuvent rempūblicam in pācem redigere.
null
Hāītiānī tantum novem mīlia custōdum pūblicōrum habent, quōrum tantum tria mīlia opus facere possunt.
null
Latrōnēs autem, quī per Hāītiam et praecipuē Portum Principis Hāītiae caput līberē grassantur, numerīs armīsque feruntur custōdēs pūblicōs superāre.
null
Diē Saturnī latrōnēs aliam statiōnem custōdum pūblicōrum cēpērunt et flammīs dedērunt;
null
quī putantur ad triginta statiōnēs excīdisse.
null
Diurnāriī Americānī collocūtī sunt cum Iacobulō Chérizier, quī et “Barbacōa” appellātur, notissimō dūce latrōnum.
null
Quī dīxit sē, cum ipse custos pūblicus esset, didicisse gregēs latrōnum prīmum constitūtōs esse ab hominibus in rē pūblicā versātīs, ut eōrum obtrectātōrēs aemulōsque oppugnārent;
null
sē autem suōsque nunc in populum saevīre quia sibi ā magistrātibus id ipsum agere esse permissum.
null
Dixit porrō sē parātum esse diū bellum gerere in Keniānōs aliōsque aliārum gentium, quōs fatigātōs caede putat esse discessūrōs.
null
Novum missile Russicum.
null
Russōrum nāvēs subaquāneae coepērunt novum missile ferre “Bulava” dictum.
null
Ūnumquodque missile quinquiēns mīliēns mīlia passuum volāre potest et decem vehicula atomica et automata in singulās et sēiunctās urbēs excīdendās perferre.
null
Russī porrō sēna dēna missilia habent in septem nāvibus subaquāneīs.
null
Americānī Sȳrōs missilibus oppugnant.
null
Navēs Americānae ūndēsexāgintā missilia in castra āēria Sȳriāna mīsērunt.
null
Talal Barazi praefectus Homs prōvinciae diurnariīs dīxit quinque interfectōs, septem vulnerātōs esse.
null
Geofrīdus Davis, ōrātor exercitūs Americānī, nuntiāvit mīlitēs Russōs, quī solērent in iīsdem castrīs versārī, praemonitōs āfuisse dum castra oppugnārentur;
null
Americānōs cūram adhibuisse quō vītārent nē multī Sȳrī Russīve occīderentur.
null
Impetus factus est ut regimen Sȳrum pūnīrētur propter ēius ūsum armōrum chemicōrum, quae secundum cōnsilium annō bis millēsimō tertiō decimō inter Americānōs et Russōs et Sȳrōs pactum fuērunt annō īnsequente abicienda ac dēlenda;
null
sed diē Martis septuāgintā Sȳrī in oppidō septentriōnālī Khan Sheikhoun dictō prōhibitīs armīs chemicīs periērunt.
null
Xi Americam vīsitat.
null
Xi Jinping, praesēs Sinēnsium, in Flōridam cīvitātem iter fēcit ubi cum Donaldō Triumphō praeside Reīpūblicae dē commerciō colloquitur necnōn dē periculīs atomicīs, quibus minātur Kim Jong-un tyrannus Coreānōrum Boreālium.
null
Xi biduum apud Donaldum versābitur in ēius villā maritimā cui nōmen Mare ad Lacum.
null
Clādēs Stockholmiae patrāta.
null
Diē Veneris Stockholmiae virī trēs, ē quibus ūnum custōdēs pūblicī adhūc quaerunt, raedam onerāriam in pantopōlium dīrēxērunt, ubi nonnullōs occīdērunt, aliōs vulnerāvērunt.
null