audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
'Meditāre mortem': | 12 | |
quī hoc dīcit meditārī lībertātem iubet. | 12 | |
Quī morī didicit servīre dēdidicit; | 12 | |
suprā omnem potentiam est, certē extrā omnem. | 12 | |
Quid ad illum carcer et cūstōdia et claustra? | 12 | |
līberum ōstium habet. | 12 | |
Ūna est catēnā quae nōs alligātōs tenet, amor vītae, quī ut nōn est abiciendus, ita minuendus est, ut sī quandō rēs exiget, nihil nōs dētineat nec impediat quōminus parātī sīmus quod quandōque faciendum est statim facere. | 12 | |
Valē. | 12 | |
'Tū mē' inquis 'monēs? | 12 | |
iam enim tē ipse monuistī, iam corrēxistī? | 12 | |
ideō aliōrum ēmendātiōnī vacās? | 12 | |
' Nōn sum tam improbus ut cūrātiōnēs aeger obeam, sed, tamquam in eōdem valētūdināriō iaceam, dē commūnī tēcum malō colloquor et remedia commūnicō. | 12 | |
Sīc itaque mē audī tamquam mēcum loquar; | 12 | |
in sēcrētum tē meum admittō et tē adhibitō mēcum exigō. | 12 | |
Clāmō mihi ipse, 'numerā annōs tuōs, et pudēbit eadem velle quae voluerās puer, eadem parāre. | 12 | |
Hoc dēnique tibi circā mortis diem praestā: | 12 | |
moriantur ante tē vitia. | 12 | |
Dīmitte istās voluptātēs turbidās, magnō luendās: | 12 | |
nōn ventūrae tantum sed praeteritae nocent. | 12 | |
Quemadmodum scelera etiam sī nōn sunt dēprehēnsa cum fierent, sollicitūdō nōn cum ipsīs abit, ita improbārum voluptātum etiam post ipsās paenitentia est. | 12 | |
Nōn sunt solidae, nōn sunt fidēlēs; | 12 | |
etiam sī nōn nocent, fugiunt. | 12 | |
Aliquod potius bonum mānsūrum circumspice; | 12 | |
nūllum autem est nisi quod animus ex sē sibi invenit. | 12 | |
Sōla virtūs praestat gaudium perpetuum, sēcūrum; | 12 | |
etiam sī quid obstat, nūbium modo intervenit, quae īnfrā feruntur nec umquam diem vincunt. | 12 | |
' Quandō ad hoc gaudium pervenīre continget? | 12 | |
nōn quidem cessātur adhūc, sed festīnētur. | 12 | |
Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse labōrem tuum impendās, sī efficī cupis; | 12 | |
dēlēgātiōnem rēs ista nōn recipit. | 12 | |
Aliud litterārum genus adiūtōrium admittit Calvisius Sabīnus memoriā nostrā fuit dīves; | 12 | |
et patrimōnium habēbat lībertīnī et ingenium; | 12 | |
numquam vīdī hominem beātum indecentius. | 12 | |
Huic memoriā tam mala erat ut illī nōmen modo Ulixīs excideret, modo Achillīs, modo Priamī, quōs tam bene nōverat quam paedagōgōs nostrōs nōvimus. | 12 | |
Nēmō vetulus nōmenclātor, quī nōmina nōn reddit sed impōnit, tam perperam tribus quam ille Troiānōs et Achīvōs persalūtābat. | 12 | |
Nihilōminus ērudītus volēbat vidērī. | 12 | |
Hanc itaque compendiāriam excōgitāvit: | 12 | |
magna summa emit servōs, ūnum quī Homērum tenēret, alterum quī Hēsiodum; | 12 | |
novem praetereā lyricīs singulōs assignāvit. | 12 | |
Magnō ēmissē illum nōn est quod mīrēris: | 12 | |
nōn invēnerat, faciendōs locāvit. | 12 | |
Postquam haec familia illī comparāta est, coepit convīvās suōs inquiētāre. | 12 | |
Habēbat ad pedēs hōs, ā quibus subinde cum peteret versūs quōs referret, saepe in mediō verbō excidēbat. | 12 | |
Suāsit illī Satellius Quadrātus, stultōrum dīvitum arrōsor et, quod sequitur, arrīsor, et, quod duōbus hīs adiūnctum est, dērīsor, ut grammaticōs habēret analectās. | 12 | |
Cum dīxisset Sabīnus centēnīs mīllibus sibi cōnstāre singulōs servōs, 'minōris' inquit 'totidem scrīnia ēmissēs'. | 12 | |
Ille tamen in eā opīniōne erat ut putāret sē scīre quod quisquam in domō suā scīret. | 12 | |
Īdem Satellius illum hortārī coepit ut luctārētur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. | 12 | |
Cum Sabīnus respondisset, 'et quōmodo possum? | 12 | |
vix vīvō', 'nōlī, obsecrō tē' inquit 'istuc dīcere: | 12 | |
nōn vidēs quam multōs servōs valentissimōs habeās? | 12 | |
' Bona mēns nec commodātur nec emitur; | 12 | |
et putō, sī vēnālis esset, nōn habēret ēmptōrem: | 12 | |
at mala cotīdiē emitur. | 12 | |
Sed accipe iam quod dēbeō et valē. | 12 | |
'Dīvitiae sunt ad lēgem nātūrae compositā paupertās. | 12 | |
' Hoc saepe dīcit Epicūrus aliter atque aliter, sed numquam nimis dīcitur quod num quam satis discitur; | 12 | |
quisbusdam remedia mōnstranda, quibusdam inculcanda sunt. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Est quidem, mī Lūcīlī, supīnus et neglegēns quī in amīcī memoriam ab aliquā regiōne admonitus redūcitur; | 12 | |
tamen repositum in animō nostrō dēsīderium loca interdum familiāria ēvocant, nec exstīnctam memoriam reddunt sed quiēscentem irrītant, sīcut dolōrem lūgentium, etiam sī mītigātus est tempore, aut servulus familiāris āmissō aut vestis aut domus renovat. | 12 | |
Ecce Campānia et maximē Neāpolis ac Pompēiōrum tuōrum cōnspectus incrēdibile est quam recēns dēsīderium tuī fēcerint: | 12 | |
tōtus mihi in oculīs es. | 12 | |
Cum maximē ā tē discēdō; | 12 | |
videō lacrimās combibentem et affectibus tuīs inter ipsam coercitiōnem exeuntibus nōn satis resistentem. | 12 | |
Modo āmīsisse tē videor; | 12 | |
quid enim nōn 'modo' est, sī recordēris? | 12 | |
Modo apud Sotīonem philosophum puer sēdī, modo causās agere coepī, modo dēsiī velle agere, modo dēsiī posse. | 12 | |
Īnfīnīta est vēlōcitās temporis, quae magis appāret respicientibus. | 12 | |
Nam ad praesentiā intentōs fallit; | 12 | |
adeō praecipitīs fugae trānsitus lēnis est. | 12 | |
Causam huius reī quaeris? | 12 | |
quidquid temporis trānsit eōdem locō est; | 12 | |
pariter aspicitur, ūna iacet; omnia in idem profundum cadunt. | 12 | |
Et aliōquī nōn possunt longa intervālla esse in eā rē quae tōta brevis est. | 12 | |
Pūnctum est quod vīvimus et adhūc pūnctō minus; | 12 | |
sed et hoc minimum speciē quādam longiōris spatiī nātūra dērīsit: | 12 | |
aliud ex hoc īnfantiam fēcit, aliud pueritiam, aliud adulēscentiam, aliud inclīnātiōnem quandam ab adulēscentiā ad senectūtem, aliud ipsam senectūtem. | 12 | |
In quam angustō quōdam quot gradūs posuit! | 12 | |
Modo tē prōsecūtus sum; | 12 | |
et tamen hoc 'modo' aetātis nostrae bona portiō est, cuius brevitātem aliquandō dēfectūram cōgitēmus. | 12 | |
Nōn solēbat mihi tam vēlōx tempus vidērī: | 12 | |
nunc incrēdibilis cursus appāret, sīve quia admovērī līneās sentiō, sīve quia attendere coepī et computāre damnum meum. | 12 | |
Eō magis itaque indignor aliquōs ex hōc tempore quod sufficere nē ad necessāriā quidem potest, etiam sī cūstōdītum dīligentissimē fuerit, in supervacuā maiōrem partem ērogāre. | 12 | |
Negat Cicerō, sī duplicētur sibi aetās, habitūrum sē tempus quō lēgat lyricōs: | 12 | |
eōdem locō dialecticōs: | 12 | |
Illī ex professō lascīviunt, hī agere ipsōs aliquid exīstimant. | 12 | |
Nec ego negō prōspicienda ista, sed prōspicienda tantum et ā līmine salūtanda, in hōc ūnum, nē verba nōbīs dentur et aliquid esse in illīs magnī ac sēcrētī bonī iūdicēmus. | 12 | |
Quid tē torquēs et mācerās in eā quaestiōne quam subtīlius est contempsisse quam solvere? | 12 | |
Secūrī est et ex commodō migrantis minūta conquīrere: | 12 | |
cum hostis īnstat ā tergō et movēre sē iussus est mīles, necessitās excutit quidquid pāx ōtiōsa collēgerat. | 12 | |
Nōn vacat mihi verba dubiē cadentia cōnsectārī et vafritiam in illīs meam experīrī. | 12 | |
Aspice quī coeant populī, quae moenia clūsīs ferrum acuant portīs. | 12 | |
Magnō mihi animō strepitus iste bellī circumsonantis exaudiendus est. | 12 | |
'quod nōn perdidistī habēs; | 12 | |
cornua autem nōn perdidistī; | 12 | |
Atquī aequē licet tibi dēmēns videar sī istīs impenderō operam: | 12 | |
et nunc obsideor. | 12 | |
Tunc tamen perīculum mihi obsessō externum imminēret, mūrus mē ab hoste sēcerneret: | 12 | |
nunc mortifera mēcum sunt. | 12 | |
Nōn vacō ad istās ineptiās; | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.