audio
audio
transcription
string
speaker
int64
'Quantum' inquis 'prōficiam?
12
' Quantum temptāverīs.
12
Quid expectās?
12
nūllī sapere cāsū obtigit.
12
Pecūnia veniet ultrō, honor offerētur, grātia ac dignitās fortasse ingerentur tibi:
12
virtūs in tē nōn incīdet.
12
Nē levī quidem operā aut parvō labōre cognōscitur;
12
sed est tantī labōrāre omnia bona semel occupātūrō.
12
Ūnum est enim bonum quod honestum:
12
in illīs nihil inveniēs vērī, nihil certī, quaecumque fāmae placent.
12
Quārē autem ūnum sit bonum quod honestum dīcam, quoniam parum mē exsecūtum priōre epistulā iūdicās magisque hanc rem tibi laudātam quam probātam putās, et in artum quae dicta sunt contraham.
12
Omnia suō bonō cōnstant.
12
Vītem fertilitās commendat et sapor vīnī, vēlōcitās cervum;
12
quam fortia dorsō iūmenta sint quaeris, quōrum hīc ūnus est ūsus, sarcinam ferre;
12
in cane sagācitās prīma est, sī investīgāre dēbet ferās, cursūs, sī cōnsequī, audācia, sī mordēre et invādere:
12
id in quoque optimum esse dēbet cui nāscitur, quō cēnsētur.
12
In homine quid est optimum?
12
ratiō:
12
hāc antecēdit animālia, deōs sequitur.
12
Ratiō ergō perfecta proprium bonum est, cētera illī cum animālibus satīsque commūnia sunt.
12
Valet:
12
et leōnēs.
12
Formonsus est:
12
et pāvōnēs.
12
Vēlōx est:
12
et equī.
12
Nōn dīcō, in hīs omnibus vincitur;
12
nōn quaerō quid in sē maximum habeat, sed quid suum.
12
Corpus habet: et arborēs.
12
Habet impetum ac mōtum voluntārium:
12
et bēstiae et vermēs.
12
Habet vōcem:
12
sed quantō clāriōrem canēs, acūtiōrem aquilae, graviōrem taurī, dulciōrem mōbiliōremque lusciniī?
12
Quid est in homine proprium?
12
ratiō:
12
haec rēcta et cōnsummāta fēlīcitātem hominis implēvit.
12
Ergō sī omnis rēs, cum bonum suum perfēcit, laudābilis est et ad fīnem nātūrae suae pervēnit, hominī autem suum bonum ratiō est, sī hanc perfēcit laudābilis est et fīnem nātūrae suae tetigit.
12
Haec ratiō perfecta virtūs vocātur eademque honestum est.
12
Id itaque ūnum bonum est in homine quod ūnum hominis est;
12
nunc enim nōn quaerimus quid sit bonum, sed quid sit hominis bonum.
12
Sī nūllum aliud est hominis quam ratiō, haec erit ūnum eius bonum, sed pēnsandum cum omnibus.
12
Sī sit aliquis malus, putō inprobābitur;
12
sī bonus, putō probābitur.
12
Id ergō in homine prīmum sōlumque est quō et probātur et inprobātur.
12
Nōn dubitās an hoc sit bonum;
12
dubitās an sōlum bonum sit.
12
Sī quis omnia alia habeat, valētūdinem, dīvitiās, imāginēs multās, frequēns ātrium, sed malus ex cōnfessō sit, inprobābis illum;
12
item sī quis nihil quidem eōrum quae rettulī habeat, dēficiātur pecūnia, clientium turbā, nōbilitāte et avōrum proavōrumque seriē, sed ex cōnfessō bonus sit, probābis illum.
12
Ergō hoc ūnum est bonum hominis, quod quī habet, etiam sī aliīs dēstituitur, laudandus est, quod quī nōn habet in omnium aliōrum cōpia damnātur ac reicitur.
12
Quae condiciō rērum, eadem hominum est:
12
gladium bonum dīcēs nōn cui aurātus est balteus nec cuius vāgīna gemmīs distinguitur, sed cui et ad secandum subtīlis aciēs est et mucrō mūnīmentum omne ruptūrus;
12
rēgula nōn quam fōrmōsa, sed quam rēcta sit quaeritur:
12
eō quidque laudātur cui comparātur, quod illī proprium est.
12
Ergō in homine quoque nihil ad rem pertinet quantum āret, quantum feneret, ā quam multīs salūtētur, quam pretiōsō incumbat lectō, quam perlūcidō pōculō bibat, sed quam bonus sit.
12
Bonus autem est sī ratiō eius explicita et rēcta est et ad nātūrae suae voluntātem accommodāta.
12
Haec vocātur virtūs, hoc est honestum et ūnicum hominis bonum.
12
Nam cum sōla ratiō perficiat hominem, sōla ratiō perfectē beātum facit;
12
hoc autem ūnum bonum est quō ūnō beātus efficitur.
12
Dīcimus et illa bona esse quae ā virtūte profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia;
12
sed ideō ūnum ipsa bonum est quia nūllum sine illā est.
12
Sī omne in animō bonum est, quidquid illum cōnfirmat, extollit, amplificat, bonum est;
12
validiōrem autem animum et excelsiōrem et ampliōrem facit virtūs.
12
Nam cētera quae cupiditātēs nostrās inrītant dēprimunt quoque animum et labefaciunt et cum videntur attollere īnflant ac multā vānitāte dēlūdunt.
12
Ergō id ūnum bonum est quō melior animus efficitur.
12
Omnēs āctiōnēs tōtīus vītae honestī ac turpis respectū temperantur;
12
ad haec faciendī et nōn faciendī ratiō dērigitur.
12
Quid sit hoc dīcam:
12
vir bonus quod honestē sē factūrum putāverit faciet etiam sī labōriōsum erit, faciet etiam sī damnōsum erit, faciet etiam sī perīculōsum erit;
12
rūrsus quod turpe erit nōn faciet, etiam sī pecūniam adferet, etiam sī voluptātem, etiam sī potentiam;
12
ab honestō nūlla rē dēterrēbitur, ad turpia nūlla invītābitur.
12
Mūtātiōnis perīculum effugit:
12
stultitia ad sapientiam ērēpit, sapientia in stultitiam nōn revolvitur.
12
Dīxī, sī forte meministī, et concupīta vulgō et formīdāta incōnsultō impetū plērōsque calcāsse:
12
inventus est quī dīvitiās prōiceret, inventus est quī flammīs manum inpōneret, cuius rīsum nōn interrumperet tortor, quī in fūnere līberōrum lacrimam nōn mitteret, quī mortī nōn trepidus occurreret;
12
amor enim, īra, cupiditās perīcula dēpoposcērunt.
12
Quod potest brevis obstinātiō animī, aliquō stimulō excitāta, quantō magis virtūs, quae nōn ex impetū nec subitō sed aequāliter valet, cui perpetuum rōbur est?
12
Sequitur ut quae ab incōnsultīs saepe contemnuntur, ā sapientibus semper, ea nec bona sint nec mala.
12
Ūnum ergō bonum ipsa virtūs est, quae inter hanc fortūnam et illam superba incēdit cum magnō utriusque contemptū.
12
Sī hanc opīniōnem recēperīs, aliquid bonum esse praeter honestum, nūlla nōn virtūs labōrābit;
12
nūlla enim obtinērī poterit sī quicquam extrā sē respexerit.
12
Quod sī est, ratiōnī repugnat, ex quā virtūtēs sunt, et vēritātī, quae sine ratiōne nōn est;
12
quaecumque autem opīniō vēritātī repugnat falsa est.
12
Virum bonum concēdās necesse est summae pietātis ergā deōs esse.
12
Itaque quidquid illī accidit aequō animō sustinēbit;
12
sciet enim id accidisse lēge dīvīnā quā ūniversa prōcēdunt.
12
Quod sī est, ūnum illī bonum erit quod honestum;
12
in hōc enim positum est et pārēre dīīs nec excandēscere ad subita nec dēplōrāre sortem suam, sed patienter excipere fātum et facere imperāta.
12
Sī ūllum aliud est bonum quam honestum, sequētur nōs aviditās vītae, aviditās rērum vītam īnstruentium, quod est intolerābile, īnfīnītum, vagum.
12
Sōlum ergō bonum est honestum, cui modus est.
12
Dīximus futūram hominum fēlīciōrem vītam quam deōrum, sī ea bona sunt quōrum nūllus dīīs ūsus est, tamquam pecūniā, honōrēs.
12
Adice nunc quod, sī modo solūtae corporibus animae manent, fēlīcior illīs status restat quam est dum versantur in corpore.
12
Atquī sī ista bona sunt quibus per corpora ūtimur, ēmissīs erit peius, quod contrā fidem est, fēlīciōrēs esse līberīs et in ūniversum datīs clūsās et obsessās.
12
Illud quoque dīxeram, sī bona sunt ea quae tam hominī contingunt quam mūtīs animālibus, et mūta animālia beātam vītam āctūra;
12
quod fierī nūllō modō potest.
12
Omnia prō honestō patienda sunt;
12
quod nōn erat faciendum sī esset ūllum aliud bonum quam honestum.
12
Haec quamvīs lātius exsecūtus essem priōre epistulā, cōnstrīnxī et breviter percucurrī.
12
Numquam autem vēra tibi opīniō tālis vidēbitur, nisi animum adlevēs et tē ipse interrogēs, sī rēs exēgerit ut prō patriā moriāris et salūtem omnium cīvium tua redimās, an porrēctūrus sīs cervīcem nōn tantum patienter sed etiam libenter.
12
Sī hoc factūrus es, nūllum aliud bonum est;
12
omnia enim relinquis ut hoc habeās.
12