audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Itaque prudentissimus quisque, cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare. | 12 | |
Nemo manum conserit cum recedente, nemo exeuntem ferit: | 12 | |
circa praemium rixa est. | 12 | |
Idem in his evenit quae fortuna desuper iactat: | 12 | |
aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus; | 12 | |
nimis tarde nobis mitti videntur quae cupiditates nostras irritant, ad paucos perventura, exspectata omnibus; | 12 | |
ire obviam cadentibus cupimus; | 12 | |
gaudemus si quid invasimus invadendique aliquos spes vana delusit; | 12 | |
vilem praedam magno aliquo incommodo luimus aut [de] fallimur. | 12 | |
Secedamus itaque ab istis ludis et demus raptoribus locum; | 12 | |
illi spectent bona ista pendentia et ipsi magis pendeant. | 12 | |
Quicumque beatus esse constituet, unum esse bonum putet quod honestum est; | 12 | |
nam si ullum aliud existimat, primum male de providentia iudicat, quia multa incommoda iustis viris accidunt, et quia quidquid nobis dedit breve est et exiguum si compares mundi totius aevo. | 12 | |
Ex hac deploratione nascitur ut ingrati divinorum interpretes simus: | 12 | |
querimur quod non semper, quod et pauca nobis et incerta et abitura contingant. | 12 | |
Inde est quod nec vivere nec mori volumus: | 12 | |
vitae nos odium tenet, timor mortis. | 12 | |
Natat omne consilium nec implere nos ulla felicitas potest. | 12 | |
Causa autem est quod non pervenimus ad illud bonum immensum et insuperabile ubi necesse est resistat voluntas nostra quia ultra summum non est locus. | 12 | |
Quaeris quare virtus nullo egeat? | 12 | |
Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia; | 12 | |
nihil non illi magnum est quod satis. | 12 | |
Ab hoc discede iudicio: | 12 | |
non pietas constabit, non fides, multa enim utramque praestare cupienti patienda sunt ex iis quae mala vocantur, multa impendenda ex iis quibus indulgemus tamquam bonis. | 12 | |
Perit fortitudo, quae periculum facere debet sui; | 12 | |
perit magnanimitas, quae non potest eminere nisi omnia velut minuta contempsit quae pro maximis vulgus optat; | 12 | |
perit gratia et relatio gratiae si timemus laborem, si quicquam pretiosius fide novimus, si non optima spectamus. | 12 | |
Sed ut illa praeteream, aut ista bona non sunt quae vocantur aut homo felicior deo est, quoniam quidem quae cara nobis sunt non habet in usu deus; | 12 | |
nec enim libido ad illum nec epularum lautitia nec opes nec quicquam ex his hominem inescantibus et vili voluptate ducentibus pertinet. | 12 | |
Ergo aut credibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt. | 12 | |
Adice quod multa quae bona videri volunt animalibus quam homini pleniora contingunt. | 12 | |
Illa cibo avidius utuntur, venere non aeque fatigantur; | 12 | |
virium illis maior est et aequabilior firmitas: | 12 | |
sequitur ut multo feliciora sint homine. | 12 | |
Nam sine nequitia, sine fraudibus degunt; | 12 | |
fruuntur voluptatibus, quas et magis capiunt et ex facili, sine ullo pudoris aut paenitentiae metu. | 12 | |
Considera tu itaque an id bonum vocandum sit quo deus ab homine vincitur. | 12 | |
Summum bonum in animo contineamus: | 12 | |
obsolescit si ab optima nostri parte ad pessimam transit et transfertur ad sensus, qui agiliores sunt animalibus mutis. | 12 | |
Non est summa felicitatis nostrae in carne ponenda: | 12 | |
bona illa sunt vera quae ratio dat, solida ac sempiterna, quae cadere non possunt, ne decrescere quidem ac minui. | 12 | |
Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas [quidem] in illis boni non est; | 12 | |
itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. | 12 | |
Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes, et sint apud nos, sed ita ut meminerimus extra nos esse; | 12 | |
etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se attollere debeat. | 12 | |
Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere quod ipse non fecit? | 12 | |
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. | 12 | |
Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. | 12 | |
Quisquis illa sine ratione possedit non diu tenuit; | 12 | |
ipsa enim se felicitas, nisi temperatur, premit. | 12 | |
Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur, et, ut deseratur, affligitur. | 12 | |
Paucis deponere felicitatem molliter licuit: | 12 | |
ceteri cum iis inter quae eminuere labuntur, et illos degravant ipsa quae extulerant. | 12 | |
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis ac parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget, nec umquam immodica durarunt nisi illa moderatrix ratio compescuit. | 12 | |
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt, et quidquid virtute partum erat intemperantia corruit. | 12 | |
Adversus hos casus muniendi sumus. | 12 | |
Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est: | 12 | |
intus instruamur; | 12 | |
si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest. | 12 | |
Quod sit hoc instrumentum scire desideras? | 12 | |
Nihil indignetur sibi accidere sciatque illa ipsa quibus laedi videtur ad conservationem universi pertinere et ex iis esse quae cursum mundi officiumque consummant; | 12 | |
placeat homini quidquid deo placuit; | 12 | |
ob hoc ipsum se suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit. | 12 | |
Ama rationem! | 12 | |
huius te amor contra durissima armabit. | 12 | |
Feras catulorum amor in venabula impingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas; | 12 | |
iuvenilia nonnumquam ingenia cupido gloriae in contemptum tam ferri quam ignium misit; | 12 | |
species quosdam atque umbra virtutis in mortem voluntariam trudit: | 12 | |
quanto his omnibus fortior ratio est, quanto constantior, tanto vehementius per metus ipsos et pericula exibit. | 12 | |
'Nihil agitis' inquit 'quod negatis ullum esse aliud honesto bonum. | 12 | |
non faciet vos haec munitio tutos a fortuna et immunes. | 12 | |
Dicitis enim inter bona esse liberos pios et bene moratam patriam et parentes bonos. | 12 | |
Horum pericula non potestis spectare securi: | 12 | |
perturbabit vos obsidio patriae, liberorum mors, parentum servitus. | 12 | |
' Quid adversus hos pro nobis responderi soleat ponam; | 12 | |
deinde tunc adiciam quid praeterea respondendum putem. | 12 | |
Alia condicio est in iis quae ablata in locum suum aliquid incommodi substituunt: | 12 | |
tamquam bona valetudo vitiata in malam transfert; | 12 | |
acies oculorum exstincta caecitate nos afficit; | 12 | |
non tantum velocitas perit poplitibus incisis, sed debilitas pro illa subit. | 12 | |
Hoc non est periculum in iis quae paulo ante rettulimus. | 12 | |
Quare? | 12 | |
si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit. | 12 | |
Deinde non amicorum illic aut liberorum interitus sed corporum est. | 12 | |
Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; | 12 | |
quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. | 12 | |
Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. | 12 | |
Quid sit quaeris? | 12 | |
quod illos quoque bonos fecerat, virtus. | 12 | |
Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit, sola satis est; | 12 | |
omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. | 12 | |
Quid refert an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons ex quo fluxerat salvus est? | 12 | |
Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; | 12 | |
ergo ne meliorem quidem. | 12 | |
Non facit adiectio amicorum sapientiorem, non facit stultiorem detractio; | 12 | |
ergo nec beatiorem aut miseriorem. | 12 | |
Quamdiu virtus salva fuerit, non senties quidquid abscesserit. | 12 | |
'Quid ergo? | 12 | |
non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus? | 12 | |
' Quidni non sit? | 12 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.