audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Eadem est, inquam, praeceptōrum condiciō quae sēminum: | 12 | |
multum efficiunt, et angusta sunt. | 12 | |
Tantum, ut dīxī, idōnea mēns rapiat illa et in sē trahat; | 12 | |
multa invicem et ipsa generābit et plūs reddet quam accēperit. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Quod frequenter mihi scrībis grātiās agō; | 12 | |
nam quō ūnō modō potes tē mihi ostendis. | 12 | |
Numquam epistulam tuam accipiō ut nōn prōtinus ūna sīmus. | 12 | |
Sī imāginēs nōbīs amīcōrum absentium iūcundae sunt, quae memoriam renovant et dēsīderium absentiae falsō atque inānī sōlāciō levant, quantō iūcundiōrēs sunt litterae, quae vēra amīcī absentis vestīgia, vērās notās afferunt? | 12 | |
Nam quod in cōnspectū dulcissimum est, id amīcī manus epistulae impressa praestat, agnōscere. | 12 | |
Audīsse tē scrībis Serāpiōnem philosophum, cum istuc applicuisset: | 12 | |
'solet magnō cursū verba convellere, quae nōn effundit īma sed premit et urguet; | 12 | |
plūra enim veniunt quam quibus vōx ūna sufficiat'. | 12 | |
Hoc nōn probō in philosophō, cuius prōnūntiātiō quoque, sīcut vīta, dēbet esse composita; | 12 | |
nihil autem ōrdinātum est quod praecipitātur et properat. | 12 | |
Itaque ōrātiō illa apud Homērum concitāta et sine intermissiōne in mōrem nivis superveniēns ōrātōrī data est, lēnis et melle dulcior senī prōfluit. | 12 | |
Sīc itaque habē: | 12 | |
istam vim dīcendī rapidam atque abundantem aptiōrem esse circulantī quam agentī rem magnam ac sēriam docentīque. | 12 | |
Aequē stillāre illum nōlō quam currere; | 12 | |
nec extendat aurēs nec obruat. | 12 | |
Nam illa quoque inopia et exīlitās minus intentum audītōrem habet taediō interruptae tarditātis; | 12 | |
facilius tamen īnsīdit quod exspectātur quam quod praetervolat. | 12 | |
Vēnīque trādere hominēs discipulīs praecepta dīcuntur: | 12 | |
nōn trāditur quod fugit. | 12 | |
Adice nunc quod quae vēritātī operam dat ōrātiō incomposita esse dēbet et simplex: | 12 | |
haec populārīs nihil habet vērī. | 12 | |
Movēre vult turbam et incōnsultās aurēs impetū rapere, tractandam sē nōn praebet, aufertur: | 12 | |
quōmodo autem regere potest quae rēgī nōn potest? | 12 | |
Quid quod haec ōrātiō quae sānandīs mentibus adhibētur dēscendere in nōs dēbet? | 12 | |
remedia nōn prōsunt nisi immorantur. | 12 | |
Multum praetereā habet inānitātis et vānī, plūs sonat quam valet. | 12 | |
Lēnienda sunt quae mē exterrent, compescenda quae irrītant, discutienda quae fallunt, inhibendā luxuriā, corripienda avāritia: | 12 | |
quid hōrum raptim potest fierī? | 12 | |
quis medicus aegrōs in trānsitū cūrat? | 12 | |
Quid quod nē voluptātem quidem ūllam habet tālīs verbōrum sine dīlēctū ruentium strepitūs? | 12 | |
Sed ut plēraque quae fierī posse nōn crēderēs cognōvisse satis est, ita istōs quī verba exercuērunt abundē est semel audīsse. | 12 | |
Quid enim quis discere, quid imitārī velit? | 12 | |
quid dē eōrum animō iūdicet quōrum ōrātiō perturbāta et immissa est nec potest reprimī? | 12 | |
'Quid ergō? | 12 | |
nōn aliquandō et īnsurget? | 12 | |
' Quidnī? | 12 | |
sed salvā dignitāte mōrum, quam violenta ista et nimia vīs exuit. | 12 | |
Habeat vīrēs magnās, moderātās tamen; | 12 | |
perennis sit unda, nōn torrēns. | 12 | |
Vix ōrātōrī permīserim tālem dīcendī vēlōcitātem inrevocābilem ac sine lēge vādentem: | 12 | |
quemadmodum enim iūdex subsequī poterit aliquandō etiam imperītus et rudis? | 12 | |
Tum quoque, cum illum aut ostentātiō abstulerit aut affectus impotēns suī, tantum festīnet atque ingerat quantum aurēs patī possunt. | 12 | |
Rēctē ergō faciēs sī nōn audierīs istōs quī quantum dīcant, nōn quemadmodum quaerunt, et ipse māluerīs, sī necesse est, vel Publius Vinicium dīcere quī itaque. | 12 | |
Cum quaererētur quōmodo Publius Vinicius dīceret, Asellius ait 'tractim'. | 12 | |
Nam Geminus Varius ait, 'quōmodo istum disertum dicātīs nesciō: | 12 | |
tria verba nōn potest iungere'. | 12 | |
Quidnī malīs tū sīc dīcere quōmodo Vinicius? | 12 | |
Aliquis tam īnsulsus intervēnerit quam quī illī singula verba vellentī, tamquam dictāret, nōn dīceret, ait 'dīc, numquam dicās? | 12 | |
Nam Quintus Haterī cursum, suīs temporibus ōrātōris celeberrimī, longē abesse ab homine sānō volō: | 12 | |
numquam dubitāvit, numquam intermīsit; | 12 | |
semel incipiēbat, semel dēsinēbat. | 12 | |
Quaedam tamen et nātiōnibus putō magis aut minus convenīre. | 12 | |
In Graecīs hanc licentiam tulerīs: | 12 | |
nōs etiam cum scrībimus interpungere assuēvimus. | 12 | |
Cicerō quoque noster, ā quō Rōmāna ēloquentia exsiluit, gradārius fuit. | 12 | |
Rōmānus sermō magis sē circumspicit et aestimat praebetque aestimandum. | 12 | |
Fabiānus, vir ēgregius et vītā et scientiā et, quod post ista est, ēloquentia quoque, disputābat expedītē magis quam concitātē, ut possēs dīcere facilitātem esse illam, nōn celeritātem. | 12 | |
Hanc ego in virō sapiente recipiō, nōn exigō; | 12 | |
ut ōrātiō eius sine impedīmentō exeat, prōferātur tamen mālō quam prōfluat. | 12 | |
Eō autem magis tē dēterreō ab istō morbō quod nōn potest tibi ista rēs contingere aliter quam sī tē pudēre dēsierit: | 12 | |
perfricēs frontem oportet et tē ipse nōn audiās; | 12 | |
multa enim inobservātus ille cursus feret quae reprēndere vēlīs. | 12 | |
Nōn potest, inquam, tibi contingere rēs ista salva verēcundia. | 12 | |
Praetereā exercitātiōne opus est cotīdiāna et ā rēbus studium trānsferendum est ad verba. | 12 | |
Haec autem etiam sī aderunt et poterunt sine ūllō tuō labōre dēcurrere, tamen temperanda sunt; | 12 | |
nam quemadmodum sapientī virō incessus modestior convenit, ita ōrātiō pressa, nōn audāx. | 12 | |
Summā ergō summārum haec erit: | 12 | |
tardilocum esse tē iubeō. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Minus tibi accūrātās ā mē epistulās mittī quereris. | 12 | |
Quis enim accūrātē loquitur nisi quī vult pūtidē loquī? | 12 | |
Quālis sermō meus esset sī ūna dēsīderēmus aut ambulārēmus, inlabōrātus et facilis, tālēs esse epistulās meās volō, quae nihil habent accersītum nec fictum. | 12 | |
Sī fierī posset, quid sentiam ostendere quam loquī māllem. | 12 | |
Etiam sī disputārem, nec supplōderem pedem nec manum iactārem nec attollerem vōcem, sed ista ōrātōribus relīquissem, contentus sēnsūs meōs ad tē pertulisse, quōs nec exōrnāssem nec abiēcissem. | 12 | |
Hoc ūnum plānē tibi adprobāre vellem, omnia mē illa sentīre quae dīcerem, nec tantum sentīre sed amāre. | 12 | |
Aliter hominēs amīcam, aliter līberōs ōsculantur; | 12 | |
tamen in hōc quoque amplexū tam sānctō et moderātō satis appāret adfectus. | 12 | |
Nōn meherculēs ieiūna esse et ārida volō quae dē rēbus tam magnīs dicentur (neque enim philosophia ingeniō renūntiat), multum tamen operae inpendī verbīs nōn oportet. | 12 | |
Haec sit prōpositī nostrī summa: | 12 | |
quod sentīmus loquāmur, quod loquimur sentiāmus; | 12 | |
concordet sermō cum vītā. | 12 | |
Ille prōmissum suum implēvit quī et cum videās illum et cum audiās idem est. | 12 | |
Vidēbimus quālis sit, quantus sit: | 12 | |
ūnus est. | 12 | |
Nōn dēlectent verba nostra sed prōsint. | 12 | |
Sī tamen contingere ēloquentiā nōn sollicitō potest, sī aut parāta est aut parvō cōnstat, adsit et rēs pulcherrimās prōsequātur: | 12 | |
sit tālis ut rēs potius quam sē ostendat. | 12 | |
Aliae artēs ad ingenium tōtae pertinent, hic animī negōtium agitur. | 12 | |
Nōn quaerit aeger medicum ēloquentem, sed sī ita competit ut īdem ille quī sānāre potest cōmptē dē iīs quae facienda sunt disserat, bonī cōnsulet. | 12 | |
Nōn tamen erit quārē grātulētur sibi quod incīderit in medicum etiam disertum; | 12 | |
hoc enim tāle est quāle sī perītus gubernātor etiam fōrmōsus est. | 12 | |
Quid aurēs meās scabis? | 12 | |
quid oblectās? | 12 | |
aliud agitur: | 12 | |
ūrendus, secandus, abstinendus sum. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.