audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Ad haec adhibitus es; | 12 | |
cūrāre dēbēs morbum veterem, gravem, pūblicum; | 12 | |
tantum negōtiī habēs quantum in pestilentiā medicus. | 12 | |
Circā verba occupātūs es? | 12 | |
iamdūdum gaudē sī sufficis rēbus. | 12 | |
Quandō tam multa discēs? | 12 | |
quandō quae didicerīs adfīgēs tibi ita ut excidere nōn possint? | 12 | |
quandō illa experiēris? | 12 | |
Nōn enim, ut cētera, memoriae trādidisse satis est: | 12 | |
in opere temptanda sunt; | 12 | |
nōn est beātus quī scit illa, sed quī facit. | 12 | |
'Quid ergō? | 12 | |
īnfrā illum nūllī gradūs sunt? | 12 | |
statim ā sapientiā praeceps est? | 12 | |
' Nōn, ut exīstimō; | 12 | |
nam quī prōficit in numerō quidem stultōrum est, magnō tamen intervāllō ab illīs dīdūcitur. | 12 | |
Inter ipsōs quoque prōficientēs sunt magna discrīmina: | 12 | |
in trēs classēs, ut quibusdam placet, dīviduntur. | 12 | |
Prīmī sunt quī sapientiam nōndum habent sed iam in vīcīniā eius cōnstitērunt; | 12 | |
tamen etiam quod prope est extrā est. | 12 | |
Quī sint hī quaeris? | 12 | |
quī omnēs iam adfectūs ac vitia posuērunt, quae erant conplectenda didicērunt, sed illīs adhūc inexperta fīdūcia est. | 12 | |
Bonum suum nōndum in ūsū habent, iam tamen in illā quae fūgērunt dēcidere nōn possunt; | 12 | |
iam ibi sunt unde nōn est retrō lāpsus, sed hoc illīs dē sē nōndum liquet: | 12 | |
quod in quādam epistulā scrīpsisse mē meminī, 'scīre sē nesciunt'. | 12 | |
Iam contigit illīs bonō suō fruī, nōndum cōnfīdere. | 12 | |
Quīdam hoc prōficientium genus dē quō locūtus sum ita conplectuntur ut illōs dīcant iam effūgisse morbōs animī, adfectūs nōndum, et adhūc in lūbricō stāre, quia nēmō sit extrā perīculum malitiae nisi quī tōtam eam excussit; | 12 | |
nēmō autem illam excussit nisi quī prō illā sapientiam adsūmpsit. | 12 | |
Quid inter morbōs animī intersit et adfectūs saepe iam dīxī. | 12 | |
Nunc quoque tē admonēbō: | 12 | |
morbī sunt inveterāta vitia et dūra, ut avāritia, ut ambitiō; | 12 | |
nimiō artius haec animum inplicuērunt et perpetua eius mala esse coepērunt. | 12 | |
Ut breviter fīniam, morbus est iūdicium in prāvō pertināx, tamquam valdē expetenda sint quae leviter expetenda sunt; | 12 | |
vel, sī māvīs, ita fīniāmus: | 12 | |
nimis inminēre leviter petendīs vel ex tōtō nōn petendīs, aut in magnō pretiō habēre in aliquō habenda vel in nūllō. | 12 | |
Adfectūs sunt mōtus animī inprobābilēs, subitī et concitātī, quī frequentēs neglēctīque fēcēre morbum, sīcut dēstillātiō ūna nec adhūc in mōrem adductā tussim facit, adsidua et vetus pthisin. | 12 | |
Itaque quī plūrimum prōfēcēre extrā morbōs sunt, adfectus adhūc sentiunt perfectō proximī. | 12 | |
Secundum genus est eōrum quī et maxima animī mala et adfectūs dēposuērunt, sed ita ut nōn sit illīs sēcūritātis suae certa possessiō; | 12 | |
possunt enim in eādem relābī. | 12 | |
Tertium illud genus extrā multa et magna vitia est, sed nōn extrā omnia. | 12 | |
Effugit avāritiam sed īram adhūc sentit; | 12 | |
iam nōn sollicitātur libīdine, etiamnunc ambitiōne; | 12 | |
iam nōn concupīscit, sed adhūc timet, et in ipsō metū ad quaedam satis firmus est, quibusdam cēdit: | 12 | |
mortem contemnit, dolōrem reformīdat. | 12 | |
Dē hōc locō aliquid cōgitēmus: | 12 | |
bene nōbīscum agētur, sī in hunc admittimur numerum. | 12 | |
Magnā fēlīcitāte nātūrae magnaque et adsiduā intentiōne studiī secundus occupātur gradūs; | 12 | |
sed nē hic quidem contemnendus est color tertius. | 12 | |
Cōgitā quantum circā tē videās malōrum; | 12 | |
aspice quam nūllum sit nefās sine exemplō, quantum cotīdiē nēquitia prōficiat, quantum pūblicē prīvātimque peccētur: | 12 | |
intellegēs satis nōs cōnsequī, sī inter pessimōs nōn sumus. | 12 | |
'Ego vērō' inquis 'spērō mē posse et ampliōris ōrdinis fierī. | 12 | |
' Optāverim hoc nōbīs magis quam prōmīserim: | 12 | |
praeoccupātī sumus, ad virtūtem contendimus inter vitia districtī. | 12 | |
Pudet dīcere: | 12 | |
honesta colimus quantum vacat. | 12 | |
At quam grande praemium expectat, sī occupātiōnēs nostrās et mala tenācissima abrumpimus! | 12 | |
Nōn cupiditās nōs, nōn timor pellet; | 12 | |
inagitātī terrōribus, incorruptī voluptātibus, nec mortem horrēbimus nec deōs; | 12 | |
sciēmus mortem mālum nōn esse, deōs mālō nōn esse. | 12 | |
Tam inbēcillum est quod nocet quam cui nocētur: | 12 | |
optimā vī noxiā carent. | 12 | |
Expectant nōs, sī ex hāc aliquandō faece in illud ēvādimus sublīme et excelsum, tranquillitās animī et expulsīs errōribus absolūta lībertās. | 12 | |
Quaeris quae sit ista? | 12 | |
Nōn hominēs timēre, nōn deōs; | 12 | |
nec turpia velle nec nimia; | 12 | |
in sē ipsum habēre maximam potestātem: | 12 | |
inaestimābile bonum est suum fierī. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Inimīcitiās mihi dēnūntiās sī quicquam ex iīs quae cotīdiē faciō ignōrāverīs. | 12 | |
Vidē quam simpliciter tēcum vīvam: | 12 | |
hoc quoque tibi committam. | 12 | |
Philosophum audiō et quidem quīntum iam diem habeō ex quō in scholam eō et ab octāvā disputantem audiō. | 12 | |
'Bona' inquis 'aetāte. | 12 | |
' Quidnī bona? | 12 | |
quid autem stultius est quam quia diū nōn didicerīs nōn discere? | 12 | |
'Quid ergō? | 12 | |
īdem faciam quod trossulī et iuvenēs? | 12 | |
' Bene mēcum agitur sī hoc ūnum senectūtem meam dēdecet: | 12 | |
omnis aetātis hominēs haec schola admittit. | 12 | |
'In hōc senēscāmus, ut iuvenēs sequāmur? | 12 | |
' In theātrum senex ībō et in circum dēferar et nūllum pār sine mē dēpugnābit: | 12 | |
ad philosophum īre ērubēscam? | 12 | |
Tamdiū discendum est quamdiū nesciās; | 12 | |
sī prōverbiō crēdimus, quamdiū vīvās. | 12 | |
Nec ūllī hoc reī magis convenit quam huic: | 12 | |
tamdiū discendum est quemadmodum vīvās quamdiū vīvās. | 12 | |
Ego tamen illīc aliquid et doceō. | 12 | |
Quaeris quid doceam? | 12 | |
etiam senī esse discendum. | 12 | |
Pudet autem mē generis hūmānī quotiēns scholam intrāvī. | 12 | |
Praeter ipsum theātrum Neāpolītānōrum, ut scīs, trānseundum est Metronactis petentī domum. | 12 | |
Illud quidem fartum est, et ingentī studiō quis sit pȳthaulēs bonus iūdicātur; | 12 | |
habet tubicen quoque Graecus et praecō concursum: | 12 | |
at in illō locō in quō vir bonus quaeritur, in quō vir bonus discitur, paucissimī sedent, et hī plērīsque videntur nihil bonī negōtiī habēre quod agant; | 12 | |
ineptī et inertēs vocantur. | 12 | |
Mihi contingat iste dērīsus: | 12 | |
aequō animō audienda sunt inperītōrum convīcia et ad honesta vādentī contemnendus est ipse contemptus. | 12 | |
Perge, Lūcīlī, et propera, nē tibi accidat quod mihi, ut senex discās; | 12 | |
immō ideō magis properā quoniam id nunc adgressus es quod perdiscere vix senex possīs. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.