audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Sīc omnibus hostium cōpiīs fūsīs armīsque exūtīs sē intrā mūnītiōnēs suās recipiunt.
21
Hīs rēbus gestīs cum omnibus dē causīs Caesar pācātam Galliam exīstimāret, [superātīs Belgīs, expulsīs Germānīs, victīs in Alpibus Sedūnīs,] atque ita initā hieme in Illyricum profectus esset, quod eās quoque nātiōnēs adīre et regiōnēs cognōscere volēbat, subitum bellum in Galliā coortum est.
21
Eius bellī haec fuit causā.
21
Pūblius Crassus adulēscēns cum legiōne septimā proximus mare Ōceanum in Andibus hiemābat.
21
Is, quod in hīs locīs inopia frūmentī erat, praefectōs tribūnōsque mīlitum complūrēs in fīnitimās cīvitātēs frūmentī causa dīmīsit;
21
quō in numerō est Titus Terrasidius missus in Esuvīōs, Mārcus Trebius Gallus in Coriosolītēs, Quīntus Velānius eum Titō Sīliō in Venetōs.
21
Ab hīs fit initium retinendī Sīliī atque Velanīī, quod per eōs suōs sē obsidēs, quōs Crassō dedissent, recuperātūrōs exīstimābant.
21
Hōrum auctōritāte fīnitimī adductī, ut sunt Gallōrum subita et repentīna cōnsilia,
21
Omnī ōrā maritima celeriter ad suam sententiam perductā commūnem lēgātiōnem ad Pūblium Crassum mittunt, sī velit suōs recuperāre, obsidēs sibi remittat.
21
Quibus dē rēbus Caesar ā Crassō certior factus, quod ipse aberat longius, nāvēs interim longās aedificārī in flūmine Ligerī, quod īnfluit in Ōceanum, rēmigēs ex prōvinciā īnstituī, nautās gubernātōrēsque comparārī iubet.
21
Hīs rēbus celeriter administrātis ipse, cum prīmum per annī tempus potuit, ad exercitum contendit.
21
Pedestria esse itinera concīsa aestuāriīs, nāvigātiōnem impedītam propter īnscientiam locōrum paucitātemque portuum sciēbant, neque nostrōs exercitūs propter inopiam frūmentī diūtius apud sē morārī posse cōnfīdēbant;
21
ac iam ut omnia contrā opīniōnem acciderent, tamen sē plūrimum nāvibus posse, [quam] Rōmānōs neque ūllam facultātem habēre nāvium, neque eōrum locōrum ubi bellum gestūrī essent vada, portūs, īnsulās nōvisse;
21
ac longē aliam esse nāvigātiōnem in conclūsō marī atque in vastissimō atque apertissimō Ōceanō perspiciēbant.
21
Hīs initīs cōnsiliīs oppida mūniunt, frūmenta ex agrīs in oppida comportant, nāvēs in Venetiam, ubi Caesarem prīmum bellum gestūrum cōnstābat, quam plūrimās possunt cōgunt.
21
Sociōs sibi ad id bellum Osismōs, Lexovīōs, Namnētēs, Ambiliātōs, Morinōs, Diablintēs, Menapiōs adscīscunt;
21
auxiliā ex Britanniā, quae contrā eās regiōnēs posita est, arcessunt.
21
Erant hae difficultātēs bellī gerendī quās suprā ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitābant:
21
iniūria retentōrum equitum Rōmānōrum, rebelliō facta post dēditiōnem, dēfectiō datīs obsidibus, tot cīvitātum coniūrātiō, in prīmīs nē hāc parte neglēcta reliquae nātiōnēs sibi īdem licēre arbitrārentur.
21
Itaque cum intellegeret omnēs ferē Gallōs novīs rēbus studēre et ad bellum mōbiliter celeriterque excitārī, omnēs autem hominēs nātūrā lībertātī studēre et condiciōnem servitūtis ōdisse, prius quam plūrēs cīvitātēs cōnspīrārent, partiendum sibi ac lātius distribuendum exercitum putāvit.
21
Itaque Titum Labiēnum lēgātum in Trēverōs, quī proximī flūminī Rhēnō sunt, cum equitātū mittit.
21
Huic mandat, Rēmōs reliquōsque Belgās adeat atque in officiō contineat Germānōsque, quī auxiliō ā Belgīs arcessītī dīcēbantur, sī per vim nāvibus flūmen trānsīre cōnentur, prohibeat.
21
Pūblium Crassum cum cohortibus legiōnāriīs duodecim et magnō numerō equitātus in Aquītāniam proficīscī iubet, nē ex hīs nātiōnibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nātiōnēs coniungantur.
21
Quīntum Titūrium Sabīnum lēgātum cum legiōnibus tribus in Venellōs, Coriosolītēs Lexovīōsque mittit, quī eam manum distinendam cūret.
21
Decimum Brūtum adulēscentem classī Gallicīsque nāvibus, quās ex Pictonibus et Santonīs reliquīsque pācātīs regiōnibus convenīre iusserat, praeficit et, cum prīmum possit, in Venetōs proficīscī iubet.
21
Ipse eō pedestribus cōpiīs contendit.
21
Erant eius modī ferē situs oppidōrum ut posita in extrēmīs lingulīs prōmunturiīsque neque pedibus aditum habērent, cum ex altō sē aestus incitāvisset, quod [bis] accidit semper hōrārum duodecim spatiō, neque nāvibus, quod rūrsus minuente aestū nāvēs in vadīs adflīctārentur.
21
Ita utrāque rē oppidōrum oppugnātiō impediēbātur.
21
Ac sī quandō magnitūdine operis forte superātī, extrūsō marī aggere ac mōlibus atque hīs oppidī moenibus adaequātīs, suīs fortūnīs dēspērāre coeperant, magnō numerō nāvium adpulsō, cuius reī summam facultātem habēbant, omnia sua dēportābant sēque in proxima oppida recipiēbant:
21
ibi sē rūrsus īsdem oportunitatibus locī dēfendēbant.
21
Haec eō facilius magnam partem aestātis faciēbant quod nostrae nāvēs tempestātibus dētinēbantur summaque erat vastō atque apertō marī, magnīs aestibus, rārīs ac prope nūllīs portibus difficultās nāvigandī.
21
Namque ipsōrum nāvēs ad hunc modum factae armātaeque erant:
21
carīnae aliquantō plāniōrēs quam nostrārum nāvium, quō facilius vada ac dēcessum aestūs excipere possent;
21
prōrae admodum ērēctae atque item puppēs, ad magnitūdinem flūctuum tempestātumque accommodātae;
21
nāvēs tōtae factae ex rōbore ad quamvīs vim et contumēliam perferendam;
21
trānstra ex pedālibus in altitūdinem trabibus, cōnfīxa clāvīs ferreīs digitī pollicis crassitūdine;
21
ancorae prō fūnibus ferreīs catēnīs revīnctae;
21
pellēs prō vēlīs alūtaeque tenuiter cōnfectae, [hae] sīve propter inopiam līnī atque eius ūsūs īnscientiam, sīve eō, quod est magis vērī simile, quod tantās tempestātēs Ōceanī tantōsque impetūs ventōrum sustinērī ac tanta onera nāvium rēgī vēlīs nōn satis commodē posse arbitrābantur.
21
Cum hīs nāvibus nostrae classī eius modī congressus erat ut ūnā celeritāte et pulsū rēmōrum praestāret, reliquā prō locī nātūrā, prō vī tempestātum illīs essent aptiōra et accommodātiōra.
21
Neque enim iīs nostrae rōstrō nocēre poterant (tanta in iīs erat firmitūdō), neque propter altitūdinem facile tēlum adigēbātur, et eadem dē causā minus commodē cōpulīs continēbantur.
21
Accēdēbat ut, cum [saevīre ventus coepisset et] sē ventō dedissent, et tempestātem ferrent facilius et in vadīs cōnsisterent tūtius et ab aestū relictae nihil saxa et cōtēs timērent;
21
quārum rērum omnium nostrīs nāvibus cāsus erat extimēscendus.
21
Complūribus expugnātis oppidīs Caesar, ubi intellēxit frūstrā tantum labōrem sūmī neque hostium fugam captīs oppidīs reprimī neque iīs nocērī posse, statuit expectandam classem.
21
Quae ubi convenit ac prīmum ab hostibus vīsa est, circiter ducentae vīgintī duae nāvēs eōrum parātissimae atque omnī genere armōrum ōrnātissimae profectae ex portū nostrīs adversae cōnstitērunt;
21
neque satis Brūtō, quī classī praeerat, vel tribūnīs mīlitum centuriōnibusque, quibus singulae nāvēs erant attribūtae, cōnstābat quid agerent aut quam ratiōnem pugnae īnsisterent.
21
Rōstrō enim nocērī nōn posse cognōverant;
21
turribus autem excitātīs tamen hās altitūdō puppium ex barbarīs nāvibus superābat, ut neque ex īnferiōre locō satis commodē tēla adigī possent et missa ā Gallīs gravius acciderent.
21
Ūna erat magnō ūsuī rēs praeparāta ā nostrīs, falcēs praeacūtae īnsertae adfīxaeque longuriīs, nōn absimilī fōrmā mūrālium falcium.
21
Hīs cum fūnēs quī antemnās ad mālōs dēstinābant comprehēnsī adductīque erant, nāvigiō rēmīs incitātō praerumpēbantur.
21
Quibus abscīsīs antemnae necessāriō concidēbant, ut, cum omnis Gallicīs nāvibus spēs in vēlīs armāmentīsque cōnsisteret, hīs ēreptīs omnīs ūsūs nāvium ūnō tempore ēriperētur.
21
Reliquum erat certāmen positum in virtūte, quā nostrī mīlitēs facile superābant, atque eō magis quod in cōnspectū Caesaris atque omnis exercitūs rēs gerēbātur, ut nūllum paulō fortius factum latēre posset;
21
omnēs enim collēs ac loca superiōra, unde erat propinquus dēspectus in mare, ab exercitū tenēbantur.
21
Dēiectīs, ut dīximus, antemnīs, cum singulās bīnae ac ternae nāvēs circumsteterant, mīlitēs summā vī trānscendēre in hostium nāvēs contendēbant.
21
Quod postquam barbarī fierī animadvertērunt, expugnātīs complūribus nāvibus, cum eī reī nūllum reperīrētur auxilium, fugā salūtem petere contendērunt.
21
Ac iam conversīs in eam partem nāvibus quō ventus ferēbat, tanta subitō malacia ac tranquillitās extitit ut sē ex locō movēre nōn possent.
21
Quae quidem rēs ad negōtium cōnficiendum maximae fuit oportūnitātī:
21
nam singulās nostrī cōnsectātī expugnāvērunt, ut perpaucae ex omnī numerō noctis interventū ad terram per venīrent, cum ab hōrā ferē quārta usque ad sōlis occāsum pugnārētur.
21
Quō proeliō bellum Venetōrum tōtīusque ōrae maritimae cōnfectum est.
21
Nam cum omnis iuventūs, omnēs etiam graviōris aetātis in quibus aliquid cōnsiliī aut dignitātis fuit eō convēnerant, tum nāvium quod ubīque fuerat in ūnum locum coēgerant;
21
quibus āmissīs reliquī neque quō sē reciperent neque quem ad modum oppida dēfenderent habēbant.
21
Itaque sē suaque omnia Caesarī dēdidērunt.
21
In quōs eō gravius Caesar vindicandum statuit quō dīligentius in reliquum tempus ā barbarīs iūs lēgātōrum cōnservārētur.
21
Itaque omnī senātū necātō reliquōs sub corōnā vēndidit.
21
Dum haec in Venetīs geruntur, Quīntus Titūrius Sabīnus cum iīs cōpiīs quās ā Caesare accēperat in fīnēs Venellōrum pervēnit.
21
Hīs praeerat Viridovix ac summam imperiī tenēbat eārum omnium cīvitātum quae dēfēcerant, ex quibus exercitum [magnāsque cōpiās] coēgerat;
21
atque hīs paucīs diēbus Aulercī Eburovicēs Lexoviique, senātū suō interfectō quod auctōrēs bellī esse nōlēbant, portās clausērunt sēque cum Viridovice coniūnxērunt;
21
magnaque praetereā multitūdō undique ex Galliā perditōrum hominum latrōnumque convēnerat, quōs spēs praedandī studiumque bellandī ab agrī cultūrā et cotīdiānō labōre revocābat.
21
Sabīnus idōneō omnibus rēbus locō castrīs sēsē tenēbat, cum Viridovix contrā eum duōrum milium spatiō cōnsēdisset cotīdiēque prōductīs cōpiīs pugnandī potestātem faceret, ut iam nōn sōlum hostibus in contemptiōnem Sabīnus venīret, sed etiam nostrōrum mīlitum vōcibus nōn nihil carperētur;
21
tantamque opīniōnem timōris praebuit ut iam ad vallum castrōrum hostēs accēdere audērent.
21
Id ea dē causā faciēbat quod cum tantā multitūdine hostium, praesertim eō absente quī summam imperiī tenēret, nisi aequō locō aut oportūnitāte aliquā data lēgātō dīmicandum nōn exīstimābat.
21
Hāc cōnfirmātā opīniōne timōris idōneum quendam hominem et callidum dēligit, Gallum, ex iīs quōs auxiliī causa sēcum habēbat.
21
Huic magnīs praemiīs pollicitātiōnibusque persuādet utī ad hostēs trānseat, et quid fierī velit ēdocet.
21
Quī ubi prō perfugā ad eōs venit, timōrem Rōmānōrum prōpōnit, quibus angustiīs ipse Caesar ā Venetīs premātur docet, neque longius abesse quīn proximā nocte Sabīnus clam ex castrīs exercitum ēducat et ad Caesarem auxiliī ferendī causā proficīscātur.
21
Quod ubi audītum est, conclāmant omnēs occāsiōnem negōtiī bene gerendī āmittendam nōn esse:
21
ad castra īrī oportēre.
21
Multae rēs ad hōc cōnsilium Gallōs hortābantur:
21
superiōrum diērum Sabīnī cūnctātiō, perfugae cōnfirmātiō, inopia cibāriōrum, cui reī parum dīligenter ab iīs erat prōvīsum, spēs Veneticī bellī, et quod ferē libenter hominēs id quod volunt crēdunt.
21
Hīs rēbus adductī nōn prius Viridovicem reliquōsque ducēs ex conciliō dīmittunt quam ab iīs sit concessum arma utī capiant et ad castra contendant.
21
Quā rē concessa laetī, ut explōrātā victōriā, sarmentīs virgultīsque collēctīs, quibus fossās Rōmānōrum compleant, ad castra pergunt.
21
Locus erat castrōrum ēditus et paulātim ab īmō acclīvīs circiter passūs mīlle.
21
Hūc magnō cursū contendērunt, ut quam minimum spatiī ad sē colligendōs armandōsque Rōmānīs darētur, exanimātīque pervēnērunt.
21
Sabīnus suōs hortātūs cupientibus signum dat.
21
Impedītīs hostibus propter ea quae ferēbant onera subitō duābus portīs ēruptiōnem fierī iubet.
21
Factum est oportūnitāte locī, hostium īnscientiā ac dēfatīgātiōne, virtūte mīlitum et superiōrum pugnārum exercitātiōne, ut nē ūnum quidem nostrōrum impetum ferrent ac statim terga verterent.
21
Quōs impedītōs integrīs vīribus mīlitēs nostrī cōnsecūtī magnum numerum eōrum occīdērunt;
21
reliquōs equitēs cōnsectātī paucōs, quī ex fugā ēvāserant, relīquērunt.
21
Sīc ūnō tempore et dē nāvālī pugnā Sabīnus et dē Sabīnī victōriā Caesar est certior factus, cīvitātēsque omnēs sē statim Titūriō dēdidērunt.
21
Nam ut ad bella suscipienda Gallōrum alacer ac prōmptus est animus, sīc mollis ac minimē resistēns ad calamitātēs ferendās mēns eōrum est.
21
Itaque rē frūmentāriā prōvīsā, auxiliīs equitātūque comparātō, multīs praetereā virīs fortibus Tolōsā et Carcasōne et Narbōne, quae sunt cīvitātēs Galliae prōvinciae fīnitimae, ex hīs regiōnibus nōminātim ēvocātīs, in Sotiatium fīnēs exercitum intrōdūxit.
21
Cuius adventū cognitō Sotiatēs magnīs cōpiīs coāctīs, equitātūque, quō plūrimum valēbant, in itinere agmen nostrum adortī prīmum equestre proelium commīsērunt, deinde equitātū suō pulsō atque īnsequentibus nostrīs subitō pedestrēs cōpiās, quās in convalle in īnsidiīs conlocāverant, ostendērunt.
21
Hī nostrōs disiectōs adortī proelium renovārunt.
21
Pugnātum est diū atque ācriter, cum Sotiatēs superiōribus victōriīs fretī in suā virtūte tōtīus Aquītāniae salūtem positam putārent, nostrī autem quid sine imperātōre et sine reliquīs legiōnibus adulēscentulō duce efficere possent perspicī cuperent;
21
tandem cōnfectī vulneribus hostēs terga vertērunt.
21
Quōrum magnō numerō interfectō Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnāre coepit.
21
Quibus fortiter resistentibus vīneās turrēsque ēgit.
21
Illī aliās ēruptiōne temptāta, aliās cunīculīs ad aggerem vīneāsque actīs (cuius reī sunt longē perītissimī Aquītānī, proptereā quod multīs locīs apud eōs aerāriae sectūraeque sunt), ubi dīligentiā nostrōrum nihil hīs rēbus prōficī posse intellēxērunt, lēgātōs ad Crassum mittunt sēque in dēditiōnem ut recipiat petunt.
21
Quā rē impetrātā arma trādere iussī faciunt.
21
Armīs obsidibusque acceptīs, Crassus in fīnēs Vocātium et Tarusātium profectus est.
21
Tum vērō barbarī commōtī, quod oppidum et nātūra locī et manū mūnītum paucīs diēbus quibus eō ventum erat expugnātum cognōverant, lēgātōs quoque versūs dīmittere, coniūrāre, obsidēs inter sē dare, cōpiās parāre coepērunt.
21
Mittuntur etiam ad eās cīvitātēs lēgātī quae sunt citeriōris Hispāniae fīnitimae Aquītāniae:
21