audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Vidē quanta vīs honestī sit:
12
prō rē pūblicā moriēris, etiam sī statim factūrus hoc eris cum scierīs tibi esse faciendum.
12
Sed ille quoque cui etiam hoc gaudium ēripitur quod tractātiō operis maximī et ultimī praestat, nihil cūnctātus dēsiliet in mortem, facere rēctē piēque contentus.
12
Oppōne etiamnunc illī multa quae dehortentur, dīc, 'factum tuum mātūra sequētur oblīviō et parum grāta exīstimātiō cīvium'.
12
Respondēbit tibi, 'ista omnia extrā opus meum sunt, ego ipsum contemplor;
12
hoc esse honestum sciō;
12
itaque quōcumque dūcit ac vocat veniō'.
12
Hoc ergō ūnum bonum est, quod nōn tantum perfectus animus sed generōsus quoque et indolis bonae sentit:
12
cētera levia sunt, mūtābilia.
12
Itaque sollicitē possidentur;
12
etiam sī favente fortūnā in ūnum congesta sunt, dominīs suīs incubant gravia et illōs semper premunt, aliquandō et inlūdunt.
12
Nēmō ex istīs quōs purpurātōs vidēs fēlīx est, nōn magis quam ex illīs quibus scēptrum et chlamydem in scaenā fābulae adsignant:
12
cum praesente populō lātī incessērunt et coturnātī, simul exiērunt, excalceantur et ad statūram suam redeunt.
12
Nēmō istōrum quōs dīvitiae honōrēsque in altiōre fastīgiō pōnunt magnus est.
12
Quārē ergō magnus vidētur?
12
cum bāsī illum suā mētīris.
12
Nōn est magnus pūmiliō licet in monte cōnstiterit;
12
colossus magnitūdinem suam servābit etiam sī steterit in puteō.
12
Hoc labōrāmus errōre, sīc nōbīs inpōnitur, quod nēminem aestimāmus eō quod est, sed adicimus illī et ea quibus adōrnātus est.
12
Atquī cum volēs vēram hominis aestimātiōnem inīre et scīre quālis sit, nūdum īnspice;
12
pōnat patrimōnium, pōnat honōrēs et alia fortūnae mendācia, corpus ipsum exuat:
12
animum intuēre, quālis quantusque sit, aliēnō an suō magnus.
12
Sī rēctīs oculīs gladiōs micantēs videt et sī scit sua nihil interesse utrum animā per os an per iugulum exeat, beātum vocā;
12
sī cum illī dēnūntiāta sunt corporis tormenta et quae cāsū veniunt et quae potentiōris iniūriā, sī vincula et exilia et vānās hūmānārum formīdinēs mentium sēcūrus audit et dīcit:
12
'nōn ūlla labōrum, ō virgō, nova mī faciēs inopīnave surgit;
12
omnia praecēpī atque animō mēcum ipse perēgī.
12
Tū hodiē ista dēnūntiās:
12
ego semper dēnūntiāvī mihi et hominem parāvī ad hūmānā.
12
' Praecōgitātī malī mollis ictus venit.
12
At stultīs et fortūnae crēdentibus omnīs vidētur nova rērum et inopīnāta faciēs;
12
magna autem pars est apud inperītōs malī novitās.
12
Hoc ut sciās, ea quae putāverant aspera fortius, cum adsuēvēre, patiuntur.
12
Ideō sapiēns adsuēscit futūrīs malīs, et quae aliī diū patiendō levia faciunt hic levia facit diū cōgitandō.
12
Audīmus aliquandō vōcēs inperītōrum dīcentium 'sciēbam hoc mihi restāre':
12
sapiēns scit sibi omnia restāre;
12
quidquid factum est, dīcit 'sciēbam'.
12
Valē.
12
Mōs antīquīs fuit, usque ad meam servātus aetātem, prīmīs epistulae verbīs adicere 'sī valēs bene est, ego valeō'.
12
Rēctē nōs dīcimus 'sī philosophārīs, bene est'.
12
Valēre enim hoc dēmum est.
12
Sine hōc aeger est animus;
12
corpus quoque, etiam sī magnās habet vīrēs, nōn aliter quam furiōsī aut frenēticī validum est.
12
Ergō hanc praecipuē valētūdinem cūra, deinde et illam secundam;
12
quae nōn magnō tibi cōnstābit, sī voluerīs bene valēre.
12
Stulta est enim, mī Lūcīlī, et minimē conveniēns litterātō virō occupātiō exercendī lacertōs et dīlātandī cervīcem ac latera firmandī;
12
cum tibi fēlīciter sagīna cesserit et torī crēverint, nec vīrēs umquam opīmī bovis nec pondus aequābis.
12
Adice nunc quod maiōre corporis sarcinā animus ēlīditur et minus agilis est.
12
Itaque quantum potes circumscrībe corpus tuum et animō locum laxā.
12
Multa sequuntur incommoda huic dēditōs cūrae:
12
prīmum exercitātiōnēs, quārum labor spīritum exhaurit et inhabilem intentiōnī ac studiīs ācriōribus reddit;
12
deinde cōpia cibōrum subtīlitās impedītur.
12
Accēdunt pessimae notae mancipia in magisterium receptā, hominēs inter oleum et vīnum occupātī, quibus ad vōtum diēs āctus est sī bene dēsūdāvērunt, sī in locum eius quod efflūxit multum pōtiōnis altius in ieiūnō itūrae regessērunt.
12
Bibere et sūdāre vīta cardiacī est.
12
Sunt exercitātiōnēs et facilēs et brevēs, quae corpus et sine morā lassent et temporī parcant, cuius praecipua ratiō habenda est:
12
cursus et cum aliquō pondere manūs mōtae et saltus vel ille quī corpus in altum levat vel ille quī in longum mittit vel ille, ut ita dīcam, saliāris aut, ut contumēliōsius dīcam, fullōnius:
12
quōslibet ex hīs ēlige ūsum rude facile.
12
Quidquid faciēs, cito redī ā corpore ad animum;
12
illum noctibus ac diēbus exercē.
12
Labōre modicō alitur ille;
12
hanc exercitātiōnem nōn frīgus, nōn aestus impediet, nē senectūs quidem.
12
Id bonum cūrā quod vetustāte fit melius.
12
Neque ego tē iubeō semper imminēre librō aut pugillāribus: dandum est aliquod intervāllum animō, ita tamen ut nōn resolvātur, sed remittātur.
12
Gestātiō et corpus concutit et studiō nōn officit:
12
possīs legere, possīs dictāre, possīs loquī, possīs audīre, quōrum nihil nē ambulātiō quidem vetat fierī.
12
Nec tū intentiōnem vōcis contempserīs, quam vetō tē per gradūs et certōs modōs extollere, deinde dēprimere.
12
Quid sī velīs deinde quemadmodum ambulēs discere?
12
Admitte istōs quōs nova artificia docuit famēs:
12
erit quī gradūs tuōs temperet et buccās edentīs observet et in tantum prōcēdat in quantum audāciam eius patientiā et crēdulitāte prōdūxerīs.
12
Quid ergō?
12
ā clāmōre prōtinus et ā summā contentiōne vōx tua incipiet?
12
usque eō nātūrāle est paulātim incitārī ut lītigantēs quoque ā sermōne incipiant, ad vōciferātiōnem trānseant;
12
nēmō statim Quirītium fidem implōrat.
12
Ergō utcumque tibi impetus animī suāserit, modo vehementius fac vitiīs convīcium, modo lentius, prout vōx tē quoque hortābitur in id latus;
12
modesta, cum recipiēs illam revocārisque, dēscendat, nōn dēcidat;
12
mediatorisuī habeat et hoc indoctō et rūsticō mōre dēsaeviat.
12
Nōn enim id agimus ut exerceātur vōx, sed ut exerceat.
12
Dētrāxī tibi nōn pusillum negōtiī:
12
ūna mercēdula et ūnum graecum ad haec beneficia accēdet.
12
Ecce īnsigne praeceptum:
12
'stulta vīta ingrāta est, trepidā;
12
tōta in futūrum fertur'.
12
'Quis hoc' inquis 'dīcit?
12
' īdem quī suprā.
12
Quam tū nunc vītam dīcī exīstimās stultam?
12
Babae et Isionis?
12
Nōn ita est:
12
nostrā dīcitur, quōs caeca cupiditās in nocitūrā, certē numquam satiātūra praecipitat, quibus sī quid satis esse posset, fuisset, quī nōn cōgitāmus quam iūcundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plēnum esse nec ex fortūnā pendēre.
12
Subinde itaque, Lūcīlī, quam multa sīs cōnsecūtus recordāre;
12
cum aspexerīs quot tē antecēdant, cōgitā quot sequantur.
12
Sī vīs grātus esse adversus deōs et adversus vītam tuam, cōgitā quam multōs antecesserīs.
12
Quid tibi cum cēterīs?
12
tē ipse antecessistī.
12
Fīnem cōnstitue quem trānsīre nē possīs quidem sī velīs;
12
discēdant aliquandō ista īnsidiōsa bona et spērantibus meliōra quam assecūtīs.
12
Sī quid in illīs esset solidī, aliquandō et implērent:
12
nunc haurientium sitim concitant.
12
Mittantur speciōsī apparātūs;
12
et quod futūrī temporis incerta sors volvit, quārē potius ā fortūnā impetrem ut det, quam ā mē nē petam?
12
Quārē autem petam?
12
oblītus fragilitātis hūmānae congeram? in quid labōrem?
12