audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
adeunt per Aeduōs, quōrum antīquitus erat in fide cīvitās. | 26 | |
Libenter Caesar petentibus Aeduīs dat veniam excūsātiōnemque accipit, quod aestīvum tempus īnstantis bellī, nōn quaestiōnis esse arbitrābātur. | 26 | |
Obsidibus imperātīs centum hōs Aeduīs cūstōdiendōs trādit. | 26 | |
Eōdem Carnūtēs lēgātōs obsidēsque mittunt ūsī dēprecātōribus Rēmīs, quōrum erant in clientēlā: | 26 | |
eadem ferunt respōnsa. | 26 | |
Peragit concilium Caesar equitēsque imperat cīvitātibus. | 26 | |
Hāc parte Galliae pācātā tōtus et mente et animō in bellum Trēverōrum et Ambiorigis īnsistit. | 26 | |
Cavarīnum cum equitātū Sēnōnum sēcum proficīscī iubet, nē quis aut ex huius īrācundia aut ex eō, quod meruerat, odiō cīvitātis mōtus exsistat. | 26 | |
Hīs rēbus cōnstitūtīs, quod prō explōrātō habēbat Ambiorigem proeliō nōn esse concertātūrum, reliqua eius cōnsilia animō circumspiciēbat. | 26 | |
Erant Menapiī propinquī Eburōnum fīnibus, perpetuīs palūdibus silvīsque mūnītī, quī ūnī ex Galliā dē pāce ad Caesarem lēgātōs numquam miserant. | 26 | |
Cum hīs esse hospitium Ambiorigī sciēbat; | 26 | |
item per Trēverōs vēnisse Germānīs in amīcitiam cognōverat. | 26 | |
Haec prius illī dētrahenda auxilia exīstimābat quam ipsum bellō lacesseret, nē dēspērātā salūte aut sē in Menapiōs abderet aut cum Trānsrhēnānīs congredī cōgerētur. | 26 | |
Hoc initō cōnsiliō tōtīus exercitūs impedīmenta ad Labiēnum in Trēverōs mittit duāsque legiōnēs ad eum proficīscī iubet; | 26 | |
ipse cum legiōnibus expedītīs quīnque in Menapiōs proficīscitur. | 26 | |
Illī nūllā coācta manū locī praesidiō frētī in silvās palūdēsque cōnfugiunt suaque eōdem cōnferunt. | 26 | |
Caesar partītīs cōpiīs cum Gāiō Fabiō lēgātō et Mārcō Crassō quaestōre celeriterque effectīs pontibus adit tripertītō, aedificia vīcōsque incendit, magnō pecoris atque hominum numerō potītur. | 26 | |
Quibus rēbus coāctī Menapiī lēgātōs ad eum pācīs petendae causā mittunt. | 26 | |
Ille obsidibus acceptīs hostium sē habitūrum numerō cōnfirmat, sī aut Ambiorigem aut eius lēgātōs fīnibus suīs recēpissent. | 26 | |
Hīs cōnfirmātīs rēbus Commium Atrebātem cum equitātū cūstōdis locō in Menapiīs relinquit; | 26 | |
ipse in Trēverōs proficīscitur. | 26 | |
Dum haec ā Caesare geruntur, Trēverī magnīs coāctīs peditātūs equitātūsque cōpiīs Labiēnum cum ūnā legiōne, quae in eōrum fīnibus hiemāverat, adorīrī parābant. | 26 | |
Iamque ab eō nōn longius bīduī viā aberant, cum duās vēnisse legiōnēs missū Caesaris cognōscunt. | 26 | |
Positīs castrīs ā mīlibus passuum quīndecim auxilia Germānōrum exspectāre cōnstituunt. | 26 | |
Labiēnus hostium cognitō cōnsiliō spērāns temeritāte eōrum fore aliquam dīmicandī facultātem praesidiō quīnque cohortium impedīmentīs relictō cum vīgintī quīnque cohortibus magnōque equitātū contrā hostem proficīscitur et mīlle passuum intermissō spatiō castra commūnit. | 26 | |
Erat inter Labiēnum atque hostem difficilī trānsitū flūmen rīpīsque praeruptīs. | 26 | |
Hoc neque ipse trānsīre habēbat in animō neque hostēs trānsitūrōs exīstimābat. | 26 | |
Augēbātur auxiliōrum cotīdiē spēs. | 26 | |
Loquitur in conciliō palam, quoniam Germānī appropinquāre dicantur, sēsē suās exercitusque fortūnās in dubium nōn dēvocātūrum et posterō diē prīmā lūce castra mōtūrum. | 26 | |
Celeriter haec ad hostēs dēferuntur, ut ex magnō Gallōrum equitum numerō nōnnūllōs Gallicīs rēbus favēre nātūra cōgēbat. | 26 | |
Labiēnus noctū tribūnīs mīlitum prīmīsque ōrdinibus convocātīs, quid suī sit cōnsilī prōpōnit et, quō facilius hostibus timōris det suspīciōnem, maiōre strepitū et tumultū, quam populī Rōmānī fert cōnsuētūdō castra movērī iubet. | 26 | |
Hīs rēbus fugae similem profectiōnem effēcit. | 26 | |
Haec quoque per explōrātōrēs ante lūcem in tantā propinquitāte castrōrum ad hostēs dēferuntur. | 26 | |
Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnēs citrā flūmen ēliceret, eadem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur. | 26 | |
Tum praemissīs paulum impedīmentīs atque in tumulō quōdam collocātis "Habētis," inquit, "mīlitēs, quam petīstis facultātem: | 26 | |
hostem impeditō atque inīquō locō tenētis: | 26 | |
praestāte eandem nōbīs ducibus virtūtem, quam saepe numerō imperātōrī praestitistis, atque illum adesse et haec cōram cernere exīstimātē. | 26 | |
" Simul signa ad hostem convertī aciemque dīrigī iubet, et paucīs turmīs praesidiō ad impedīmenta dīmissīs reliquōs equitēs ad latera dispōnit. | 26 | |
Celeriter nostrī clāmōre sublātō pilā in hostēs immittunt. | 26 | |
Illī, ubi praeter spem quōs fugere crēdēbant īnfēstīs signīs ad sē īre vīdērunt, impetum modo ferre nōn potuērunt ac prīmō concursū in fugam coniectī proximās silvās petiērunt. | 26 | |
Quōs Labiēnus equitātū cōnsectātus, magnō numerō interfectō, complūribus captīs, paucīs post diēbus cīvitātem recēpit. | 26 | |
Nam Germānī quī auxiliō veniēbant percepta Trēverōrum fugā sēsē domum recēpērunt. | 26 | |
Cum hīs propinquī Indutiomarī, quī dēfectiōnis auctōrēs fuerant, comitātī eōs ex cīvitāte excessērunt. | 26 | |
Cingetorīgī, quem ab initiō permānsisse in officiō dēmōnstrāvimus, prīncipātus atque imperium est trāditum. | 26 | |
Caesar, postquam per Vbīōs explōrātōrēs comperit Suēbōs sēsē in silvās recēpisse, inopiam frūmentī veritus, quod, ut suprā dēmōnstrāvimus, minimē omnēs Germānī agricultūrae student, cōnstituit nōn prōgredī longius; | 25 | |
Eī locō praesidiōque Gāium Volcatium Tullum adulēscentem praefēcit. | 25 | |
monet, ut ignēs in castrīs fierī prohibeat, nē quā eius adventus procul significātiō fīat: | 25 | |
sēsē cōnfestim subsequī dīcit. | 25 | |
Basilus, ut imperātum est, facit. | 25 | |
Celeriter contrāque omnium opīniōnem cōnfectō itinere multōs in agrīs inopīnantēs dēprehendit: | 25 | |
eōrum indiciō ad ipsum Ambiorigem contendit, quō in locō cum paucīs equitibus esse dīcēbātur. | 25 | |
Multum cum in omnibus rēbus tum in rē mīlitārī potest fortūna. | 25 | |
Nam sīcut magnō accidit cāsū ut in ipsum incautum etiam atque imparātum incīderet, priusque eius adventus ab omnibus vidērētur, quam fāma ac nūntius adferrētur: | 25 | |
sīc magnae fuit fortūnae omnī mīlitārī īnstrūmentō, quod circum sē habēbat, ēreptō, raedīs equīsque comprehēnsīs ipsum effugere mortem. | 25 | |
Sed hoc quoque factum est, quod aedificiō circumdatō silva, ut sunt ferē domicilia Gallōrum, quī vītandī aestūs causā plērumque silvārum atque flūminum petunt propinquitātēs, comitēs familiārēsque eius angustō in locō paulisper equitum nostrōrum vim sustinuērunt. | 25 | |
Hīs pugnantibus illum in equum quīdam ex suīs intulit: | 25 | |
fugientem silvae tēxērunt. | 25 | |
Sīc et ad subeundum perīculum et ad vītandum multum fortūna valuit. | 25 | |
Ambiorix cōpiās suās iūdiciōne nōn condūxerit, quod proeliō dīmicandum nōn exīstimārit, an tempore exclūsus et repentīnō equitum adventū prohibitus, cum reliquum exercitum subsequī crēderet, dubium est. | 25 | |
Sed certē dīmissīs per agrōs nūntiīs sibi quemque cōnsulere iussit. | 25 | |
Quōrum pars in Arduennam silvam, pars in continentēs palūdēs profūgit; | 25 | |
quī proximī Ōceanō fuērunt, hīs īnsulīs sēsē occultāvērunt, quās aestus efficere cōnsuērunt; | 25 | |
multī ex suīs fīnibus ēgressī sē suaque omnia aliēnissimīs crēdidērunt. | 25 | |
Catuvolcus, rēx dīmidiae partīs Eburōnum, quī ūna cum Ambiorige cōnsilium inierat, aetāte iam cōnfectus, cum labōrem aut bellī aut fugae ferre nōn posset, omnibus precibus dētestātus Ambiorigem, quī eius cōnsiliī auctor fuisset, taxō, cuius magna in Galliā Germāniāque cōpia est, sē exanimāvit. | 25 | |
Segnī Condrūsīque, ex gente et numerō Germānōrum, quī sunt inter Eburōnēs Trēverōsque, lēgātōs ad Caesarem mīsērunt ōrātum, nē sē in hostium numerō dūceret nēve omnium Germānōrum, quī essent citrā Rhēnum, ūnam esse causam iūdicāret: | 25 | |
nihil sē dē bellō cōgitāvisse, nūlla Ambiorigī auxilia mīsisse. | 25 | |
Caesar explōrātā rē quaestiōne captīvōrum, sī quī ad eōs Eburōnēs ex fugā convēnissent, ad sē ut redūcerentur, imperāvit; | 25 | |
sī ita fēcissent, fīnēs eōrum sē violātūrum negāvit. | 25 | |
Tum cōpiīs in trēs partēs distribūtīs impedīmenta omnium legiōnum Aduātucam contulit. | 25 | |
Id castellī nōmen est. | 25 | |
Hoc ferē est in mediīs Eburōnum fīnibus, ubi Titūrius atque Aurunculēius hiemandī causā cōnsēderant. | 25 | |
Hunc cum reliquīs rēbus locum probābat, tum quod superiōris annī mūnītiōnēs integrae manēbant, ut mīlitum labōrem sublevāret. | 25 | |
Praesidiō impedīmentīs legiōnem quartamdecimam relīquit, ūnam ex eīs tribūs, quās proximē cōnscrīptās ex Ītaliā trādūxerat. | 25 | |
Eī legiōnī castrīsque Quīntum Tullium Cicerōnem praeficit ducentōsque equitēs attribuit. | 25 | |
Partītō exercitū Titum Labiēnum cum legiōnibus tribus ad Ōceanum versūs in eās partēs quae Menapiōs attingunt proficīscī iubet; | 25 | |
Gāium Trebōnium cum parī legiōnum numerō ad eam regiōnem quae ad Aduātucōs adiacet dēpopulandam mittit; | 25 | |
ipse cum reliquīs tribus ad flūmen Scaldem, quod īnfluit in Mosam, extrēmāsque Arduennae partīs īre cōnstituit, quō cum paucīs equitibus prōfectum Ambiorigem audiēbat. | 25 | |
Discēdēns post diem septimum sēsē reversūrum cōnfirmat; | 25 | |
quam ad diem eī legiōnī quae in praesidiō relinquēbātur dēbērī frūmentum sciēbat. | 25 | |
Labiēnum Trebōniumque hortātur, sī reī pūblicae commodō facere possint, ad eum diem revertantur, ut rūrsus commūnicātō cōnsiliō explōrātīsque hostium ratiōnibus aliud initium bellī capere possint. | 25 | |
Erat, ut suprā dēmōnstrāvimus, manus certa nūlla, nōn oppidum, nōn praesidium, quod sē armīs dēfenderet, sed in omnēs partēs dispersa multitūdō. | 25 | |
Vbī cuique aut vallēs abdita aut locus silvestris aut palūs impedīta spem praesidī aut salūtis aliquam offerēbat, cōnsēderat. | 25 | |
Haec loca vīcīnitātibus erant nōta, magnamque rēs dīligentiam requīrēbat nōn in summā exercitūs tuenda (nūllum enim poterat ūniversīs ā perterritīs ac dispersīs perīculum accidere), sed in singulīs mīlitibus cōnservandīs; | 25 | |
quae tamen ex parte rēs ad salūtem exercitūs pertinēbat. | 25 | |
Nam et praedae cupiditās multōs longius ēvocābat, et silvae incertīs occultīsque itineribus cōnfertōs adīre prohibēbant. | 25 | |
Sī negōtium cōnficī stirpemque hominum scelerātōrum interficī vellet, dīmittendae plūrēs manūs dīdūcendīque erant mīlitēs; | 25 | |
sī continēre ad signa manipulōs vellet, ut īnstitūta ratiō et cōnsuētūdō exercitūs Rōmānī postulābat, locus ipse erat praesidiō barbarīs, neque ex occultō īnsidiandī et dispersōs circumveniendī singulīs dēerat audācia. | 25 | |
Vt in eiusmodī difficultātibus, quantum dīligentiā prōvidērī poterat prōvidēbātur, ut potius in nocendō aliquid praetermitterētur, etsī omnium animī ad ulcīscendum ārdēbant, quam cum aliquō mīlitum dētrīmentō nocērētur. | 25 | |
Dīmittit ad fīnitimās cīvitātēs nūntiōs Caesar: | 25 | |
omnēs ad sē vocat spē praedae ad dīripiendōs Eburōnēs, ut potius in silvīs Gallōrum vīta quam legiōnārius mīles perīclitētur, simul ut magnā multitūdine circumfūsā prō tālī facinore stirps ac nōmen cīvitātis tollātur. | 25 | |
Magnus undique numerus celeriter convenit. | 25 | |
Haec in omnibus Eburōnum partibus gerēbantur, diēsque appetēbat septimus, quem ad diem Caesar ad impedīmenta legiōnemque revertī cōnstituerat. | 25 | |
Hic quantum in bellō fortūna possit et quantōs adferat cāsūs cognōscī potuit. | 25 | |
Dissipātis ac perterritīs hostibus, ut dēmōnstrāvimus, manus erat nūlla quae parvam modo causam timōris adferret. | 25 | |
Trāns Rhēnum ad Germānōs pervēnit fāma, dīripī Eburōnēs atque ultrō omnēs ad praedam ēvocārī. | 25 | |
Cōgunt equitum duo mīlia Sugambrī, quī sunt proximī Rhēnō, ā quibus receptōs ex fugā Tencteros atque Vsipētēs suprā docuimus. | 25 | |
Trānseunt Rhēnum nāvibus ratibusque trīgintā mīlibus passuum īnfrā eum locum, ubi pōns erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: | 25 | |
prīmōs Eburōnum fīnēs adeunt; | 25 | |
multōs ex fugā dispersōs excipiunt, magnō pecoris numerō, cuius sunt cupidissimī barbarī, potiuntur. | 25 | |
Invītātī praeda longius prōcēdunt. | 25 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.