audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Nōn hōs pālus in bellō latrōciniīsque nātōs, nōn silvae morantur.
25
Quibus in locīs sit Caesar ex captīvīs quaerunt;
25
prōfectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognōscunt.
25
Atque ūnus ex captīvīs "Quid vōs," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectāminī praedam, quibus licet iam esse fortūnātissimōs?
25
Tribus hōrīs Aduātucam venīre potestis:
25
hūc omnēs suās fortūnās exercitūs Rōmānōrum contulit:
25
praesidī tantum est, ut nē mūrus quidem cingī possit, neque quisquam ēgredī extrā mūnītiōnēs audeat.
25
" Oblāta spē Germānī quam nactī erant praedam in occultō relinquunt;
25
ipsī Aduātucam contendunt ūsī eōdem duce, cuius haec indiciō cognōverant.
25
Cicerō, quī omnēs superiōrēs diēs praeceptīs Caesaris cum summā dīligentiā mīlitēs in castrīs continuisset ac nē cālōnem quidem quemquam extrā mūnītiōnem ēgredī passus esset,
25
septimō diē diffīdēns dē numerō diērum Caesarem fidem servātūrum, quod longius prōgressum audiēbat, neque ūlla dē reditū eius fāma adferēbātur, simul eōrum permōtus vōcibus, quī illīus patientiam paene obsessiōnem appellābant, siquidem ex castrīs ēgredī nōn licēret, nūllum eiusmodī cāsum exspectāns,
25
quō novem oppositīs legiōnibus maximōque equitātū dispersīs ac paene dēlētīs hostibus in mīlibus passuum tribus offendī posset, quīnque cohortēs frūmentātum in proximās segetēs mittit, quās inter et castra ūnus omnīnō collis intererat.
25
Complūrēs erant ex legiōnibus aegrī relictī;
25
ex quibus quī hōc spatiō diērum convaluerant, circiter trecentī, sub vēxillō ūnā mittuntur;
25
magna praetereā multitūdō cālōnum, magna vīs iūmentōrum, quae in castrīs subsēderant, factā potestāte sequitur.
25
Inopīnantēs nostrī rē novā perturbantur, ac vix prīmum impetum cohors in statiōne sustinet.
25
Circumfunduntur ex reliquīs hostēs partibus, sī quem aditum reperīre possent.
25
Aegrē portās nostrī tuentur, reliquōs aditūs locus ipse per sē mūnītiōque dēfendit.
25
Tōtīs trepidātur castrīs, atque alius ex aliō causam tumultus quaerit;
25
neque quō signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat prōvident.
25
Alius iam castra capta prōnūntiat, alius dēlētō exercitū atque imperātōre victōrēs barbarōs vēnisse contendit;
25
plērīque novās sibi ex locō religiōnēs fingunt Cottaeque et Titūrī calamitātem, quī in eōdem occīderint castellō, ante oculōs pōnunt.
25
Tālī timōre omnibus perterritīs cōnfirmātur opīniō barbarīs, ut ex captīvō audierant, nūllum esse intus praesidium.
25
perrumpere nītuntur sēque ipsī adhortantur, nē tantam fortūnam ex manibus dīmittant.
25
Erat aeger cum praesidiō relictus Pūblius Sextius Baculus, quī prīmum pīlum ad Caesarem dūxerat, cuius mentiōnem superiōribus proeliīs fēcimus, ac diem iam quīntum cibō caruerat.
25
Hic diffīsus suae atque omnium salūtī inermis ex tabernāculō prōdit:
25
videt imminēre hostēs atque in summō esse rem discrīmine:
25
capit arma ā proximīs atque in portā cōnsistit:
25
cōnsequuntur hunc centuriōnēs eius cohortīs quae in statiōne erat:
25
paulisper ūna proelium sustinent.
25
Relinquit animus Sextium gravibus acceptīs vulneribus:
25
aegrē per manūs tractus servātur.
25
Hōc spatiō interpositō reliquī sēsē cōnfirmant tantum, ut in mūnītiōnibus cōnsistere audeant speciemque dēfēnsōrum praebeant.
25
Interim cōnfectā frūmentātiōne mīlitēs nostrī clāmōrem exaudiunt:
25
praecurrunt equitēs;
25
quantō rēs sit in perīculō cognōscunt.
25
Hic vērō nūlla mūnītiō est quae perterritōs recipiat:
25
modo cōnscrīptī atque ūsus mīlitāris imperītī ad tribūnum mīlitum centuriōnēsque ōra convertunt;
25
quid ab hīs praecipiātur exspectant.
25
Nēmō est tam fortis quīn reī novitāte perturbētur.
25
Barbarī signa procul cōnspicātī oppugnātiōne dēsistunt:
25
redīsse prīmō legiōnēs crēdunt, quās longius discessisse ex captīvīs cognōverant;
25
posteā dēspectā paucitāte ex omnibus partibus impetum faciunt.
25
Cālōnēs in proximum tumulum prōcurrunt.
25
Hinc celeriter dēiectī sē in signa manipulōsque coniciunt:
25
eō magis timidōs perterrent mīlitēs.
25
Aliī cuneō factō ut celeriter perrumpant cēnsent, quoniam tam propinqua sint castra, et sī pars aliquā circumventa cecīderit, at reliquōs servārī posse cōnfīdunt;
25
aliī, ut in iugō cōnsistant atque eundem omnēs ferant cāsum.
25
Hoc veterēs nōn probant mīlitēs, quōs sub vēxillō ūnā profectōs docuimus.
25
Itaque inter sē cohortātī duce Gāiō Trebōniō, equītē Rōmānō, quī eīs erat praepositus, per mediōs hostēs perrumpunt incolumēsque ad ūnum omnēs in castra perveniunt.
25
Hōs subsecūtī cālōnēs equitēsque eōdem impetū mīlitum virtūte servantur.
25
At eī quī in iugō cōnstiterant, nūllō etiam nunc ūsū reī mīlitāris perceptō neque in eō quod probāverant cōnsiliō permanēre, ut sē locō superiōre dēfenderent, neque eam quam prōdesse aliīs vim celeritātemque vīderant imitārī potuērunt, sed sē in castra recipere cōnātī inīquum in locum dēmīsērunt.
25
Centuriōnēs, quōrum nōnnūllī ex īnferiōribus ōrdinibus reliquārum legiōnum virtūtis causā in superiōrēs erant ōrdinēs huius legiōnis trāductī, nē ante partam reī mīlitāris laudem āmitterent, fortissimē pugnantēs concidērunt.
25
Mīlitum pars hōrum virtūte summōtīs hostibus praeter spem incolumīs in castra pervēnit, pars ā barbarīs circumventa periit.
25
Germānī dēspērātā expugnātiōne castrōrum, quod nostrōs iam cōnstitisse in mūnītiōnibus vidēbant, cum eā praeda quam in silvīs dēposuerant trāns Rhēnum sēsē recēpērunt.
25
Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut eā nocte, cum Gāius Volusēnus missus cum equitātū ad castra vēnisset, fidem nōn faceret adesse cum incolumī Caesarem exercitū.
25
Sīc omnīnō animōs timor praeoccupāverat ut paene aliēnātā mente dēlētīs omnibus cōpiīs equitātum sē ex fugā recēpisse dīcerent neque incolumī exercitū Germānōs castra oppugnātūrōs fuisse contenderent.
25
Quem timōrem Caesaris adventus sustulit.
25
Reversus ille ēventūs bellī nōn ignōrāns ūnum, quod cohortēs ex statiōne et praesidiō essent ēmissae, questus nē minimō quidem cāsū locum relinquī dēbuisse, multum fortūnam in repentīnō hostium adventū potuisse iūdicāvit, multō etiam amplius, quod paene ab ipsō vāllō portīsque castrōrum barbarōs āvertisset.
25
quārum omnium rērum maximē admīrandum vidēbātur, quod Germānī, quī eō cōnsiliō Rhēnum trānsierant, ut Ambiorigis fīnēs dēpopulārentur, ad castra Rōmānōrum dēlātī optātissimum Ambiorigī beneficium obtulērunt.
25
Caesar rūrsus ad vexandōs hostēs profectus magnō coāctō numerō ex fīnitimīs cīvitātibus in omnēs partēs dīmittit.
25
Omnēs vīcī atque omnia aedificia quae quisque cōnspexerat incendēbantur;
25
praeda ex omnibus locīs agēbātur;
25
frūmenta nōn sōlum tantā multitūdine iūmentōrum atque hominum cōnsūmēbantur, sed etiam annī tempore atque imbribus prōcubuerant ut, sī quī etiam in praesentiā sē occultāssent, tamen hīs dēductō exercitū rērum omnium inopia pereundum vidērētur.
25
Ac saepe in eum locum ventum est tantō in omnēs partēs dīvīsō equitātū, ut modo vīsum ab sē Ambiorigem in fugā circumspicerent captīvī nec plānē etiam abīsse ex cōnspectū contenderent,
25
ut spē cōnsequendī illāta atque īnfīnītō labōre susceptō, quī sē summam ab Caesare grātiam initūrōs putārent, paene nātūram studiō vincerent,
25
semperque paulum ad summam fēlīcitātem dēfuisse vidērētur, atque ille latebrīs aut saltibus sē ēriperet et noctū occultātus aliās regiōnēs partēsque peteret nōn maiōre equītum praesidiō quam quattuor, quibus sōlis vītam suam committere audēbat.
25
Tālī modo vastātīs regiōnibus exercitum Caesar duārum cohortium damnō Dūrocortorum Rēmōrum redūcit conciliōque in eum locum Galliae indictō dē coniūrātiōne Sēnōnum et Carnūtum quaestiōnem habēre īnstituit et dē Accōne, quī prīnceps eius cōnsilī fuerat, graviōre sententiā prōnūntiātā mōre maiōrum supplicium sūmpsit.
25
Nōn nūllī iūdicium veritī profūgērunt.
25
Quibus cum aquā atque ignī interdīxisset, duās legiōnēs ad fīnēs Trēverōrum, duās in Lingonibus, sex reliquās in Sēnōnum fīnibus Agedincī in hībernīs collocāvit frūmentōque exercituī prōvīsō, ut īnstituerat, in Ītaliam ad conventūs agendōs profectus est.
25
Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent:
2
ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter montem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur, mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent;
2
alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur.
2
Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva.
2
Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet.
2
Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur.
2
Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant.
2
Is diēs erat ante diem quīntum Kalendās Aprīlēs Lūciō Pīsōne, Aulō Gabīniō cōnsulibus.
2
Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī et quam maximīs potest itineribus in Galliam ulteriōrem contendit et ad Genāvam pervēnit.
3
Cum in Ītaliam proficīscerētur Caesar, Servium Galbam cum legiōne duodecimā et parte equitātus in Nantuātēs, Veragrōs Sedūnōsque mīsit, quī ā fīnibus Allobrogum et lacū Lemannō et flūmine Rhodanō ad summās Alpēs pertinent.
21
Causa mittendī fuit quod iter per Alpēs, quō magnō cum perīculō magnīsque cum portōriīs mercātōrēs īre cōnsuērant, patefierī volēbat.
21
Huic permīsit, sī opus esse arbitrārētur, utī in hīs locīs legiōnem hiemandī causā conlocāret.
21
Galba secundīs aliquot proeliīs factīs castellīsque complūribus eōrum expugnātis, missīs ad eum undique lēgātīs obsidibusque datīs et pāce facta, cōnstituit cohortēs duās in Nantuātibus conlocāre et ipse cum reliquīs eius legiōnis cohortibus in vīcō Veragrōrum, quī appellātur Octōdūrus hiemāre;
21
quī vīcus positus in valle nōn magnā adiectā plānitiē altissimīs montibus undique continētur.
21
Cum hic in duās partēs flūmine dīviderētur, alteram partem eius vīcī Gallīs [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab hīs relictam cohortibus attribuit.
21
Eum locum vāllō fossāque mūnīvit.
21
Cum diēs hībernōrum complūrēs trānsīssent frūmentumque eō comportārī iussisset, subitō per explōrātōrēs certior factus est ex eā parte vīcī, quam Gallīs concesserat, omnēs noctū discessisse montēsque quī impendērent ā maximā multitūdine Sedūnōrum et Veragrōrum tenērī.
21
Id aliquot dē causīs acciderat, ut subitō Gallī bellī renovandī legiōnisque opprimendae cōnsilium caperent:
21
prīmum, quod legiōnem neque eam plēnissimam dētractīs cohortibus duābus et complūribus singillātim, quī commeātūs petendī causā missī erant, absentibus propter paucitātem dēspiciēbant;
21
tum etiam, quod propter inīquitātem locī, cum ipsī ex montibus in vallem dēcurrerent et tēla coicerent, nē prīmum quidem impetum suum posse sustinērī exīstimābant.
21
Accēdēbat quod suōs ab sē līberōs abstractōs obsidum nōmine dolēbant, et Rōmānōs nōn sōlum itinerum causā sed etiam perpetuae possessiōnis culmina Alpium occupāre cōnārī et ea loca fīnitimae prōvinciae adiungere sibi persuāsum habēbant.
21
Hīs nūntiīs acceptīs Galbā, cum neque opus hībernōrum mūnītiōnēsque plēnē essent perfectae neque dē frūmentō reliquōque commeātū satis esset prōvīsum quod dēditiōne factā obsidibusque acceptīs nihil dē bellō timendum exīstimāverat, cōnsiliō celeriter convocātō sententiās exquīrere coepit.
21
Maiōrī tamen partī placuit, hoc reservātō ad extrēmum cāsum cōnsiliō interim reī ēventum experīrī et castra dēfendere.
21
Brevī spatiō interiectō, vix ut iīs rēbus quās cōnstituissent conlocandīs atque administrandīs tempus darētur, hostēs ex omnibus partibus signō datō dēcurrere, lapidēs gaesaque in vallum coicere.
21
Nostrī prīmō integrīs vīribus fortiter prōpugnāre neque ūllum flustra tēlum ex locō superiōre mittere, et quaecumque pars castrōrum nūdāta dēfēnsōribus premī vidēbātur, eō occurrere et auxilium ferre, sed hoc superārī quod diuturnitāte pugnae hostēs dēfessī proeliō excēdēbant, aliī integrīs vīribus succēdēbant;
21
quārum rērum ā nostrīs propter paucitātem fierī nihil poterat, ac nōn modo dēfessō ex pugnā excēdendī, sed nē sauciō quidem eius locī ubi cōnstiterat relinquendī ac suī recipiendī facultās dabātur.
21
Cum iam amplius hōrīs sex continenter pugnārētur, ac nōn sōlum vīrēs sed etiam tēla nostrōs dēficerent, atque hostēs ācrius īnstārent languidiōribusque nostrīs vallum scindere et fossās complēre coepissent,
21
Itaque convocātīs centuriōnibus celeriter mīlitēs certiōrēs facit, paulisper intermitterent proelium ac tantum modo tēla missa exciperent sēque ex labōre reficerent, post datō signō ex castrīs ērumperent, atque omnem spem salūtis in virtūte pōnerent.
21
Quod iussī sunt faciunt, ac subitō omnibus portīs ēruptiōne facta neque cognōscendī quid fieret neque suī colligendī hostibus facultātem relinquunt.
21
Ita commūtāta fortūna eōs quī in spem potiundōrum castrōrum vēnerant undique circumventōs intercipiunt, et ex hominum mīlibus amplius trīgintā, quem numerum barbarōrum ad castra vēnisse cōnstābat, plūs tertiā parte interfectā reliquōs perterritōs in fugam coiciunt ac nē in locīs quidem superiōribus cōnsistere patiuntur...
21