audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
ūna pars īvit contrā mare, et aliī stetērunt illīc, putantēs nostrōs inclūdere inter sē. | 5 | |
Videntēs hoc, nostrī fēcērunt similiter. | 5 | |
Illīc fuit ōrdināta aciēs septēna, ex aciē ducis Godefridī et comitis Nortmanniae, et caput illīus fuit comes Rainaldus. | 5 | |
Hanc mīsērunt obviam Turcīs, quī veniēbant ā marī. | 5 | |
Turcī autem proeliātī sunt cum illīs, et sagittandō multōs occīdērunt ex nostrīs. | 5 | |
Aliae autem turmae ōrdinātae sunt ā flūmine usque ad montāneam, quod distat per duo mīliāria. | 5 | |
Coepērunt vērō turmae ex utrāque parte exīre nostrōsque undique circumcingere, iaculandō, sagittandō, vulnerandō. | 5 | |
Exībant quoque dē montāneīs innumerābilēs exercitūs, habentēs equōs albōs, quōrum vēxilla omnia erant alba. | 5 | |
Videntēs itaque nostrī hunc exercitum, ignōrābant penitus quid hoc esset et quī essent; | 5 | |
dōnec cognōvērunt esse adiūtōrium Chrīstī, cūius ductōrēs fuērunt sānctī Georgius, Mercurius et Dēmētrius. | 5 | |
Haec verba crēdenda sunt, quia plūrēs ex nostrīs vīdērunt. | 5 | |
Nocte quippe superveniente, ignis dē caelō appāruit ab occidente veniēns, et appropinquāns cecidit intrā Turcōrum exercitūs. | 5 | |
Undē mīrātī sunt et nostrī et Turcī. | 5 | |
Māne autem factō, tremefactī Turcī fūgērunt omnēs pariter, prō ignis timōre, ante dominī Boamundī portam, illīcque hospitātī sunt. | 5 | |
Pars vērō, quae erat in castellō, agēbat bellum cum nostrīs diē noctūque, sagittandō, vulnerandō, occīdendō. | 5 | |
Alia autem pars undique obsēdit cīvitātem, ita ut nūllus nostrōrum cīvitātem audēret exīre aut intrāre, nisi nocte et occultē. | 5 | |
Ita vērō erāmus obsessī et oppressī ab illīs, quōrum numerus fuit innumerābilis. | 5 | |
Istī autem prophānī et inimīcī Deī ita tenēbant nōs inclūsōs in urbe Antiochīae, ut multī mortuī fuerint famē, quoniam parvus pānis vēndēbātur ūnō bizanteō. | 5 | |
Dē vīnō nōn loquar. | 5 | |
Equīnās namque carnēs aut asinīnās mandūcābant, et vēndēbant. | 5 | |
Vēndēbant quoque gallīnam quīndecim solidīs, ōvum duōbus solidīs, ūnam nucem ūnō dēnāriō; | 5 | |
omnia enim valdē erant cāra. | 5 | |
Folia fīcī et vītis et carduī omniumque arborum coquēbant et mandūcābant, tantam famem immēnsam habēbant. | 5 | |
Aliī coria caballōrum et camēlōrum et asinōrum atque boum seu būfalōrum sicca dēcoquēbant, et mandūcābant. | 5 | |
Istās et multās ānxietātēs ac angustiās, quās nōmināre nequeō, passī sumus prō Chrīstī nōmine et Sānctī Sepulchrī viā dēlīberandā. | 5 | |
Tālēs quoque trībulātiōnēs et famēs ac timōrēs passī sumus per vīgintī sex diēs. | 5 | |
Itaque Turcī habitantēs in castellō, intrā urbem bellābant nōbīscum diē noctūque, et nihil aliud dissēparābat nōs nisi arma. | 5 | |
Videntēs hoc, nostrī—quod nōn possent diū haec patī, quoniam, quī habēbat pānem, nōn licēbat eī mandūcāre, et quī habēbat aquam, nōn licēbat bibere—fēcērunt mūrum inter nōs et ipsōs petrā et calce, et aedificāvērunt castellum et māchinās, ut sēcūrī essent. | 5 | |
Pars autem Turcōrum remānsit in castellō, agendō nōbīscum bellum, alia vērō pars hospitāta erat, prope castellum, in ūnā valle. | 5 | |
Tum Curbaram, māterna audiēns monita, ferōcī respondit sermōne: | 5 | |
“Quid est hoc, māter, quod mihi refers? | 5 | |
Putō quod insānīs, aut furiīs es plēna. | 5 | |
Enimvērō mēcum habeō plūrēs ammiraliōs, quam Chrīstiānī sint, sīve māiōrēs sīve minōrēs. | 5 | |
” Respondit eī māter sua: | 5 | |
“Ō dulcissime fīlī, Chrīstiānī nequeunt vōbīscum bellāre: | 5 | |
sciō namque quod nōn valent vōbīs pugnam īnferre; | 5 | |
sed deus eōrum prō ipsīs cotīdiē pugnat, eōsque diē noctūque suā prōtēctiōne dēfendit, et vigilat super eōs sīcut pāstor vigilat super gregem suam; | 5 | |
et nōn permittit eōs laedī nec conturbārī ab ūllā gente, et quīcumque volunt eīs obsistere, īdem eōrum deus conturbat illōs, sīcut ait ipse per ōs Dāvīd prophētae: | 5 | |
‘Dissipā gentēs quae bella volunt. | 5 | |
’ Et alibī: | 5 | |
‘Effunde īram tuam in gentēs quae tē nōn nōvērunt, et in rēgna quae nōmen tuum nōn invocāvērunt. | 5 | |
Curbaram dēnique, valdē dolēns intimīs vīsceribus, audītīs māternīs sermōnibus, respondit: | 5 | |
” Tunc respondit eī māter sua dolēns: | 5 | |
“Fīlī cārissime, ecce sunt plūs quam centum annōrum tempora, dē quibus inventum est in nostrā pāginā et in gentīlium volūminibus, quoniam gēns Chrīstiāna super nōs foret ventūra et nōs ubīque vīctūra ac super pāgānōs rēgnātūra; | 5 | |
et nostra gēns illīs ubīque erit subdita. | 5 | |
Sed ignōrō, utrum modo an in futūrō sint haec ēventūra. | 5 | |
Ego, utique misera sum, tē secūta ab Aleph urbe pulcherrimā, in quā speculandō atque ingeniōsē rīmandō respexī in caelōrum astra, et sagāciter scrūtāta sum planētās et duodecim signa, sīve sortēs innumerās. | 5 | |
In eīs omnibus repperī quoniam gēns Chrīstiāna nōs ubīque est dēvictūra, ideōque dē tē valdē timeō nimis maesta, nē ex tē remaneam orbāta. | 5 | |
Ab illā hōrā accēpimus inter nōs cōnsilium bellī. | 5 | |
Porrō statuērunt omnēs māiōrēs nostrī concilium, quātinus nūntium mitterent ad inimīcōs Chrīstī Turcōs, quī per aliquem interpretem interrogāret eōs, sēcūrō ēloquiō dīcēns, quamobrem superbissimē in Chrīstiānōrum introīssent terram, et cūr castramētātī sint, et quārē Chrīstī servōs occīdant et conquassent. | 5 | |
Cumque iam fīnis esset dictīs, invēnērunt quōsdam virōs, Petrum scīlicet Heremitam et Herluīnum, illīsque dīxērunt haec omnia: | 5 | |
“Īte ad execrātum Turcōrum exercitum, et dīligenter nārrāte eīs haec omnia, interrogantēs eōs, cūr audācter et superbissimē introierint terram Chrīstiānōrum et nostram. | 5 | |
Nūntiī vērō nostrī vēlōciter reversī sunt retrōrsum, referentēs omnia quae respondisset eīs gēns crūdēlissima. | 5 | |
Fertur Herluīnus utramque scīsse linguam, fuitque interpres Petrō Heremitae. | 5 | |
Intereā exercitus noster, in utrāque tremefactus parte, ignōrābat quid faceret. | 5 | |
Ex ūnā enim parte coangustābat eōs cruciābilis famēs, in aliā cōnstringēbat timor Turcōrum. | 5 | |
Quōdam vērō diē, stantibus nostrīs māiōribus sūrsum ante castellum trīstibus ac dolentibus, vēnit quīdam sacerdōs ante eōs et dīxit: | 5 | |
“Seniōrēs, sī vōbīs placet, audīte rem quandam, quam in vīsiōne vīdī. | 5 | |
Cum, nocte ūnā, iacērem in ecclēsiā Sānctae Mariae mātris Dominī nostrī Iēsu Chrīstī, appāruit mihi Salvātor mundī cum suā genitrīce et beātō Petrō apostolōrum prīncipe; | 5 | |
stetitque ante mē et dīxit mihi: | 5 | |
‘Agnōscis mē? | 5 | |
’ Cui respondī: | 5 | |
‘Nōn. | 5 | |
’ Hīs dictīs, ecce appāruit integra crux in capita ēius. | 5 | |
Iterum ergō interrogāvit mē Dominus dīcēns: | 5 | |
‘Agnōscis mē? | 5 | |
’ Cui dīxī: | 5 | |
‘Tē aliō modō nōn agnōscō, nisi quia crucem in capite tuō cernō sīcut Salvātōris nostrī. | 5 | |
’ Quī dīxit: | 5 | |
‘Ego sum. | 5 | |
’ Statim cecidī ad pedēs ēius, rogāns humiliter ut subvenīret nōbīs in oppressiōne illā quae super nōs erat. | 5 | |
Respondit Dominus: | 5 | |
‘Bene adiūvī vōs, et āmodo adiuvābō. | 5 | |
Ego permīsī vōs habēre Nīcēam cīvitātem, et omnia dēvincere bella, et condūxī vōs hūc usque, et condoluī vestrae miseriae in obsidiōne Antiochīae. | 5 | |
Ecce, in auxiliō oportūnō, mīsī vōs sānōs et incolumēs in cīvitātem, et ecce multam prāvamque dīlēctiōnem operantēs, cum Chrīstiānīs et prāvīs pāgānīs mulieribus, unde immēnsus foetor ascendit in caelum. | 5 | |
Vidēns autem vir venerābilis Boamundus quia nullātenus posset condūcere gentēs sūrsum in castellum ad bellum—nam quī erant inclūsī in domibus timēbant, aliī famē, aliī timōre Turcōrum—īrātus est valdē, iussitque cōnfestim mittī ignem per urbem, in illā parte in quā erat Cassiānī palātium. | 5 | |
Quod videntēs illī quī erant in cīvitāte, dērelīquērunt domōs et omnia quae habēbant, fugiēbantque aliī in castellum, aliī ad portam comitis Sānctī Egidīī, aliī ad portam ducis Godefridī, ūnusquisque ad suam gentem. | 5 | |
Tunc nimia tempestās ventī subitō surrēxit, ita ut nēmō posset sē regere rēctum. | 5 | |
Boamundus itaque vir sapiēns contrīstātus est valdē, timēns prō ecclēsiā sānctī Petrī et sānctae Mariae aliīsque ecclēsiīs. | 5 | |
Haec īra dūrāvit ab hōrā tertiā usque in mediam noctem, fuēruntque cremātae ferē duo milia ecclēsiārum et domōrum. | 5 | |
Veniente autem mediā nocte, statim omnis feritās ignis cecidit. | 5 | |
Tunc Curbaram, prīnceps mīlitiae Soldānī Persīdis, cum omnibus aliīs, plēnī superbiā, ferōcī respondērunt sermōne: | 5 | |
“Deum vestrum et vestram chrīstiānitātem nec optāmus nec volumus, vōsque cum illīs omnīnō respuimus. | 5 | |
Hūc usque iam vēnimus eō quod valdē mīrāmur quamobrem seniōrēs ac māiōrēs, quōs memorātis, cūr terram—quam abstulimus effēminātīs gentibus—illī vocant esse suam. | 5 | |
Vultis namque scīre quid vōbīs dīcimus? | 5 | |
et habēbimus semper eōs in summā amīcitiā. | 5 | |
Sīn autem, sciant sē per omnia capitālem subīre sententiam, aut, dēductī in vinculīs Corrozanam, in captīvitāte perpetuā servient nōbīs nostrīsque īnfantibus per sempiterna tempora. | 5 | |
Hīs dictīs, recessērunt nūntiī, vēnēruntque ad profānum collēgium, dīcentēs omnia missa verba Curbaram et aliīs, ita: | 5 | |
“Satis multumque mīrantur nostrī maiōrēs et seniōrēs quamobrem temere ac superbissimē in Chrīstiānōrum introistis terram et illōrum. | 5 | |
Putāmus forsitan et crēdimus, quia ideō hūc vēnistis, quoniam per omnia vultis efficī Chrīstiānī; | 5 | |
aut proptereā igitur hūc vēnistis, ut per omnia Chrīstiānōs afficiātis? | 5 | |
Rogant vōs igitur omnēs pariter nostrī maiōrēs, ut vēlōciter recēdātis ā terrā Deī et Chrīstiānōrum, quam beātus Petrus apostolus iam dūdum praedicandō ad Chrīstī cultūram convertit. | 5 | |
At illī permittunt adhūc vōbīscum dēdūcī omnia vestra, scīlicet equōs et mūlōs, et asinōs et camēlōs; | 5 | |
ovēs quoque et bovēs, et omnia alia ōrnāmenta permittunt vōbīscum quōcumque voluerītis ferre. | 5 | |
“Et quis potest hīs dictīs contrādīcere vel obstāre? | 5 | |
Certē sī hoc bellum contrā illōs inciperis, maximum tibi erit damnum ac dēdecus, et multōs fidēlēs tuōs mīlitēs perdēs, et ūniversa spolia, quae apud tē habēs, āmittēs, et nimiō pavōre fugiendō ēverteris. | 5 | |
Tū autem in hōc bellō nōn moriēris modo, sed tamen in hōc annō, quoniam ipse deus nōn statim iūdicat offendentem sē, exertā īrā, sed, quandō vult, pūnit eum manifēstā vindictā, ideōque timeō nē tē iūdicet poenālī trīstitiā. | 5 | |
Nōn moriēris, inquam, modo, vērumtamen perditūrus es impraesentiārum habita. | 5 | |
“Antequam vērō praeparātī sint ad incipiendum bellum, eōrum deus omnipotēns et bellipotēns simul cum sānctīs suīs omnēs inimīcōs iam habet dēvictōs; | 5 | |
quantō magis modo faciet circā vōs quī ēius estis inimīcī, et quī praeparāstis vōs eīs obsistere tōtā virtūte? | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.