audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
omnia enim plērumque quae absunt vehementius hominum mentēs perturbant. | 12 | |
Caesar idōneum locum nactus quid quāque ex parte gerātur cognōscit; | 12 | |
labōrantibus summittit. | 12 | |
Utrīsque ad animum occurrit ūnum esse illud tempus, quō maximē contendī conveniat: | 12 | |
Gallī, nisi perfrēgerint mūnītiōnēs, dē omnī salūte dēspērant; | 12 | |
Rōmānī, sī rem obtinuerint, fīnem labōrum omnium exspectant. | 12 | |
Maximē ad superiōrēs mūnītiōnēs labōrātur, quō Vercassivellaūnum missum dēmōnstrāvimus. | 12 | |
Inīquum locī ad dēclīvitātem fastīgium magnum habet mōmentum. | 12 | |
Aliī tēla coniciunt, aliī testūdine facta subeunt; | 12 | |
dēfatīgātis in vicem integrī succēdunt. | 12 | |
Agger ab ūniversīs in mūnītiōnem coniectūs et ascēnsum dat Gallīs et ea quae in terrā occultāverant Rōmānī contegit; | 12 | |
nec iam arma nostrīs nec vīrēs suppetunt. | 12 | |
Hīs rēbus cognitīs Caesar Labiēnum cum cohortibus sex subsidiō labōrantibus mittit: | 12 | |
imperat, sī sustinēre nōn posset, dēductīs cohortibus ēruptiōne pugnāret; | 12 | |
id nisi necessāriō nē faciat. | 12 | |
Ipse adit reliquōs, cohortātur nē labōrī succumbant; | 12 | |
omnium superiōrum dīmicātiōnum frūctum in eō diē atque hōrā docet cōnsistere. | 12 | |
Interiōrēs dēspērātīs campestribus locīs propter magnitūdinem mūnītiōnum loca praerupta ex ascēnsū temptant: | 12 | |
hūc ea quae parāverant cōnferunt. | 12 | |
Multitūdine tēlōrum ex turribus prōpugnantēs dēturbant, aggere et crātibus fossās explent, falcibus vallum ac lōrīcam rescindunt. | 12 | |
Mittit prīmō Brūtum adulēscentem cum cohortibus Caesar, post cum aliīs Gāium Fabium lēgātum; | 12 | |
postrēmō ipse, cum vehementius pugnārētur, integrōs subsidiō addūcit. | 12 | |
Restitūtō proeliō ac repulsīs hostibus eō quō Labiēnum mīserat contendit; | 12 | |
cohortēs quattuor ex proximō castellō dēdūcit, equitum partem sequī, partem circumīre exteriōrēs mūnītiōnēs et ab tergō hostēs adorīrī iubet. | 12 | |
Labiēnus, postquam neque aggerēs neque fossae vim hostium sustinēre poterant, coāctīs ūna sexāgintā cohortibus, quās ex proximīs praesidiīs dēductās fors obtulit, Caesarem per nūntiōs facit certiōrem quid faciendum exīstimet. | 12 | |
Accelerat Caesar, ut proeliō intersit. | 12 | |
Eius adventū ex colōre vestītūs cognitō, quō īnsignī in proeliīs ūtī cōnsuērat, turmīsque equitum et cohortibus vīsīs quās sē sequī iusserat, ut dē locīs superiōribus haec declivia et dēvexa cernēbantur, hostēs proelium committunt. | 12 | |
Utrimque clāmōre sublātō excipit rūrsus ex vāllō atque omnibus mūnītiōnibus clāmor. | 12 | |
Nostrī omissīs pilīs gladiīs rem gerunt. | 12 | |
Repente post tergum equitātus cernitur; | 12 | |
cohortēs aliae appropinquant. | 12 | |
Hostēs terga vertunt; | 12 | |
fugientibus equitēs occurrunt. | 12 | |
Fit magna caedēs. | 12 | |
Sēdulius, dux et prīnceps Lemovīcum, occīditur; | 12 | |
Vercassivellaūnus Arvernus vīvus in fugā comprehenditur; | 12 | |
signa mīlitāria septuāginte quattuor ad Caesarem referuntur: | 12 | |
paucī ex tantō numerō sē incolumēs in castra recipiunt. | 12 | |
Cōnspicātī ex oppidō caedem et fugam suōrum dēspērātā salūte cōpiās ā mūnītiōnibus redūcunt. | 12 | |
Fit prōtinus hāc rē audīta ex castrīs Gallōrum fugā. | 12 | |
Quod nisi crēbrīs subsidiīs ac tōtīus diēī labōre mīlitēs essent dēfessī, omnēs hostium cōpiae dēlērī potuissent. | 12 | |
Dē mediā nocte missus equitātus novissimum agmen cōnsequitur: | 12 | |
magnus numerus capitur atque interficitur; | 12 | |
reliquī ex fugā in cīvitātēs discēdunt. | 12 | |
Mittuntur dē hīs rēbus ad Caesarem lēgātī. | 12 | |
Iubet arma trādī, prīncipēs prōdūcī. | 12 | |
Ipse in mūnītiōne prō castrīs cōnsēdit: | 12 | |
eō ducēs prōdūcuntur; | 12 | |
Vercingetorix dēditur, arma prōiciuntur. | 12 | |
Reservātīs Aeduīs atque Arvernīs, sī per eōs cīvitātēs reciperāre posset, ex reliquīs captīvīs tōtō exercituī capita singula praedae nōmine distribuit. | 12 | |
Hīs rēbus cōnfectīs in Aeduōs proficīscitur; | 12 | |
cīvitātem recipit. | 12 | |
Eō lēgātī ab Arvernīs missī quae imperāret sē factūrōs pollicentur. | 12 | |
Imperat magnum numerum obsidum. | 12 | |
Legiōnēs in hīberna mittit. | 12 | |
Captīvōrum circiter vīgintī mīlia Aeduīs Arvernīsque reddit. | 12 | |
Titum Labiēnum duābus cum legiōnibus et equitātū in Sēquanōs proficīscī iubet: | 12 | |
huic Mārcum Semprōnium Rutilum attribuit. | 12 | |
Gāium Fabium lēgātum et Lūcium Minucium Basilum cum legiōnibus duābus in Rēmīs collocat, nē quam ab fīnitimīs Bellovacīs calamitātem accipiant. | 12 | |
Gāium Antistium Rēgīnum in Ambivarētōs, Titum Sextium in Biturigēs, Gāium Canīnium Rebilum in Rutēnōs cum singulīs legiōnibus mittit. | 12 | |
Quīntum Tullium Cicerōnem et Pūblium Sulpicium Cabillōnī et Matiscōne in Aeduīs ad Arārim reī frūmentāriae causa collocat. | 12 | |
Ipse Bibracte hiemāre cōnstituit. | 12 | |
Hīs litterīs cognitīs Rōmae diērum vīgintī supplicātiō redditur. | 12 | |
Posterō diē conciliō convocātō cōnsōlātus cohortātusque est nē sē admodum animō dēmitterent, nē perturbārentur incommodō; | 25 | |
nōn virtūte neque in aciē vīcisse Rōmānōs, sed artificiō quōdam et scientia oppugnātiōnis, cuius reī fuerint ipsī imperītī; | 25 | |
errāre, sī quī in bellō omnēs secundōs rērum prōventūs exspectent. | 25 | |
Sibi numquam placuisse Avāricum dēfendī, cuius reī testēs ipsōs habēret; | 25 | |
sed factum imprūdentia Biturigum et nimia obsequentia reliquōrum utī hoc incommodum acciperētur; | 25 | |
id tamen sē celeriter maiōribus commodīs sānātūrum. | 25 | |
Nam quae ab reliquīs Gallīs cīvitātēs dissentīrent, hās suā dīligentiā adiūnctūrum atque ūnum cōnsilium tōtīus Galliae effectūrum, cuius cōnsēnsuī nē orbis quidem terrārum possit obsistere; | 25 | |
idque sē prope iam effectum habēre. | 25 | |
Intereā aequum esse ab eīs commūnis salūtis causā impetrārī ut castra mūnīre īnstituerent, quō facilius repentīnōs hostium impetūs sustinērent. | 25 | |
Fuit haec ōrātiō nōn ingrāta Gallīs, et maximē, quod ipse animō nōn dēfēcerat tantō acceptō incommodō neque sē in occultum abdiderat et cōnspectum multitūdinis fūgerat; | 25 | |
plūsque animō prōvidēre et praesentīre exīstimābātur, quod rē integrā prīmō incendendum Avāricum, post dēserendum cēnsuerat. | 25 | |
Itaque ut reliquōrum imperātōrum rēs adversae auctōritātem minuunt, sīc huius ex contrāriō dignitās incommodō acceptō in diēs augeābātur. | 25 | |
Simul in spem veniēbant eius adfirmātiōne dē reliquīs adiungendīs cīvitātibus; | 25 | |
prīmumque eō tempore Gallī castra mūnīre īnstituērunt et sīc sunt animō cōnfirmātī, hominēs īnsuētī labōris, ut omnia quae imperārentur sibi patienda exīstimārent. | 25 | |
Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animō labōrābat ut reliquās cīvitātēs adiungeret, atque eās dōnīs pollicitātiōnibusque alliciēbat. | 25 | |
Huic reī idōneōs hominēs dēligēbat, quōrum quisque aut ōrātiōne subdolā aut amīcitiā facillimē capere posset. | 25 | |
Quī Avāricō expugnātō refūgerant, armandōs vestiendōsque cūrat; | 25 | |
simul, ut dēminūtae cōpiae redintegrārentur, imperat certum numerum mīlitum cīvitātibus, quem et quam ante diem in castra addūcī velit, sagittāriōsque omnēs, quōrum erat permagnus numerus in Galliā, conquīrī et ad sē mittī iubet. | 25 | |
Hīs rēbus celeriter id quod Avāricī dēperierat explētur. | 25 | |
Interim Teutomatus, Ollovicōnis fīlius, rēx Nitiobrīgum, cuius pater ab senātū nostrō amīcus erat appellātus, cum magnō equitum suōrum numerō et quōs ex Aquītāniā condūxerat ad eum pervēnit. | 25 | |
Caesar Avāricī complūrēs diēs commorātus summamque ibi cōpiam frūmentī et reliquī commeātus nactus exercitum ex labōre atque inopiā refēcit. | 25 | |
Iam prope hieme cōnfectā cum ipsō annī tempore ad gerendum bellum vocārētur et ad hostem proficīscī cōnstituisset, sīve eum ex palūdibus silvīsque ēlicere sīve obsidiōne premere posset, lēgātī ad eum prīncipēs Aeduōrum veniunt ōrātum ut maximē necessāriō tempore cīvitātī subveniat: | 25 | |
summō esse in perīculō rem, quod, cum singulī magistrātūs antīquitus creārī atque rēgiam potestātem annum obtinēre cōnsuēssent, duo magistrātum gerant et sē uterque eōrum lēgibus creātum esse dīcat. | 25 | |
Hōrum esse alterum Convictolitavem, flōrentem et illūstrem adulēscentem, alterum Cotum, antīquissimā familiā nātum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognātiōnis, cuius frāter Valetiacus proximō annō eundem magistrātum gesserit. | 25 | |
Cīvitātem esse omnem in armīs; dīvīsum senātum, dīvīsum populum, suās cuiusque eōrum clientēlās. | 25 | |
Quod sī diūtius alātur contrōversia, fore utī pars cum parte cīvitātis cōnflīgat. | 25 | |
Id nē accidat, positum in eius dīligentiā atque auctōritāte. | 25 | |
Caesar, etsī ā bellō atque hoste discēdere dētrīmentōsum esse exīstimābat, tamen nōn ignōrāns quanta ex dissēnsiōnibus incommodā orīrī cōnsuēssent, | 25 | |
nē tanta et tam coniūncta populō Rōmānō cīvitās, quam ipse semper aluisset omnibusque rēbus ōrnāsset, ad vim atque arma dēscenderet, atque ea pars quae minus sibi cōnfīderet auxilia ā Vercingetorige arcesseret, | 25 | |
huic reī praevertendum exīstimāvit et, quod lēgibus Aeduōrum eīs, quī summum magistrātum obtinērent, excēdere ex fīnibus nōn licēret, nē quid dē iūre aut dē lēgibus eōrum dēminuisse vidērētur, ipse in Aeduōs proficīscī statuit senātumque omnem et quōs inter contrōversiā esset ad sē Decetiam ēvocāvit. | 25 | |
quattuor legiōnēs in Sēnōnēs Parīsiōsque Labiēnō dūcendās dedit, sex ipse in Arvernōs ad oppidum Gergoviam secundum flūmen Elaver dūxit; | 25 | |
equitātus partem illī attribuit, partem sibi relīquit. | 25 | |
Quā rē cognitā Vercingetorix omnibus interruptīs eius flūminis pontibus ab alterā flūminis parte iter facere coepit. | 25 | |
Cum uterque utrimque exīsset exercitus, in cōnspectū ferēque ē regiōne castrīs castra pōnēbant dispositīs explōrātōribus, nēcubi effectō ponte Rōmānī cōpiās trādūcerent. | 25 | |
Erat in magnīs Caesaris difficultātibus rēs, nē maiōrem aestātis partem flūmine impedīrētur, quod nōn ferē ante autumnum Elaver vadō trānsīrī solet. | 25 | |
Itaque, nē id accideret, silvestrī locō castrīs positīs ē regiōne ūnīus eōrum pontium, quōs Vercingetorix rescindendōs cūrāverat, posterō diē cum duābus legiōnibus in occultō restitit; | 25 | |
reliquās cōpiās cum omnibus impedīmentīs, ut cōnsuēverat, mīsit, apertīs quibusdam cohortibus, utī numerus legiōnum cōnstāre vidērētur. | 25 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.