audio
audio
transcription
string
speaker
int64
quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur.
12
quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat.
12
Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.
12
Quam ob rem placuit eī ut ad Ariovistum lēgātōs mitteret, quī ab eō postulārent utī aliquem locum medium utrīsque conloquiō dēligeret:
12
velle sēsē dē rē pūblicā et summīs utriusque rēbus cum eō agere.
12
Eī lēgātiōnī Ariovistus respondit:
12
sī quid ipsī ā Caesare opus esset, sēsē ad eum ventūrum fuisse;
12
sī quid ille sē velit, illum ad sē venīre oportēre.
12
Praetereā sē neque sine exercitū in eās partēs Galliae venīre audēre quās Caesar possidēret, neque exercitum sine magnō commeātū atque mōlīmentō in ūnum locum contrahere posse.
12
Sibi autem mīrum vidērī quid in suā Galliā, quam bellō vīcisset, aut Caesarī aut omnīnō populō Rōmānō negōtiī esset.
12
Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit:
12
prīmum nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret;
12
deinde obsidēs quōs habēret ab Haeduīs redderet Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret;
12
nēve Haeduōs iniūria lacesseret nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret.
12
Sī [id] ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram;
12
sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam Mārcō Messāla, Mārcō Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Haeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.
12
Ad haec Ariovistus respondit:
12
iūs esse bellī ut quī vīcissent iīs quōs vīcissent quem ad modum vellent imperārent.
12
Item populum Rōmānum victīs nōn ad alterīus praescrīptum, sed ad suum arbitrium imperāre cōnsuēsse.
12
Sī ipse populō Rōmānō nōn praescrīberet quem ad modum suō iūre ūterētur, nōn oportēre sē ā populō Rōmānō in suō iūre impedīrī.
12
Haeduōs sibi, quoniam bellī fortūnam temptāssent et armīs congressī ac superātī essent, stīpendiāriōs esse factōs.
12
Magnam Caesarem iniūriam facere, quī suō adventū vectīgālia sibi dēteriōra faceret.
12
Haeduīs sē obsidēs redditūrum nōn esse neque hīs neque eōrum sociīs iniūria bellum inlātūrum, sī in eō manērent quod convēnisset stīpendiumque quotannīs penderent;
12
sī id nōn fēcissent, longē iīs frāternum nōmen populī Rōmānī āfutūrum.
12
Quod sibi Caesar dēnūntiāret sē Haeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum, nēminem sēcum sine suā perniciē contendisse.
12
Cum vellet, congrederētur:
12
intellēctūrum quid invictī Germānī, exercitātissimī in armīs, quī inter annōs quattuordecim tēctum nōn subīssent, virtūte possent.
12
Haec eōdem tempore Caesarī mandāta referēbantur et lēgātī ab Haeduīs et ā Trēverīs veniēbant:
12
Haeduī questum quod Harūdēs, quī nūper in Galliam trānsportātī essent, fīnēs eōrum populārentur:
12
sēsē nē obsidibus quidem datīs pācem Ariovistī redimere potuisse;
12
Trēverī autem, pāgōs centum Suēbōrum ad rīpās Rhēnī cōnsēdisse, quī Rhēnum trānsīre cōnārentur;
12
hīs praeesse Nasuam et Cimbērium frātrēs.
12
Quibus rēbus Caesar vehementer commōtus mātūrandum sibi exīstimāvit, nē, sī nova manus Suēbōrum cum veteribus cōpiīs Ariovistī sēsē coniūnxisset, minus facile resistī posset.
12
Itaque rē frūmentāriā quam celerrimē potuit comparāta magnīs itineribus ad Ariovistum contendit.
12
Cum trīduī viam prōcessisset, nūntiātum est eī Ariovistum cum suīs omnibus cōpiīs ad occupandum Vesontiōnem, quod est oppidum maximum Sēquanōrum, contendere [trīduīque viam ā suīs fīnibus prōcessisse].
12
Id nē accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exīstimābat.
12
Hūc Caesar magnīs nocturnīs diurnīsque itineribus contendit occupātōque oppidō ibi praesidium conlocat.
12
Hic prīmum ortus est ā tribūnīs mīlitum, praefectīs, reliquīsque quī ex urbe amīcitiae causā Caesarem secūtī nōn magnum in rē mīlitārī ūsum habēbant:
12
quōrum alius alia causa inlāta, quam sibi ad proficīscendum necessāriam esse dīceret, petēbat ut eius voluntāte discēdere licēret;
12
nōn nūllī pudōre adductī, ut timōris suspīciōnem vītārent, remanēbant.
12
Hī neque vultum fingere neque interdum lacrimās tenēre poterant:
12
abditī in tabernāculīs aut suum fātum querēbantur aut cum familiāribus suīs commūne perīculum miserābantur.
12
Vulgō tōtīs castrīs testāmenta obsignābantur.
12
Hōrum vōcibus ac timōre paulātim etiam iī quī magnum in castrīs ūsum habēbant, mīlitēs centuriōnēsque quīque equitātuī praeerant, perturbābantur.
12
Quī sē ex hīs minus timidōs exīstimārī volēbant, nōn sē hostem verērī, sed angustiās itineris et magnitūdinem silvārum quae intercēderent inter ipsōs atque Ariovistum, aut rem frūmentāriam, ut satis commodē supportārī posset, timēre dīcēbant.
12
Nōn nūllī etiam Caesarī nūntiābant, cum castra movērī ac signa ferrī iussisset, nōn fore dictō audientēs mīlitēs neque propter timōrem signa lātūrōs.
12
Haec cum animadvertisset, convocātō cōnsiliō omniumque ōrdinum ad id cōnsilium adhibitīs centuriōnibus, vehementer eōs incūsāvit:
12
prīmum, quod aut quam in partem aut quō cōnsiliō dūcerentur sibi quaerendum aut cōgitandum putārent.
12
Ariovistum sē cōnsule cupidissimē populī Rōmānī amīcitiam adpetīsse;
12
cūr hunc tam temere quisquam ab officiō discessūrum iūdicāret?
12
Sibi quidem persuādērī cognitīs suīs postulātīs atque aequitāte condiciōnum perspectā eum neque suam neque populī Rōmānī grātiam repudiātūrum.
12
Quod sī furōre atque āmentiā impulsum bellum intulisset, quid tandem verērentur?
12
Aut cūr dē suā virtūte aut dē ipsīus dīligentiā dēspērārent?
12
Factum eius hostis perīculum patrum nostrōrum memoriā Cimbrīs et Teutonīs ā Gāiō Mariō pulsīs [cum nōn minōrem laudem exercitūs quam ipse imperātor meritus vidēbātur];
12
factum etiam nūper in Ītaliā servīlī tumultū, quōs tamen aliquid ūsus ac disciplīna, quam ā nōbīs accēpissent, sublevārint.
12
Ex quō iūdicārī posse quantum habēret in sē bonī cōnstantia, proptereā quod quōs aliquam diū inermēs sine causā timuissent hōs posteā armātōs ac victōrēs superāssent.
12
Dēnique hōs esse eōsdem Germānōs quibuscum saepe numerō Helvētiī congressī nōn sōlum in suīs sed etiam in illōrum fīnibus plērumque superārint, quī tamen parēs esse nostrō exercituī nōn potuerint.
12
Cui ratiōnī contrā hominēs barbarōs atque imperītōs locus fuisset, hāc nē ipsum quidem spērāre nostrōs exercitūs capī posse.
12
Quī suum timōrem in reī frūmentāriae simulātiōnem angustiāsque itineris cōnferrent, facere arroganter, cum aut dē officiō imperātōris dēspērāre aut praescrībere vidērentur.
12
Haec sibi esse cūrae; frūmentum Sēquanōs, Leucōs, Lingonēs subministrāre, iamque esse in agrīs frūmenta mātūra;
12
dē itinere ipsōs brevī tempore iūdicātūrōs.
12
Quod nōn fore dictō audientēs neque signa lātūrī dicantur, nihil sē eā rē commovērī:
12
scīre enim, quibuscumque exercitus dictō audiēns nōn fuerit, aut male rē gestā fortūnam dēfuisse aut aliquō facinore compertō avāritiam esse convictam.
12
Suam innocentiam perpetuā vītā, fēlīcitātem Helvētiōrum bellō esse perspectam.
12
Itaque sē quod in longiōrem diem conlātūrus fuisset repraesentātūrum et proximā nocte dē quārtā, vigilia castra mōtūrum, ut quam prīmum intellegere posset utrum apud eōs pudor atque officium an timor plūs valēret.
12
Quod sī praetereā nēmō sequātur, tamen sē cum sōlā decima legiōne itūrum, dē quā nōn dubitet, sibique eam praetōriam cohortem futūram.
12
Huic legiōnī Caesar et indulserat praecipuē et propter virtūtem cōnfīdēbat maximē.
12
Hāc ōrātiōne habitā mīrum in modum conversae sunt omnium mentēs summaque alacritās et cupiditās bellī gerendī innāta est, prīncepsque decima legiō per tribūnōs mīlitum eī grātiās ēgit quod dē sē optimum iūdicium fēcisset, sēque esse ad bellum gerendum parātissimam cōnfirmāvit.
12
Deinde reliquae legiōnēs cum tribūnīs mīlitum et prīmōrum ōrdinum centuriōnibus ēgērunt utī Caesarī satis facerent:
12
sē neque umquam dubitāsse neque timuisse neque dē summā bellī suum iūdicium sed imperātōris esse exīstimāvisse.
12
Eōrum satisfactiōne acceptā et itinere exquīsītō per Dīviciācum, quod ex Gallīs eī maximam fidem habēbat, ut mīlium amplius quīnquāgintā circuitū locīs apertīs exercitum dūceret, dē quārtā vigiliā, ut dīxerat, profectus est.
12
Septimō diē, cum iter nōn intermitteret, ab explōrātōribus certior factus est Ariovistī cōpiās ā nostrīs mīlia passuum quattuor et vīgintī abesse.
12
Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Haeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā.
19
Id sī fieret, intellegēbat magnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus maximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret.
19
Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat Titum Labiēnum lēgātum praeficit;
19
ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit et trēs, quae circum Aquilēiam hiemābant, ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum hīs quīnque legiōnibus īre contendit.
19
Ibi Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs locīs superiōribus occupātīs itinere exercitum prohibēre cōnantur.
19
Complūribus hīs proeliīs pulsīs ab Ōcelō, quod est oppidum citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervēnit;
19
inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit.
19
Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.
19
Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant et in Haeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur.
19
Haeduī, cum sē suaque ab iīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium:
19
ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, libērī [eōrum] in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint.
19
Eōdem tempore quō Haeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Haeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē dēpopulātīs agrīs nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre.
19
Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt et dēmōnstrant sibi praeter agrī sōlum nihil esse reliquī.
19
Quibus rēbus adductus Caesar nōn expectandum sibi statuit dum, omnibus, fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.
19
Flūmen est Arar, quod per fīnēs Haeduōrum et Sēquanōrum in Rhodanum īnfluit, incrēdibilī lēnitāte, ita ut oculīs in utram partem fluat iūdicārī nōn possit.
19
Id Helvētiī ratibus ac lintribus iūnctīs trānsībant.
19
Ubi per explōrātōrēs Caesar certior factus est trēs iam partēs cōpiārum Helvētiōs id flūmen trādūxisse, quārtam vērō partem citrā flūmen Arārim reliquam esse, dē tertiā vigiliā cum legiōnibus tribus ē castrīs profectus ad eam partem pervēnit quae nōndum flūmen trānsierat.
19
Eōs impedītōs et inopīnantēs adgressūs magnam partem eōrum concīdit;
19
reliquī sēsē fugae mandārunt atque in proximās silvās abdidērunt.
19
Is pāgus appellābātur Tigurīnus;
19
nam omnis cīvitās Helvētia in quattuor pāgōs dīvīsa est.
19
Hic pāgus ūnus, cum domō exīsset, patrum nostrōrum memoriā Lūcium Cassium cōnsulem interfēcerat et eius exercitum sub iugum mīserat.
19
Ita sīve cāsū sīve cōnsiliō deōrum immortālium quae pars cīvitātis Helvētiae īnsignem calamitātem populō Rōmānō intulerat, ea prīnceps poenam persolvit.
19
Quā in rē Caesar nōn sōlum pūblicās, sed etiam prīvātās iniūriās ultus est, quod eius socerī Lūciī Pīsōnis avum, Lūcium Pīsōnem lēgātum, Tigurīnī eōdem proeliō quō Cassium interfēcerant.
19
Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arārī faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit.
19
Helvētiī repentīnō eius adventū commōtī cum id quod ipsī diēbus vīgintī aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt;
19
cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat.
19
Is ita cum Caesare ēgit:
19