audio
audio
transcription
string
speaker
int64
sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset;
19
sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum.
19
Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum iī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret.
19
Sē ita ā patribus maiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte contenderent quam dolō aut īnsidiīs nīterentur.
19
Quārē nē committeret ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitus nōmen caperet aut memoriam prōderet.
19
Hīs Caesar ita respondit:
19
eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre quō minus meritō populī Rōmānī accidissent;
19
quī sī alicuius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre;
19
sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quārē timēret neque sine causā timendum putāret.
19
Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Haeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?
19
Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur quodque tam diū sē impūne iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre.
19
Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, hīs secundiōrēs interdum rēs et diuturniōrem impūnitātem concēdere.
19
Cum eā ita sint, tamen, sī obsidēs ab iīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Haeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satis faciunt, sēsē cum iīs pācem esse factūrum.
19
Divicō respondit: ita Helvētiōs ā maiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint;
19
eius reī populum Rōmānum esse testem.
19
Hōc respōnsō datō discessit.
19
Posterō diē castra ex eō locō movent.
19
Īdem facit Caesar equitātumque omnem, ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Haeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant quās in partēs hostēs iter faciant.
19
Quī cupidius novissimum agmen īnsecūtī aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt;
19
et paucī dē nostrīs cadunt.
19
Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō agmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt.
19
Caesar suōs ā proeliō continēbat, ac satis habēbat in praesentiā hostem rapīnīs, pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre.
19
Ita diēs circiter quīndecim iter fēcērunt utī inter novissimum hostium agmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.
19
Cognitō Caesaris adventū Ariovistus lēgātōs ad eum mittit:
12
quod anteā dē conloquiō postulāsset, id per sē fierī licēre, quoniam propius accessisset sēque id sine perīculō facere posse exīstimāret.
12
Nōn respuit condiciōnem Caesar iamque eum ad sānitātem revertī arbitrābātur, cum id quod anteā petentī dēnegāsset ultrō pollicērētur, magnamque in spem veniēbat prō suīs tantīs populīque Rōmānī in eum beneficiīs cognitīs suīs postulātīs fore utī pertinācia dēsisteret.
12
Diēs conloquiō dictus est ex eō diē quīntus.
12
Interim saepe cum lēgātī ultrō citrōque inter eōs mitterentur, Ariovistus postulāvit nē quem peditem ad conloquium Caesar addūceret:
12
verērī sē nē per īnsidiās ab eō circumvenīrētur;
12
uterque cum equitātū venīret:
12
aliā ratiōne sēsē nōn esse ventūrum.
12
Quod cum fieret, nōn inrīdiculē quīdam ex mīlitibus decimae legiōnis dīxit:
12
plūs quam pollicitus esset Caesarem facere;
12
pollicitum sē in cohortis praetōriae locō decimam legiōnem habitūrum ad equum rescrībere.
12
Plānitiēs erat magna et in ea tumulus terrēnus satis grandis.
12
Hic locus aequum ferē spatium ā castrīs Ariovistī et Caesaris aberat.
12
Eō, ut erat dictum, ad conloquium vēnērunt.
12
Legiōnem Caesar, quam equīs dēvēxerat, passibus ducentīs ab eō tumulō cōnstituit.
12
Item equitēs Ariovistī pārī intervāllō cōnstitērunt.
12
Ariovistus ex equīs ut conloquerentur et praeter sē dēnōs ad conloquium addūcerent postulāvit.
12
Ubi eō ventum est, Caesar initiō ōrātiōnis suā senātusque in eum beneficia commemorāvit, quod rēx appellātus esset ā senātū, quod amīcus, quod mūnera amplissimē missa;
12
quam rem et paucīs contigisse et prō magnīs hominum officiīs cōnsuēsse tribuī docēbat;
12
illum, cum neque aditum neque causam postulandī iūstam habēret, beneficiō ac līberālitāte suā ac senātus ea praemia cōnsecūtum.
12
Populī Rōmānī hanc esse cōnsuētūdinem, ut sociōs atque amīcōs nōn modo suī nihil dēperdere, sed grātiā, dignitāte, honōre auctiōrēs velit esse;
12
quod vērō ad amīcitiam populī Rōmānī attulissent, id iīs ēripī quis patī posset?
12
Postulāvit deinde eadem quae lēgātīs in mandātīs dederat:
12
nē aut Haeduīs aut eōrum sociīs bellum īnferret, obsidēs redderet, sī nūllam partem Germānōrum domum remittere posset, at nē quōs amplius Rhēnum trānsīre paterētur.
12
Ariovistus ad postulāta Caesaris pauca respondit, dē suīs virtūtibus multa praedicāvit:
12
trānsīsse Rhēnum sēsē nōn suā sponte, sed rogātum et arcessītum ā Gallīs;
12
nōn sine magnā spē magnīsque praemiīs domum propinquōsque relīquisse;
12
sēdēs habēre in Galliā ab ipsīs concessās, obsidēs ipsōrum voluntāte datōs;
12
stīpendium capere iūre bellī, quod victōrēs victīs impōnere cōnsuērint.
12
Nōn sēsē Gallīs sed Gallōs sibi bellum intulisse:
12
omnēs Galliae cīvitātēs ad sē oppugnandum vēnisse ac contrā sē castra habuisse;
12
eās omnēs cōpiās ā sē ūnō proeliō pulsās ac superātās esse.
12
Sī iterum experīrī velint, sē iterum parātum esse dēcertāre;
12
sī pāce ūtī velint, inīquum esse dē stīpendiō recūsāre, quod suā voluntāte ad id tempus pependerint.
12
Amīcitiam populī Rōmānī sibi ōrnāmentō et praesidiō, nōn dētrīmentō esse oportēre, atque sē hāc spē petīsse.
12
Sī per populum Rōmānum stīpendium remittātur et dediticiī subtrahantur, nōn minus libenter sēsē recūsātūrum populī Rōmānī amīcitiam quam adpetierit.
12
Quod multitūdinem Germānōrum in Galliam trādūcat, id sē suī mūniendī, nōn Galliae oppugnandae causā facere;
12
eius reī testimōnium esse quod nisi rogātus nōn vēnerit et quod bellum nōn intulerit sed dēfenderit.
12
Sē prius in Galliam vēnisse quam populum Rōmānum.
12
Numquam ante hōc tempus exercitum populī Rōmānī Galliae prōvinciae fīnibus ēgressum.
12
Quid sibi vellet? Cūr in suās possessiōnēs venīret?
12
Prōvinciam suam hanc esse Galliam, sīcut illam nostram.
12
Ut ipsī concēdī nōn oportēret, sī in nostrōs fīnēs impetum faceret, sīc item nōs esse inīquōs, quod in suō iūre sē interpellārēmus.
12
Dēbēre sē suspicārī simulāta Caesarem amīcitiā, quod exercitum in Galliā habeat, suī opprimendī causā habēre.
12
Quī nisi dēcēdat atque exercitum dēdūcat ex hīs regiōnibus, sēsē illum nōn prō amīcō sed prō hoste habitūrum.
12
Quod sī eum interfēcerit, multīs sēsē nōbilibus prīncipibusque populī Rōmānī grātum esse factūrum (id sē ab ipsīs per eōrum nūntiōs compertum habēre), quōrum omnium grātiam atque amīcitiam eius morte redimere posset.
12
Quod sī dēcessisset et līberam possessiōnem Galliae sibi trādidisset, magnō sē illum praemiō remūnerātūrum et quaecumque bella gerī vellet sine ūllō eius labōre et perīculō cōnfectūrum.
12
Multa ā Caesare in eam sententiam dicta sunt quārē negōtiō dēsistere nōn posset:
12
neque suam neque populī Rōmānī cōnsuētūdinem patī ut optimē meritōs sociōs dēsereret, neque sē iūdicāre Galliam potius esse Ariovistī quam populī Rōmānī.
12
Bellō superātōs esse Arvernōs et Rutēnōs ā Quīntō Fabiō Maximō, quibus populus Rōmānus ignōvisset neque in prōvinciam redēgisset neque stīpendium posuisset.
12
Quod sī antīquissimum quodque tempus spectārī oportēret, populī Rōmānī iūstissimum esse in Galliā imperium;
12
sī iūdicium senātūs observārī oportēret, līberam dēbēre esse Galliam, quam bellō vīctam suīs lēgibus ūtī voluisset.
12
Dum haec in conloquiō geruntur, Caesarī nūntiātum est equitēs Ariovistī propius tumulum accēdere et ad nostrōs adequitāre, lapidēs tēlaque in nostrōs coicere.
12
Caesar loquendī fīnem fēcit sēque ad suōs recēpit suīsque imperāvit nē quod omnīnō tēlum in hostēs reicerent.
12
Nam etsī sine ūllō perīculō legiōnis dēlēctae cum equitātū proelium fore vidēbat, tamen committendum nōn putābat ut, pulsīs hostibus, dīcī posset eōs ab sē per fidem in conloquiō circumventōs.
12
Posteā quam in vulgus mīlitum ēlātum est quā arrogantia in conloquiō Ariovistus ūsus omnī Galliā Rōmānīs interdīxisset, impetumque in nostrōs eius equitēs fēcissent, eaque rēs conloquium ut dirēmisset, multō maior alacritās studiumque pugnandī maius exercituī iniectum est.
12
Bīduō post Ariovistus ad Caesarem lēgātōs mīsit:
12
velle sē dē iīs rēbus quae inter eōs ēgī coeptae neque perfectae essent agere cum eō:
12
utī aut iterum conloquiō diem cōnstitueret aut, sī id minus vellet, ex suīs lēgātīs aliquem ad sē mitteret.
12
Conloquendī Caesarī causa vīsa nōn est, et eō magis quod prīdiē eius diēī Germānī retinērī nōn potuerant quīn tēla in nostrōs coicerent.
12
Lēgātum ex suīs sēsē magnō cum perīculō ad eum missūrum et hominibus ferīs obiectūrum exīstimābat.
12
Hīs mandāvit quae dīceret Ariovistus cognōscerent et ad sē referrent.
12
Quōs cum apud sē in castrīs Ariovistus cōnspexisset, exercitū suō praesente conclāmāvit:
12
quid ad sē venīrent?
12
an speculandī causā?
12
Cōnantēs dīcere prohibuit et in catēnās coniēcit.
12
Eōdem diē castra prōmōvit et mīlibus passuum sex ā Caesaris castrīs sub monte cōnsēdit.
12
Postrīdiē eius diēī praeter castrā Caesaris suās cōpiās trādūxit et mīlibus passuum duōbus ultrā eum castra fēcit eō cōnsiliō utī frūmentō commeātūque quī ex Sēquanīs et Haeduīs supportārētur Caesarem interclūderet.
12
Ex eō diē diēs continuōs quīnque Caesar prō castrīs suās cōpiās prōdūxit et aciem īnstrūctam habuit, ut, sī vellet Ariovistus proeliō contendere, eī potestās nōn dēesset.
12
Ariovistus hīs omnibus diēbus exercitum castrīs continuit, equestrī proeliō cotīdiē contendit.
12
Genus hoc erat pugnae, quō sē Germānī exercuerant:
12
equitum mīlia erant sex, totidem numerō peditēs vēlōcissimī ac fortissimī, quōs ex omnī cōpiā singulī singulōs suae salūtis causā dēlēgerant:
12
cum hīs in proeliīs versābantur, ad eōs sē equitēs recipiēbant;
12
hī, sī quid erat dūrius, concurrēbant, sī quī graviōre vulnere acceptō equō dēciderat, circumsistēbant;
12
sī quō erat longius prōdeundum aut celerius recipiendum, tanta erat hōrum exercitātiōne celeritās ut iubīs sublevātī equōrum cursum adaequārent.
12
Ubi eum castrīs sē tenēre Caesar intellēxit, nē diūtius commeātū prohibērētur, ultrā eum locum, quō in locō Germānī cōnsēderant, circiter passūs sēscentōs ab hīs, castrīs idōneum locum dēlēgit aciēque triplicī īnstrūcta ad eum locum venit.
12
Prīmam et secundam aciem in armīs esse, tertiam castra mūnīre iussit.
12