audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Ille sōlus scit sibi vīvere; | 12 | |
ille enim, quod est prīmum, scit vīvere. | 12 | |
Nam quī rēs et hominēs fūgit, quem cupiditātum suārum īnfēlīcitās relēgāvit, quī aliōs fēlīciōrēs vidēre nōn potuit, quī velut timidum atque iners animal metū oblituit, ille sibi nōn vīvit, sed, quod est turpissimum, ventrī, somnō, libīdinī; | 12 | |
nōn continuō sibi vīvit quī nēminī. | 12 | |
Adeō tamen magna rēs est cōnstantia et in prōpositō suō persevērantiā ut habeat auctōritātem inertiā quoque pertināx. | 12 | |
Dē ipsā vīllā nihil tibi possum certī scrībere; | 12 | |
frontem enim eius tantum novī et exposita, quae ostendit etiam trānseuntibus. | 12 | |
Spēluncae sunt duae magnī operis, cuivīs laxō ātriō pārēs, manū factae, quārum altera sōlem nōn recipit, altera usque in occidentem tenet. | 12 | |
Platanōna medius rīvus et ā marī et ab Acherūsiō lacū receptus eurīpī modō dīvidit, alendīs piscibus, etiam sī assiduē exhauriātur, sufficiēns. | 12 | |
Sed illī, cum mare patet, parcitur: | 12 | |
cum tempestās piscātōribus dēdit fēriās, manūs ad parāta porrigitur. | 12 | |
Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Bāiās trāns parietem habet: | 12 | |
incommodīs illārum caret, voluptātibus fruitur. | 12 | |
Hās laudēs eius ipse nōvī: | 12 | |
esse illam tōtīus annī crēdō; | 12 | |
occurrit enim Favōniō et illum adeō excipit ut Baīs neget. | 12 | |
Nōn stultē vidētur ēlēgisse hunc locum Vatia in quem ōtium suum pigrum iam et senīle cōnferret. | 12 | |
Sed nōn multum ad tranquillitātem locus cōnfert: | 12 | |
animus est quī sibi commendet omnia. | 12 | |
Vīdī ego in vīllā hilarī et amoena maestōs, vīdī in mediā sōlitūdine occupātīs similēs. | 12 | |
Quārē nōn est quod exīstimēs ideō parum bene compositum esse tē quod in Campāniā nōn es. | 12 | |
Quārē autem nōn es? | 12 | |
hūc usque cōgitātiōnēs tuās mitte. | 12 | |
Conversārī cum amīcīs absentibus licet, et quidem quotiēns velīs, quamdiū velīs. | 12 | |
Magis hāc voluptāte, quae maxima est, fruimur dum absumus; | 12 | |
praesentia enim nōs dēlicātōs facit, ct quia aliquandō ūna loquimur, ambulāmus, cōnsēdimus, cum dīductī sumus nihil dē iīs quōs modo vīdimus cōgitāmus. | 12 | |
Et ideō aequō animō ferre dēbēmus absentiam, quia nēmō nōn multum etiam praesentibus abest. | 12 | |
Pōne hīc prīmum noctēs sēparātās, deinde occupātiōnēs utrīque dīversās, deinde studia sēcrēta, suburbānās profectiōnēs: | 12 | |
vidēbis nōn multum esse quod nōbīs peregrīnātiō ēripiat. | 12 | |
Amīcus animō possidendus est; | 12 | |
hic autem numquam abest; | 12 | |
quemcumque vult cotīdiē videt. | 12 | |
Itaque mēcum studē, mēcum cēnā, mēcum ambulā: | 12 | |
in angustō vīvēbāmus, sī quicquam esset cōgitātiōnibus clusum. | 12 | |
Videō tē, mī Lūcīlī; | 12 | |
cum maximē audiō; | 12 | |
adeō tēcum sum ut dubitem an incipiam nōn epistulās sed codicellōs tibi scrībere. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Senecā Lūcīliō suō salūtem. | 12 | |
Cum ā Baīs dēbērem Neāpolim repetere, facile crēdidī tempestātem esse, nē iterum nāvem experīrer; | 12 | |
et tantum lutī tōta via fuit ut possim vidērī nihilōminus nāvigāsse. | 12 | |
Tōtum āthlētārum fātum mihi illō diē perpetiendum fuit: | 12 | |
ā cērōmate nōs haphē excēpit in cryptā Neāpolītānā. | 12 | |
Nihil illō carcere longius, nihil illīs facibus obscūrius, quae nōbīs praestant nōn ut per tenebrās videāmus, sed ut ipsās. | 12 | |
Cēterum etiam sī locus habēret lūcem, pulvis auferret, in apertō quoque rēs gravis et molesta: | 12 | |
quid illīc, ubi in sē volūtātur et, cum sine ūllō spīrāmentō sit inclūsus, in ipsōs ā quibus excitātus est recīdit? | 12 | |
Duo incommoda inter sc contrāria simul pertulimus: | 12 | |
eadem via, eōdem diē et lutō et pulvere labōrāvimus. | 12 | |
Aliquid tamen mihi illa obscūritās quod cōgitārem dēdit: | 12 | |
sēnsī quendam ictum animī et sine metū mūtātiōnem quam īnsolitae reī novitās simul ac foeditās fēcerat. | 12 | |
Nōn dē mē nunc tēcum loquor, quī multum ab homine tolerābilī, nēdum ā perfectō absum, sed dē illō in quem fortūna iūs perdidit: | 12 | |
huius quoque feriētur animus, mūtābitur color. | 12 | |
Quaedam enim, mī Lūcīlī, nūllā effugere virtūs potest; | 12 | |
admonet illam nātūra mortālitātis suae. | 12 | |
Itaque et vultum addūcet ad trīstia et inhorrēscet ad subita et cālīgābit, sī vastam altitūdinem in crepīdine eius cōnstitūtus dēspexerit: | 12 | |
nōn est hoc timor, sed nātūrālis affectiō inexpugnābilis ratiōnī. | 12 | |
Itaque fortēs quīdam et parātissimī fundere suum sanguinem aliēnum vidēre nōn possunt; | 12 | |
quīdam ad vulneris novī, quīdam ad veteris et pūrulentī tractātiōnem īnspectiōnemque succīdunt ac linquuntur animō; | 12 | |
aliī gladium facilius recipiunt quam vident. | 12 | |
Sēnsī ergō, ut dīcēbam, quandam nōn quidem perturbātiōnem, sed mūtātiōnem: | 12 | |
rūrsus ad prīmum cōnspectum redditae lūcīs alacritās rediit incōgitāta et iniussa. | 12 | |
Illud deinde mēcum loquī coepī, quam ineptē quaedam magis aut minus timērēmus, cum omnium īdem fīnis esset. | 12 | |
Quid enim interest utrum suprā aliquem vigilārium ruat an mōns? | 12 | |
nihil inveniēs. | 12 | |
Erunt tamen quī hanc ruīnam magis timeant, quamvīs utrāque mortifera aequē sit; | 12 | |
adeō nōn effectū, sed efficientiā timor spectat. | 12 | |
Nunc mē putās dē Stōicīs dīcere, quī exīstimant animam hominis magnō pondere extrītī permanēre nōn posse et statim spargī, quia nōn fuerit illī exitus līber? | 12 | |
Ego vērō nōn faciō: | 12 | |
quī hoc dīcunt videntur mihi errāre. | 12 | |
Quōmodo fulminī, etiam cum lātissimē percussit ac fulsit, per exiguum forāmen est reditus, sīc animō, quī adhūc tenuior est igne, per omne corpus fugā est. | 12 | |
Itaque dē illō quaerendum est, an possit immortālīs esse. | 12 | |
Hoc quidem certum habē: | 12 | |
sī superstes est corporī, opterī illum nūllō genere posse, propter quod nōn perit quoniam nūlla immortālitās cum exceptiōne est, nec quicquam noxium aeternō est. | 12 | |
Valē. | 12 | |
Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit; | 12 | |
memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit. | 12 | |
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum vitae beatae hanc persuasionem unum bonum esse quod honestum est? | 12 | |
Nam qui alia bona iudicat in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit: | 12 | |
qui omne bonum honesto circumscripsit intra se felix est. | 12 | |
Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliqua sparsis infamia tristis; | 12 | |
illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae; | 12 | |
non deerit quem repulsa distorqueat; | 12 | |
erunt quos ipse honor vexet. | 12 | |
Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum quam exspectatio mortis exagitat undique impendens; | 12 | |
nihil enim est unde non subeat. | 12 | |
Itaque, ut in hostili regione versantibus, huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; | 12 | |
nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur. | 12 | |
Occurrent acti in exsilium et evoluti bonis; | 12 | |
occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitis inopes; | 12 | |
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse. | 12 | |
Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. | 12 | |
Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, ita nos non ad ictum tantum exagitamur sed ad crepitum. | 12 | |
Non potest ergo quisquam beatus esse qui huic se opinioni credidit. | 12 | |
Non enim beatum est nisi quod intrepidum; | 12 | |
inter suspecta male vivitur. | 12 | |
Quisquis se multum fortuitis dedit ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit: | 12 | |
una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse. | 12 | |
Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec quae a fortuna sparguntur sinum expandit et sollicitus missilia eius exspectat. | 12 | |
Ex quibus quaedam aliud agentibus inciderunt, quaedam, quia nimis captabantur, amissa et dum avide rapiuntur expulsa sunt: | 12 | |
nulli vero, etiam cui rapina feliciter cessit, gaudium rapti duravit in posterum. | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.