audio
audio
transcription
string
speaker
int64
nōs, nōs, dīcō apertē, cōnsulēs dēsumus.
47
quid est enim, Catilīna, quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit?
47
in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum quī tē nōn metuat, nēmō quī nōn ōderit .
47
quae nota domesticae turpitūdinis nōn inusta vītae tuae est?
47
quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā ?
47
quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit ?
47
cui tū adulēscentulō quem corruptēlārum inlecebrīs inretīssēs nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī?
47
quid vērō?
47
nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs locum vacuēfēcissēs , nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāvistī ?
47
quod ego praetermittō et facile patior silērī , nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur.
47
praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum quās omnīs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs:
47
ad illā veniō quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent.
47
ac iam illa omittō — neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā — quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns vērō cōnsulem interficere cōnātus es!
47
quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur parvā quādam dēclīnātiōne et, ut aiunt, corpore effūgī!
47
nihil agis , nihil adsequeris , neque tamen cōnārī ac velle dēsistis.
47
quotiēns iam tibi extorta est ista sīca dē manibus, quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est!
47
quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.
47
nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et iam diū nihil tē iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre:
11
huius tū neque auctōritātem verēbere nec iūdicium sequere nec vim pertimēscēs?
11
quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modo tacita loquitur:
11
‘nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē;
11
tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera;
11
tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī.
11
superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen ut potuī tulī;
11
nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum.
11
quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe;
11
sī est vērus, nē opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.
11
haec sī tēcum, ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit?
47
quid, quod tū tē in cūstōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad Lepidum tē habitāre velle dīxistī?
47
Ā quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es, atque ut domī meae tē adservārem rogāstī.
47
cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quia magnō in perīculō essem quod īsdem moenibus continērēmur, ad Metellum praetōrem vēnistī.
47
Ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, Metellum dēmigrāstī, quem tū vidēlicet et ad cūstōdiendum tē dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī.
47
sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre quī sē ipse iam dignum cūstōdia iūdicārit?
47
quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam fugae sōlitūdinīque mandāre?
47
‘refer’ inquis ‘ad senātum’;
47
id enim postulās et, sī hic ōrdō placēre sibi dēcrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dīcis.
47
nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus, et tamen faciam ut intellegās quid hī dē tē sentiant.
47
ēgredere ex urbe , Catilīna, līberā rem pūblicam metū, in exsilium, sī hanc vōcem exspectās, proficīscere.
47
quid est?
47
ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium?
47
patiuntur, tacent.
47
quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis?
47
at sī hoc idem huic adulēscentī optimō Sēstiō, sī fortissimō virō Mārcellō dīxissem, iam mihi cōnsulī hoc ipsō in templō senātūs iūre optimō vim et manūs intulisset.
47
quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam ut tē haec quae vastāre iam prīdem studēs relinquentem usque ad portās prōsequantur.

nōn est saepius in ūnō homine summā salūs perīclitanda reī pūblicae.
11
quam diū mihi cōnsulī dēsignātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā dīligentiā dēfendī.
11
Cum proximīs comitiīs cōnsulāribus mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs nūllō tumultū pūblicē concitātō;
11
dēnique, quotiēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum magnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam.
11
nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis, templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, Ītaliam tōtam ad exitium et vastitātem vocās.
11
quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficīscere ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invidiam, rēcta perge in exsilium;
11
vix feram sermōnēs hominum, sī id fēcerīs , vix mōlem istīus invidiae, sī in exsilium iussū cōnsulis īverīs , sustinēbō.
11
quā rē, quoniam id quod est prīmum, et quod huius imperī disciplīnaeque maiōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id quod est ad sevēritātem lēnius, ad commūnem salūtem ūtilius.
11
nam sī tē interficī iusserō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manūs;
11
sīn tū, quod tē iam dūdum hortor, exieris, exhauriētur ex urbe tuōrum comitum magna et perniciōsa sentīna reī pūblicae.
11
quid est, Catilīna?
11
num dubitās id mē imperante facere quod iam tuā sponte faciēbās?
11
exīre ex urbe iubet cōnsul hostem.
11
interrogās mē, num in exsilium?
11
nōn iubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō.
11
nōnne hunc in vincla dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis?
11
quid tandem tē impedit?
11
mōsne maiōrum?
11
at persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvīs morte multārunt.
11
an lēgēs quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt?
11
at numquam in hāc urbe quī ā rē pūblicā dēfēcērunt cīvium iūra tenuērunt.
11
an invidiam posteritātis timēs?
11
praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam quī tē, hominem per tē cognitum, nūllā commendātiōne maiōrum tam mātūrē ad summum imperium per omnīs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiam aut alicuius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis.
11
sed sī quis est invidiae metus, nōn est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidiā quam inertiae ac nēquitiae pertimēscenda.
11
an, cum bellō vastābitur Ītalia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?
11
hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum quī hoc īdem sentiunt mentibus pauca respondēbō.
11
ego, sī hoc optimum factū iūdicārem, patrēs cōnscrīptī, Catilīnam morte multārī, ūnīus ūsūram hōrae gladiātōrī istī ad vīvendum nōn dedissem.
11
etenim sī summī virī et clārissimī cīvēs Sāturnīnī et Gracchōrum et Flaccī et superiōrum complūrium sanguine nōn modo sē nōn contāminārunt sed etiam honestārunt, certē verendum mihi nōn erat nē quid hōc parricīdā cīvium interfectō invidiae mihi in posteritātem redundāret.
11
quod sī ea mihi maximē impendēret, tamen hōc animō fuī semper ut invidiam virtūte partam glōriam, nōn invidiam putārem.
11
nunc, ut ā mē, patrēs cōnscrīptī, quandam prope iūstam patriae querimōniam dētester ac dēprecer, percipite, quaesō, dīligenter quae dīcam, et ea penitus animīs vestrīs mentibusque mandāte.
16
etenim sī mēcum patriā , quae mihi vīta mea multō est cārior, sī cūncta Ītalia, sī omnis rēs pūblica loquātur :
16
‘ Tullī, quid agis?
16
tūne eum quem esse hostem comperistī, quem ducem bellī futūrum vidēs, quem exspectārī imperātōrem in castrīs hostium sentīs, auctōrem sceleris, prīncipem coniūrātiōnis, ēvocātōrem servōrum et cīvium perditōrum, exīre patiēre, ut abs tē nōn ēmissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videātur?
16
nōnne hunc in vincla dūcī, nōn ad mortem rapī, nōn summō suppliciō mactārī imperābis?
16
quid tandem tē impedit?
16
mōsne maiōrum?
16
at persaepe etiam prīvātī in hāc rē pūblicā perniciōsōs cīvīs morte multārunt.
16
an lēgēs quae dē cīvium Rōmānōrum suppliciō rogātae sunt?
16
at numquam in hāc urbe quī ā rē pūblicā dēfēcērunt cīvium iūra tenuērunt.
16
an invidiam posteritātis timēs?
16
praeclāram vērō populō Rōmānō refers grātiam quī tē, hominem per tē cognitum, nūllā commendātiōne maiōrum tam mātūrē ad summum imperium per omnīs honōrum gradūs extulit, sī propter invidiam aut alicuius perīculī metum salūtem cīvium tuōrum neglegis.
16
sed sī quis est invidiae metus, nōn est vehementius sevēritātis ac fortitūdinis invidiā quam inertiae ac nēquitiae pertimēscenda.
16
an, cum bellō vastābitur Ītalia, vexābuntur urbēs, tēcta ārdēbunt, tum tē nōn exīstimās invidiae incendiō cōnflagrātūrum?
16
’ hīs ego sānctissimīs reī pūblicae vōcibus et eōrum hominum quī hoc īdem sentiunt mentibus pauca respondēbō.