audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Hoc autem, cārissime, in reī vēritāte sciās, quoniam istī Chrīstiānī ‘fīliī Chrīstī’ vocātī sunt; | 5 | |
et, prophētārum ōre, ‘fīliī adoptiōnis et prōmissiōnis,’ et, secundum apostolum, ‘hērēdēs Chrīstī’ sunt, quibus Chrīstus hērēditātēs reprōmissās iam dōnāvit, dīcendō per prophētās: | 5 | |
‘Ā sōlis ortū usque ad occāsum erunt terminī vestrī, et nēmō stābit contrā vōs. | 5 | |
Istī omnēs vēnērunt in obsidiōnem Antiochīae, ad dispergendum Francōrum collēgium. | 5 | |
Et cum appropinquāssent urbī, vēnit obviam illīs Sensadolus fīlius Cassiānī ammiraliī Antiochīae, et continuō cucurrit ad Curbaram lacrimābiliter rogāns eum et dīcēns: | 5 | |
“Invictissime prīnceps, tē supplex precor, quātinus modo mihi succurrās, quoniam Francī undique obsident mē in Antiochēnō oppidō, urbemque in suō tenent imperiō; | 5 | |
nōsque aliēnāre ā regiōne Romāniae sīve Syriae, adhūc autem et Chorosānī, cupiunt. | 5 | |
Omnia patrāvēre quae voluērunt: patrem occīdere meum; | 5 | |
nihil aliud superest nisi ut mē et tē et omnēs aliōs ex genere nostrō interficiant. | 5 | |
Ego namque iamdūdum tuum exspectō auxilium, ut mihi succurrās in hōc perīculō. | 5 | |
Tandem, trīduānīs explētīs iēiūniīs, et prōcessiōnibus celebrātīs ab ūnā ecclēsiā in aliam, dē peccātīs suīs cōnfessī sunt et absolūtī, fidēliterque corporī et sanguinī Chrīstī commūnicāvērunt, datīsque eleemosynīs, fēcērunt celebrārī missās. | 5 | |
Deinde stabilītae sunt sex aciēs, ex eīs intrā cīvitātem. | 5 | |
In prīmā vērō aciē, in prīmō vidēlicet capite, fuit Hugō Magnus, cum Francigenīs et Flandrensī comite. | 5 | |
In secundā, dux Godefridus cum suō exercitū. | 5 | |
In tertiā vērō fuit Rotbertus Nortmannus cum suīs mīlitibus. | 5 | |
In quārtā fuit Podiensis epīscopus, portāns sēcum lanceam Salvātōris cum suā gente, et cum exercitū Raimundī comitis Sānctī Egidīī; | 5 | |
quī remānsit sūrsum cūstōdīre castellum, prō timōre Turcōrum, nē dēscenderent in cīvitātem. | 5 | |
In quīntā aciē fuit Tancredus, cum suā gente. | 5 | |
In sextā fuit Boamundus, cum suā mīlitiā. | 5 | |
Epīscopī nostrī et presbyterī et clēricī ac monachī, sacrīs vestibus indūtī, nōbīscum exiērunt cum crucibus, ōrantēs et dēprecantēs Dominum, ut nōs salvōs faceret et cūstōdīret, et ab omnibus malīs ēriperet. | 5 | |
Aliī stābant super mūrum portae, tenentēs sacrās crucēs in manibus suīs, signandō et benedīcendō nōs. | 5 | |
Ita nōs, ōrdinātī et signō crucis prōtēctī, exīvimus per portam quae est ante machomāriam. | 5 | |
Reversus est itaque Curbaram ad suum exercitum; | 5 | |
et prōtinus Turcī, dēlūdentēs Francōrum collēgium, dētulērunt ante cōnspectum Curbaram quendam vīlissimum ēnsem rūbīgine tēctum, et dēterrimum arcum ligneum, et lanceam nimis inūtilem, quae abstulerant nūper pauperibus peregrīnīs; | 5 | |
dīxēruntque: | 5 | |
“Ecce arma, quae attulērunt Francī obviam nōbīs ad pugnam. | 5 | |
” Tunc Curbaram coepit surrīdēre, palam dīcēns omnibus: | 5 | |
“Haec sunt arma bellica et nitida, quae attulērunt Chrīstiānī super nōs in Asiam, quibus putant nōs et cōnfīdunt expellere ultrā cōnfīnia Chorosāniae, et dēlēre omnia nostra, ultrā Amāzonia flūmina; | 5 | |
quī prōpulērunt omnēs parentēs nostrōs ā Romāniā et Antiochiā urbe rēgiā, quae est honōrābile caput tōtīus Syriae? | 5 | |
Turcī vērō tremefactī arripuērunt fugam, nostrīque illōs persequēbantur iuxtā tentōria. | 5 | |
Itaque mīlitēs Chrīstī magis amābant persequī illōs quam ūlla spolia quaerere. | 5 | |
Et persecūtī sunt eōs usque ad pontem Farreum, ac deinde usque ad castellum Tancredī. | 5 | |
Illī vērō dīmīsērunt ibi pāpiliōnēs suōs, et aurum, et argentum, multaque ōrnāmenta, ovēs quoque et bovēs, equōs et mūlōs, camēlōs et asinōs, frūmentum et vīnum, farīnam et alia multa quae nōbīs erant necessāria. | 5 | |
Tertiā vērō diē armāvit sē Curbaram et maxima pars Turcōrum cum eō, vēnēruntque ad cīvitātem ex illā parte in quā erat castrum. | 5 | |
Nōs autem, putantēs resistere posse illīs, parāvimus bellum contrā eōs. | 5 | |
Sed tam magna fuit virtūs illōrum quod nequīvimus illīs resistere, sīcque coāctī, intrāvimus in cīvitātem, quibus fuit tam mīrābiliter arta et angusta porta, ut illīc fuerint multī mortuī oppressiōne aliōrum. | 5 | |
Intereā aliī pugnābant extrā urbem, aliī intus, in quīntā fēriā, per tōtum diem usque ad vesperam. | 5 | |
Ammiralius itaque, quī castellum cūstōdiēbat, vidēns Curbaram et omnēs aliōs fugientēs ē campō ante Francōrum exercitum, magis timuit. | 5 | |
Statim vērō cum magnā festīnātiōne petēbat Francōrum vēxilla. | 5 | |
Comes igitur Sānctī Egidīī, quī illīc astābat ante castellum, iussit eī portārī suum vēxillum. | 5 | |
Ille autem accēpit illud, et dīligenter mīsit in turrim. | 5 | |
Statim dīxērunt Longobardī, quī illīc stābant: | 5 | |
“Hoc vēxillum nōn est Boamundī. | 5 | |
” Interrogāvit ille et dīxit: | 5 | |
“Cūius est? | 5 | |
” Quī dīxērunt: | 5 | |
“Sānctī Egidīī comitis. | 5 | |
” Accessit ille, et apprehēnsō vēxillō, reddidit comitī. | 5 | |
Iterum, cum essēmus ita ut superius dīximus, vēnit sānctus Andreas rūrsus dīcēns eī: | 5 | |
“Quārē nōn abstulistī lanceam dē terrā, ut ego tibi praecēpī? | 5 | |
Sciās rēvērā, quia quīcumque hanc lanceam portāverit in bellō, numquam ab hoste superābitur. | 5 | |
” Petrus vērō continuō revēlāvit mystērium apostolī hominibus nostrīs. | 5 | |
Populus autem nōn crēdēbat, sed prohibēbat, dīcēns: | 5 | |
“Quōmodo possumus hoc crēdere? | 5 | |
” Omnīnō enim erant paventēs, et prōtinus morī putābant. | 5 | |
Accessit itaque ille, et iūrāvit hoc tōtum vērācissimum esse, quoniam eī sānctus Andreas bis in vīsiōne appāruerat eīque dīxerat: | 5 | |
“Surge, vāde, et dīc populō Deī: nē timeat, sed firmiter tōtō corde crēdat in ūnum vērum Deum; | 5 | |
eruntque ubīque vīctūrī, et īnfrā quīnque diēs mandābit eīs Dominus tālem rem, unde laetī et gāvīsī manēbunt; | 5 | |
et sī certāre voluerint, mox ut exierint ūnanimiter ad bellum, omnēs inimīcī eōrum vincentur, et nēmō stābit contrā illōs. | 5 | |
” Audientēs itaque quod inimīcī eōrum ab eīs omnīnō essent vincendī, prōtinus coepērunt sēsē vīvificāre, et cōmfortābant sē adinvicem dīcentēs: | 5 | |
“Expergīsciminī, et ēstote ubīque fortēs ac prūdentēs, quoniam in proximō erit nōbīs Deus in adiūtōrium, et erit maximum refugium populō suō, quem respicit in maerōre manentem. | 5 | |
Ipsā vērō hōrā vēnit vir venerābilis Boamundus, deditque illī suum vēxillum. | 5 | |
Ille autem illud accēpit cum magnō gaudiō; | 5 | |
et iniit pactum cum dominō Boamundō, ut pāgānī quī vellent Chrīstiānitātem recipere essent cum eō, et quī vellent abīre, sānōs et absque ūllā laesiōne abīre permitteret. | 5 | |
Cōnsēnsit ille quicquid eī ammiralius postulāvit, et continuō mīsit suōs servientēs in castellum. | 5 | |
Nōn post multōs diēs baptīzātus est ammiralius, cum illīs quī Chrīstum recognōscere māluērunt. | 5 | |
Illōs vērō, quī suās voluērunt tenēre lēgēs, fēcit dominus Boamundus condūcī in Saracēnōrum terram. | 5 | |
Hoc bellum factum est in IIII kalendās Iūliī, vigiliā apostolōrum Petrī et Paulī; | 5 | |
rēgnante dominō nostrō Iēsu Chrīstō, cui est honor et glōria in sempiterna saecula. | 5 | |
Āmēn. | 5 | |
Tertiā vērō diē postquam intrāvimus cīvitātem, eōrum praecursōrēs ante urbem praecurrērunt. | 5 | |
Exercitus autem illōrum ad pontem Farreum castramētātus est; | 5 | |
et expugāvērunt turrim, et occīdērunt omnēs quōs illīc invēnērunt; | 5 | |
et nēmō ēvāsit vīvus nisi dominus illōrum, quem invēnimus ligātum in vinculīs ferreīs, factō māiōre bellō. | 5 | |
Crāstinā vērō diē, mōtō exercitū pāgānōrum, appropinquāvērunt urbī, et castramētātī sunt inter duo flūmina, stetēruntque ibi per duōs diēs. | 5 | |
Receptō itaque castrō, Curbaram convocāvit ūnum ammiralium ex suīs, quem sciēbat vērācem, mītem et pācificum, et ait illī: | 5 | |
“Volō ut intrēs in fidēlitātem meam cūstōdīre hoc castrum, quoniam ex longissimō tempore sciō tē fidēlissimum, ideōque precor tē ut summā cautēlā hoc servēs oppidum. | 5 | |
” Cui ait ammiralius: | 5 | |
“Tibi umquam dē tālī nōllem oboedīre officiō. | 5 | |
Sed tamen hoc faciam, illō tenōre, ut sī Francī ēiēcerint vōs dē mortālī proeliō et vīcerint, eīs continuō trādam hoc castrum. | 5 | |
” Dīxitque illī Curbaram: | 5 | |
“Tam honestum et prūdentem tē cognōscō, ut omne quicquid bonī vīs agere ego cōnsentiam. | 5 | |
Armēniī et Syriānī quī habitābant in illīs partibus, audientēs nōs superāsse Turcōs, cucurrērunt ad montāneam obviantēs illīs; | 5 | |
et quantōs comprehendērunt, ex illīs interfēcērunt. | 5 | |
Nōs autem revertentēs ad cīvitātem cum magnō gaudiō, laudāvimus et benedīximus Deum, quī victōriam dedit populō suō. | 5 | |
Cui ait ille: | 5 | |
“Sī vīs, ut ex tōtō corde in tuō sim prōficuō, tibique fidēliter in hōc succurram perīculō, illud oppidum in meam trāde manum; | 5 | |
et tunc vidēbis quāliter in tuō erō prōficuō, idque faciam cūstōdīre meōs hominēs. | 5 | |
” Ait illī Sensadolus: | 5 | |
“Sī potes omnēs Francōs occīdere mihique capita eōrum trādere, tibi dabō oppidum tibique faciam hominium, et in tuā fidēlitāte cūstōdiam illud oppidum. | 5 | |
” Cui Curbaram: | 5 | |
“Nōn ita” inquit “erit; | 5 | |
sed continuō in meam manum committe castrum. | 5 | |
” Tandem volēns sīve nōlēns commīsit illī castrum. | 5 | |
Imprūdēns itaque Stephanus Carnotēnsis comes, quem omnēs nostrī māiōrēs ēlēgerant ut esset ductor nostrōrum, maximā fīnxit sē dēprimī īnfirmitāte priusquam Antiochīa esset capta, turpiterque recessit in aliud castrum, quod vocātur Alexandrēta. | 5 | |
Nōs itaque cotīdiē praestōlābāmur eum quātinus subvenīret nōbīs in adiūtōriō quī erāmus inclūsī in urbe, salūtiferō cārentēs auxiliō. | 5 | |
At ille postquam audīvit gentem Turcōrum circumcingentem et obsidentem nōs, latenter ascendit super proximam montāneam quae stābat prope Antiochīam, vīditque innumerābilia tentōria, vehementīque captus timōre recessit, fugitque festīnanter cum suō exercitū. | 5 | |
Veniēns autem in suum castrum, exspoliāvit illud, et celerī cursū retrō vertit iter. | 5 | |
Ipse autem, timēns revēlāre cōnsilium apostolī, nōluit indicāre nostrīs peregrīnīs. | 5 | |
Aestimābat autem sē vīsum vidēre. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.