audio
audio
transcription
string
speaker
int64
Nimis autem exsultāvit Chrīstiāna congregātiō, hoc audiēns sacrāmentum.
5
“Tunc alma Virgō et beātus Petrus cecidērunt ad pedēs ēius, rogantēs eum et dēprecantēs, ut suum in hāc trībulātiōne adiuvāret populum.
5
Dīxitque beātus Petrus:
5
‘Domine, per tot tempora tenuit pāgānōrum gēns domum meam, in quā multa et ineffābilia mala fēcērunt.
5
Modo vērō, expulsīs inimīcīs inde, Domine, laetantur angelī in caelīs.
5
’ Dīxitque mihi Dominus:
5
‘Vāde ergō et dīc populō meō, ut revertātur ad mē, et ego revertar ad illum, et īnfrā quīnque diēs mittam eī magnum adiūtōrium;
5
et cotīdiē dēcantet respōnsōrium “Congregātī sunt,” tōtum cum versū.
5
” Seniōrēs, sī hoc nōn crēditis esse vērum, sinite modo mē in hanc scandere turrim, mittamque mē deorsum;
5
sī vērō fuerō incolumis, crēdātis hoc esse vērum, sīn autem ūllam laesiōnem fuerō passus, dēcollāte mē, aut in ignem prōicite mē.
5
Turcī, dēnique, quī erant seorsum in castellō, undique tam mīrābiliter coangustābant nōs ut, quādam diē, inclūserint trēs mīlitēs ex nostrīs in turrim quae erat ante castellum.
5
Exierant namque gentīlēs et irruerant super illōs tam ācriter ut nequīrent sufferre pondus eōrum.
5
Duo ex mīlitibus exiērunt dē turrī, vulnerātī, et tertius per tōtum diem virīliter dēfendēbat sē dē Turcōrum invāsiōne, tam prūdenter ut in ipsā diē duōs Turcōs strāverit super aditum mūrī, caesīs hastīs.
5
Nam trēs hastae dētruncātae sunt illī, illā diē, in manibus suīs.
5
Illī vērō accēpērunt capitālem sententiam.
5
Erat nōmen illī Hugō Īnsānus, dē exercitū Gosfredī dē Monte Scabiōsō.
5
Cum Wīdō, mīles honestissimus, tālia audīsset, cum omnibus statim coepit plōrāre, atque vehementissimō ululātū plangere;
5
ūnāque vōce, omnēs dīcēbant:
5
“Ō Deus vērus, trīnus et ūnus, quamobrem haec fierī permīsistī?
5
Cūr populum sequentem tē in manibus inimīcōrum incidere permīsistī, et viam tuī itineris tuīque Sepulchrī līberāre volentēs tam citō dīmīsistī?
5
Certē sī vērum est hoc verbum quod ab istīs nēquissimīs audīvimus, nōs et aliī Chrīstiānī dērelinquēmus tē;
5
nec tē amplius rememorābimur, et ūnus ex nōbīs nōn audēbit ulterius invocāre nōmen tuum.
5
” Et fuit hic sermō valdē maestissimus in tōtā mīlitiā, ita ut nūllus illōrum sīve epīscopus sīve abbās, seu clēricus seu lāicus, audēret invocāre Chrīstī nōmen per plūrēs diēs.
5
Nēmō namque poterat cōnsōlārī Widōnem plōrantem, et ferientem sē manibus, suōsque frangentem digitōs, et dīcentem:
5
“Heu mihi, domine mī Boamunde, honor et decus tōtīus mundī, quem omnis mundus timēbat et amābat!
5
Heu mihi, tristis!
5
Nōn meruī, dolēns, tuam vidēre honestissimam speciem, quī nūllam rem magis vidēre dēsīderābam.
5
Quis mihi det ut ego moriar prō tē, dulcissime amīce et domine?
5
Cūr ego ex uterō mātris meae exiēns nōn statim mortuus fuī?
5
Cūr ad hanc lūgubrem diem pervēnī?
5
Cūr nōn dēmersus fuī in mare?
5
Cūr nōn ex equō cecidī frāctō collō, ut recēpissem repentīnum interitum?
5
Utinam tēcum recēpissem fēlīx martyrium, ut cernerem tē glōriōsissimum suscēpisse fīnem!
5
” Cumque omnēs cucurrissent ad eum quātinus cōnsōlārentur eum, ut iam fīnem daret plānctuī, in sē reversus, ait:
5
“Forsitan crēditis huic sēmicānō imprūdentī mīlitī.
5
Umquam vērē nōn audīvī loquī dē mīlitiā aliquā, quam īdem fēcisset.
5
Sed turpiter et inhonestē recēdit, sīcut nēquissimus et īnfēlīx, et quicquid miser nūntiat, sciātis falsum esse.
5
Mox convocāvit suum notārium, et ait:
5
“Scrībe citō plūrēs cartās quae in Chorosāniā sint legendae, vidēlicet: Caliphae nostrō apostolicō, ac nostrī rēgī dominō Soldānō mīlitī fortissimō, atque omnibus prūdentissimīs Chorosāniae mīlitibus, salūs et immēnsus honor.
5
Satis sint laetī et gāvīsī iōcundā concordiā, et satisfaciant ventribus;
5
imperent et sermōcinent per ūniversam regiōnem illam, ut omnīnō dent sēsē ad petulantiam et luxuriam, multōsque fīliōs patrāre congaudeant, quī contrā Chrīstiānōs fortiter pugnāre praevaleant;
5
et libenter suscipiant haec tria arma, quae ōlim abstulimus ā Francōrum turmā, et discant modo quae arma attulērunt super nōs gēns Francigēna.
5
Adhūc quoque sciant omnēs quoniam ego cūnctōs Francōs intus in Antiochīā conclūsōs habeō, et castrum in meā līberā teneō voluntāte, illī vērō deorsum sunt in cīvitāte.
5
Habeō etiam omnēs illōs iam in meā manū, eōsque faciam aut capitālem subīre sententiam, aut dēducī in Corrozānam in captīvitātem nimiam, eō quod minantur nōs suīs armīs prōpulsāre et expellere ab omnibus fīnibus nostrīs;
5
ceu ēiēcērunt omnēs parentēs nostrōs ā Romāniā sīve Syriā.
5
Āmodo iūrō vōbīs per Machomet et per omnia deōrum nōmina, quoniam ante vestram nōn erō reditūrus praesentiam, dōnec rēgālem urbem Antiochīam et omnem Syriam sīve Romāniam atque Bulgāriam usque in Āpūliam acquīsierō meā fortī dexterā, ad deōrum honōrem et vestrum, et omnium quī sunt ex genere Turcōrum.
5
” Sīc fēcit fīnem dictīs.
5
Turcī autem quī stābant in parte maris, videntēs quod nōn possent sufferre amplius, mīsērunt ignem in herbam, ut videntēs, illī quī erant in tentōriīs fugerent.
5
At illī cognōscentēs illud signum, arripuērunt omnia honōrābilia spolia, et fūgērunt.
5
Nostrī vērō paulātim mīlitābant ubi maxima virtūs eōrum erat, scīlicet ad tentōria illōrum.
5
Dux Godefridus, et Flandrēnsis comes, et Hugō Magnus, equitābant iuxtā aquam, ubi virtūs illōrum erat.
5
Istī prīmitus, signō crucis mūnītī, ūnanimiter invāsērunt illōs.
5
Videntēs hoc, aliae aciēs similī modō invāsērunt illōs.
5
Exclāmāvērunt autem Persae et Turcī.
5
Nōs itaque, invocantēs Deum vīvum et vērum, equitāvimus contrā illōs;
5
et in nōmine Iēsu Chrīstī et Sānctī Sepulchrī incēpimus bellum, et, Deō iuvante, dēvīcimus eōs.
5
Curbaram prīnceps mīlitiae soldānī Persiae:
5
cumque iam habuisset maximum exercitum Turcōrum, ex longō collēctum tempore, et licentiam Chrīstiānōs occīdendī accēpisset ā Caliphā—illōrum apostolicō—īlicō inchoāvit iter longae viae Antiochīae.
5
Hierosolimitānus ammiralius in adiūtōrium cum suō exercitū vēnit.
5
Rēx Damascī illūc vēnit, cum maximā gente.
5
Īdem vērō Curbaram congregāvit innumerās gentēs pāgānōrum, vidēlicet Turcōs, Arabās, Saracēnōs, Pūblicānōs, Azimītās, Curtōs, Persās, Agulānōs, et aliās multās gentēs innumerābilēs.
5
Et Agulānī fuērunt numerō tria mīlia;
5
quī neque lanceās neque sagittās neque ūlla arma timēbant, quia omnēs erant undique coopertī ferrō et equī eōrum, ipsīque nōlēbant in bellum ferre arma nisi sōlummodo gladiōs.
5
Postquam Curbaram vīdit Francōrum aciēs tam pulchrē ōrdinātās exīre, ūnam post aliam, dīxit:
5
“Sinite eōs exīre, ut melius eōs habeāmus in potestāte nostrā.
5
” Postquam vērō fuērunt forīs dē urbe, vīditque Curbaram ingentem Francōrum gentem, valdē timuit.
5
Mox mandāvit suō ammiraliō, quī omnia habēbat in cūstōdiā, ut sī ille vidēret ignem accēnsum in capite hostis, prōtinus praecōnārī faceret omnem exercitum redīre, sciēns Turcōs āmīsisse bellum.
5
Multīque aliī fūgērunt cum illīs, quōs nesciō.
5
Venientēs igitur ad nāvēs quī erant ad Portum Sānctī Symeonis, dīxērunt nautīs:
5
“Quid hīc, miserī, stātis?
5
Omnēs nostrī mortuī sunt, et nōs mortem vix ēvāsimus, quia exercitūs Turcōrum undique obsident aliōs in urbe.
5
” At illī audientēs tālia, stābant stupefactī, ac, timōre perterritī, cucurrērunt ad nāvēs et mīsērunt sē in mare.
5
Deinde supervenientēs Turcī, quōs invēnērunt occīdērunt, et nāvēs, quae in alveō flūminis remānserant, combussērunt ignī et apprehendērunt spolia eōrum.
5
Intereā iussit imperātor suīs hominibus, dīcēns:
5
“Īte et condūcite omnēs hominēs istīus terrae in Bulgāriam, et explōrātē et dēvastāte ūniversa loca, ut cum vēnerint Turcī, nihil possint hīc reperīre.
5
” Voluissent nōluissent, nostrī reversī sunt retrōrsum, dolentēs amārissimē usque ad mortem;
5
fuēruntque mortuī multī ex peregrīnīs, languentēs nec valentēs fortiter mīlitiam sequī;
5
remanēbantque morientēs in viā.
5
Omnēs vērō aliī reversī sunt Cōnstantīnopolim.
5
Postquam vērō vēnit obviam imperātōrī ad Philomenam, seorsum vocāvit eum, sēcrētō dīcēns:
5
“Sciās rēvērā quoniam capta est Antiochīa, et castrum minimē captum est;
5
nostrīque omnēs gravī oppressiōne obsessī sunt et, ut putō, ā Turcīs modo interfectī sunt.
5
Revertere ergō retrō quam citius potes, nē et ipsī inveniant tē et hanc gentem quam tēcum dūcis.
5
” Tunc imperātor timōre perterritus, clam vocāvit Widōnem frātrem Boamundī et quosdem aliōs, et ait illīs:
5
“Seniōrēs, quid faciēmus?
5
Ecce omnēs nostrī districtā obsessiōne impedītī sunt, et forsitan in hāc hōrā omnēs ā Turcōrum manibus mortuī sunt, aut in captīvitātem ductī, sīcut iste īnfēlīx comes, turpiter fugiēns, nārrat.
5
Sī vultis, revertāmur retrō celerī cursū, nē et nōs moriāmur repentīnā morte, quemadmodum et illī mortuī sunt.
5
Erat autem ibi quīdam peregrīnus dē nostrō exercitū cui nōmen Petrus, cui, antequam cīvitātem intrārēmus, appāruit sānctus Andreās apostolus dīcēns:
5
“Quid agis, bone vir?
5
” Cui ille respondit:
5
“Tū quis es?
5
” Dīxit eī apostolus:
5
“Ego sum Andreas apostolus.
5
Agnōscās, fīlī, quia, dum vīllam intrāveris, vādēns ad ecclēsiam beātī Petrī, ibi inveniēs lanceam salvātōris nostrī Iēsu Chrīstī, ex quā, in crucis pendēns patibulō, vulnerātus fuit.
5
” Haec omnia dīcēns apostolus, continuō recessit.
5
Nōs dēnique quī remānsimus nequīvimus sufferre pondus armōrum illōrum, fēcimusque mūrum inter nōs et illōs, quem cūstōdiēbāmus diū noctūque.
5
Intereā tantā oppressiōne fuimus oppressī, ut equōs et asinōs nostrōs mandūcārēmus.
5
Continuō Curbaram coepit paulātim redīre retrō, contrā montāneam;
5
nostrīque paulātim persequēbantur illōs.
5
Dēnique dīvīsī sunt Turcī;
5