audio
audio
transcription
string
speaker
int64
nunc iam apertē rem pūblicam ūniversam petis, templa deōrum immortālium, tēcta urbis, vītam omnium cīvium, Ītaliam tōtam ad exitium et vastitātem vocās.
1
quā rē, quoniam id quod est prīmum, et quod huius imperī disciplīnaeque maiōrum proprium est, facere nōndum audeō, faciam id quod est ad sevēritātem lēnius, ad commūnem salūtem ūtilius.
1
nam sī tē interficī iusserō, residēbit in rē pūblicā reliqua coniūrātōrum manūs;
1
quid est, Catilīna?
1
num dubitās id mē imperante facere quod iam tuā sponte faciēbās?
1
exīre ex urbe iubet cōnsul hostem.
1
interrogās mē, num in exsilium?
1
nōn iubeō, sed, sī mē cōnsulis, suādeō.
1
quid est enim, Catilīna, quod tē iam in hāc urbe dēlectāre possit?
1
in quā nēmō est extrā istam coniūrātiōnem perditōrum hominum quī tē nōn metuat, nēmō quī nōn ōderit .
1
quae nota domesticae turpitūdinis nōn inusta vītae tuae est?
1
quod prīvātārum rērum dēdecus nōn haeret in fāmā ?
1
quae libīdō ab oculīs, quod facinus ā manibus umquam tuīs, quod flāgitium ā tōtō corpore āfuit ?
1
cui tū adulēscentulō quem corruptēlārum inlecebrīs inretīssēs nōn aut ad audāciam ferrum aut ad libīdinem facem praetulistī?
1
quid vērō?
1
nūper cum morte superiōris uxōris novīs nūptiīs locum vacuēfēcissēs , nōnne etiam aliō incrēdibilī scelere hoc scelus cumulāvistī ?
1
quod ego praetermittō et facile patior silērī , nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur.
1
praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum quās omnīs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs:
1
ad illā veniō quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent.
1
ac iam illa omittō — neque enim sunt aut obscūra aut nōn multa commissa posteā — quotiēns tū mē dēsignātum, quotiēns vērō cōnsulem interficere cōnātus es!
1
quot ego tuās petītiōnēs ita coniectās ut vītārī posse nōn vidērentur parvā quādam dēclīnātiōne et, ut aiunt, corpore effūgī!
1
nihil agis , nihil adsequeris , neque tamen cōnārī ac velle dēsistis.
1
quotiēns iam tibi extorta est ista sīca dē manibus, quotiēns excidit cāsū aliquō et ēlāpsa est!
1
quae quidem quibus abs tē initiāta sacrīs ac dēvōta sit nesciō, quod eam necesse putās esse in cōnsulis corpore dēfīgere.
1
nunc vērō quae tua est ista vīta?
1
sīc enim iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur.
1
vēnistī paulō ante in senātum.
1
quis tē ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit?
1
sī hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus?
1
quid, quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt, quō tandem animō tibi ferendum putās?
1
servī mehercule meī sī mē istō pactō metuerent ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putārem:
1
tū tibi urbem nōn arbitrāris ?
1
et sī mē meīs cīvibus iniūria suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem:
1
tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentīs sēnsūsque volnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre?
1
sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ratiōne ūllā plācāre possēs, ut opīnor , ab eōrum oculīs aliquō concēderēs.
1
nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et iam diū nihil tē iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre:
1
huius tū neque auctōritātem verēbere nec iūdicium sequere nec vim pertimēscēs?
1
quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modo tacita loquitur:
1
‘nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē;
1
tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera;
1
tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī.
1
superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen ut potuī tulī;
1
nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum.
1
quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe;
1
sī est vērus, nē opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.
1
haec sī tēcum, ut dīxī, patria loquātur, nōnne impetrāre dēbeat, etiam sī vim adhibēre nōn possit?
1
quid, quod tū tē in cūstōdiam dedistī, quod vītandae suspīciōnis causā ad Lepidum tē habitāre velle dīxistī?
1
Ā quō nōn receptus etiam ad mē venīre ausus es, atque ut domī meae tē adservārem rogāstī.
1
cum ā mē quoque id respōnsum tulissēs, mē nūllō modō posse īsdem parietibus tūtō esse tēcum, quia magnō in perīculō essem quod īsdem moenibus continērēmur, ad Metellum praetōrem vēnistī.
1
Ā quō repudiātus ad sodālem tuum, virum optimum, Metellum dēmigrāstī, quem tū vidēlicet et ad cūstōdiendum tē dīligentissimum et ad suspicandum sagācissimum et ad vindicandum fortissimum fore putāstī.
1
sed quam longē vidētur ā carcere atque ā vinculīs abesse dēbēre quī sē ipse iam dignum cūstōdia iūdicārit?
1
quae cum ita sint, Catilīna, dubitās, sī ēmorī aequō animō nōn potes, abīre in aliquās terrās et vītam istam multīs suppliciīs iūstīs dēbitīsque ēreptam fugae sōlitūdinīque mandāre?
1
‘refer’ inquis ‘ad senātum’;
1
id enim postulās et, sī hic ōrdō placēre sibi dēcrēverit tē īre in exsilium, obtemperātūrum tē esse dīcis.
1
nōn referam, id quod abhorret ā meīs mōribus, et tamen faciam ut intellegās quid hī dē tē sentiant.
1
ēgredere ex urbe , Catilīna, līberā rem pūblicam metū, in exsilium, sī hanc vōcem exspectās, proficīscere.
1
quid est?
1
ecquid attendis, ecquid animadvertis hōrum silentium?
1
patiuntur, tacent.
1
quid exspectās auctōritātem loquentium, quōrum voluntātem tacitōrum perspicis?
1
at sī hoc idem huic adulēscentī optimō Sēstiō, sī fortissimō virō Mārcellō dīxissem, iam mihi cōnsulī hoc ipsō in templō senātūs iūre optimō vim et manūs intulisset.
1
quōrum ego vix abs tē iam diū manūs ac tēla contineō, eōsdem facile addūcam ut tē haec quae vastāre iam prīdem studēs relinquentem usque ad portās prōsequantur.
1
quamquam quid loquor?
1
tē ut ūlla rēs frangat, tū ut umquam tē corrigās, tū ut ūllam fugam meditēre, tū ut ūllum exsilium cōgitēs?
1
Vtinam tibi istam mentem dī immortālēs duint!
1
tametsī videō, sī meā vōce perterritus īre in exsilium animum indūxerīs, quanta tempestās invidiae nōbīs, sī minus in praesēns tempus recentī memoriā scelerum tuōrum, at in posteritātem impendeat.
1
sed est tantī, dum modo tua ista sit prīvāta calamitās et ā reī pūblicae perīculīs sēiungātur.
1
sed tū ut vitiīs tuīs commoveāre, ut lēgum poenās pertimēscās, ut temporibus reī pūblicae cēdās nōn est postulandum.
1
neque enim is es, Catilīna, ut tē aut pudor ā turpitūdine aut metus ā perīculō aut ratiō ā furōre revocārit .
1
quam ob rem, ut saepe iam dīxī, proficīscere ac, sī mihi inimīcō, ut praedicās, tuō cōnflāre vīs invidiam, rēcta perge in exsilium;
1
vix feram sermōnēs hominum, sī id fēcerīs , vix mōlem istīus invidiae, sī in exsilium iussū cōnsulis īverīs , sustinēbō.
1
sīn autem servīre meae laudī et glōriae māvīs, ēgredere cum importūnā scelerātōrum manū, cōnfer tē ad Mānlium, concitā perditōs cīvīs, sēcerne tē ā bonīs, īnfer patriae bellum, exsultā impiō latrōciniō, ut ā mē nōn ēiectus ad aliēnōs, sed invītātus ad tuōs īsse videāris.
1
quamquam quid ego tē invītem, ā quō iam sciam esse praemissōs quī tibi ad forum Aurēlium praestōlārentur armātī, cui sciam pactam et cōnstitūtam cum Mānliō diem, ā quō etiam aquilam illam argenteam quam tibi ac tuīs omnibus cōnfīdō perniciōsam ac fūnestam futūram, cui domī tuae sacrārium scelerātum cōnstitūtum fuit, sc...
1
tū ut illa carēre diūtius possīs quam venerārī ad caedem proficīscēns solēbās, ā cuius altāribus saepe istam impiam dexteram ad necem cīvium trānstulistī?
1
ībis tandem aliquandō quō tē iam prīdem tua ista cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat;
1
neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem.
1
ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit.
1
numquam tū nōn modo ōtium sed nē bellum quidem nisi nefārium concupīstī.
1
nactus es ex perditis atque ab omnī nōn modo fortūnā vērum etiam spē dērelictīs cōnflātam improbōrum manum.
1
hīc tū quā laetitiā perfruere, quibus gaudiīs exsultābis, quanta in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis!
1
ad huius vītae studium meditātī illī sunt quī feruntur labōrēs tuī, iacere humī nōn sōlum ad obsīdendum stuprum vērum etiam ad facinus obeundum, vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum vērum etiam bonīs ōtiōsōrum.
1
habēs ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, frīgoris, inopiae rērum omnium quibus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs.
1
tantum prōfēcī , cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id quod esset ā tē scelerātē susceptum latrōcinium potius quam bellum nōminārētur.
1
quō usque tandem abūtere, Catilīna, patientiā nostrā?
47
quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet?
47
quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia?
47
nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt?
47
patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientia tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs?
47
quid proxima, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsilī cēperīs quem nostrum ignōrāre arbitrāris?
47
Ō tempora, ō mōrēs!
47
senātus haec intellegit, cōnsul videt; hīc tamen vīvit.
47
vīvit?
47
immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum.
47
nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītāmus .
47
ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem quam tū in nōs omnīs iam diū māchināris.
47
an vērō vir amplissimus, Pūblius Scīpiō, pontifex maximus, Gracchum mediocriter labefactantem statum reī pūblicae prīvātus interfēcit:
47
Catilīnam orbem terrae caede atque incendiīs vastāre cupientem nōs cōnsulēs perferēmus ?
47
nam illa nimis antīqua praetereō, quod Servīlius Ahāla Sp. Maelium novīs rēbus studentem manū suā occīdit.
47
fuit, fuit ista quondam in hāc rē pūblicā virtūs ut virī fortēs ācriōribus suppliciīs cīvem perniciōsum quam acerbissimum hostem coercērent.
47
habēmus senātus cōnsultum in tē, Catilīna, vehemēns et grave , nōn deest reī pūblicae cōnsilium neque auctōritās huius ōrdinis:
47