audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Hīs quam longissimē possent ēgredī iussīs, cum iam ex diēī tempore coniectūram cēperat in castra perventum, īsdem sublicīs, quārum pars īnferior integra remanēbat, pontem reficere coepit.
25
Celeriter effectō opere legiōnibusque trāductīs et locō castrīs idōneō dēlēctō reliquās cōpiās revocāvit.
25
Vercingetorix rē cognitā, nē contrā suam voluntātem dīmicāre cōgerētur, magnīs itineribus antecessit.
25
Caesar ex eō locō quīntīs castrīs Gergoviam pervēnit equestrīque eō diē proeliō levī factō perspectō urbis sitū, quae posita in altissimō monte omnēs aditūs difficilēs habēbat, dē expugnātiōne dēspērāvit, dē obsessiōne nōn prius agendum cōnstituit, quam rem frūmentāriam expedīsset.
25
At Vercingetorix castrīs, prope oppidum positīs, mediocribus circum sē intervāllīs sēparātim singulārum cīvitātium cōpiās collocāverat atque omnibus eius iugī collibus occupātīs, quā dēspicī poterat, horribilem speciem praebēbat;
25
prīncipēsque eārum cīvitātium, quōs sibi ad cōnsilium capiendum dēlēgerat, prīmā lūce cotīdiē ad sē convenīre iubēbat, seu quid commūnicandum, seu quid administrandum vidērētur;
25
neque ūllum ferē diem intermittēbat quīn equestrī proeliō interiectīs sagittāriīs, quid in quoque esset animī ac virtūtis suōrum perspiceret.
25
Erat ē regiōne oppidī collis sub ipsīs rādīcibus montīs, ēgregiē mūnītus atque ex omnī parte circumcīsus;
25
quem sī tenērent nostrī, et aquae magnā parte et pābulātiōne līberā prohibitūrī hostēs vidēbantur;
25
sed is locus praesidiō ab hīs nōn nimis firmō tenēbātur;
25
tamen silentiō noctis Caesar ex castrīs ēgressus, priusquam subsidiō ex oppidō venīrī posset, dēiectō praesidiō potītus locō duās ibi legiōnēs collocāvit fossamque duplicem duodēnum pedum ā maiōribus castrīs ad minōra perdūxit, ut tūtō ab repentīnō hostium incursū etiam singulī commeāre possent.
25
Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistrātum adiūdicātum ā Caesare dēmōnstrāvimus, sollicitātus ab Arvernīs pecūniā cum quibusdam adulēscentibus colloquitur;
25
quōrum erat prīnceps Litaviccus atque eius frātrēs, amplissima familia nātī adulēscentēs.
25
Cum hīs praemium commūnicat hortāturque, ut sē līberōs et imperiō nātōs meminerint.
25
Ūnam esse Aeduōrum cīvitātem, quae certissimam Galliae victōriam dētineat;
25
eius auctōritāte reliquās continērī;
25
quā trāducta locum cōnsistendī Rōmānīs in Galliā nōn fore.
25
Esse nōnnūllō sē Caesaris beneficiō adfectum, sīc tamen, ut iūstissimam apud eum causam obtinuerit;
25
sed plūs commūnī lībertātī tribuere.
25
Cūr enim potius Aeduī dē suō iūre et dē lēgibus ad Caesarem disceptātōrem, quam Rōmānī ad Aeduōs veniant?
25
Celeriter adulēscentibus et ōrātiōne magistrātus et praemiō dēductīs, cum sē vel prīncipēs eius cōnsilī fore profitērentur, ratiō perficiendī quaerēbātur, quod cīvitātem temere ad suscipiendum bellum addūcī posse nōn cōnfīdēbant.
25
Placuit ut Litaviccus decem illīs mīlibus, quae Caesarī ad bellum mitterentur, praeficerētur atque ea dūcenda cūrāret, frātrēsque eius ad Caesarem praecurrerent.
25
Reliqua quā ratiōne agī placeat cōnstituunt.
25
Litaviccus acceptō exercitū, cum mīlia passuum circiter trīgintā ab Gergoviā abesset, convocātīs subitō mīlitibus lacrimāns, "Quō proficīscimur," inquit, "mīlitēs?
25
Omnis noster equitātus, omnis nōbilitās interiit;
25
prīncipēs cīvitātis, Eporedorix et Viridomarus, īnsimulātī prōditiōnis ab Rōmānīs indicta causā interfectī sunt.
25
Haec ab ipsīs cognōscite, quī ex ipsā caede fūgērunt:
25
nam ego frātribus atque omnibus meīs propinquīs interfectīs dolōre prohibeor, quae gesta sunt, prōnūntiāre.
25
" Prōdūcuntur hī quōs ille ēdocuerat quae dīcī vellet, atque eadem, quae Litaviccus prōnūntiāverat, multitūdinī expōnunt:
25
multōs equitēs Aeduōrum interfectōs, quod collocūtī cum Arvernīs dīcerentur;
25
ipsōs sē inter multitūdinem mīlitum occultāsse atque ex mediā caede fūgisse.
25
Conclāmant Aeduī et Litaviccum obsecrant ut sibi cōnsulat.
25
"Quasi vērō," inquit ille, "cōnsilī sit rēs, ac nōn necesse sit nōbīs Gergoviam contendere et cum Arvernīs nōsmet coniungere.
25
An dubitāmus quīn nefāriō facinore admissō Rōmānī iam ad nōs interficiendōs concurrant?
25
Proinde, sī quid in nōbīs animī est, persequāmur eōrum mortem quī indignissimē interiērunt, atque hōs latrōnēs interficiāmus.
25
" Ostendit cīvēs Rōmānōs, quī eius praesidī fīdūcia ūnā erant:
25
magnum numerum frūmentī commeātusque dīripit, ipsōs crūdēliter excruciātōs interficit.
25
nūntiōs tōtā cīvitāte Aeduōrum dīmittit, eōdem mendāciō dē caede equitum et prīncipum permovet;
25
hortātur ut similī ratiōne atque ipse fēcerit suās iniūriās persequantur.
25
Eporedorix Aeduus, summō locō nātus adulēscēns et summae domī potentiae, et ūna Viridomarus, parī aetāte et grātiā, sed genere disparī, quem Caesar ab Dīviciācō sibi trāditum ex humilī locō ad summam dignitātem perdūxerat, in equitum numerō convēnerant nōminātim ab eō ēvocātī.
25
Hīs erat inter sē dē prīncipātū contentiō, et in illa magistrātuum contrōversia alter prō Convictolitavī, alter prō Cotō summīs opibus pugnāverant.
25
Ex eīs Eporedorix cognitō Litaviccī cōnsiliō mediā ferē nocte rem ad Caesarem dēfert;
25
ōrat nē patiātur cīvitātem prāvīs adulēscentium cōnsiliīs ab amīcitiā populī Rōmānī dēficere;
25
quod futūrum prōvideat, sī sē tot hominum mīlia cum hostibus coniūnxerint, quōrum salūtem neque propinquī neglegere, neque cīvitās levī mōmentō aestimāre posset.
25
Magna adfectus sollicitūdine hōc nūntiō Caesar, quod semper Aeduōrum cīvitātī praecipuē indulserat, nūllā interposita dubitātiōne legiōnēs expedītās quattuor equitātumque omnem ex castrīs ēdūcit;
25
nec fuit spatium tālī tempore ad contrahenda castra, quod rēs posita in celeritāte vidēbātur;
25
Gāium Fabium lēgātum cum legiōnibus duābus castrīs praesidiō relinquit.
25
Frātrēs Litaviccī cum comprehendī iussisset, paulō ante reperit ad hostēs fūgisse.
25
Adhortātus mīlitēs, nē necessāriō tempore itineris labōre permoveantur, cupidissimīs omnibus prōgressūs mīlia passuum vīgintī quīnque agmen Aeduōrum cōnspicātus immissō equitātū iter eōrum morātur atque impedit interdīcitque omnibus nē quemquam interficiant.
25
Eporedorigem et Viridomarum, quōs illī interfectōs exīstimābant, inter equitēs versārī suōsque appellāre iubet.
25
Hīs cognitīs et Litaviccī fraude perspectā Aeduī manūs tendere, dēditiōnem significāre et prōiectīs armīs mortem dēprecārī incipiunt.
25
Litaviccus cum suīs clientibus, quibus mōre Gallōrum nefās est etiam in extrēmā fortūnā dēserere patrōnōs, Gergoviam profūgit.
25
Caesar nūntiīs ad cīvitātem Aeduōrum missīs, quī suō beneficiō cōnservātōs docērent quōs iūre bellī interficere potuisset, tribusque hōrīs noctīs exercituī ad quiētem datīs castra ad Gergoviam mōvit.
25
Mediō ferē itinere equitēs ā Fabiō missī, quantō rēs in perīculō fuerit, expōnunt.
25
Summīs cōpiīs castra oppugnāta dēmōnstrant, cum crēbrō integrī dēfessīs succēderent nostrōsque assiduō labōre dēfatīgārent, quibus propter magnitūdinem castrōrum perpetuō esset īsdem in vāllō permanendum;
25
multitūdine sagittārum atque omnīs generis tēlōrum multōs vulnerātōs;
25
ad haec sustinenda magnō ūsuī fuisse tormenta.
25
Fabium discessū eōrum duābus relictīs portīs obstruere cēterās pluteōsque vāllō addere et sē in posterum diem similemque cāsum apparāre.
25
Hīs rēbus cognitīs Caesar summō studiō mīlitum ante ortum sōlis in castra pervēnit.
25
Posterō diē Caesar contiōne advocātā temeritātem cupiditātemque mīlitum reprehendit, quod sibi ipsī iūdicāvissent quō prōcēdendum aut quid agendum vidērētur, neque signō recipiendī datō cōnstitissent neque ab tribūnīs mīlitum lēgātīsque retinērī potuissent.
19
Exposuit quid inīquitās locī posset, quid ipse ad Avāricum sēnsisset, cum sine duce et sine equitātū dēprehēnsīs hostibus explōrātam victōriam dīmīsisset, nē parvum modo dētrīmentum in contentiōne propter inīquitātem locī accideret.
19
nec minus sē ab mīlite modestiam et continentiam quam virtūtem atque animī magnitūdinem dēsīderāre.
19
Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum dēscenderet, levī factō equestrī proeliō atque secundō in castra exercitum redūxit.
19
Cum hōc īdem posterō diē fēcisset, satis ad Gallicam ostentātiōnem minuendam mīlitumque animōs cōnfirmandōs factum exīstimāns in Aeduōs mōvit castra.
19
Nē tum quidem īnsecūtīs hostibus tertiō diē ad flūmen Elaver venit;
19
pontem refēcit exercitumque trādūxit.
19
Ibi ā Viridomarō atque Eporedorige Aeduīs appellātus discit cum omnī equitātū Litaviccum ad sollicitandōs Aeduōs prōfectum:
19
opus esse ipsōs antecēdere ad cōnfirmandam cīvitātem.
19
Etsī multīs iam rēbus perfidiam Aeduōrum perspectam habēbat atque hōrum discessū admātūrārī dēfectiōnem cīvitātis exīstimābat, tamen eōs retinendōs nōn cōnstituit, nē aut īnferre iniūriam vidērētur aut dare timōris aliquam suspīciōnem.
19
Hīs datīs mandātīs eōs ab sē dīmīsit.
19
Noviodūnum erat oppidum Aeduōrum ad rīpās Ligeris opportūnō locō positum.
19
Hūc Caesar omnēs obsidēs Galliae, frūmentum, pecūniam pūblicam, suōrum atque exercitūs impedīmentōrum magnam partem contulerat;
19
hūc magnum numerum equōrum huius bellī causā in Ītaliā atque Hispāniā coēmptum mīserat.
19
Itaque interfectīs Noviodūnī cūstōdibus quīque eō negōtiandī causā convēnerant pecūniam atque equōs inter sē partītī sunt;
19
obsidēs cīvitātum Bibracte ad magistrātum dēdūcendōs cūrāvērunt;
19
oppidum, quod ā sē tenerī nōn posse iūdicābant, nē cui esset ūsuī Rōmānīs, incendērunt;
19
frūmentī quod subitō potuērunt nāvibus āvēxērunt, reliquum flūmine atque incendiō corrūpērunt.
19
Ipsī ex fīnitimīs regiōnibus cōpiās cōgere, praesidia cūstōdiāsque ad rīpās Ligeris dispōnere equitātumque omnibus locīs iniciendī timōris causā ostentāre coepērunt, sī ab rē frūmentāriā Rōmānōs exclūdere aut adductōs inopiā in prōvinciam expellere possent.
19
quam ad spem multum eōs adiuvābat, quod Liger ex nivibus crēverat, ut omnīnō vadō nōn posse trānsīrī vidērētur.
19
Quibus rēbus cognitīs Caesar mātūrandum sibi cēnsuit, sī esset in perficiendīs pontibus perīclitandum, ut prius quam essent maiōrēs eō coāctae cōpiae dīmicāret.
19
Nam ut commūtātō cōnsiliō iter in prōvinciam converteret, id nē metū quidem necessāriō faciendum exīstimābat;
19
cum īnfāmia atque indignitās reī et oppositūs mōns Cevenna viārumque difficultās impediēbat, tum maximē quod abiūnctō Labiēnō atque eīs legiōnibus quās ūna mīserat vehementer timēbat.
19
Dum haec apud Caesarem geruntur, Labiēnus eō supplēmentō, quod nūper ex Ītaliā vēnerat, relictō Agedincī, ut esset impedīmentīs praesidiō, cum quattuor legiōnibus Lutetiam proficīscitur.
19
Id est oppidum Parīsiōrum, quod positum est in īnsulā flūminis Sēquanae.
19
Cuius adventū ab hostibus cognitō magnae ex fīnitimīs cīvitātibus cōpiae convēnērunt.
19
Summa imperī trāditur Camulogēnō Aulercō, quī prope cōnfectus aetāte tamen propter singulārem scientiam reī mīlitāris ad eum est honōrem ēvocātus.
19
Is cum animadvertisset perpetuam esse palūdem, quae īnflueret in Sēquanam atque illum omnem locum magnopere impedīret, hic cōnsēdit nostrōsque trānsitū prohibēre īnstituit.
19
Labiēnus prīmō vīneās agere, crātibus atque aggere palūdem explēre atque iter mūnīre cōnābātur.
19
Postquam id difficilius cōnfierī animadvertit, silentiō ē castrīs tertiā vigiliā ēgressus eōdem quō vēnerat itinere Metiōsēdum pervēnit.
19
Id est oppidum Sēnōnum in īnsulā Sēquanae positum, ut paulō ante dē Lutetiā dīximus.
19
Dēprēnsīs nāvibus circiter quīnquāgintā celeriterque coniūnctīs atque eō mīlitibus iniectīs et reī novitāte perterritīs oppidānīs, quōrum magna pars erat ad bellum ēvocāta, sine contentiōne oppidō potītur.
19
Refectō ponte, quem superiōribus diēbus hostēs resciderant, exercitum trādūcit et secundō flūmine ad Lutetiam iter facere coepit.
19
Hostēs rē cognitā ab eīs, quī Metiōsēdō fūgerant, Lutetiam incendī pontēsque eius oppidī rescindī iubent;
19
ipsī profectī ā palūde ad rīpās Sēquanae ē regiōne Lutetiae contrā Labiēnī castra cōnsīdunt.
19
Iam Caesar ā Gergoviā discessisse audiēbātur, iam dē Aeduōrum dēfectiōne et secundō Galliae mōtū rūmōrēs adferēbantur, Gallīque in colloquiīs interclūsum itinere et Ligerī Caesarem inopia frūmentī coāctum in prōvinciam contendisse cōnfirmābant.
19
Bellovacī autem dēfectiōne Aeduōrum cognita, quī ante erant per sē īnfidēlēs, manūs cōgere atque apertē bellum parāre coepērunt.
19
Tum Labiēnus tanta rērum commūtātiōne longē aliud sibi capiendum cōnsilium atque anteā sēnserat intellegēbat, neque iam, ut aliquid adquīreret proeliōque hostēs lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum redūceret, cōgitābat.
19
Namque altera ex parte Bellovacī, quae cīvitās in Galliā maximam habet opīniōnem virtūtis, īnstābant, alteram Camulogēnus parātō atque īnstrūctō exercitū tenēbat;
19
tum legiōnēs ā praesidiō atque impedīmentīs interclūsās maximum flūmen distinēbat.
19
Tantīs subitō difficultātibus obiectīs ab animī virtūte auxilium petendum vidēbat.
19