audio audio | transcription string | speaker int64 |
|---|---|---|
Et dīxit ad eum: | 5 | |
“Domine, quis hoc crēdiderit? | 5 | |
” In illā vērō hōrā accēpit eum sānctus Andreas, et portāvit eum usque ad locum ubi lancea erat recondita in terrā. | 5 | |
Intereā inimīcus Tetigus, audiēns quod exercitus Turcōrum vēnissent super nōs, ait sē timuisse, arbitrānsque nōs omnēs perisse, atque in manibus inimīcōrum incīdisse, fingēns omnia falsa, dīxit: | 5 | |
“Seniōrēs et virī prūdentissimī, vidēte quia nōs sumus hīc in maximā necessitāte, et ex nūllā parte nōbīs adiūtōrium succēdit. | 5 | |
Ecce modo: sinite mē in Romāniae patriam revertī, et ego absque ūllā dubitātiōne faciam hūc multās nāvēs venīre per mare, onustās frūmentō, vīnō, hordeō, carne, farīnā et cāseīs, omnibusque bonīs quae sunt nōbīs necessāria. | 5 | |
Faciam et equōs condūcī ad vēndendum, et mercātum per terram in fidēlitāte imperātōris hūc advenīre faciam. | 5 | |
Ecce haec omnia vōbīs fidēliter iūrābō, et attendam. | 5 | |
Adhūc quoque et domesticī meī et pāpiliō meus sunt in campō, unde et firmiter crēdite quia quantōcius redībō. | 5 | |
Itaque, audiēns dominus Boamundus innumerābilem gentem Turcōrum venientem super nōs, cautē vēnit ad aliōs, dīcēns: | 5 | |
“Seniōrēs et prūdentissimī mīlitēs, quid factūrī erimus? | 5 | |
Nōs namque tantī nōn sumus ut in duābus partibus pugnāre valeāmus. | 5 | |
Sed scītis quid faciēmus? | 5 | |
Faciāmus ex nōbīs duās partēs. | 5 | |
Pars peditum remaneat iūgiter cūstōdīre pāpiliōnēs, et quīlibet nimis obsistere hīs quī in cīvitāte sunt. | 5 | |
Alia vērō pars mīlitum nōbīscum veniat obviam inimīcīs nostrīs, quī hīc hospitātī sunt prope nōs, in castellō Aregh ultrā pontem Farreum. | 5 | |
Willelmus igitur Carpentārius et Petrus Heremīta, prō immēnsā īnfēlīcitāte ac miseriā ipsā, latenter recessērunt. | 5 | |
Quōs Tancredus persequēns apprehendit, sēcumque redūxit cum dēdecore; | 5 | |
quī dextram et fidem illī dedērunt quia libenter ad hostem redīrent et satisfactiōnem seniōribus facerent. | 5 | |
Tōtā dēnique nocte Willelmus, utī mala rēs, in tentōriō dominī Boamundī iacuit. | 5 | |
Crāstinā vērō diē summō dīlūculō, veniēns ērubēscendō, ante Boamundī presentiam stetit. | 5 | |
Quem alloquēns Boamundus dīxit: | 5 | |
“Ō īnfēlīx, et īnfāmia tōtīus Franciae, dēdecus et scelus Galliārum, ō nēquissimē omnium quōs terra suffert, cūr tam turpiter fūgistī? | 5 | |
Forsitan ob hoc, quod voluistī trādere hōs mīlitēs et hostem Chrīstī, sīcut trādidistī aliōs in Hispāniā. | 5 | |
” Quī omnīnō tacuit, et nūllus sermō ex ēius ōre prōcessit. | 5 | |
Adūnāvērunt sēsē omnēs ferē Francigenae, rogāvēruntque humiliter nē dēterius eī facere permitteret. | 5 | |
Annuit ille serēnō vultū, et ait: | 5 | |
“Hoc prō vestrī amōre libenter cōnsentiam, sī mihi tōtō corde et mente iūrāverit quod numquam recēdet ab Hierosolimītānō itinere, sīve bonō sīve malō. | 5 | |
Et Tancredus neque per sē neque per suōs aliquid contrāriī eī cōnsentiet fierī. | 5 | |
” Quī, auditīs hīs verbīs, voluntāriē concessit; | 5 | |
ipse vērō prōtinus dīmīsit eum. | 5 | |
Postmodum vērō Carpentārius, maximā captus turpitūdine, nōn diū morāns fūrtim recessit. | 5 | |
Videntēs autem aliae aciēs quod vēxillum Boamundī tam honestē esset ante aliōs dēlātum, īlicō rediērunt retrōrsum, nostrīque ūnanimiter invāsērunt Turcōs; | 5 | |
quī omnēs stupefactī arripuērunt fugam. | 5 | |
Nostrī itaque persecūtī sunt illōs et dētruncāvērunt usque ad pontem Farreum. | 5 | |
Reversī sunt autem Turcī festīnanter in castrum suum, accēpēruntque omnia quae ibi reperīre potuērunt, tōtumque castrum spoliāvērunt, mīsēruntque ignem et fūgērunt. | 5 | |
Armēniī et Syrānī scientēs Turcōs omnīnō perdidisse bellum, exiērunt et excubāvērunt per arta loca, et occīdērunt et apprehendērunt multōs ex eīs. | 5 | |
invēnēruntque quod in ūnā Martis diē possent obsistere nōbīs et laedere. | 5 | |
Vēnērunt vērō inīquissimī barbarī cautē, et irruērunt vehementer super nōs, et incautōs occīdērunt multōs ex nostrīs mīlitibus et peditibus. | 5 | |
Epīscopus quoque Podiēnsis in illā amārā diē perdidit senescalcum suum, condūcentem et regentem ēius vēxillum. | 5 | |
Et nisi esset flūmen quod erat inter nōs et illōs, saepius invāsissent nōs, atque maximam laesiōnem fēcissent in nostram gentem. | 5 | |
Sērō autem factō, exiit ē tentōriīs vir prūdēns Boamundus cum aliīs prūdentissimīs mīlitibus, īvitque iacēre inter flūmen et lacum. | 5 | |
Summō dīlūculō iussit prōtinus explōrātōrēs exīre et vidēre quot sunt Turcōrum turmae, et ubi sint, aut certē quid agant. | 5 | |
Exiērunt illī, coepēruntque subtīliter inquīrere, ubi essent aciēs Turcōrum reconditae. | 5 | |
Vīdērunt tandem Turcōs innumerābilēs sēgregātōs venīre ex parte flūminis, dīvīsōs per duās aciēs; | 5 | |
maxima vērō virtūs illōrum veniēbat retrō. | 5 | |
Reversī sunt namque celeriter speculātōrēs, dīcentēs: | 5 | |
“Ecce, ecce veniunt! | 5 | |
Igitur estōte omnēs parātī, quia iam prope nōs sunt. | 5 | |
” Dīxitque vir sapiēns Boamundus aliīs: | 5 | |
“Seniōrēs et invictissimī mīlitēs, ordināte adinvicem bellum. | 5 | |
” Respondēruntque illī: | 5 | |
“Tū sapiēns et prūdēns, tū magnus et magnificus, tū fortis et victor, tū bellōrum arbiter et certāminum iūdex: | 5 | |
hoc tōtum fac; | 5 | |
hoc tōtum super tē sit. | 5 | |
Omne bonum quod tibi vidētur, nōbīs et tibi operāre et fac. | 5 | |
Sīc itaque fēcit fīnem dictīs. | 5 | |
Fuit ille inimīcus: omnia sua dīmīsit in campō, et in periūriō manet et manēbit. | 5 | |
Itaque tālī modō inerat nōbīs maxima necessitās, quia Turcī undique prestringēbant nōs, ita ut nūllus nostrōrum audēret iam exīre extrā tentōria. | 5 | |
Nam illī cōnstringēbant nōs ex ūnā parte, et famēs cruciābat ex aliā. | 5 | |
Succursus vērō et adiūtōrium nōbīs dēerat; | 5 | |
gēns minūta et pauperrima fugiēbat Cyprum, Romāniam, et in montāneās. | 5 | |
Ad mare utique nōn audēbāmus īre, propter timōrem pessimōrum Turcōrum; | 5 | |
nusquam erat nōbīs via patefacta. | 5 | |
Ēgrediēbātur tunc vir prūdēns Boamundus cum suō exercitū dē terrā Saracēnōrum, vēnitque in Tancredi montānam, cōgitāns an forte ibi valēret invenīre aliquid quod potuisset dēferrī. | 5 | |
Nam tōtam terram in expendīō mīserant; | 5 | |
aliī quippe invēnerant, aliī vērō vacuī redierant. | 5 | |
Tunc vir sapiēns Boamundus increpāvit eōs dīcēns: | 5 | |
“Ō īnfēlīx et miserrima gēns, Ō vīlissima omnium Chrīstiānōrum, cūr tam celeriter vultis abīre? | 5 | |
Sinite, modo sinite, ūsquequō erimus congregātī in ūnum, et nōlīte errāre sīcut ovēs nōn habentēs pāstōrem. | 5 | |
Sī autem inimīcī nostrī invēnerint vōs errantēs, occīdent vōs, quia diē noctūque vigilant, ut vōs sine ductōre sēgregātōs sīve sōlōs inveniant; | 5 | |
vōsque cotīdiē occīdere et in captīvitātem dūcere labōrant. | 5 | |
” Cumque fīnis esset dictīs, rediit ad suam hostem, cum suīs plūs vacuīs quam onustīs. | 5 | |
Hanc paupertātem et miseriam prō nostrīs dēlictīs concessit nōs habēre Deus. | 5 | |
In tōtā namque hoste nōn valēbat aliquis invenīre mīlle mīlitēs quī equōs habērent optimōs. | 5 | |
Superātī sunt itaque, Deō annuente, in illō diē inimīcī nostrī. | 5 | |
Satis vērō recuperātī sunt nostrī dē equīs et dē aliīs multīs quae erant illīs valdē necessāria. | 5 | |
Et centum capita mortuōrum dētulērunt ante portam cīvitātis, ubi lēgātī ammirātī Babylōniae castramētātī fuerant quī mittēbantur seniōribus. | 5 | |
Illī quī remānserant in tentōriīs, tōtā diē proeliātī sunt cum illīs quī erant in cīvitāte, ante trēs portās cīvitātis. | 5 | |
Factum est hōc bellum in diē Martis ante caput Iēiūniī, quīntō Īdūs Februāriī, favente dominō nostrō Iēsū Chrīstō, quī cum Patre et Spīritū Sānctō vīvit et rēgnat Deus, per immortālia saecula saeculōrum, Āmēn. | 5 | |
Tunc Boamundus iussit, ut ūnusquisque prīncipum per sē dīrigeret aciem suam ōrdinātim. | 5 | |
Fēcēruntque ita; | 5 | |
et ōrdinātae sunt sex aciēs. | 5 | |
Quīnque vērō ex eīs iērunt adunātim invādere illōs. | 5 | |
Boamundus itaque paulātim gradiēbātur retrō cum suā aciē. | 5 | |
Iūnctīs igitur prōsperē nostrīs, ūnus comminus percutiēbat alium. | 5 | |
Clāmor vērō resonābat ad caelum. | 5 | |
Omnēs proeliābantur īnsimul. | 5 | |
Imbrēs tēlōrum obnūbilābant āerem. | 5 | |
Postquam vēnit maxima virtūs illōrum quae erat retrō, ācriter invāsit nostrōs, ita ut nostrī paululum iam cēderent retrō. | 5 | |
Quod ut vīdit vir doctissimus Boamundus, ingemuit. | 5 | |
Videntēs autem Armēniī et Syrānī quod nostrī penitus vacuī rediissent, cōnsiliātī in ūnum abībant per montāneās et praescīta loca, subtīliter inquīrentēs et ementēs frūmentum et corporea alimenta, quae ad hostem dēferēbant, in quā erat famēs immēnsa; | 5 | |
et vēndēbant onus ūnīus asinī octo purpurātīs, quī appretiābantur centum vīgintī solidīs dēnāriōrum. | 5 | |
Ibi quidem sunt mortuī multī ex nostrīs, nōn habentēs pretium unde tam cārum emere potuissent. | 5 | |
Tunc praecēpit suō conostābilī, scīlicet Robertō fīliō Girardī, dīcēns: | 5 | |
“Vāde quam citius potes, ut vir fortis, et estō ācer in adiūtōrium Deī Sānctīque Sepulchrī. | 5 | |
Et rēvērā sciās quia hōc bellum carnāle nōn est sed spīrituāle. | 5 | |
Esto igitur fortissimus āthlēta Chrīstī. | 5 | |
Vāde in pāce; | 5 | |
Dominus sit tēcum ubīque. | 5 |
Subsets and Splits
No community queries yet
The top public SQL queries from the community will appear here once available.