audio
audio
transcription
string
speaker
int64
meministīne mē ante diem duodēcimum Kalendās Novembrīs dīcere in senātū fore in armīs certō diē, quī diēs futūrus esset ante diem sexum Kalendās
1
Novembris, Mānlium, audāciae satellitem atque administrum tuae?
1
num mē fefellit, Catilīna, nōn modo rēs tanta tam atrōx tamque incrēdibilis, vērum, id quod multō magis est admīrandum, diēs?
1
dīxī ego īdem in senātū caedem tē optimātium contulisse in ante diem quīntum Kalendās Novembrīs, tum cum multī prīncipēs cīvitātis Rōmā nōn tam suī cōnservandī quam tuōrum cōnsiliōrum reprimendōrum causā profūgērunt.
1
num īnfitiārī potes tē illō ipsō diē meīs praesidiīs, meā dīligentiā circumclūsum commovēre tē contrā rem pūblicam nōn potuisse, cum tū discessū cēterōrum nostra tamen quī remānsissēmus caede contentum tē esse dīcēbās?
1
quid?
1
cum tē Praeneste Kalendīs ipsīs Novembribus occupātūrum nocturnō impetū esse cōnfīderēs, sēnsistīn illam colōniam meō iussū meīs praesidiīs, cūstōdiīs, vigiliīs esse mūnītam?
1
nihil agis, nihil mōlīris, nihil cōgitās quod nōn ego nōn modo audiam sed etiam videam plānēque sentiam.
1
recognōsce mēcum tandem noctem illam superiōrem;
1
iam intellegēs multō mē vigilāre ācrius ad salūtem quam tē ad perniciem reī pūblicae.
1
dīcō tē priōre nocte vēnisse inter falcāriōs — nōn agam obscūrē — in Laecae domum;
1
convēnisse eōdem complūrīs eiusdem āmentiae scelerisque sociōs.
1
num negāre audēs?
1
quid tacēs? convincam, sī negās.
1
videō enim esse hīc in senātū quōsdam quī tēcum ūna fuērunt.
1
Ō dī immortālēs!
1
ubinam gentium sumus?
1
hic, hic sunt in nostrō numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc orbis terrae sānctissimō gravissimōque cōnsiliō, quī dē nostrō omnium interitū, quī dē huius urbis atque adeō dē orbīs terrārum exitiō cōgitent.
1
hōs ego videō cōnsul et dē rē pūblicā sententiam rogō, et quōs ferrō trucīdārī oportēbat, eōs nōndum vōce volnerō!
1
fuistī igitur apud Laecam illā nocte, Catilīna, distribuistī partīs Ītaliae, statuistī quō quemque proficīscī placēret, dēlēgistī quōs Rōmae relinquerēs, quōs tēcum ēdūcerēs, dīscrīpsistī urbis partīs ad incendia, cōnfirmāstī tē ipsum iam esse exitūrum, dīxistī paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego vīverem.
1
repertī sunt duo equitēs Rōmānī quī tē ista cūrā līberārent et sē illa ipsā nocte paulō ante lūcem mē in meō lectō interfectūrōs esse pollicērentur.
1
haec ego omnia vixdum etiam coetū vestrō dīmissō comperī;
1
domum meam maiōribus praesidiīs mūnīvī atque firmāvī, exclūsī eōs quōs tū ad mē salūtātum māne mīserās, cum illī ipsī vēnissent quōs ego iam multīs ac summīs virīs ad mē id temporis ventūrōs esse praedīxeram.
1
quamquam nōn nūllī sunt in hōc ōrdine quī aut ea quae imminent nōn videant aut ea quae vident dissimulent;
11
quī spem Catilīnae mollibus sententiīs aluērunt coniūrātiōnemque nāscentem nōn crēdendō conrōborāvērunt;
11
quōrum auctōritāte multī nōn sōlum improbī vērum etiam imperītī, sī in hunc animadvertissem, crūdēliter et rēgiē factum esse dīcerent.
11
nunc intellegō, sī iste, quō intendit, in Mānliāna castra pervēnerit, nēminem tam stultum fore quī nōn videat coniūrātiōnem esse factam , nēminem tam improbum quī nōn fateātur.
11
hoc autem ūnō interfectō intellegō hanc reī pūblicae pestem paulisper reprimī, nōn in perpetuum comprimī posse.
11
quod sī sēsē ēiēcerit sēcumque suōs ēdūxerit et eōdem cēterōs undique conlēctōs naufragōs adgregārit, exstinguētur atque dēlēbitur nōn modo haec tam adulta reī pūblicae pestis vērum etiam stirps ac sēmen malōrum omnium.
11
quod ego praetermittō et facile patior silērī , nē in hāc cīvitāte tantī facinoris immānitās aut exstitisse aut nōn vindicāta esse videātur.
11
praetermittō ruīnās fortūnārum tuārum quās omnīs proximīs Īdibus tibi impendēre sentiēs:
11
ad illā veniō quae nōn ad prīvātam ignōminiam vitiōrum tuōrum, nōn ad domesticam tuam difficultātem ac turpitūdinem, sed ad summam rem pūblicam atque ad omnium nostrum vītam salūtemque pertinent.
11
quō usque tandem abūtere, Catilīna, patientiā nostrā?
42
quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet?
42
quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia?
42
nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt?
42
patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientia tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs?
42
quid proxima, quid superiōre nocte ēgerīs, ubi fuerīs, quōs convocāverīs, quid cōnsilī cēperīs quem nostrum ignōrāre arbitrāris?
42
Ō tempora, ō mōrēs!
42
senātus haec intellegit, cōnsul videt;
42
hīc tamen vīvit.
42
vīvit?
42
immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsilī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum.
42
nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītāmus .
42
ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem quam tū in nōs omnīs iam diū māchināris.
42
hīsce ōminibus , Catilīna, cum summā reī pūblicae salūte, cum tuā peste ac perniciē cumque eōrum exitiō quī sē tēcum omnī scelere parricīdiōque iūnxērunt, proficīscere ad impium bellum ac nefārium.
11
ībis tandem aliquandō quō tē iam prīdem tua ista cupiditās effrēnāta ac furiōsa rapiēbat;
47
neque enim tibi haec rēs adfert dolōrem, sed quandam incrēdibilem voluptātem.
47
ad hanc tē āmentiam nātūra peperit, voluntās exercuit, fortūna servāvit.
47
numquam tū nōn modo ōtium sed nē bellum quidem nisi nefārium concupīstī.
47
nactus es ex perditis atque ab omnī nōn modo fortūnā vērum etiam spē dērelictīs cōnflātam improbōrum manum.
47
hīc tū quā laetitiā perfruere, quibus gaudiīs exsultābis, quanta in voluptāte bacchābere, cum in tantō numerō tuōrum neque audiēs virum bonum quemquam neque vidēbis!
47
ad huius vītae studium meditātī illī sunt quī feruntur labōrēs tuī, iacere humī nōn sōlum ad obsīdendum stuprum vērum etiam ad facinus obeundum, vigilāre nōn sōlum īnsidiantem somnō marītōrum vērum etiam bonīs ōtiōsōrum.
47
habēs ubi ostentēs tuam illam praeclāram patientiam famis, frīgoris, inopiae rērum omnium quibus tē brevī tempore cōnfectum esse sentiēs.
47
tantum prōfēcī , cum tē ā cōnsulātū reppulī, ut exsul potius temptāre quam cōnsul vexāre rem pūblicam possēs, atque ut id quod esset ā tē scelerātē susceptum latrōcinium potius quam bellum nōminārētur.
47
nunc vērō quae tua est ista vīta?
47
sīc enim iam tēcum loquar, nōn ut odiō permōtus esse videar, quō dēbeō, sed ut misericordiā, quae tibi nūlla dēbētur.
47
vēnistī paulō ante in senātum.
47
quis tē ex hāc tantā frequentiā, tot ex tuīs amīcīs ac necessāriīs salūtāvit?
47
sī hoc post hominum memoriam contigit nēminī, vōcis exspectās contumēliam, cum sīs gravissimō iūdiciō taciturnitātis oppressus?
47
quid, quod adventū tuō ista subsellia vacuēfacta sunt, quod omnēs cōnsulārēs quī tibi persaepe ad caedem cōnstitūtī fuērunt, simul atque adsēdistī, partem istam subselliōrum nūdam atque inānem relīquērunt, quō tandem animō tibi ferendum putās?
47
servī mehercule meī sī mē istō pactō metuerent ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putārem:
47
tū tibi urbem nōn arbitrāris ?
47
et sī mē meīs cīvibus iniūria suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem:
47
tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentīs sēnsūsque volnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre?
47
sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ratiōne ūllā plācāre possēs, ut opīnor , ab eōrum oculīs aliquō concēderēs.
47
nunc tē patria, quae commūnis est parēns omnium nostrum, ōdit ac metuit et iam diū nihil tē iūdicat nisi dē parricīdiō suō cōgitāre:
47
huius tū neque auctōritātem verēbere nec iūdicium sequere nec vim pertimēscēs?
47
quae tēcum, Catilīna, sīc agit et quōdam modo tacita loquitur:
47
‘nūllum iam aliquot annīs facinus exstitit nisi per tē, nūllum flāgitium sine tē;
47
tibi ūnī multōrum cīvium necēs, tibi vexātiō dīreptiōque sociōrum impūnīta fuit ac lībera;
47
tū nōn sōlum ad neglegendās lēgēs et quaestiōnēs vērum etiam ad ēvertendās perfringendāsque valuistī.
47
superiōra illa, quamquam ferenda nōn fuērunt, tamen ut potuī tulī;
47
nunc vērō mē tōtam esse in metū propter ūnum tē, quicquid increpuerit, Catilīnam timērī, nūllum vidērī contrā mē cōnsilium inīrī posse quod ā tuō scelere abhorreat, nōn est ferendum.
47
quam ob rem discēde atque hunc mihi timōrem ēripe;
47
sī est vērus, nē opprimar, sīn falsus, ut tandem aliquandō timēre dēsinam.
47
servī mehercule meī sī mē istō pactō metuerent ut tē metuunt omnēs cīvēs tuī, domum meam relinquendam putārem:
11
tū tibi urbem nōn arbitrāris ?
11
et sī mē meīs cīvibus iniūria suspectum tam graviter atque offēnsum vidērem, carēre mē aspectū cīvium quam īnfēstīs omnium oculīs cōnspicī māllem:
11
tū, cum cōnscientiā scelerum tuōrum agnōscās odium omnium iūstum et iam diū tibi dēbitum, dubitās quōrum mentīs sēnsūsque volnerās, eōrum aspectum praesentiamque vītāre?
11
sī tē parentēs timērent atque ōdissent tuī neque eōs ratiōne ūllā plācāre possēs, ut opīnor , ab eōrum oculīs aliquō concēderēs.
11
quā rē sēcēdant improbī, sēcernant sē ā bonīs, ūnum in locum congregentur, mūrō dēnique, quod saepe iam dīxī, sēcernantur ā nōbīs;
11
dēsinant īnsidiārī domī suae cōnsulī, circumstāre tribūnal praetōris urbānī , obsīdere cum gladiīs cūriam, malleolōs et facēs ad īnflammandam urbem comparāre;
11
sit dēnique īnscrīptum in fronte ūnīus cuiusque quid dē rē pūblicā sentiat.
11
polliceor hoc vōbīs, patrēs cōnscrīptī, tantam in nōbīs cōnsulibus fore dīligentiam, tantam in vōbīs auctōritātem, tantam in equitibus Rōmānīs virtūtem, tantam in omnibus bonīs cōnsēnsiōnem ut Catilīnae profectiōne omnia patefacta, inlūstrāta, oppressa, vindicāta esse videātis.
11
quae cum ita sint, Catilīna, perge quō coepistī:
1
ēgredere aliquandō ex urbe;
1
patent portae;
1
proficīscere.
1
nimium diū tē imperātōrem tua illa Mānliāna castra dēsīderant.
1
Ēdūc tēcum etiam omnīs tuōs, sī minus, quam plūrimōs;
1
pūrgā urbem.
1
Magnō mē metū līberāverīs , modo inter mē atque tē mūrus intersit.
1
nōbīscum versārī iam diūtius nōn potes;
1
nōn feram, nōn patiar, nōn sinam.
1
Magna dīs immortālibus habenda est atque huic ipsī Iovī Statōrī, antīquissimō cūstōdī huius urbis, grātia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque īnfēstam reī pūblicae pestem totiēns iam effūgimus.
1
nōn est saepius in ūnō homine summā salūs perīclitanda reī pūblicae.
1
quam diū mihi cōnsulī dēsignātō, Catilīna, īnsidiātus es, nōn pūblicō mē praesidiō, sed prīvātā dīligentiā dēfendī.
1
Cum proximīs comitiīs cōnsulāribus mē cōnsulem in campō et competītōrēs tuōs interficere voluistī, compressī cōnātūs tuōs nefāriōs amīcōrum praesidiō et cōpiīs nūllō tumultū pūblicē concitātō;
1
dēnique, quotiēnscumque mē petīstī, per mē tibi obstitī, quamquam vidēbam perniciem meam cum magnā calamitāte reī pūblicae esse coniūnctam.
1