audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Stephanus Lofven minister prīmārius Suētōrum nuntiāvit impetum esse tromocratōrum.
null
Scelera cōnsimilia gesta sunt aliīs in urbibus Europaeīs, ut Berolīnī ubi raeda onerāria in forum Nātālīcium dīrecta est ut laetī et festī diēs metū terrōreque conspurcārentur.
null
Londīniī abhinc duās hebdomadēs Khalid Masood suam raedam in peditēs illīdit, deinde senātum Britannōrum oppugnāre temptāvit.
null
Britannia ā Confoederātiōne Eurōpaeā dēsciscētur.
null
Ante diem quartum Kalendās Aprīlēs Therēsa May, prīmāria ministra Britannōrum Bruxellēnsēs magistratūs per epistolam rīte certiōrēs fēcit regnum Britannōrum ā Confoederātiōne Eurōpaeā esse intrā biennium dēscītūrum.
null
Negōtiātōrēs argentāriīque Britannī volunt commerciō vectigālibus līberō cum Eurōpaeīs fruī, quod magistrātūs Eurōpaeī negant fierī posse nisī Britannī etiam permittant Europaeīs profugīsque licentiam in Britanniam sine impedimentō ingrediendī.
null
Dē illā vērō condiciōne praecipuē queruntur Britannī.
null
Itaque duōs annōs internuntiī utrīusque partis conābuntur dē commerciō et iūre migrātiōnis inter sē paciscī.
null
Iōannēs Claudius autem Iuncker, praesēs Confoederātiōne Eurōpaeā, in ōrātiōne Melitae habitā, Americānōs in culpam ob Britannōs dēsciscentēs vocāvit et minātus est sēsē actūrum esse ut Ōhiō cīvitās atque Austinopolis urbs Texiae cīvitātis ā Rēpūblicā Americānōrum dēscītūrōs.
null
Juncker nōtissimus iam est propter colloquium cum Gallīs diurnāriīs priōre annō habitum, quō negāvit sē nimium vīnī bibere;
null
ipse vērō inter idem colloquium pocula vīnī Campānēnsis hausit quattuor.
null
Festī diēs tulipīs dicātī celebrantur.
null
Tōtum mēnsem Aprīlem celebrantur tulipae, flōrēs quibus vallis Skagit dicta eō annī tempore laetātur.
null
Campī per Nātūrae deae benignitātem tulipīs ornātī per totam vallem patēbunt vīsitantibus, quī etiam invītābuntur ut salmōnibus et cervisiā et vīnō et aliīs Vasintōniēnsium oblectāmentīs fruantur.
null
Vastātiō Nasburgēnsis.
null
Diē nātālī Christī, Nasburgī in Tennēsiā cīvitāte domuncula autocīnētica reperta est unde vox ēlectronicē ēmissa monēbāt ut omnēs aufugerent;
null
deinde post quartam hōrae partem raeda sē dīrūpit et partem mediae urbis vastāvit.
null
Vehiculum statūtum erat iuxtā aedificium ubi societas tēlephōnica ordinatra et systēmata ēlectronica condidit;
null
impetū factō nōnnullīs cīvitātibus sublāta est facultas tēlephōnica.
null
Auctor illīus sceleris putātur fuisse Antōnius Warner, senex Nasburgēnsis rērum ēlectronicārum perītus, quī etiam fertur in illā domunculā autocīnēticā dīruptā periisse.
null
Mons Cilavēa ignem eructat.
null
Terrā mōtā, Cilavēa, quī mōns in magnā īnsulā Hāvāiānā sītus fertur domus esse Pēlēs deae montibus ignivomīs praepositae, flāmmās, vapōrem, fūmum septem diēs eructat.
null
Lacus saxōrum liquefactōrum in crātēre crēscit, et sulphur ardēnsque massa trīginta pedēs in caelum ēffunduntur.
null
Magistrātūs monent nē quis montī appropinquet.
null
Zoom societas cēnsōria.
null
Pūblicī accūsātōrēs Americānī dīcunt Zoom societātem, quae per rete ūniversāle facultātem colloquendī venditat, dēnuō cum Sīnēnsibus cōnspīrāre.
null
Nam Xinjiang Jin, mercēde ab illā societāte conductus, colloquia prīvāta spectābat, ut hominēs deprehenderet extrā Sīnās sītōs et dē rēbus politicīs et religiōne contrā Sīnēnsium tyrannidis voluntātem colloquentēs, quōrum nōmina dētulit Sīnēnsibus.
null
Jin etiam colloquia Americānōrum cīvium Sīnicae tyrannidī oppositōrum mōre censōriō cohibuit.
null
Magistrātūs Americānī anteā suspectam habēbant Zoom, propter inopiam secūritātis necnōn vim auctōritātis Sīnēnsium, quae tanta est ut Anna Pelōsī, princeps inferiōris senātūs camerae, dīxerit Zoom esse societātem Sīnicam.
null
Trāmen prope Bellinghamiam exorbitat.
null
Prope Bellinghamiam, ad pāgum Custer dictum, trāmen ferriviārium petroleō onerātum exorbitāvit atque exarsit.
null
Flammae restinctae dēnuō excanduērunt, quae aliquot diēs probibuērunt nē alia trāmina orbitīs ūterentur.
null
Incertum est, utrum id cāsū an consultō factum sit.
null
Nam mēnse Novembrī duae fēminae Bellinghamēnsēs, Samantha Brooks et Ellen Reiche, reae factae sunt terrōris prōmōvendae, cum dēprehēnsae essent ad orbitās ferriviāriās, quas ideō turbābant ut trāmina exorbitārent, sed cautiōne pecūniāriā oblātā illae sunt inter mōrās iūdiciī vinculīs līberae.
null
Reginaldus Foster diem obiit.
null
Diē Christī natālīciō, Pater Reginaldus Foster Milvauciēnsis, inter optimōs Latīnistās numerātus, dē vītā dēcessit.
null
Rōmae, ubi in cīvitāte Vāticānā verba Pontificis Maximī in sermōnem Latīnum ferē quādrāgintā annōs interpretātus est, etiam multōs annōs scholās aestīvās docuit grātuītō.
null
Quibus in scholīs Foster fertur permultōs discipulōs nōn sōlum litterīs sed etiam studiō litterārum imbuisse.
null
Librum ēdidit, Ossa Latīnitātis Sōla īnscrīptum, et cum aliīs Lexicon Recentis Latīnitātis dīvulgāvit.
null
Vixit annos ūnum et octōginta.
null
Captīvī trāditī.
null
Diē Iōvis Russī Americānīque inter sē captīvōs trādidērunt.
null
Nam mēnse Februāriō Britanniam Grīner, athlētam ferē ignōtam, cum venēnō quōdam voluptificō et lēge interdictō telōnāriī in āerōportū Moscuēnsium dēprehendērunt.
null
Quam lēge accūsātam damnātamque adeō cupīvērunt Americānī recipere, ut prō athlētā Russīs trādiderint Victōrium Bout, fāmōsissimum parārium armōrum, quī et “mercātōr mortis” cognōminātur, quem Thailandiēnsēs annō bis millēsimō octāvō cēperant atque in dīciōnem Americānōrum reddiderant, ut quī terrōrem per ferē tōtum or...
null
Bout in tenebrīs vinculīsque Americānīs decem annōs dēgit.
null
Nulla autem mentiō facta est dē Paulō Whelan alterō captīvō Americānō, quī annō bis millēsimō duodēvīcēsimō Moscuae dēprehēnsus erat cum octōginta mīlibus dollarōrum et indice, quī Russōrum speculātōrēs nōminātim habuit dēscriptōs, unde damnātus est speculandī.
null
Petrus Castillō damnātus et ab officiō remōtus.
null
Iōsēphus Petrus Castillō Terrōnēs, quī annō bis millēsimō vīcēsimō prīmō ēlectus erat praeses Perūviānōrum, nūper autem coram senātū reus corruptiōnis et dēficientis ēius honestātis, sine quā rēs pūblica regī gubernārīque nōn posset, mīnātus est sē senātum dīmissūrum et “regimen exceptiōnis constitūtūrum,” id est tyran...
null
Quibus imprūdenter dictīs stātim ab omnibus ministrīs mīlitibus sociīs amīcīs dērelictus etiam ā senātōribus damnātus est et ā praetōribus ab omnī pūblicō officiō honōreque dēmōtus et ā custōdibus pūblicīs comprehēnsus.
null
Castillō, quī bis anteā reus sed absolūtus erat, culpāvit coniūrātōs quōsdam nōmine carentēs quōs dīxit populārem potestātem velle cohibēre.
null
Dīna Ercilla Boluarte Zegarra vice-praeses est ā senātū acclāmāta et in locum praesidis successit:
null
quō factō etiam prīma fēmina est, quae Perūviānōrum magistrātum obtinet summum.
null
Christīna Ferdinanda dē Kirchner damnāta.
null
Christīna Elisabētha Ferdinanda dē Kirchner, ōlim praeses Argentīnōrum, nunc vice-praeses, damnāta est corruptiōnis.
null
Accūsātōrēs enim probāvērunt eam, cum praeses esset, pūblica opera et praecipuē viās mūniendās Lazarō Báez amīcō locāvisse.
null
Secundum iūdicum sententiam dēbet vice-praeses sex annōs pūblicīs vinculīs tenērī, sed Ferdinanda dē Kirchner, ut quae mūnere pūblicō fungātur, immūnitāte fruitur dum gerit honōrem magistrātumque.
null
Coniūrātī Theodiscī comprehēnsī.
null
In Germāniā diē Mercūriī aliquot decēnī cīvēs comprehēnsī sunt, quī feruntur coniūrātī esse ad rempūblicam Theodiscōrum ēvertendam.
null
Inter comprehēnsōs numerātur Henrīcus Reuss, vir septuāginta ūnum annōs nātus, quī sē et principem et tertium decimum ēius nōminis vocitat quamvīs honōrēs regiī sint in Germāniā abrogātī.
null
Accūsātōrēs pūblicī dīcunt coniūrātōs voluisse rēgiam potestātem restituere et Henrīcum praeficere Germanīs.
null
Coniūrātī feruntur magnam vim pecūniae armōrumque comparāvisse quibus bellum intestīnum gererent, necnōn clandestīnum auxilium ā Russīs expetisse, quī vērō nōn videntur dē rēgiā potestāte dēlīrantibus succurrisse.
null
Bielorussī dē poenā capitālī dēlīberant.
null
Senātōrēs Bielorussī dēlīberant an dē mīlitibus magistrātibusque, quī māiestātem reīpūblicae laeserint, sit capitāle supplicium sumendum, necnōn an quī mīlitēs falsē īnsimulāverit vinculīs tenērī dēbeat pūblicīs.
null
Similēs lēgēs in Russiā latae sunt, nē quis vel ab aliēnīs subornātus vel malē contentus subverteret rempūblicam.
null
Novae lēgēs in Indonēsiā.
null
Senātus Indonēsiēnsium novum cōdicem lēgum cōnstituit, quī in locum succēdat ēius cōdicis, quī patrimōnium est Batāvōrum ex tempore quō Indonēsia colōnia fuit.
null
Inter novās lēgēs, omnis blasphēmia prohibētur contrā fīdēs iūre acceptās, inter quās numerantur Islamismus, cui fideī adhaeret longē māior pars Indonēsiēnsium, et Christiānismus tam Catholicus quam Protestsantium, et Hinduismus, et Buddhismus, et Cōnfūtiānismus.
null
Coïtus extrā mātrimōnium prohibētur, quamquam coïtus inter hominēs ēiusdem sexūs nullīs lēgibus prohibētur.
null
Prohibētur porrō nē quis praesidī maledīcat.
null
Quibus lēgibus lātīs senātōrēs spērant sē tum dīversōrum cīvium iūra dēfēnsūrōs cum colōnicī temporis vestīgia dēlētūrōs, quō iustius Indonēsiēnsibus cīvibus temporis praesentī futūrīque ministrent.
null
Dē senātū Americānōrum.
null
Post omnēs aliōs Americānōs senātōrēs populāribus suffrāgiīs ēlectōs, in ultimō certāmine, in Geōrgiā cīvitāte habitō, Raphāēl Warnock factiōnis sinistrae seu Dēmocraticae dēvīcit Herschel Walker, quī ad dextram factiōnem seu Repūblicānam pertinet.
null
Quō factō Christiāna Sinema, senātrix Arizōnēnsium, ā factiōne sinistrā hodiē dēfēcit, ut sine factiōne prō cīvibus Arizōnēnsibus sententiam dīceret.
null
Culpat enim utramque factiōnem, ut quae vōcēs extrēmārum partium quam cīvium exaudīre mālle videāntur.
null
Victōria pedifollica.
null
Seattlī diē Saturnī pedilustrīcēs Occidentālis studiōrum Ūniversitātis Vasintōniēnsis in tōtīus reīpūblicae Americānae certāmine pedifollicō, ut quae primae hoc annō essent quī Ūniversitātem Occidentālis Cestriae superāvissent, victrīcēs ēvāsērunt.
null
Prō Viccingīs nostrīs Tēra Ziemer et Clāra Potter in portam aliēnam mīrīs pedum ictibus sphaeram intulērunt;
null
adversāriae vērō semel tantum potuērunt efficere ut follis nostram portāriam praetervolāret.
null
Viccingae et annō bis millēsimō sextō decimō victōriam reportāvērunt in certāmine tōtīus reīpūblicae.
null
Intercapēdō Sāturnālicia.
null
Probātiōnibus ultimīs autumnālis spatiī acadēmicī peractīs perfectīsque tandem aliquando adsunt feriae Sāturnāliciae, quibus animōs relaxandī recreandīque causā discipulī professōrēsque studiōrum Ūniversitātis operibus acadēmicīs abstinēmus.
null
Nuntiī igitur Latīnī, quōs singulīs hebdomadibus colligere recitāre ēdere solēmus, usque in novum annum, quō tempore hiemāle trimestre spatium acadēmicum incipiet, intermittuntur.
null
Britannia adhūc est in Eurōpā.
null
Britannī, quamquam abhinc trēs annōs suffrāgiīs populāribus cōnstituērunt sē mēnse Martiō exeunte ab Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrōs, nihilōminus in eā Ūniōne manent;
null
et Therēsia Māia, quamquam nuntiāvit sē summum magistrātum dēpositūram, clavum tamen et gubernācula regnī adhūc tractat.
null
At in scaenā pūblicā nunc comoedia agitur, quā candidātī summum magistrātum ambiunt.
null
Iam coactī sunt multī candidātī cōnārī sē purgāre, vel saltem, antequam ā diurnāriīs deprehenderentur, cōnfitērī probra quae ex abūsū medicāmentōrum oriuntur.
null
Prīmum Dominicus Raab et Iēremīās Hunt cōnfessī sunt sē cannabī esse ūsōs, quam herbam lēgēs Britannōrum, quās senātōrēs tulērunt, prohibent.
null
Hunt nōn solitō mōre fūmum cannabinum hausit sed lacteam pōtiōnem Indicam cannabī rōborātam sorbillāvit dum mōre praedīvitum adulescentium voluptatis causā in Indiā peregrīnābātur.
null
Deinde Roderīcus Stewart cōnfessus est sē inter Persās fūmum opiī bibisse.
null
Tandem Michāēl Gove cōnfessus est sē paenitēre cōcaīnō seu pulvere Colombiānō esse abūsum.
null
Neque id tantum semel neque in adulescentiā fēcit sed cum diurnariī mūnere fungerētur—quī suīs scriptīs invectus est in simulātam, ut opīnābātur, virtūtem eōrum, quī agitābant ut ūsus cōcaīnī lēgibus permitterētur.
null
Dē quā opīniōne diē Sōlis percontātus negāvit Gove sēmet ipsum virtūtem simulāvisse.
null
Quī etiam dīxit sē iussum esse id, quod David Cameron ōlim dīxerat, repetere:
null
vidēlicet hominibus in rēpūblicā versātīs licēre ante pūblicam vītam sumptam vītā fruī prīvātā.
null
Neque ultimus fuit Michāēl Gove: nam Matthaeus Hancock confessus est sē adulēscentem aliquotiēns cannabim expertum esse sed posteā ab omnī ējus herbae ūsū abstinuisse.
null
Idem cōnfessa est Andrea Leadsom.
null
Boris Johnson, quī ex omnibus candidātīs summō favōre fruī fertur, annō bis millēsimō septimō cōnfessus erat et cannabī et cōcaīnō sē ūsum esse, quod etiam infitiātur:
null
immō, coepit annō bis millēsimō quīntō dīcere sē cōcaīnum sibi datum nāribus nōn hausisse prae sternūmentō;
null
porrō dictitat sibi datum esse nōn cōcaīnum sed saccharon pulvereum.
null