audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
[Hic locus ab hoste circiter passūs sēscentōs, utī dictum est, aberat. | 12 | |
] Eō circiter hominum sēdecim mīlia expedīta cum omnī equitātū Ariovistus mīsit, quae cōpiae nostrōs terrērent et mūnītiōne prohibērent. | 12 | |
Nihilō sētius Caesar, ut ante cōnstituerat, duās aciēs hostem prōpulsāre, tertiam opus perficere iussit. | 12 | |
Mūnītīs castrīs duās ibi legiōnēs relīquit et partem auxiliōrum, quattuor reliquās legiōnēs in castra maiōra redūxit. | 12 | |
Proximō diē īnstitūtō suō Caesar ex castrīs utrīsque cōpiās suās ēdūxit paulumque ā maiōribus castrīs prōgressus aciem īnstrūxit hostibusque pugnandī potestātem fēcit. | 12 | |
Ubi nē tum quidem eōs prōdīre intellēxit, circiter merīdiem exercitum in castra redūxit. | 12 | |
Tum dēmum Ariovistus partem suārum cōpiārum, quae castra minōra oppugnāret, mīsit. | 12 | |
Ācriter utrimque usque ad vesperum pugnātum est. | 12 | |
Sōlis occāsū suās cōpiās Ariovistus multīs et inlātīs et acceptīs vulneribus in castra redūxit. | 12 | |
Cum ex captīvīs quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proeliō nōn dēcertāret, hanc reperiēbat causam, quod apud Germānōs ea cōnsuētūdō esset ut mātrēs familiae eōrum sortibus et vāticinātiōnibus dēclārārent utrum proelium committī ex ūsū esset necne; | 12 | |
eās ita dīcere: nōn esse fās Germānōs superāre, sī ante novam lūnam proeliō contendissent. | 12 | |
Postrīdiē eius diēī Caesar praesidiō utrīsque castrīs quod satis esse vīsum est relīquit, ālāriōs omnēs in cōnspectū hostium prō castrīs minōribus cōnstituit, quod minus multitūdine mīlitum legiōnāriōrum prō hostium numerō valēbat, ut ad speciem ālāriīs ūterētur; | 12 | |
ipse triplicī īnstrūctā aciē usque ad castra hostium accessit. | 12 | |
Eō mulierēs imposuērunt, quae ad proelium proficīscentēs mīlitēs passīs manibus flentēs implōrābant nē sē in servitūtem Rōmānīs trāderent. | 12 | |
Caesar singulīs legiōnibus singulōs lēgātōs et quaestōrem praefēcit, utī eōs testēs suae quisque virtūtis habēret; | 12 | |
ipse ā dextrō cornū, quod eam partem minimē firmam hostium esse animadverterat, proelium commīsit. | 12 | |
Ita nostrī ācriter in hostēs signō datō impetum fēcērunt itaque hostēs repente celeriterque prōcurrērunt, ut spatium pīla in hostēs coiciendī nōn darētur. | 12 | |
Relictīs pilīs comminus gladiīs pugnātum est. | 12 | |
At Germānī celeriter ex cōnsuētūdine suā phalange facta impetus gladiōrum excēpērunt. | 12 | |
Repertī sunt complūrēs nostrī quī in phalangā īnsilīrent et scūta manibus revellerent et dēsuper vulnerārent. | 12 | |
Cum hostium aciēs ā sinistrō cornū pulsā atque in fugam coniecta esset, ā dextrō cornū vehementer multitūdine suōrum nostram aciem premēbant. | 12 | |
Id cum animadvertisset Pūblius Crassus adulēscēns, quī equitātuī praeerat, quod expedītior erat quam iī quī inter aciem versābantur, tertiam aciem labōrantibus nostrīs subsidiō mīsit. | 12 | |
Ita proelium restitūtum est, atque omnēs hostēs terga vertērunt nec prius fugere dēstitērunt quam ad flūmen Rhēnum mīlia passuum ex eō locō circiter quīnquāgintā pervēnērunt. | 12 | |
Ibi perpaucī aut vīribus cōnfīsī trānāre contendērunt aut lintribus inventīs sibi salūtem repperērunt. | 12 | |
In hīs fuit Ariovistus, quī nāviculam dēligātam ad rīpam nactus ea profūgit; | 12 | |
reliquōs omnēs cōnsecūtī equitēs nostrī interfēcērunt. | 12 | |
Duae fuērunt Ariovistī uxōrēs, ūna Suēbā nātiōne, quam domō sēcum ēdūxerat, altera Nōrica, rēgis Voccīonis soror, quam in Galliā dūxerat ā frātre missam: | 12 | |
utrāque in eā fugā periit; | 12 | |
duae fīliae: hārum altera occīsa, altera capta est. | 12 | |
Gāius Valerius Procillus, cum ā cūstōdibus in fugā trīnīs catēnīs vīnctus traherētur, in ipsum Caesarem hostēs equitātū īnsequentem incīdit. | 12 | |
Quae quidem rēs Caesarī nōn minōrem quam ipsa victōriā voluptātem attulit, quod hominem honestissimum prōvinciae Galliae, suum familiārem et hospitem, ēreptum ex manibus hostium sibi restitūtum vidēbat neque eius calamitāte dē tantā voluptāte et grātulātiōne quicquam fortūna dēminuerat. | 12 | |
Is sē praesente dē sē ter sortibus cōnsultum dīcēbat, utrum ignī statim necārētur an in aliud tempus reservārētur: | 12 | |
sortium beneficiō sē esse incolumem. | 12 | |
Item Mārcus Metius repertus et ad eum reductus est. | 12 | |
Hōc proeliō trāns Rhēnum nūntiātō, Suēbī, quī ad rīpās Rhēnī vēnerant, domum revertī coepērunt; | 12 | |
quōs ubi quī proximī Rhēnum incolunt perterritōs sēnsērunt, īnsecūtī magnum ex iīs numerum occīdērunt. | 12 | |
Caesar ūnā aestāte duōbus maximīs bellīs cōnfectīs mātūrius paulō quam tempus annī postulābat in hīberna in Sēquanōs exercitum dēdūxit; | 12 | |
hībernīs Labiēnum praeposuit; | 12 | |
ipse in citeriōrem Galliam ad conventūs agendōs profectus est. | 12 | |
Interim cotīdiē Caesar Haeduōs frūmentum, quod essent pūblicē pollicitī, flāgitāre. | 20 | |
Nam propter frīgora [quod Galliā sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est,] nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat; | 20 | |
eō autem frūmentō quod flūmine Arārī nāvibus subvēxerat proptereā utī minus poterat quod iter ab Arārī Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. | 20 | |
Diem ex diē dūcere Haeduī: | 20 | |
cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. | 20 | |
multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur]. | 20 | |
Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus quod anteā tacuerat prōpōnit: | 20 | |
esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātim plūs possint quam ipsī magistrātūs. | 20 | |
Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre, nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: | 20 | |
praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possint, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre, neque dubitāre [dēbeant] quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūna cum reliquā Galliā Haeduīs lībertātem sint ēreptūrī. | 20 | |
Ab īsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī; hōs ā sē coercērī nōn posse. | 20 | |
Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse. | 20 | |
Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem, Dīviciācī frātrem, dēsignārī sentiēbat, sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. | 20 | |
Quaerit ex solō ea quae in conventū dīxerat. | 20 | |
Dīcit līberius atque audācius. | 20 | |
Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; | 20 | |
reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summa audācia, magna apud plēbem propter līberālitātem grātia, cupidum rērum novārum. | 20 | |
Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Haeduōrum vectīgālia parvō pretiō redēmptā habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. | 20 | |
Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; | 20 | |
magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre, neque sōlum domī, sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse, atque huius potentiae causā mātrem in Biturigibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō conlocāsse; | 20 | |
ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrum ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs conlocāsse. | 20 | |
Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. | 20 | |
Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venīre; | 20 | |
imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō, sed etiam dē eā quam habeat grātia dēspērāre. | 20 | |
Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī, quem auxiliō Caesarī Haeduī miserant, Dumnorix praeerat): | 20 | |
eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum. | 20 | |
Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summum in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat; | 20 | |
nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. | 20 | |
Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et, cotīdiānīs interpretibus remōtīs, per Gāium Valerium Troucillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō conloquitur; | 20 | |
simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō [Gallōrum] dē Dumnorige sint dicta, et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit. | 20 | |
Petit atque hortātur ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cognitā statuat vel cīvitātem statuere iubeat. | 20 | |
Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexūs obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: | 20 | |
scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātia plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; | 20 | |
quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam, sed paene ad perniciem suam ūterētur. | 20 | |
Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. | 20 | |
Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; | 20 | |
quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. | 20 | |
Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit; | 20 | |
cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; | 20 | |
tantī eius apud sē grātiam esse ostendit ūtī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem eius voluntātī ac precibus condōnet. | 20 | |
Dumnorigem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat ostendit; | 20 | |
quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur prōpōnit; | 20 | |
monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet; | 20 | |
praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. | 20 | |
Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur scīre possit. | 20 | |
Eōdem diē ab explōrātōribus certior factus hostēs sub monte cōnsēdisse mīlia passuum ab ipsīus castrīs octo, quālis esset nātūra montis et quālis in circuitū ascēnsus quī cognōscerent mīsit. | 20 | |
Renūntiātum est facilem esse. | 20 | |
Dē tertiā vigiliā Titum Labiēnum, lēgātum prō praetōre, cum duābus legiōnibus et iīs ducibus quī iter cognōverant summum iugum montis ascendere iubet; | 20 | |
quid suī cōnsiliī sit ostendit. | 20 | |
Ipse dē quārtā vigiliā eōdem itinere quō hostēs ierant ad eōs contendit equitātumque omnem ante sē mittit. | 20 | |
Pūblius Considius, quī reī mīlitāris perītissimus habēbātur et in exercitū Lūciī Sullae et posteā in Marcī Crassī fuerat, cum explōrātōribus praemittitur. | 20 | |
Prīmā lūce, cum summus mōns ā Lūciō Labiēnō tenērētur, ipse ab hostium castrīs nōn longius mīlle et quīngentīs passibus abesset neque, ut posteā ex captīvīs comperit, aut ipsīus adventūs aut Labiēnī cognitus esset, Considius equō admissō ad eum accurrit, dīcit montem, quem ā Labiēnō occupārī voluerit, ab hostibus tenēr... | 20 | |
id sē ā Gallicīs armīs atque īnsignibus cognōvisse. | 20 | |
Caesar suās cōpiās in proximum collem subdūcit, aciem īnstruit. | 20 | |
Labiēnus, ut erat eī praeceptum ā Caesare nē proelium committeret, nisi ipsīus cōpiae prope hostium castra vīsae essent, ut undique ūnō tempore in hostēs impetus fieret, monte occupātō nostrōs expectābat proeliōque abstinēbat. | 20 | |
Multō dēnique diē per explōrātōrēs Caesar cognōvit et montem ā suīs tenērī et Helvētiōs castra, mōvisse et Considium timōre perterritum quod nōn vīdisset prō vīsō sibi renūntiāvisse. | 20 | |
Eō diē quō cōnsuērat intervāllō hostēs sequitur et mīlia passuum tria ab eōrum castrīs castra pōnit. | 20 | |
Postrīdiē eius diēī, quod omnīnō bīduum supererat, cum exercituī frūmentum mētīrī oportēret, et quod ā Bibracte, oppidō Haeduōrum longē maximō et cōpiōsissimō, nōn amplius mīlibus passuum duodēvīgintī aberat, reī frūmentāriae prōspiciendum exīstimāvit; | 20 | |
itaque iter ab Helvētiīs āvertit ac Bibracte īre contendit. | 20 | |
Ea rēs per fugitīvōs Lūciī Aemiliī, decuriōnis equitum Gallōrum, hostibus nūntiātur. | 20 | |
Helvētiī, seu quod timōre perterritōs Rōmānōs discēdere ā sē exīstimārent, eō magis quod prīdiē superiōribus locīs occupātīs proelium nōn commīsissent, sīve eō quod rē frūmentāriā interclūdī posse cōnfīderent, commūtātō cōnsiliō atque itinere conversō nostrōs ā novissimō agmine īnsequī ac lacessere coepērunt. | 20 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.