audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Quīnque cohortēs, quās minimē firmās ad dīmicandum esse exīstimābat, castrīs praesidiō relinquit; | 19 | |
quīnque eiusdem legiōnis reliquās dē mediā nocte cum omnibus impedīmentīs adversō flūmine magnō tumultū proficīscī imperat. | 19 | |
Conquīrit etiam lintrēs: | 19 | |
hās magnō sonitū rēmōrum incitātās in eandem partem mittit. | 19 | |
Ipse post paulō silentiō ēgressus cum tribus legiōnibus eum locum petit quō nāvēs appellī iusserat. | 19 | |
Eō cum esset ventum, explōrātōrēs hostium, ut omnī flūminis parte erant dispositī, inopīnantēs, quod magna subitō erat coorta tempestās, ab nostrīs opprimuntur; | 19 | |
exercitus equitātusque equitibus Rōmānīs administrantibus, quōs eī negōtiō praefēcerat, celeriter trānsmittitur. | 19 | |
Ūnō ferē tempore sub lūcem hostibus nūntiātur in castrīs Rōmānōrum praeter cōnsuētūdinem tumultuārī et magnum īre agmen adversō flūmine sonitumque rēmōrum in eādem parte exaudīrī et paulō īnfrā mīlitēs nāvibus trānsportārī. | 19 | |
Quibus rēbus audītīs, quod exīstimābant tribus locīs trānsīre legiōnēs atque omnēs perturbātōs dēfectiōne Aeduōrum fugam parāre, suās quoque cōpiās in trēs partēs distribuērunt. | 19 | |
Nam praesidiō ē regiōne castrōrum relictō et parvā manū Metiōsēdum versūs missa, quae tantum prōgrediātur, quantum nāvēs prōcessissent, reliquās cōpiās contrā Labiēnum dūxērunt. | 19 | |
Prīmā lūce et nostrī omnēs erant trānsportātī, et hostium aciēs cernēbātur. | 19 | |
Labiēnus mīlitēs cohortātus ut suae prīstinae virtūtis et secundissimōrum proeliōrum retinērent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductū saepe numerō hostēs superāssent, praesentem adesse exīstimārent, dat signum proelī. | 19 | |
Prīmō concursū ab dextrō cornū, ubi septima legiō cōnstiterat, hostēs pelluntur atque in fugam coniciuntur; | 19 | |
ab sinistrō, quem locum duodecima legiō tenēbat, cum prīmī ōrdinēs hostium trānsfīxī tēlīs concidissent, tamen ācerrimē reliquī resistēbant, nec dabat suspīciōnem fugae quisquam. | 19 | |
Ipse dux hostium Camulogēnus suīs aderat atque eōs cohortābātur. | 19 | |
Incertō nunc etiam exitū victōriae, cum septimae legiōnis tribūnīs esset nūntiātum quae in sinistrō cornū gererentur, post tergum hostium legiōnem ostendērunt signaque intulērunt. | 19 | |
Nē eō quidem tempore quisquam locō cessit, sed circumventī omnēs interfectīque sunt. | 19 | |
Eandem fortūnam tulit Camulogēnus. | 19 | |
At eī quī praesidiō contrā castra Labiēnī erant relictī, cum proelium commissum audīssent, subsidiō suīs iērunt collemque cēpērunt, neque nostrōrum mīlitum victōrum impetum sustinēre potuērunt. | 19 | |
Sīc cum suīs fugientibus permixtī, quōs nōn silvae montēsque tēxērunt, ab equitātū sunt interfectī. | 19 | |
hōc negōtiō cōnfectō Labiēnus revertitur Agedincum, ubi impedīmenta tōtīus exercitūs relicta erant: | 19 | |
inde cum omnibus cōpiīs ad Caesarem pervēnit. | 19 | |
Dēfectiōne Aeduōrum cognita bellum augētur. | 19 | |
Lēgātiōnēs in omnēs partēs circummittuntur: | 19 | |
quantum grātia, auctōritāte, pecūniā valent, ad sollicitandās cīvitātēs nītuntur; | 19 | |
nactī obsidēs, quōs Caesar apud eōs dēposuerat, hōrum suppliciō dubitantēs territant. | 19 | |
Petunt ā Vercingetorige Aeduī ut ad sē veniat ratiōnēsque bellī gerendī commūnicet. | 19 | |
Rē impetrāta contendunt ut ipsīs summa imperī trādātur, et rē in contrōversiam dēductā tōtīus Galliae concilium Bibracte indīcitur. | 19 | |
Eōdem conveniunt undique frequentēs. | 19 | |
Multitūdinis suffrāgiīs rēs permittitur: | 19 | |
ad ūnum omnēs Vercingetorigem probant imperātōrem. | 19 | |
Ab hōc conciliō Rēmī, Lingonēs, Trēverī āfuērunt: | 19 | |
illī, quod amīcitiam Rōmānōrum sequēbantur; | 19 | |
Trēverī, quod aberant longius et ab Germānīs premēbantur, quae fuit causā quārē tōtō abessent bellō et neutrīs auxilia mitterent. | 19 | |
Magnō dolōre Aeduī ferunt sē dēiectōs prīncipātū, queruntur fortūnae commūtātiōnem et Caesaris indulgentiam in sē requīrunt, neque tamen susceptō bellō suum cōnsilium ab reliquīs sēparāre audent. | 19 | |
Invītī summae speī adulēscentēs Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigī pārent. | 19 | |
Ipse imperat reliquīs cīvitātibus obsidēs diemque eī reī cōnstituit. | 19 | |
Omnēs equitēs, quīndecim mīlia numerō, celeriter convenīre iubet; | 19 | |
Hīs cōnstitūtīs rēbus Aeduīs Segūsiāvīsque, quī sunt fīnitimī prōvinciae, decem mīlia peditum imperat; | 19 | |
hūc addit equitēs octingentōs. | 19 | |
Hīs praeficit frātrem Eporedorigis bellumque īnferrī Allobrogibus iubet. | 19 | |
Altera ex parte Gabalōs proximōsque pāgōs Arvernōrum in Helviōs, item Rutēnōs Cadurcōsque ad fīnēs Volcārum Arecomīcōrum dēpopulandōs mittit. | 19 | |
Nihilō minus clandestīnīs nūntiīs lēgātiōnibusque Allobrogās sollicitat, quōrum mentēs nōndum ab superiōre bellō resēdisse spērābat. | 19 | |
Hōrum prīncipibus pecūniās, cīvitātī autem imperium tōtīus prōvinciae pollicētur. | 19 | |
Ad hōs omnēs cāsūs prōvīsa erant praesidia cohortium duārum et vīgintī, quae ex ipsā prōvinciā ab Lūciō Caesare lēgātō ad omnēs partēs oppōnēbantur. | 19 | |
Helviī suā sponte cum fīnitimīs proeliō congressī pelluntur et Gāiō Valeriō Donnotaūrō, Caburī fīliō, prīncipe cīvitātis, complūribusque aliīs interfectīs intrā oppida ac mūrōs compelluntur. | 19 | |
Allobrogēs crēbrīs ad Rhodanum dispositīs praesidiīs magna cum cūrā et dīligentiā suōs fīnēs tuentur. | 19 | |
Eōrum adventū, quod minus idōneīs equīs ūtēbantur, ā tribūnīs mīlitum reliquīsque equitibus Rōmānīs atque ēvocātīs equōs sūmit Germānīsque distribuit. | 19 | |
Intereā, dum haec geruntur, hostium cōpiae ex Arvernīs equitēsque quī tōtī Galliae erant imperātī conveniunt. | 19 | |
Fugere in prōvinciam Rōmānōs Galliāque excēdere. | 19 | |
Id sibi ad praesentem obtinendam lībertātem satis esse; | 19 | |
ad reliquī temporis pācem atque ōtium parum prōficī: | 19 | |
maiōribus enim coāctīs cōpiīs reversūrōs neque fīnem bellandī factūrōs. | 19 | |
Proinde agmine impedītōs adorīrentur. | 19 | |
Sī peditēs suīs auxilium ferant atque in eō morentur, iter facere nōn posse; | 19 | |
sī, id quod magis futūrum cōnfīdat, relictīs impedīmentīs suae salūtī cōnsulant, et ūsū rērum necessāriārum et dignitāte spoliātum īrī. | 19 | |
Nam dē equitibus hostium, quīn nēmō eōrum prōgredī modo extrā agmen audeat, et ipsōs quidem nōn dēbēre dubitāre, et quō maiōre faciant animō, cōpiās sē omnēs prō castrīs habitūrum et terrōrī hostibus futūrum. | 19 | |
Conclāmant equitēs sānctissimō iūreiūrandō cōnfirmārī oportēre, nē tēctō recipiātur, nē ad līberōs, nē ad parentēs, ad uxōrem aditum habeat, quī nōn bis per agmen hostium perequitāsset. | 19 | |
Probātā rē atque omnibus iūreiūrandō adāctīs posterō diē in trēs partēs distribūtō equitātū duae sē aciēs ab duōbus lateribus ostendunt, ūna prīmō agmine iter impedīre coepit. | 19 | |
Quā rē nūntiātā Caesar suum quoque equitātum tripertītō dīvīsum contrā hostem īre iubet. | 19 | |
Pugnātur ūna omnibus in partibus. | 19 | |
Cōnsistit agmen; | 19 | |
impedīmenta intrā legiōnēs recipiuntur. | 19 | |
Sī quā in parte nostrī labōrāre aut gravius premī vidēbantur, eō signa īnferrī Caesar aciemque cōnstituī iubēbat; | 19 | |
quae rēs et hostēs ad īnsequendum tardābat et nostrōs spē auxilī cōnfirmābat. | 19 | |
Tandem Germānī ab dextrō latere summum iugum nactī hostēs locō dēpellunt; | 19 | |
fugientēs usque ad flūmen, ubi Vercingetorix cum pedestribus cōpiīs cōnsēderat, persequuntur complūrēsque interficiunt. | 19 | |
Quā rē animadversa reliquī nē circumīrentur veritī sē fugae mandant. | 19 | |
Omnibus locīs fit caedēs. | 19 | |
Trēs nōbilissimī Aeduī captī ad Caesarem perdūcuntur: | 19 | |
Cotus, praefectus equitum, quī contrōversiam cum Convictolitāvī proximīs comitiīs habuerat, et Cavarillus, quī post dēfectiōnem Litaviccī pedestribus cōpiīs praefuerat, et Eporedorix, quō duce ante adventum Caesaris Aeduī cum Sēquanīs bellō contenderant. | 19 | |
Fugātō omnī equitātū Vercingetorix cōpiās, ut prō castrīs collocāverat, redūxit prōtinusque Alesiam, quod est oppidum Mandūbiōrum, iter facere coepit celeriterque impedīmenta ex castrīs ēdūcī et sē subsequī iussit. | 19 | |
Caesar impedīmentīs in proximum collem dēductīs, duābus legiōnibus praesidiō relictīs, secūtus quantum diēī tempus est passum, circiter tribus mīlibus hostium ex novissimō agmine interfectīs alterō diē ad Alesiam castra fēcit. | 19 | |
Perspectō urbis sitū perterritīsque hostibus, quod equitātū, quā maximē parte exercitūs cōnfīdēbant, erant pulsī, adhortātus ad labōrem mīlitēs circumvāllāre īnstituit. | 19 | |
Ipsum erat oppidum Alesiā in colle summō admodum ēditō locō, ut nisi obsidiōne expugnārī nōn posse vidērētur. | 19 | |
Cuius collis rādīcēs duo duābus ex partibus flūmina subluēbant. | 19 | |
Ante id oppidum plānitiēs circiter mīlia passuum tria in longitūdinem patēbat: | 19 | |
reliquīs ex omnibus partibus collēs mediocrī interiectō spatiō parī altitūdinis fastīgiō oppidum cingēbant. | 19 | |
Sub mūrō, quae pars collis ad orientem sōlem spectābat, hunc omnem locum cōpiae Gallōrum complēverant fossamque et māceriam sex in altitūdinem pedum praedūxerant. | 19 | |
Eius mūnītiōnis quae ab Rōmānīs īnstituēbātur circuitūs ūndecim mīlia passuum tenēbat. | 19 | |
Castra opportūnīs locīs erant posita ibique castella vīgintī tria facta, quibus in castellīs interdiū statiōnēs pōnēbantur, nē quā subitō ēruptiō fieret: | 19 | |
haec eadem noctū excubitōribus ac firmīs praesidiīs tenēbantur. | 19 | |
Opere īnstitūtō fit equestre proelium in eā plānitiē, quam intermissam collibus tria mīlia passuum in longitūdinem patēre suprā dēmōnstrāvimus. | 19 | |
Summā vī ab utrīsque contenditur. | 19 | |
Labōrantibus nostrīs Caesar Germānōs summittit legiōnēsque prō castrīs cōnstituit, nē quā subitō irruptiō ab hostium peditātū fīat. | 19 | |
Praesidiō legiōnum additō nostrīs animus augētur: | 19 | |
hostēs in fugam coniectī sē ipsī multitūdine impediunt atque angustiōribus portīs relictīs coacervantur. | 19 | |
Germānī ācrius usque ad mūnītiōnēs secuntur. | 19 | |
Fit magna caedēs: | 19 | |
nōnnūllī relictīs equīs fossam trānsīre et māceriam trānscendere cōnantur. | 19 | |
Paulum legiōnēs Caesar quās prō vāllō cōnstituerat prōmovērī iubet. | 19 | |
Nōn minus quī intrā mūnītiōnēs erant perturbantur Gallī: | 19 | |
venīrī ad sē cōnfestim exīstimantēs ad arma conclāmant; | 19 | |
nōnnūllī perterritī in oppidum irrumpunt. | 19 | |
Vercingetorix iubet portās claudī, nē castra nūdentur. | 19 | |
Multīs interfectīs, complūribus equīs captīs Germānī sēsē recipiunt. | 19 | |
Vercingetorix, priusquam mūnītiōnēs ab Rōmānīs perficiantur, cōnsilium capit omnem ab sē equitātum noctū dīmittere. | 19 | |
Discēdentibus mandat ut suam quisque eōrum cīvitātem adeat omnēsque quī per aetātem arma ferre possint ad bellum cōgant. | 19 | |
Suā in illōs merita prōpōnit obtestāturque ut suae salūtis ratiōnem habeant neu sē optimē dē commūnī lībertāte meritum in cruciātum hostibus dēdant. | 19 | |
Quod sī indīligentiōrēs fuerint, mīlia hominum dēlēcta octōgintā ūna sēcum interitūra dēmōnstrat. | 19 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.