audio
audio
transcription
string
speaker
int64
ingēns negōtium in manibus est.
12
Quid agam?
12
mors mē sequitur, fugit vīta.
12
Adversus haec mē docē aliquid;
12
effice ut ego mortem nōn fugiam, vīta mē nōn effugiat.
12
Exhortāre adversus difficilia, dē aequanimitāte adversus inēvītābilia;
12
angustiās temporis meī laxa.
12
Docē nōn esse positum bonum vītae in spatiō eius sed in ūsū posse fierī, immō saepissimē fierī, ut quī diū vīxit parum vīxerit.
12
Dīc mihi dormītūrō 'potes nōn expergīscī';
12
dīc experrēctō 'potes nōn dormīre amplius'.
12
Dīc exeuntī 'potes nōn revertī';
12
dīc redeuntī 'potes nōn exīre'.
12
Errās sī in nāvigātiōne tantum exīstimās minimum esse quō ā morte vīta dīdūcitur:
12
in omnī locō aequē tenue intervāllum est.
12
Nōn ubīque sē mors tam prope ostendit:
12
ubīque tam prope est.
12
Hās tenebrās discute, et facilius ea trādēs ad quae praeparātūs sum.
12
Docilēs nātūra nōs ēdidit, et ratiōnem dedit imperfectam, sed quae perficī posset.
12
Dē iūstitiā mihi, dē pietāte disputā, dē frūgālitāte, dē pudīcitiā utrāque, et illa cui aliēnī corporis abstinentiā est, et hāc cui suī cūra.
12
Sī mē nōluerīs per dēvia dūcere, facilius ad id quō tendō perveniam;
12
nam, ut ait ille tragicus, 'vēritātis simplex ōrātiō est', ideōque illam implicārī nōn oportet;
12
nec enim quicquam minus convenit quam subdola ista calliditās animīs magnā cōnantibus.
12
Valē.
12
Quōmodo quisque potest, mī Lūcīlī:
12
quās posterō diē quam attigeram relīquī, locum ob hōc dēvītandum, cum habeat quāsdam nātūrālēs dōtēs, quia illum sibi celebrandum luxuria dēsūmpsit.
12
'Quid ergō?
12
ūllī locō indīcendum est odium?
12
' Minimē;
12
sed quemadmodum aliqua vestis sapientī ac probō virō magis convenit quam aliquā, nec ūllum colōrem ille ōdit sed aliquem parum putat aptum esse frūgālitātem professō, sīc regiō quoque est quam sapiēns vir aut ad sapientiam tendēns dēclīnet tamquam aliēnam bonīs mōribus.
12
Itaque dē sēcessū cōgitāns numquam Canōpum ēliget, quamvīs nēminem Canōpus esse frūgī vetet, nē Bāiās quidem:
12
dēversōrium vitiōrum esse coepērunt.
12
Illīc sibi plūrimum luxuriā permittit, illīc, tamquam aliquā licentia dēbeātur locō, magis solvitur.
12
Nōn tantum corporī sed etiam mōribus salūbrem locum ēligere dēbēmus;
12
quemadmodum inter tortōrēs habitāre nōlim, sīc nē inter popīnās quidem.
12
Vidēre ēbriōs per lītora errantēs et comessatiōnēs nāvigantium et symphōniārum cantibus strepentēs lacūs et alia quae velut solūtā lēgibus luxuriā nōn tantum peccat sed pūblicat, quid necesse est?
12
Id agere dēbēmus ut irrītāmenta vitiōrum quam longissimē profugiāmus;
12
indūrandus est animus et ā blandīmentīs voluptātum procul abstrahendus.
12
Ūna Hannibalem hīberna solvērunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum ēnervāvērunt fōmenta Campāniae:
12
armīs vīcit, vitiīs victus est.
12
Nōbīs quoque mīlitandum est, et quidem genere mīlitiae quō numquam quiēs, numquam ōtium datur:
12
dēbellandae sunt in prīmīs voluptātēs, quae, ut vidēs, saeva quoque ad sē ingenia rapuērunt.
12
Sī quis sibi prōposuerit quantum operis aggressus sit, sciet nihil dēlicātē, nihil molliter esse faciendum.
12
Quid mihi cum istīs calentibus stāgnīs?
12
quid cum sūdātōriīs, in quae siccus vapor corpora exhausūrus inclūditur?
12
omnis sūdor per labōrem exeat.
12
Sī facerēmus quod fēcit Hannibal, ut interruptō cursū rērum omissōque bellō fovendīs corporibus operam darēmus, nēmō nōn intempestīvam dēsidiam, victōrī quoque, nēdum vincentī, perīculōsam, meritō reprehenderet:
12
minus nōbīs quam illīs Pūnica signa sequentibus licet, plūs perīculī restat cēdentibus, plūs operis etiam persevērantibus.
12
Fortūna mēcum bellum gerit:
12
nōn sum imperāta factūrus;
12
iugum nōn recipiō, immō, quod maiōre virtūte faciendum est, excutiō.
12
Nōn est ēmolliendus animus:
12
sī voluptātī cesserō, cēdendum est dolōrī, cēdendum est labōrī, cēdendum est paupertātī;
12
idem sibi in mē iūris esse volet et ambitiō et īra;
12
inter tot affectūs distrahar, immō discerpar.
12
Lībertās prōposita est;
12
ad hoc praemium labōrātur.
12
Quae sit lībertās quaeris?
12
Nūllī reī servīre, nūllī necessitātī, nūllīs cāsibus, fortūnam in aequum dēdūcere.
12
Quō diē illam intellēxerō plūs posse, nīl poterit:
12
ego illam feram, cum in manū mors sit?
12
Hīs cōgitātiōnibus intentum loca sēria sānctaque ēligere oportet;
12
effēminat animōs amoenitās nimia, nec dubiē aliquid ad corrumpendum vigōrem potest regiō.
12
Quamlibet viam iūmenta patiuntur quōrum dūrāta in asperō ungula est:
12
in mollī palūstrīque pāscuō sagīnāta cito subteruntur.
12
Et fortior mīles ex cōnfragōsō venit:
12
sēgnis est urbānus et verna.
12
Nūllum labōrem recūsant manūs quae ad arma ab arātrō trānsferuntur:
12
in prīmō dēficit pulvere ille ūnctus et nitidus.
12
Sevērior locī disciplīna firmat ingenium aptumque magnīs cōnātibus reddit.
12
Līternī honestius Scīpiō quam Baīs exulābat:
12
ruīna eiusmodī nōn est tam molliter collocanda.
12
Illī quoque ad quōs prīmōs fortūna populī Rōmānī pūblicās opēs trānstulit, Gaius Marius et Cnaeus Pompēius et Caesar, exstrūxērunt quidem vīllās in regiōne Baiānā, sed illās imposuērunt summīs iugīs montium:
12
vidēbātur hoc magis mīlitāre, ex ēditō speculārī lātē longēque subiecta.
12
Aspice quam positiōnem ēlēgerint, quibus aedificia excitāverint locīs et quālia:
12
sciēs nōn vīllās esse sed castra.
12
Habitātūrum tū putās umquam fuisse illīc Mārcī Catōnem, ut praenāvigantēs adulterās dīnumerāret et tot genera cumbarum variīs colōribus picta et fluvitantem tōtō lacū rosam, ut audīret canentium nocturna convīcia?
12
nōnne ille manēre intrā vallum māluisset, quod in ūnam noctem manū suā ipse dūxisset?
12
Quidnī māllet, quisquis vir est, somnum suum classicō quam symphōniā rumpī?
12
Sed satis diū cum Baīs lītigāvimus, numquam satis cum vitiīs, quae, ōrō tē, Lūcīlī, persequere sine modō, sine fīne;
12
nam illīs quoque nec fīnis est nec modus.
12
Prōice quaecumque cor tuum laniant, quae sī aliter extrahī nequīrent, cor ipsum cum illīs reveliendum erat.
12
Voluptātēs praecipuē exturbā et invīsissimās habē:
12
latrōnum mōre, quōs 'philêtas' Aegyptiī vocant, in hōc nōs amplectuntur, ut strangulent.
12
Valē.
12
Senecā Lūcīliō suō salūtem.
12
Ā gestātiōne cum maximē veniō, nōn minus fatīgātus quam sī tantum ambulāssem quantum sēdī;
12
labor est enim et diū ferrī, ac nesciō an eō maior quia contrā nātūram est, quae pedēs dedit ut per nōs ambulārēmus, oculōs ut per nōs vidērēmus.
12
Dēbilitātem nōbīs indīxēre dēliciae, et quod diū nōluimus posse dēsīmus.
12
Mihi tamen necessārium erat concutere corpus, ut, sīve bīlis īnsēderat faucibus, discuterētur, sīve ipse ex aliquā causā spīritus dēnsior erat, extenuāret illum iactātiō, quam prōfuisse mihi sēnsī.
12
Ideō diūtius vehī persevērāvī invītante ipsō lītore, quod inter Cūmās et Servīlī Vatiae vīllam curvātur et hinc marī, illinc lacū velut angustum iter clūditur.
12
Erat autem ā recentī tempestāte spissum;
12
flūctus enim illud, ut scīs, frequēns et concitātus exaequat, longior tranquillitās solvit, cum harēnīs, quae ūmōre alligantur, sūcus abscessit.
12
Ex cōnsuētūdine tamen meā circumspicere coepī an aliquid illīc invenīrem quod mihi posset bonō esse, et dērēxī oculōs in vīllam quae aliquandō Vatiae fuit.
12
In hāc ille praetōrius dīves, nūlla aliā rē quam ōtiō nōtus, cōnsenuit, et ob hōc ūnum fēlīx habēbātur.
12
Nam quotiēns aliquōs amīcitiae Asiniī Gallī, quotiēns Seiānī odium, deinde amor merserat — aequē enim offendisse illum quam amāsse perīculōsum fuit —, exclāmābant hominēs, ‘ō Vatia, sōlus scīs vīvere’.
12
At ille latēre sciēbat, nōn vīvere;
12
multum autem interest utrum vīta tua ōtiōsa sit an ignāva.
12
Numquam aliter hanc vīllam Vatiā vīvō praeterībam quam ut dīcerem, ‘Vatia hīc situs est’.
12
Sed adeō, mī Lūcīlī, philosophia sacrum quiddam est et venerābile ut etiam sī quid illī simile est mendāciō placeat.
12
Ōtiōsum enim hominem sēductum exīstimat vulgus et sēcūrum et sē contentum, sibi vīventem, quōrum nihil ūllī contingere nisi sapientī potest.
12