audio
audio
transcription
string
speaker
int64
heu miserē exagitāns immītī corde furōrēs sānctē puer, cūrīs hominum quī gaudia miscēs, quaeque regis Golgōs quaeque Īdalium frondōsum, quālibus incēnsam iactāstis mente puellam flūctibus, in flāvō saepe hospite suspīrantem!
43
quantōs illa tulit languentī corde timōrēs!
43
quantō saepe magis fulgōre expalluit aurī, cum saevum cupiēns contrā contendere mōnstrum aut mortem appeteret Thēseus aut praemia laudis!
43
nōn ingrāta tamen frūstrā mūnuscula dīvīs prōmittēns tacitō succēpit vōta labellō.
43
inde pedem sospes multa cum laude reflexit errābunda regēns tenuī vestīgia fīlō, nē labyrinthēīs ē flexibus ēgredientem tēctī frūstrārētur inobservābilis error.
43
dīva quibus retinēns in summīs urbibus arcēs ipsa levī fēcit volitantem flāmine currum, pīnea coniungēns īnflexae texta carīnae.
69
illa rudem cursū prīmā imbuit Amphītrītēn;
69
quae simul ac rōstrō ventōsum prōscidit aequor tortaque rēmigiō spūmīs incānuit unda, ēmersēre frētī candentī ē gurgite vultūs aequoreae mōnstrum Nēreidēs admīrantēs.
69
illa, atque alia, vīdērunt lūce marīnās mortālēs oculīs nūdātō corpore Nymphās nūtrīcum tenus exstantēs ē gurgite cānō.
69
tum Thetidis Peleus incēnsus fertur amōre, tum Thetis hūmānōs nōn dēspexit hymenaeōs, tum Thetidī pater ipse iugandum Pelea sēnsit.
69
ō nimis optātō saeclōrum tempore nātī hērōēs, salvēte, deum genus!
69
ō bona mātrum prōgeniēs, salvēte iter.
69
vōs ego saepe, meō vōs carmine compellābō.
69
tēque adeō eximiē taedīs fēlīcibus auctē, Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suōs dīvum genitor concessit amōrēs;
69
tenē Thetis tenuit pulcerrima Nērēīne?
69
tenē suam Tēthys concessit dūcere neptem, Ōceanusque, marī tōtum quī amplectitur orbem?
69
'hās postquam maestō profūdit pectore vōcēs, supplicium saevīs ecēns ānxia factīs, annuit invictō caelestum nūmine rēctor;
43
quō mōtū tellūs atque horrida contremuērunt aequora concussitque micantia sīdera mundus.
43
ipse autem caecā mentem cālīgine Thēseus cōnsitus oblītō dīmīsit pectore cūncta, quae mandāta prius cōnstantī mente tenēbat, dulcia nec maestō sustollēns signa parentī sospitem Erechthēum sē ostendit vīsere portum.
43
namque ferunt ōlim, classī cum moenia dīvae linquentem gnātum ventīs concrēderet Aegēus, tālia complexum iuvenī mandāta dedisse:
43
quod tibi sī sānctī concesserit incola Itōnī, quae nostrum genus ac sēdēs dēfendere Erecthēī annuit, ut taurī respergās sanguine dextram, tum vērō facitō ut memorī tibi conditā corde haec vigeant mandāta, nec ūlla oblitteret aetās;
43
ut simul ac nostrōs invīsent lūmina collis, fūnestam antennae dēpōnant undique vestem, candidaque intortī sustollant vēla rudentēs, quam prīmum cernēns ut laeta gaudia mente agnōscam, cum tē reducem aetās prōspera sistet.
43
' haec mandāta prius cōnstantī mente tenentem Thēsēā ceu pulsae ventōrum flāmine nūbēs aereum niveī montis liquēre cacūmen.
43
at pater, ut summā prōspectum ex arce petēbat, ānxia in assiduōs absūmēns lūmina flētūs, cum prīmum īnfectī cōnspexit lintea vēlī, praecipitem sēsē scopulōrum ē vertice iēcit, āmissum crēdēns immītī Thēsēa fātō.
43
sīc fūnesta domus ingressūs tēcta paternā morte ferōx Thēseus, quālem Mīnōidī lūctum obtulerat mente immemorī, tālem ipse recēpit.
43
quae tum prōspectāns cēdentem maestā carīnam multiplicēs animō volvēbat saucia cūrās.
43
Ille mī pār esse deō vidētur, ille, sī fās est, superāre dīvōs, quī sedēns adversus identidem tē spectat et audit dulce rīdentem, miserō quod omnīs ēripit sēnsūs mihi:
24
nam simul tē, Lesbia, aspexī, nihil est super mī vōcis in ōre.
24
lingua sed torpet, tenuīs sub artūs flamma dēmānat, sonitū suōpte tintinant aurēs gemina, teguntur lūmina nocte.
24
ōtium, Catulle, tibi molestum est:
24
ōtium et rēgēs prius et beātās perdidit urbēs.
24
'sīcine mē patriīs āvectam, perfide, ab ārīs perfide, dēsertō līquistī in lītore, Theseu?
43
sīcine discēdēns neglēctō nūmine dīvum, immemor ā! dēvōta domum periūria portās?
43
nūllane rēs potuit crūdēlis flectere mentīs cōnsilium?
43
tibi nūlla fuit clēmentiā praestō, immīte ut nostrī vellet miserēscere pectus?
43
at nōn haec quondam blanda prōmissa dedistī vōce mihi, nōn haec miserae spērāre iubēbās, sed cōnūbia laeta, sed optātōs hymenaeōs, quae cūncta aerēiī discerpunt irrita ventī.
43
nunc iam nūllā virō iūrantī fēmina crēdat, nūlla virī spēret sermōnēs esse fidēlēs;
43
quis dum aliquid cupiēns animus praegestit apīscī, nīl metuunt iūrāre, nihil prōmittere parcunt:
43
sed simul ac cupidae mentis satiāta libīdō est, dicta nihil metuēre, nihil periūria cūrant.
43
certē ego tē in mediō versantem turbine lētī ēripuī, et potius germānum āmittere crēvī, quam tibi fallācī suprēmō in tempore dēssem.
43
prō quō dīlacerandā ferīs dabor ālitibusque praeda, neque iniacta tumulābor mortua terra.
43
quaenam tē genuit sōla sub rūpe leaena, quod mare conceptum spūmantibus exspuit undīs, quae Syrtīs, quae Scyllā rapāx, quae vastā Carybdīs, tālia quī reddis prō dulcī praemia vītā?
43
sī tibi nōn cordī fuerant cōnūbia nostra, saeva quod horrēbās prīscī praecepta parentis, attamen in vestrās potuistī dūcere sēdēs, quae tibi iūcundō famulārer servā labōre, candidā permulcēns liquidīs vestīgia lymphīs, purpureave tuum cōnsternēns veste cubīle.
43
sed quid ego ignārīs nēquīquam conquerar aurīs, externāta mālō, quae nūllīs sēnsibus auctae nec missās audīre queunt nec reddere vōcēs?
43
ille autem prope iam mediīs versātur in undīs, nec quisquam appāret vacuā mortālīs in algā.
43
sīc nimis īnsultāns extrēmō tempore saeva fors etiam nostrīs invīdit questibus aurīs.
43
"O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen, Opis carissime nato, accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, veridicum oraclum: sed uos, quae fata sequuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, quae tibi flexanimo mentem perfundat amore, languidulosque paret tecum coniungere somnos, leuia substernens robusto bracchia collo.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Nulla domus tales umquam contexit amores, nullus amor tali coniunxit foedere amantes, qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Nascetur vobis expers terroris Achilles, hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, qui persaepe vago victor certamine cursus flammea praeuertet celeris vestigia ceruae.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Non illi quisquam bello se conferet heros, cum Phrygii Teucro manabunt sanguine Troicaque obsidens longinquo moenia bello, periuri Pelopis vastabit tertius heres.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a uertice crinem, putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Namque velut densas praecerpens messor aristas sole sub ardenti flauentia demetit arua, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum aceruis alta tepefaciet permixta flumina caede.
43
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coaceruatum aggere bustum excipiet niveos perculsae virginis artus.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis urbis Dardaniae Neptunia solvere uincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra;
43
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum summisso poplite corpus.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Quare agite optatos animi coniungite amores.
43
accipiat coniunx felici foedere diuam, dedatur cupido iam dudum nupta marito.
43
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo, anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes.
43
Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
43
Ōdī et amō.
29
quārē id faciam, fortasse requīris.
29
nesciō, sed fierī sentiō et excrucior.
29
Quaeris, quot mihi basiātiōnēs tuae, Lesbia, sint satis superque.
44
quam magnus numerus Libyssae harēnae lasarpīciferīs iacet Cȳrēnīs ōrāclum Iovis inter aestuōsī et Battī veteris sacrum sepulcrum;
44
aut quam sīdera multa, cum tacet nox, fūrtīvōs hominum vident amōrēs:
44
tam tē bāsia multa bāsiāre vēsānō satīs et super Catullō est, quae nec pernumerāre cūriōsī possint nec mala fascināre linguā.
44
Verānī, omnibus ē meīs amīcīs antistāns mihi mīlibus trecentīs, vēnistīne domum ad tuōs penātēs frātrēsque ūnanimōs ānumque mātrem?
72
vēnistī. ō mihi nūntiī beātī!
72
vīsam tē incolumem audiamque Hibērum nārrantem loca, facta nātiōnēs, ut mōs est tuus, applicānsque collum iūcundum os oculōsque suāviābor.
72
ō quantum est hominum beātiōrum, quid mē laetius est beātiusve?
72
nāscētur vōbīs expers terrōris Achillēs, hostibus haud tergō, sed fortī pectore nōtus, quī persaepe vagō victor certāmine cursus flammea praevertet celerīs vestīgia cervae.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
nōn illī quisquam bellō sē cōnferet hērōs, cum Phrygiī Teucrō mānābunt sanguine Trōicaque obsīdēns longinquō moenia bellō, periūrī Pelopis vastābit tertius hērēs.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
illīus ēgregiās virtūtēs clāraque facta saepe fatēbuntur gnātōrum in fūnere mātrēs, cum incultum cānō solvent ā vertice crīnem, putridaque īnfirmīs variābunt pectora palmīs.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
namque velut dēnsās praecerpēns messor aristās sōle sub ārdentī flāventia dēmētit arua, Troiugēnum īnfēstō prōsternet corpora ferrō.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
testis erit magnīs virtūtibus unda Scamandrī, quae passim rapidō diffunditur Hellēspontō, cuius iter caesīs angustāns corporum acervīs alta tepefaciet permixta flūmina caede.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
dēnique testis erit mortī quoque reddita praeda, cum teres excelsō coaceruātum aggere bustum excipiet niveōs perculsae virginis artūs.
31
currite dūcentēs subtegmina, currite, fūsī.
31
nam simul ac fessīs dederit fors cōpiam Achīvīs urbis Dardaniae Neptūnia solvere vincla, alta Polyxeniā madefient caede sepulcra;
31
quae, velut ancipitī succumbēns victimā ferrō, prōiciet truncum summissō poplite corpus.
31
quae postquam cupidē spectandō Thessala pūbēs explēta est, sānctīs coepit dēcēdere dīvīs.
43
sīc tum vestibulī linquentēs rēgia tēcta ad sē quisque vagō passim pede discēdēbant.
43
quōrum post abitum prīnceps ē vertice Pēlēī advēnit Chīrōn portāns siluestria dōna:
43
nam quōscumque ferunt campī, quōs Thessala magnīs montibus ōra creat, quōs propter flūminis undās aura parit flōrēs tepidī fēcunda Favōnī, hōs indistīnctīs plexōs tulit ipse corōllīs, quō permulsa domus iūcundō rīsit odōre.
43